initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 30

Numérotation du verset Ex. 30,1 
Facies quoque altare
interl.|  spiritalem vitam perfectorum designat
marg.|  FACIES  QUOQUE  ALTARE etc. Beda VenerabilisBEDA. Expletis mandatis consecrationis Aaron et filiorum eius, redit Scriptura precipere etiam de factura altaris incensi, in quo Aaron quotidianum adoleret thymiama. Si vero in altari holocausti, de quo supra dictum est, generaliter vita significatur iustorum, qui carnem suam quotidie crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis, ac in hostiam viventem offerrunt, quid hoc altare in adolendum thymiama factum, nisi specialem vitam iustorum designat ? Neque enim frustra in illo carnes animalium incendebantur, in hoc incensum adolebatur, sed in illo figurabantur illi qui non secundum carnis ambulant desideria, sed quasi hec Domino immolantes, omnes corporis sensus per ignem Spiritus dedicant voluntati eius. In isto autem figurantur illi qui maiore mentis perfectione, extinctis illecebris omnibus carnis, solida Domino orationum vota offerunt : nihil de carne quod repugnet, nihil de conscientia peccati quod turbet mentes dulcium pre effusione lacrimarum optantes venire et apparere ante faciem Domini. Unde hoc altare intus in vicinia veli et arce, illud ante tabernaculum foris positum est, quia illi in conspectu Ecclesie cunctis in exemplo virtutum prefulgent. Illi altioris ardore desiderii, contemplationi future beatitudinis etiam in corpore appropinquant.
marg.|  ALTARE. Beda VenerabilisBEDA. Apte etiam   altare thymiamatis quantum metalli fulgore precellebat, tanto quantitate minus erat : quanto enim sanctiores, tanto pauciores.

a Cf. Rm. 12, 1.
ad adolendum thymiamata
interl.|  orationum vota

ad] in Weber thymiamata] thymiama Weber
de lignis Sethim
interl.|  electorum cordibus vere fidei firmitate munitis
marg.|  DE  LIGNIS  SETHIM.  BEDA Apte   de lignis Sethim albe spine similibus et incorruptibilibus, utrumque altare fieri precipitur, quia una est vere fidei firmitas, qua omnium corda electorum premuniri ad suscipiendum ignem dilectionis et offerendum Deo virtutum libamina debent preparari. Omnibus enim generaliter dicit Apostolus : « Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei », quasi : auferamus a nobis spineta vitiorum, et titillantium aculeos punctionum, quos terra corporis nostri ex peccato prime prevaricationis nobis germinavit, et quasi securi castigationis incidentes, interiorem et exteriorem hominem nostrum excolamus, ut dignus simus, accepto igne Spiritus sancti, hostiam virtutum in conspectu Dei offerre. Apte unus nec dispar ignis in hoc victimas in illo thura incendebat, quia unus est spiritus qui omnium mentes fidelium varia donationum gratia vivificat.

2Cor. 7, 1.
Numérotation du verset Ex. 30,2 
habens cubitum
interl.|  longanimitatem patientie, sicut in expositione altaris holocausti dictum est
longitudinis
interl.|  perseverantiam sanctorum in bono opere
et alterum latitudinis,
interl.|  amplitudinem dilectionis
marg.|  HABENS  CUBITUM etc. Beda VenerabilisBEDA. Unius cubiti est longitudo altaris et latitudo, quia perfecti solo intuitu perpetue recreationis mala temperalia tolerant, et proximis que possunt per caritatem bona impendunt. Item, quia caritas patiens est, et benigna : patiens, ut illatam iniuriam a proximo toleret ; benigna, ut iniurioso etiam officium pietatis impendat.
id est quadrangulum
interl.|  ut undique stabile et firmum
et duos cubitos in altitudine
interl.|  spe celestium premium, anime scilicet et corporis
interl.|  quia interim est requies animarum, in resurrectionem etiam beatitudo corporum
marg.|  QUADRANGULUM . Beda VenerabilisBEDA. Recte altare thymiamatis in longitudine et latitudine {t. 1 : Erfurt, f. 93rb ; facsim., p. 187b} [Rusch, f.  93rb ]   quadrangulum fit, quia perfectorum anima federatis ad invicem virtutibus, quantum diligere fratrem tantum et ferre sufficit, et quantum ferre tantum diligere.   Duos autem habet   cubitos in altitudine , quia duplex premium in futuro se accepturos electi sperant, unum animarum, aliud corporum Unde : In terra sua possidebunt duplicia, leticia sempiterna erit eis.

Is. 61, 7.
cornua
interl.|  Eminentiam virtutum et fidei significant, quibus diaboli certamina superamus dicentes : « In te inimicos nostros ventilabimus cornu ».

Ps. 43, 6.
ex illo procedent
marg.|  CORNUA  EX  ILLO etc. Beda VenerabilisBEDA.   Cornua eminentiam fidei et virtutis significant, sicut Ecclesia bella vitiorum. Unde : « Et omnia   cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur   cornua iusti ». Unde in lege cornuta tantum animalia munda esse et comestibilia decernuntur. Que enim ruminant, et ungulam findunt, constat esse cornuta, quia illi tantum Ecclesie Dei spiritali coniunctione possunt incorporari, qui fortitudine Dei fidei et virtutis contra bella vitiorum probantur invicti.   Procedunt autem   cornua ex ipso altari thymiamatis, cum opera virtutum electi, non ad faciem hominum specie tenus ostendunt, sed ex interna mentis radice, fixo et immobili exercent affectu. At contra hypocrite,   cornibus aliunde mutuatis, speciem pietatis habentes, virtutes eius negant.

Ps. 74, 11.

illo] ipso Weber
Numérotation du verset Ex. 30,3 
vestiesque illud auro purissimo
interl.|  quia perfecti interne sapientie luce refulgent, et in omnibus que agunt splendorem caritatis sibi inesse ostendunt, et ante omnia regnum Dei et iustitiam eius et se cogitare et querere
marg.|  VESTIESQUE  ILLUD. Beda VenerabilisBEDA. Apte vero illud ere hoc vestiri   auro precipitur. Aes enim aliis metallis magis sonorum et durabile ;   aurum vero quantum sono vincitur, tanto splendore vincit cetera metalla. Unde recte eneum altare, in quo carnes incendebantur et fundebatur sanguis victimarum, illos significat qui edomitis et velut Deo immolatis voluptatibus carnis, perseveranter viam quam inchoavere peragunt, et hanc proximis incendendam crebro sermone predicationis insonant. Porro   aurum illos significat qui ampliori gratia superne claritatis illustrantur, sed minus aliis que in secreto de interna sinceritate gustant aperiunt : minus eructuare sufficiunt, quanta dulcedine Dei in abscondito vultus reficiantur.
tam craticulam eius quam parietes per circuitum eius et cornua
interl.|  fiducia fortitudinis iustorum
marg.|  TAM  CRATICULAM etc. Beda VenerabilisBEDA. Bene   craticula altaris,   parietes et cornua auro vestiuntur .   Craticula enim intus in medio altaris erat parata ad suscipienda thymiamata.   Parietes vero foris parebant,   cornua quoque foris parentia speciali fastigio altius eminebant. Deauratur vero   craticula , cum in interiori homine per fidem Christi gratia resplendet. Deaurantur   parietes , cum eadem gratia Dominice dilectionis per bona opera exterius dilatatur. Deaurantur   cornua , cum fiducia fortitudinis iustorum, qua adversarios veritatis, vel per patientiam fortiter ferre, vel per prudentiam sapienter repellere, vel corrigere didicerunt, interne lucis in omnibus fulgore coruscat ; et quia tales dicere possunt : « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi » etc., recte subditur : « Faciesque coronam aureolam » etc.

2Tim. 4, 7.

eius] om. Weber
faciesque ei coronam aureolam per gyrum
interl.|  ut sancti pro bonis que se fecisse meminerint, premia prestolentur eterna
interl.|  ut omnia celesti mercede digna doceantur, nec remaneat quod post absolutionem carnis purgatorio igne corrigatur
marg.|  FACIESQUE  CORONAM etc. Beda VenerabilisBEDA. Altare incensi   coronam habet   per gyrum , in his qui minores sunt meritis, nec palam protestari audent boni certaminis et servitutis et fidei sibi repositam esse mercedem : cuncta tamen agunt intentione bene placendi Deo, sed spe percipiende mercedis.
Numérotation du verset Ex. 30,4 
et duos annulos aureos
interl.|  dilectionem Dei et proximi que nunquam excidit
sub corona per singula latera ut mittantur in eos {t. 1 : Erfurt, f. 93va ; facsim., p. 188a} [Rusch, f.  93va ] vectes et altare portetur
Numérotation du verset Ex. 30,5 
ipsos quoque vectes
interl.|  precedentium patrum dicta, quibus sublevati a terra promoventur ad celestia
facies de lignis Sethim et inaurabis
interl.|  quia intentio iustorum dirigit ad celi ingressum
marg.|  ET  DUOS  ANNULOS etc. Beda VenerabilisBEDA. Possunt in his   annulis quattuor Evangelii {t. 1 : Erfurt, f. 93va ; facsim., p. 188a} [Rusch, f.  93va ] libri accipi, quorum fide et doctrina portantur sancti, et a terrenis cogitationibus sublevati, per eremum huius vite quotidianis operum fructibus ad celestem patriam feruntur, sicut in altari holocausti, et in arca, et in mensa expositum est. Sed ibi quattuor circuli. Hic vero   duo per singula latera fieri dicuntur. Ibi ergo apertius evangelistarum numerus, hic vero aliud mysterium quod respicit ad dilectionem Dei et proximi. Per singula enim latera   annulis aureis circumdatur altare, quia cor electorum hinc inde Dei ac proximi dilectione firmatur. Que comparatur   annulis , quia cum prophetia et scientia et lingue cessaverint, caritas nunquam cessabit.   Duo sunt   annuli per singula latera , quia utrunque caritatis mandatum gemina virtute distinguitur. Caritas enim sinceritate fidei et vite munditia perficitur. « Sine fide enim impossibile est placere Deo » , et « fides sine operibus mortua est ». Unde : Iustus autem meus ex fide sua vivit, id est qui opera iustitie cum fide veritatis habet, ad vitam pervenit. Fraterna quoque dilectio patientia et benignitate consistit. Unde : « Caritas patiens est, benigna est » etc. Et alibi : Dimittite, et dimittetur vobis ; date, et dabitur vobis. His annulis immittuntur vectes inaurati, ut altare portetur, cum tales parato mentis sinu clara patrum suscipiunt exempla et dicta, quibus a terrenis suspensi ad amorem rapiuntur eternorum. Quod autem merito et animo celestibus propinquant, sequentia demonstrant : « Ponesque altare » etc.

Hbr. 11, 6.
Iac. 2, 20.
Hbr. 10, 38.
1Cor. 13, 4.
Lc. 6, 37-38.
Numérotation du verset Ex. 30,6 
ponesque altare contra velum
interl.|  celum quod Dominus devicta morte penetravit
quod ante arcam
interl.|  id est Christum
testimonii pendet coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
interl.|  Stat altare coram propiciatorio quo tegitur testimonium , cum sancti visioni Dei appropiant puritate mentis, qui quamvis in mortali copore conversationem habent in celis.
interl.|  quia sancti quotidie Christum contemplantur

Cf. Phil. 3, 20.

testimonii pendet] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 30,7 
et adolebit
interl.|  ad orationem instigando
incensum
interl.|  orationem ; unde : « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ».

Ps. 140, 2.
super eo Aaron
interl.|  Christus, vel sacerdotes nostri ordinis
suave
interl.|  Deo
fragrans
interl.|  quia compunctis dulcedo est lacrimari et orare

fragrans] fraglans Weber
mane quando componet
interl.|  in principio boni operis auxilium Dei invocando
lucernas
interl.|  Verbi Dei
incendet illud
interl.|  admonitione
Numérotation du verset Ex. 30,8 
et quando collocat eas ad vesperum
interl.|  consummationem
marg.|  ET  ADOLEBIT  INCENSUM etc. Beda VenerabilisBEDA.   Incensum vel   thymiama orationem significat, secundum illud : « Dirigatur oratio mea sicut   incensum in conspectu tuo ». Et alibi : « Phialas aureas plenas odoramentorum, que sunt orationes sanctorum ». Et quia Aaron, ut supra dictum est, summum sacerdotem, id est Christum, significat, et sacerdotes nostri ordinis,   adolebit Aaron in altari   incensum suave fragrans mane , cum Christus illustrata fidelium corda, nove gratie splendore ad dulcedinem orationis instigabit, vel participes sacerdotii ipsius sedula exhortatione fideles ad deprecandam faciem sui Conditoris. Incendit   thymiama sacerdos non solum   mane , sed et   vespere .   Mane enim   thymiama incenditur, ut in principio omnis boni, quod Deo inspirante facere disponimus, illius auxilium, quo perficiamus, invocemus.   Ad vesperum vero, ut cum bene cepta complemus, illi a quo incipimus gratias reddamus.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. ET  ADOLEBIT  INCENSUM etc.   Mane orto sole clare omnia circumquaque videmus,   vespere caligamus : ideoque lumine lucerne indigemus. Per   mane ergo illa Redemptoris sacramenta vel dicta, que liquido iuxta ordinem humane rationis pro modulo nostro dinoscere sufficimus et quasi in die conspicimus. In quibus autem humana ratio deficit, et Scripture sola autoritas est querenda : ibi velut in nocte oculus intelligentie caligat. Sed lucerna verbi Dei pedes nostros, ne forte offendant et a via veritatis exorbitent, adiuvat. Unde Petrus : « Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucerne lucenti in caliginoso loco ».
marg.|  MANE  QUANDO  COMPONET etc. Beda VenerabilisBEDA.   Mane Aaron incensum super altare   adolet , cum Christus corda fidelium in his sacramentis, que intelligere possunt, gratia compunctionis inflamat. Adolet etiam   ad vesperum ,   quando collocat lucernas , cum etiam ex his que necdum capere possunt, quia sancta et divina esse non ambigitur, ad amorem celestium, ubi omnia patefiunt, informat ;   Fragrat suave thymiama , cum subita compunctione divinitus tacti lacrimis solum et precibus vacare delectantur.

Ps. 140, 2.
Apc. 5, 8.
2Pt. 1, 19.
{t. 1 : Erfurt, f. 93vb ; facsim., p. 188b} [Rusch, f.  93vb ] uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
interl.|  quia necesse est ut animus post orationem et fletum otiosa verba vel facta caveat, et se in eodem virore devotionis, etiam finita oratione, custodiat, sicut de Anna dicitur scilicet : Vultus eius non sunt amplius in diversa mutati.

1Rg. 1, 18.
Numérotation du verset Ex. 30,9 
non offeretis super eo thymiama compositionis alterius
interl.|  non est in oratione petendum nisi quod Deus iussit, et se daturum promisit
marg.|  NON  OFFERETIS etc.  BEDA In sequentibus, de quibus aromatibus hoc thymiama componi debeat, nominatim designatur : stacte scilicet et onycha, galbano boni odoris, et thure lucidissimo, que cuncta ad significationem eternorum bonorum a Domino principaliter querendorum constat pertinere. Non est ergo offerendum super altari aureo thymiama compositionis alterius quam Dominus statuit, quia orantes non debemus a Domino querere nisi quod ipse iussit, qui se daturum {t. 1 : Erfurt, f. 93vb ; facsim., p. 188b} [Rusch, f.  93vb ] promisit, nec aliud de illo credere quam ipse docuit.
nec oblationem et victimam
interl.|  que ad incipientes pertinent in quibus adhuc sunt carnalia mactanda
nec libabitis libamina
interl.|  vini que poculum doctrine, vel calicem passionis, vel dilectionis fervorem significant
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Non est offerenda super eo victima, nec liba fundenda. Hec enim omnia ad altare exterius pertinent, que incipientium et in provectu positorum vitam designant. Tante enim sublimitatis est vita perfectorum, ut nihil in ea carnale inveniatur quod Domino mactetur. Libamina vero vini gratie spiritalis designant virtutem, vel poculum scilicet doctrine, vel calicem passionis, vel precipue fervorem dilectionis, vel ipsam perceptionem Spiritus sancti, vel aliquid huiusmodi. Sed quotiens vinum libaminum cum carnibus offertur hostiarum, sanctimoniam designat eorum qui adhuc de carnalibus concupiscentiis aliquid habent, quod puritati spiritus adversetur, et igne spiritali in ara cordis accendatur. Perfecti vero qui dicere possunt : « Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in eternum », cessantibus victimarum libaminibus, quod ad altare eneum exterius positum pertinet, sola intus in aureo altari aromata desiderii celestis offerunt, quia de remissione peccatorum securi, pro dilatione regni perhennis tantum lugent, et dulcibus lacrimarum fluentis stratum suum per singulas noctes irrigant.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Possumus hec altaria interpretari ut eneum in quo carnes comburuntur, et sanguis hostiarum funditur, omnem huius temporis Ecclesiam accipiamus, in qua nullus est absque peccato, etiam enfans unius diei, nullus est qui non ex prevaricationis peccato natus, necesse habeat in Christo renasci, et spiritus eius igne mundari. Aureum vero altare Christum signat, qui ineffabiliter ita veram carnem traxit de Adam, ut a peccato carnis Ade esset immunis ; quomodo utrunque altare ex eodem ligni genere factum, sed non utrunque auro coopertum. In hoc altari quoque nihil carnale offerebatur, sed aromata tantum offerebantur, quia Christus preces et lacrimas non pro suis erratibus, sed pro nostra salute effudit. Sicut enim arca intra velum posita, hominem Deum sedentem ad dexteram maiestatis significat, ita altare extra velum, sed prope introitum eius positum, eundem mediatorem Dei et hominis potest exprimere, inter homines humanitate conversantem, sed potentia divinitatis celorum interiora penetrantem. Stabat altare incensi in sanctuario ubi candelabrum et mensa, quia « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis ». Stabat arca intra velum, quia Christus post passionem et resurrectionem suam assumptus est in celum, et sedet ad dexteram Dei. Super cuius cornua altaris deprecatur Aaron in sanguine qui oblatus est pro peccato, et placat super eo, quando rogantes pro populo vel sua ignorantia sacerdotes per Filium Dei sese adiuvandos, et per sacramentum passionis ipsius confidunt esse salvandos. Unde : Per ipsum semper ergo offeramus hostiam laudis Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius, quod de omnibus electis, membris scilicet summi sacerdotis, qui in spiritu et veritate orant Patrem, potest accipi.

Ps. 72, 26.
Cf. Ps. 6, 7.
Io. 1, 14.
Hbr. 13, 15.

libabitis libamina] liba libabitis Weber
populo] corr., populi cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 30,10 
et deprecabitur
interl.|  faciet deprecari
Aaron
interl.|  Christus
super cornua altaris
interl.|  virtutes electorum

altaris] eius Weber
semel per annum
interl.|  quotidie ingrediebatur sacerdos in Sancta sanctorum ad adolenda thymiamata ; semel autem in anno cum sanguine quo aspergebat cornua altaris.
in sanguine
interl.|  suo
qui oblatus10  est
interl.|  Patri

10  qui oblatus] quod oblatum Weber
pro peccato
interl.|  humani generis
marg.|  ET  DEPRECABITUR etc. Beda VenerabilisBEDA. Quia Christus sacerdos noster   semel in anno obtulit   sanguinem suum pro peccatis omnium, cum predicavit scilicet annum acceptum Domino, hoc est totum tempus quo sibi Ecclesiam copulare dignatur.   Semel etiam unicuique credentium lavacrum baptismi, in mysterium sanguinis sui, ad absolvenda peccatorum vincula donavit, et pulcre   semel per annum in sanguine oblationis super cornua altaris deprecari , quotidie autem thymiama super eo incendere iubetur, quia Christus, qui quotidie fideles gratia interne compunctionis accendens renovat,   semel eos hostia sanguinis sui superata morte redemit. Ipsi quoque fideles, qui quotidiana peccata quotidianis precibus abluunt lacrimis   semel in sacramento eius passionis gaudent se esse absolutos a peccatis omnibus.   Deprecabitur Aaron super cornua altaris, quia Christus inter homines non solum conversatus pro hominibus oravit, sed et nunc ad dexteram Patris sedens interpellat pro nobis. In cordibus quoque electorum per fidem habitans, dum eos ad   deprecandum excitat, recte   deprecari dicitur.   Deprecatur Aaron super cornua altaris, cum electos Patri, per memoriam earum quas fecere virtutum commendat. Denique quasi   cornua tangens   altaris aurei de discipulorum devotione loquitur : « Quos dedisti mihi de mundo, tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt » etc. Et adiecit : « Ego pro eis rogo, non pro mundo ». Et quia propter merita et intercessiones sublimium virorum, nostre infirmitati Dominus miseretur, recte subiungitur : « Et placabit super eo in generationis vestris ».

Cf. Lc. 4, 19.
Io. 17, 6.
Io. 17, 9.
et placabit
interl.|  Dominum
interl.|  per sanctorum iustitiam
super eo in generationibus vestris {t. 1 : Erfurt, f. 94ra ; facsim., p. 189a} [Rusch, f.  94ra ] sanctum sanctorum erit Domino
interl.|  de Christo nascituro, virgini matri dicitur : « Spiritus sanctus superveniet in te » etc.
marg.|  ET  PLACABIT etc. Beda VenerabilisBEDA.   Placat Aaron   super altare incensi, quando propter {t. 1 : Erfurt, f. 94ra ; facsim., p. 189a} [Rusch, f.  94ra ] iustitiam sanctorum, quam intercessorem et patronum querimus nobis, propiciatur Deus. Unde Ezechie dicitur : Civitatem hanc salvabo, et protegam eam propter te, et propter David servum meum. Sicut Moyses pro populo intercedens, patrum fecit memoriam, et quasi super cornua altaris deprecans, Dominum placare curat dicensaa   : Esto placabilis super nequitiam populi tui, et recordare Abraam, Isaac et Israel etc.

Lc. 1, 35.
Cf. 4Rg. 20, 6.
aa  Ex. 32, 12-13.
Numérotation du verset Ex. 30,11 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens :
marg.|  LOCUTUSQUE  EST etc. Descripto altario incensi, restat descriptio labii enei in quo lavarent manus et pedes ingressuri tabernaculum sacerdotes, sed unum mandatum premittitur.
Numérotation du verset Ex. 30,12 
quando tuleris summam
interl.|  id est : cum numeraveris eos pergens in expeditionem
interl.|  AUGUSTINUS : hoc in David vindicatum est, quia Deus non iusserat
filiorum Israel
interl.|  electorum omnium quorum nomina scripta sunt in libro vite
iuxta numerum dabunt singuli pretium
interl.|  sedule servitutis obsequium
pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
interl.|  quia perpetuo damnantur qui numerum fidelium sortitur tantum nomine
marg.|  QUANDO  TULERIS . Beda VenerabilisBEDA. Huius precepti oblitus est David, quando populum numeravit. Ideoque plagam numerando ipsi populo concivit. Mystice autem, summa filiorum Israel summam omnium electorum significat, quorum nomina scripta sunt in celoab  , et singuli dant pro animabus precium Domino, cum sedulo serviunt ei in operibus bonis ; alioquin plagam incurrent numerati, quia ultio perpetua manet eos qui fidelium numero nomine tenus sociati, non offerunt Domino perfecta opera fidei. De talibus diciturac   : Non dabit Deo placationem, nec precium redemptionis anime sue. Redemptio enim anime viri proprie divitiead  .

ab  Cf. Lc. 10, 20.
ac  Ps. 48, 8-9.
ad  Prv.13, 8.
Numérotation du verset Ex. 30,13 
hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen
interl.|  scriptum in celo
interl.|  id est : ad familiam : nominabantur enim illi qui transibant
dimidium sicli
interl.|  id est decem obolos, observantiam scilicet Decalogi et fidem Iesu Christi
iuxta mensuram
interl.|  pro offerentis voluntate
templi
interl.|  dispositionem legis
siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
marg.|  DIMIDIUM  SICLI. Beda VenerabilisBEDA. Id est decem obolos, observantiam scilicet decalogi et fidem Iesu Christi. Qui enim hunc recte intelligit, omnem in eo et fidei et operis multitudinem et future retributionis promissionem inesse cognoscit. Denique in tribus primis dilectio Dei, in septem sequentibus dilectio continetur proximi, et teste Apostoloae   : Plenitudo legis est dilectio. Nomen quoque Iesu apud Hebreos et Grecos a ioth et iotha incipit, quod utrumque nota est denarii numeri. Decemque obolos in precium anime offerunt, qui in Iesum Christum credentes, signum nominis eius quod a denario numero incipit in fronte et professione proferunt. Forte ideo dictum estaf  unum iotha de lege non preterire posse, quia virtus decalogi qui ibi continetur, et fides nominis quod ibi signatur, nulla potest infidelium perturbatione corrumpi.

ae  Rm. 13, 10.
af  Cf. Mt. 5, 18.
Numérotation du verset Ex. 30,14 
qui habetur
interl.|  vere
in numero
interl.|  populi Dei
a viginti annis et supra
interl.|  Legem spiritaliter intelligens et gratia Evangelii adiutus perficiens
dabit pretium
marg.|  QUI  HABETUR  IN  NUMERO etc. Vicenarius utriusque Testamenti coniunctionem significat, legis scilicet que in quinque libris, et Evangelii quod in quattuor scriptum est : quater enim quini faciunt viginti. A viginti ergo annis habetur quisque in numero populi Dei, quia ille tantum electorum consortio dignus est, qui decreta legis spiritaliter intellecta, per gratiam adiutus Evangelii, pro mensura sua et capacitate perficit, et eterna premia repromisssa expectat in celis.
Numérotation du verset Ex. 30,15 
dives
interl.|  magnus meritis et perfectus
non addet ad medium sicli et pauper
interl.|  parvus et imperfectus
nihil minuet
interl.|  cunctis eque Decalogus imponitur
marg.|  DIVES  NON  ADDET etc. Beda VenerabilisBEDA. Quia sive magnus est quis meritis et perfectus, seu parvus et in provectu virtutum positus, cunctis eque lex Decalogi, qua Deum et proximum diligant, imponitur.
Numérotation du verset Ex. 30,16 
interl.|  quidquid boni agimus
que collata est
interl.|  Deo
a filiis Israel
interl.|  iustis
trades in usus tabernaculi testimonii
interl.|  futurorum fidelium
ut sit monimentum11  eorum
interl.|  in memoriam Dei, ut dignetur propicius fieri

11  monimentum] monumentum Weber
coram Domino et propitietur animabus illorum
marg.|  SUSCEPTAMQUE  PECUNIAM etc. Beda VenerabilisBEDA. Hoc fit cum quidquid agimus boni, in eterna Conditoris et Iudicis nostri memoria custoditur, ut ex his que illi obtulimus, bonorum fructibus fiat nobis propicius. Servatur eadem pecunia in usum tabernaculi, cum ex iustorum operibus sequentium fidelium et mores confirmantur et actus, et tales fieri minores contendunt quales fuisse eos quos cum Domino regnare audiunt agnoscunt. Notandum sane quod pecunia, non iuxta vulgi estimationem, sed iuxta mensuram templi erat danda. Mensura templi, dispositio est divine legis, quam in Ecclesia sua Dominus servare precepit, et observantibus eterna premia promittit. Si quis iuxta placitum humane voluntatis Deo servire nititur, quia iuxta mensuram templi pecuniam {t. 1 : Erfurt, f. 94rb ; facsim., p. 189b} [Rusch, f.  94rb ] devotionis non obtulit, reprobata oblatione plaga districte ultionis ferietur.
Numérotation du verset Ex. 30,17 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens :
Numérotation du verset Ex. 30,18 
facies et labium eneum
interl.|  hoc lavacrum posuit Moyses, quia lex Dei cunctis fidelibus predicavit gratiam compunctionis
interl.|  « Lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis »ag  .
interl.|  ablutionem compunctionis et lacrimarum indeficentem, qua crebro sacerdotes et omnes sancti debent lavari

ag  Ps. 6, 7.
cum basi sua
interl.|  desiderio celestis vite
ad lavandum
interl.|  « Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis »ah  etc.

ah  Ps. 6, 7.
ponesque illud inter tabernaculum testimonii
interl.|  quia nemo repente sit summus
interl.|  quia duo sunt genera compunctionis lacrimose : pro peccatis scilicet et desiderio patrie celestis
et altare et missa aqua
marg.|  LOCUTUSQUE  EST  DOMINUS etc. Beda VenerabilisBEDA. Potest in hoc labio vel labro (utrumque enim dicitur) aqua baptismatis intelligi, cuius lavacro necesse est purgentur, qui Ecclesie ianuas ingrediuntur. Sed quia   inter tabernaculum testimonii et altare holocausti positum est, et quia bis quotidie idem sacerdotes, id est mane et vespere, cum ingrederentur ad altare thymiama Domino oblaturi, in eo iubentur lavari, aqua autem baptismi semel tantum ablui, convenientius hoc labrum compunctionis ablutionem et lacrimarum accipimus, qua semper indigemus, maxime cum mysteriis celestibus ministraturi accedimus. Quia enim   altare holocausti, in quo carnes victimarum Domino incendebantur, extinctionem significat carnalium concupiscentiarum per ignem Spiritus sancti,   altare vero thymiamatis puritatem eorum qui sopitis omnino carnis illecebris, sola expectatione et desiderio celestis introitus lacrimas fundunt amoris. Recte prope altare holocausti labrum ponitur, in quo abluti sacerdotes ingrediuntur illud tabernaculum, et thymiama Domino incendunt. Duobus enim modis lacrimarum et compunctionum status distinguitur, quia primo quisque conversus, pro peccatis lacrimando veniam precatur, quod cum dignis penitentie fructibus diu perfecerit, securus de venia, desideriis hiantibus optat affore tempus, quo ad videndum faciem Creatoris ingrediatur, nec absque lacrimis huius vite longitudinem, vel illius tolerat dilationem, dicensai   : « Heu mihi quia incolatus meus prolongatus12  est » etc. Et alibiaj   : « Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum » etc. Et paulo postak   : « Fuerunt lacrime mee panes die ac nocte » etc. Igitur altare holocausti lacrimas signat penitentium, altare incensi gaudentium de bonis que Deo iuvante fecerunt, et premia desiderantium, que se confidunt accepturos. Qui fletus priori precellit quantum eramento aurum, quantum sanctum sanctorum, ubi erat arca Domini, priori tabernaculo, in quo candelabrum erat et mensa Domini. Prope altare holocausti labrum erat positum, in quo lavarentur qui ad altare incensi intrabant, quia nemo repente fit summus, sed proficientibus meritis debet quisque primo vitiorum bella devincere, et sic a Deo compunctionem lacrimarum impetrare, ut pro ingressu regni dulces fundat lacrimas, qui pro timore penarum fudit amaras.
marg.|  Labrum erat vas in quo lavabant ingressuri templum Dei et sacrificaturi, et vestes sanctas accepturi et suas deposituri, similiter et egressuri, factum de speculis mulierum que excubabant ad ingressum tabernaculi.
marg.|  CUM  BASI  SUA. Beda VenerabilisBEDA.   Basis in qua labrum erat positum, desiderium celestis vite significat, cuius causa tanta est, ut perfecti viri se quotidianis diluant lacrimis, et gaudium interne quietis quod videndo non valent, suspirando degustant. Quia enim hoc lavacro (quod inter tabernaculum et altare positum est) lacrime perfectorum figurentur, hec verba testantur : Et missa aqua lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas etc. Nemo de plebe ibi lavari precipitur, sed pontifex et filii eius, id est sacerdotes minoris gradus, quia magnorum virorum, sicut vita perfectior, ita compunctio sublimior. Non autem solis ministris altaris hec compunctio convenit. Ait enim Petrusal  cunctis fidelibus : Et ipsi tamquam lapides vivi, superedificamini in domos spiritales, sacerdotium sanctum, offerre spiritales hostias. Et Iohannesam   : Beatus, qui habet partem in resurrectione prima. In his secunda mors non habet potestatem. Quas etiam victimas offerre debeant, Paulus ostendit dicensan   : Obsecro vos, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem etc.

ai  Ps. 119, 5.
aj  Ps. 41, 3.
ak  Ps. 41, 4.
al  1Pt. 2, 5.
am  Apc. 20, 6.
an  Rm. 12, 1.
12  prolongatus] corr., prope cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 30,19 
lavabunt in eo Aaron
interl.|  summus sacerdos
et filii eius
interl.|  minores
manus suas
interl.|  opera
ac pedes
interl.|  affectus
marg.|  LAVABUNT  IN  EO etc. Christus quoque huius labri aqua est lotus, priusquam ad altare oblaturus intraret, et thymiama sacri corporis pro salute nostra in ara crucis incenderet : pro nostro enim amore lacrimas fudit, sicut in resurrectione Lazari.
Numérotation du verset Ex. 30,20 
quando ingressuri
interl.|  ad ministrandum
sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri sunt13  ad altare ut offerant in eo thymiamata14 
interl.|  orationes

13  sunt] om. Weber 14  thymiamata] thymiama Weber
Domino
Numérotation du verset Ex. 30,21 
ne forte moriantur
interl.|  si immundi accesserint
interl.|  eternaliter
interl.|  Destructum est labrum Aaronque sacerdotium, sed significatum manet in eternum : in vita fidelium manet altare et incensum sicut alia plura que lex iussit perpetuo celebranda.
et semini eius per successiones.
interl.|  id est : omnibus sanctis, quia Christus non venit solvere legem sed adimplereao 
interl.|  id est : credentibus in eum in quem Aaron credidit. Hoc est enim semen cui benedixit Dominus.
marg.|  NE  FORTE  MORIANTUR etc. Beda VenerabilisBEDA. Mors enim timenda est eterna, si quis {t. 1 : Erfurt, f. 94va ; facsim., p. 190a} [Rusch, f.  94va ] ad ministerium altaris electus thymiama orationum non reddit, sed sacrosancta mysteria sine ablutione compunctionis intrare, et sanctam Domini mensam communibus manibus tractare presumit. Lavent ergo manus et pedes in aqua labri enei, ea nt sic ad altare accedant ; abluant lacrimis actus et incessus, deinde manus ad contingenda Dei mysteria proferant, et ingressum pedum in atrio Domini ponant. Illis quoque hoc precipitur qui sacramenta participant, ut actus suos et cogitatus discutiant, et compunctionis lacrimis abluant. « Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit »ap  .

ao  Cf. Mt. 5, 17.
ap  1Cor. 11, 29.
Numérotation du verset Ex. 30,22 
locutusque est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Ex. 30,23 
dicens : Sume tibi aromata prime myrrhe
interl.|  precipue mortificationis scilicet, que pura intentione pro Deo tantum sit facta ; undeaq   : « Manus mee distillaverunt myrrham » etc.
marg.|  SUME  TIBI  AROMATA  PRIME  MYRRHE etc. STRABO. Smirna grece, latine dicitur myrrha que est arbor in Arabia quinque cubitorum, cuius virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Huius arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha.

aq  Ct. 5, 5.
et15  electe quingentos siclos et cinnamomi medium
interl.|  quod est cinerei coloris, et significat humilitatem quo nos cinerem esse, et in cinere reversuros intelligimus. Cinnamomi est virgultum, et in India vel Ethiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum canne subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris, qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem carum ; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species iuxta Libanum.

15  prime myrrhe et Rusch ] prima et zmyrnae Weber
id est ducentos quinquaginta siclos16  calami similiter ducentos quinquaginta

16  siclos] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 30,24 
cassie
interl.|  hec in aquosis nascitur et in immensum crescit et bonum odorem reddit, et significat fidem que per baptismum crescit
marg.|  MYRRE,  CINNAMOMI,  CALAMI,  CASSIE etc. He quattuor species significant quattuor principales virtutes, quibus oleo unctionis et gratia misericordie Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.
quoque17  quingentos siclos in pondere
interl.|  iusta sit et recta mensura
interl.|  quia secundum ecclesiasticam regulam, omnia sunt facienda

17  quoque] autem Weber
sanctuarii oleum18  de olivetis mensuram hin
interl.|  sextarii

18  oleum] olei Weber
Numérotation du verset Ex. 30,25 
faciesque unctionis oleum sanctum unguentum compositum opere unguentarii
interl.|  chrisma quo ungitur scilicet tabernaculum, id est fidelis populus Ecclesie, id est in quibus divinitas tamquam in tabernaculo habitat. Possunt etiam per unguentum intelligi virtutes sanctorum, vel odor iustitie longe lateque diffusus.
Numérotation du verset Ex. 30,26 
et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
interl.|  Hec omnia supra exposita sunt.
Numérotation du verset Ex. 30,27 
mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
Numérotation du verset Ex. 30,28 
et holocausti et universam supellectilem que ad cultum eorum pertinet19 

19  pertinet] pertinent Weber
Numérotation du verset Ex. 30,29 
sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur.
marg.|  ET  ERUNT  SANCTA  SANCTORUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit inter illa interiora que velo teguntur ?
marg.|  QUI  TETIGERIT  EA. Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias vel quelibet dona, et tangendo sanctificabantur propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt : non sicut sacerdotes qui etiam, ut sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.
Numérotation du verset Ex. 30,30 
Aaron et filios eius ungues sanctificabisque illos20  ut sacerdotio fungantur mihi

20  illos] eos Weber
Numérotation du verset Ex. 30,31 
filiis quoque Israel dices {t. 1 : Erfurt, f. 94vb ; facsim., p. 190b} [Rusch, f.  94vb ] hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
Numérotation du verset Ex. 30,32 
caro hominis non unguetur ex eo
interl.|  quia carnis voluptatem amantibus non conveniunt ista
et iuxta compositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est,
interl.|  soli Deo
et sanctum erit vobis
interl.|  sanctificans
Numérotation du verset Ex. 30,33 
homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo
interl.|  quia sancta non sunt danda canibus
alieno
interl.|  heretico vel gentili vel Iudeo
exterminabitur de populo suo
interl.|  de cetu sanctorum cui iungi debebat
Numérotation du verset Ex. 30,34 
Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata stacten
interl.|  guttam myrrhe arboris
et onycham
marg.|  ONYCHAM . Onycha ostreola fertur esse parvula suave redolens, magnitudine humani unguis. Unde et onyche grece dicitur, quia onix grece dicitur unguis.
galbanum21  boni odoris
marg.|  GALBANUM . Galbanum succus ferule esse dicitur, et nascitur in Syria optimum, cartillaginosum est, et minus lignosum, cuius odore fugantur demones.

21  onycham galbanum ΛH Ed1455 Rusch ] onycha galbanen Ω Weber
et thus lucidissimum.
marg.|  ET  THUS. Thus grece, libanum latine dicitur, a Libano monte Arabie : {t. 1 : Erfurt, f. 94vb ; facsim., p. 190b} [Rusch, f.  94vb ] alius enim Libanus est Phenicis in quo sunt cedri.
marg.|  Thus optimum, scilicet quod masculinum dicitur, quia in modum humani testis rotundum, cuius arbor nascitur in Arabia, ad aceris qualitatem, perplexo et in torto vimine. Mystice autem he quattuor species significant sanctarum virtutum species.
Equalis ponderis erunt omnia.
interl.|  ut omnes virtutes conveniant
Numérotation du verset Ex. 30,35 
Faciesque thymiama
interl.|  virtutum orationem
compositum opere
interl.|  varietate virtutum et operum et orationum
unguentarii
interl.|  Christi et discipuli eius
mixtum
interl.|  omnes he species in unum miscebantur et fiebat thymiama quod Hebraice sithirach dicitur
diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
interl.|  Sincere debent esse orationes sanctorum, et nihil corpulentum retinere, sed tantum celestia querere.
marg.|  OPERE  UNGENTARII etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intus in sancta sanctorum.
Numérotation du verset Ex. 30,36 
cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis
interl.|  pilo examinationisar 

ar  Cf. Ex. 16, 14.
pones ex eo coram tabernaculo testimonii22 
interl.|  ubi erat arca
marg.|  FACIESQUE  THYMIAMA etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Thymiama ex aromatibus   compositum facimus , cum in altari boni operis virtutum multiplicitate redolemus ; quod   mixtum et purum fit, quia quantum virtuti virtus iungitur, tantum incensum boni odoris sincerius exhibetur. Unde bene sequitur :   Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii .   In tenuissimum pulverem aromata conterimus, cum bona opera quasi in pila cordis occulta discussione tundimus, et ut veraciter bona sint, subtiliter retractamus. Aromata ergo   in pulverem redigere est virtutes recogitando terere, et usque ad subtilitatem examinis occulti retractare. Et notandum quod de eodem pulvere dicitur :   Pones ex eo coram tabernaculo testimonii , quia tunc bona nostra veraciter in conspectu iudicis placent, cum hec mens subtilius cogitando conterit, et quasi de aromatibus pulverem reddit, ne grossum durumque sit bonum quod agitur, quod nisi retractio comminuat, odorem de se subtilius non aspergit.
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Incensum quod ex quattuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est stacte, onycha, galbano, et thure componitur, orationes fidelium significat, quamvis quattuor elementa hec quattuor videant significare, ut thus, quod lucidum est, aeri comparetur, stactes aquis, galbanus et onix terre et igni, ut per hec omnium que in celo et infra celum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit.

22  tabernaculo testimonii] testimonio tabernaculi Weber
in loco quo23  apparuero24  tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
interl.|  sic factum

23  loco quo] inv. Weber 24  apparuero] apparebo Weber
Numérotation du verset Ex. 30,37 
talem compositionem
interl.|  operum vel orationum
non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
interl.|  dedicatum scilicet soli Deo
marg.|  TALEM  COMPOSITIONEM  NON  FACIETIS etc. Rabanus MaurusRABANUS. Quia scilicet precibus et laudibus divinis non debemus uti in adulationibus humanis : soli enim Deo ita serviendum est. Unde supra prohibetur ne caro hominis ungatur ex eo.
Numérotation du verset Ex. 30,38 
homo quicumque fecerit simile
interl.|  ut cultum divinum sibi velit impendi
ut odore illius perfruatur
interl.|  delectatione
peribit de populis suis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 30), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_30)