initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 36

Numérotation du verset Ex. 36,1 
Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre
interl.| interl.| artificiose||
operari que in usus sanctuarii
interl.| interl.| Ecclesie||
necessaria sunt, et que precepit Dominus.
marg.| marg.| FECIT  ERGO  BESELEEL. Rabanus Maurus RABANUS. Notandum quod non solum de tribu regali, sed qui de ancilla natus, est ad magisterium operum Dei electus.  Beseleel nanque de tribu Iuda qui fuit Lie filius.  Ooliab de tribu Dan qui fuit Bale filius ancille Rachelis, quia etiam ignobiles ad dignitatem et regimen Ecclesie eliguntur."Non est enim personarum acceptor Deus", potest etiam in hoc significari quod non solum ex Iudeis, sed etiam ex gentibus Ecclesie doctores assumuntur. Unde, in libro Numeri, Iudas ab oriente castra circa tabernaculum metatus est, et Dan ab aquilone. In oriente enim primum Dominus ex Iudeis Ecclesiam constituit, postea de gentibus que de regno illius erant, qui ait : Ponam sedem meam ad aquilonem. Has enim ecclesiasticam dignitatem percipere, ad corporis sui unitatem voluit pertinere.||

Cf. Act. 10, 34.
Cf. Is. 14, 13.
Numérotation du verset Ex. 36,2 
Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum cui dederat Dominus sapientiam
interl.| interl.| A sapientibus in tabernaculo omnia fiunt, quia omnia opera Domini in sapientia.||
marg.| marg.| CUMQUE  VOCASSET  EOS etc. Origenes ORIGENES. Et postquam obtulit populus, vocavit, inquit Moyses, omnem sapientem ad fabricandum, et architectum, ut componerent singula que scripta sunt. Sed et mulieres, inquit, sapientes vocavit, ut facerent que convenirent in tabernaculo Domini. Vides ergo omnia que fiunt a sapientibus fieri, et mulieres sapientes, et viri sapientes. Omnia enim opera Domini in sapientia fiunt. Non sufficit nobis, si offeramus, tantum opus est, ut cum sapientia ea que in nobis sunt operemur, sciamus miscere aurum bisso, et coccum duplicare, vel miscere cum purpura. Quid enim tibi prodest, si habeas hoc, et uti nescias neque cognoscas, quomodo unumquodque in suo tempore et in suo loco aptare debeas et proferre ?||

Cf. Ps. 103, 24.
Cf. Ps. 103, 24.

Dominus] Deus Weber
et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus.
marg.| marg.| ET QUI  SPONTE etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et omnes  qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea etc. Commemoravit Moyses quosdam quibus dixit Spiritum divinitus datum, quo illa efficere possent, et tamen multi intelliguntur  sponte ad eadem opera venisse, quibus neque imperatum est, neque nomina eorum memorata sunt a Domino dicta Moysi. Non ergo illi soli hoc munus divinitus habuerunt, qui nominatim memorantur, sed fortasse precipue et excellentius. Laudandus est autem in omnibus his non attractus ad opus serviliter animus, sed liberaliter  sponte devotus.||
Numérotation du verset Ex. 36,3 
Tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi quotidie mane
interl.| interl.| studiose tamquam filii Dei, non filii noctis et tenebrarum ||

1Th. 5, 5.

populus vota] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,4 
Unde artifices venire compulsi,
marg.| marg.| UNDE  ARTIFICES etc. Nota quia sapientes effectores operum sancti etiam moribus erant : poterant autem, si vellent, multa auferre, sed modestia prohibuit, vel religio terruit.||
auferre] corr., auferrent Rusch
Numérotation du verset Ex. 36,5 
dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.
Numérotation du verset Ex. 36,6 
iussit ergo Moyses preconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
Numérotation du verset Ex. 36,7 
eo quod oblata sufficerent et superabundarent
Numérotation du verset Ex. 36,8 
feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
Numérotation du verset Ex. 36,9 
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
Numérotation du verset Ex. 36,10 
coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
Numérotation du verset Ex. 36,11 
fecit et ansas hyacinthinas in ora cortine unius ex utroque latere et in ora cortine alterius similiter
Numérotation du verset Ex. 36,12 
ut contra se invicem venirent anse et mutuo iungerentur
Numérotation du verset Ex. 36,13 
unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
Numérotation du verset Ex. 36,14 
fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,15 
unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta in latitudine quattuor cubitos unius mensure erant omnia saga

triginta] + et Weber quattuor cubitos] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,16 
quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
Numérotation du verset Ex. 36,17 
fecit ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem necterentur

fecit] fecitque Weber necterentur] iungerentur Weber
Numérotation du verset Ex. 36,18 
et fibulas eneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
Numérotation du verset Ex. 36,19 
fecit et opertorium {t. 1 : Erfurt, f. 101rb ; facsim., p. 203b} [Rusch, f.  101rb ] tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamen de pellibus hyacinthinis

velamen] velamentum Weber hyacinthinis Rusch] ianthinis Weber
Numérotation du verset Ex. 36,20 
fecit et tabulas tabernaculi de lignis Sethim stantes
Numérotation du verset Ex. 36,21 
decem cubitorum erat longitudo tabule unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
Numérotation du verset Ex. 36,22 
bine incastrature erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,23 
e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
Numérotation du verset Ex. 36,24 
cum quadraginta basibus argenteis due bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastrature laterum in angulis terminantur
Numérotation du verset Ex. 36,25 
ad plagam quoque tabernaculi que respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
Numérotation du verset Ex. 36,26 
cum quadraginta basibus argenteis10  duas bases per singulas tabulas

10  basibus argenteis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,27 
contra occidentalem11  vero id est ad eam partem tabernaculi que respicit mare12  fecit sex tabulas

11  occidentalem] occidentem Weber 12  respicit mare] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,28 
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
Numérotation du verset Ex. 36,29 
que iuncte erant deorsum usque sursum et in unam compagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
Numérotation du verset Ex. 36,30 
ut octo essent simul tabule et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
Numérotation du verset Ex. 36,31 
fecit et vectes de lignis Sethim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,32 
et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
Numérotation du verset Ex. 36,33 
fecitque13  vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret

13  fecitque] fecit quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 36,34 
ipsa autem tabulata deauravit fusis basibus earum argenteis14  et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possent15  quos et ipsos lamminis aureis16  operuit

14  fusis basibus earum argenteis] om. Weber | 15  possent] possint Weber | 16  laminis aureis] inv. Weber |
Numérotation du verset Ex. 36,35 
fecit et velum {t. 1 : Erfurt, f. 101va ; facsim., p. 204a} [Rusch, f.  101va ] de hyacintho et17  purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum

17  et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,36 
et quattuor columnas de lignis Sethim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
Numérotation du verset Ex. 36,37 
fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho et18  purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii

18  et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,38 
et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit eneas.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 36), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_36)