initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 31

Numérotation du verset Ex. 31,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 95ra ; facsim., p. 191a} [Rusch, f.  95ra ] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens :
Numérotation du verset Ex. 31,2 
Ecce vocavi
interl.|  tamquam mihi carum et notum
ex nomine Beseleel
marg.|  BESELEEL . Qui interpretatur in umbra Dei, quasi dicat : « Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ? » Ab hoc dicitur David duxisse originem, et polimitarii nomen, quia Beseleel opere polimito tabernaculum construxit.

Ps. 26, 1.
filium Huri filii Hur de tribu Iuda

Huri Rusch ] Uri Weber
Numérotation du verset Ex. 31,3 
et implevi eum spiritu Dei
interl.|  donis spiritalibus
et sapientia et intelligentia et scientia in omni opere

et... et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 31,4 
ad excogitandum quicquid fabre
interl.|  artificiose

q. f.] inv. Weber
fieri poterit ex auro
interl.|  sapientia

poterit] potest Weber
argento
interl.|  eloquentia

argento] et praem. Weber
et aere,
interl.|  stabilitate et sonoritate predicationis
marg.|  ET  IMPLEVI  EUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt que pertinere videntur ad opificium, an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum   sapientie et intellectus et scientie , que his rebus significantur ? Tamen etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino   sapientie et scientie , nondum legitur Spiritus sanctus.
Numérotation du verset Ex. 31,5 
marmore,
interl.|  fortitudine indefessa
et gemmis et diversitate lignorum.
interl.|  sanctorum quibus construitur tabernaculum
Numérotation du verset Ex. 31,6 
dedique ei socium Ooliab
interl.|  protectio mea, pater
marg.|  OLIAB. Qui interpretatur ‘protectio mea’, tamquam nomine dicat : « Dominus protector vite mee, a quo trepidabo ? » Bene autem tabernaculum construunt qui tam constanter in Domino confidunt.
marg.|  STRABO. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater, et Filius baptizatus est. In specie columbe Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur ‘protectio mea pater’, Patris personam ;   Beseleel quoque qui ‘in umbra Dei’ significat, personam Spiritus sancti ; de quo dicitur : « Et virtus Altissimi obumbrabit tibi ». Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit : « Ego novi virtutem de me exisse ». Iussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri iussum est, Filius est per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.

Ps. 26, 1.
Lc. 1, 35.
Lc. 8, 46.

Ooliab Rusch ] Hooliab hic et ubique Weber
filium Achisamech de tribu Dan et in corde hominis eruditi posui sapientiam ut fiant
interl.|  vel : faciant

hominis] omnis Weber fiant] faciant Weber
cuncta que precepi tibi
Numérotation du verset Ex. 31,7 
tabernaculum federis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 31,8 
mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
Numérotation du verset Ex. 31,9 
et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
Numérotation du verset Ex. 31,10 
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
Numérotation du verset Ex. 31,11 
oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia que precepi tibi facient
Numérotation du verset Ex. 31,12 
et locutus est Dominus ad Moysen dicens :
Numérotation du verset Ex. 31,13 
Loquere filiis Israel, et dices ad eos : videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris
interl.|  per omnes generationes
marg.|  VIDETE  UT  SABBATUM etc. Frustra gloriantur Iudei de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est future quietis scilicet et beatitudinis. Vel quietis sanctorum in presenti, qua quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum.
ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
interl.|  in observatione sabbati
Numérotation du verset Ex. 31,14 
custodite sabbatum meum sanctum enim est10  vobis qui polluerit illud,
interl.|  turbando anime quietem

meum] om. Weber 10  enim est] inv. Weber
morte
interl.|  anime et corporis
moriatur11  qui fecerit in eo opus,
interl.|  servile, scilicet peccatum

11  moriatur] morietur Weber
peribit anima illius de medio populi sui
interl.|  sanctorum
Numérotation du verset Ex. 31,15 
sex diebus
interl.|  in presenti vita
facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit {t. 1 : Erfurt, f. 95rb ; facsim., p. 191b} [Rusch, f.  95rb ] opus in hac die morietur
Numérotation du verset Ex. 31,16 
custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
Numérotation du verset Ex. 31,17 
inter me et filios Israel
interl.|  filios promissionis scilicet et visuros Deum faciem ad faciem sicuti est
signumque perpetuum sex enim diebus Dominus fecit12  celum et terram et in septimo ab omni13  opere cessavit.
interl.|  significans prius bona opera consummare debere, et post ea in eternum quiescere

12  Dominus fecit] inv. Weber 13  omni] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 31,18 
Deditque14  Moysi completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas
interl.|  pro dilectione Dei et proximi, dabantur populo
marg.|  DUAS  TABULAS. Cum multa locutus sit Deus, due tantum tabule dantur Moysi lapidee, que dicuntur tabule testimonii, quia cetera omnia que precepit Deus ex illis decem preceptis, que in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter querantur, et bene intelligantur, sicut ipsa decem ex duobus, dilectione scilicet Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophete.

Mt. 22, 40.

14  deditque] dedit quoque Weber
testimonii lapideas
interl.|  quia lapideo
scriptas digito Dei.
interl.|  Spiritu sancto




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 31), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_31)