initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 38

Numérotation du verset Ex. 38,1 
fecit et altare holocausti de lignis Sethim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine
Numérotation du verset Ex. 38,2 
cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud lamminis eneis

laminis eneis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,3 
et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetes forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula

lebetes] lebetas Weber
Numérotation du verset Ex. 38,4 
craticulamque eius in modum retis fecit eneam et subter eam in altaris medio arulam
Numérotation du verset Ex. 38,5 
fusis quattuor annulis per totidem retiaculi summitates ad immittendos vectes ad portandum
Numérotation du verset Ex. 38,6 
quos et ipsos fecit de lignis Sethim et operuit lamminis eneis
Numérotation du verset Ex. 38,7 
induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
Numérotation du verset Ex. 38,8 
Fecit et labrum eneum
interl.| interl.| compunctionem vehementem||
cum basi sua
interl.| interl.| timore Dei||

basi] base Weber
de speculis
interl.| interl.| preceptis divinis||
mulierum,
interl.| interl.| sanctarum animarum||
que excubabant
interl.| interl.| continuo amore ingressum regni eterni observantes||
in atrio
interl.| interl.| introitu||

atrio] ostio Weber
tabernaculi.
interl.| interl.| non manufacti||
marg.| marg.| FECIT ET  LABRUM  ENEUM etc. Gregorius Magnus GREGORIUS.  Labrum eneum Moyses ponit, in quo sacerdotes laventur, sancta sanctorum ingressuri, quia lex Dei prius lavari nos per compunctionem precipit, ut nostra immunditia ad penetrandam secretorum Dei munditiam non obsistat. Fit autem  labrum de speculis mulierum que ad hostium  tabernaculi indesinenter  excubant.  Specula enim  mulierum sunt precepta Dei, in quibus sancte anime semper aspiciunt, et si que in eis sunt feditatis macule, deprehendunt ; cogitationum vitia corrigunt, et quasi renitentes vultus ex reddita imagine componunt. Quia dum preceptis Dominicis solerter intendunt, in eis quid in se {t. 1 : Erfurt, f. 102rb ; facsim., p. 205b} [Rusch, f.  102rb ] celesti viro placeat vel displiceat, agnoscunt. Que quamdiu in hac vita sunt, eternum tabernaculum ingredi non possunt. Sed tamen ad hostium  tabernaculi mulieres excubant, quia sancte anime etiam cum infirmitate carnis gravantur, amore tamen continuo ingressum interni introitus observant. Moyses ergo sacerdotibus  labrum de speculis mulierum posuit, quia lex Dei lavacrum compunctionis peccatorum nostrorum maculis exhibet, per que sancte anime superno sponso displicuerunt. Intuenda nobis celestia precepta prebent, quibus si diligenter intendimus, interne nostre imaginis maculas videmus. Videntes autem maculas, in penitentie dolore compungimur. Compuncti vero quasi in  labro de speculis mulierum lavamur. Tunc ergo de nobis vere compungimur, si studiose precedentium patrum facta pensamus, ut conspecta illa gloria, in oculis nostris vita nostra sordescat. Tunc vere compungimur, cum precepta Dei studiose perscrutamur, ut per hec proficere contendamus, per que proficisse cognovimus quos veneramur.||
Numérotation du verset Ex. 38,9 
fecit et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum

fecit] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,10 
columne enee viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea
Numérotation du verset Ex. 38,11 
eque ad septentrionalem plagam tentoria columne basesque et capita columnarum eiusdem et mensure et operis ac metalli {t. 1 : Erfurt, f. 102rb ; facsim., p. 205b} [Rusch, f.  102rb ] erant

septentrionalem] septentrionalis Weber
Numérotation du verset Ex. 38,12 
in ea vero plaga que occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columne decem cum basibus suis enee et capita columnarum celata argentea
Numérotation du verset Ex. 38,13 
porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
Numérotation du verset Ex. 38,14 
e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus
Numérotation du verset Ex. 38,15 
et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi
interl.| interl.| Ecclesie que in eremo huius vite constituitur||
fecit quindecim eque cubitorum erant tentoria columneque tres et bases totidem

fecit] facit Weber columneque] columne Weber
Numérotation du verset Ex. 38,16 
cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
Numérotation du verset Ex. 38,17 
bases columnarum fuere enee capita autem earum cum cunctis celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento

cunctis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,18 
et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii tentoria habebant10 

10  tentoria habebant] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,19 
Columne autem in ingressu11  fuere quattuor
interl.| interl.| quattuor sunt evangeliste firmitate fidei solidati||

11  in ingressu Rusch] ingressus Weber
cum basibus eneis, capitaque earum et celature argentee.
interl.| interl.| claritate divini eloquii||
Numérotation du verset Ex. 38,20 
Paxillos quoque
marg.| marg.| PAXILLOS  QUOQUE. STRABO.  Paxilli secundum litteram erant in summitate columnarum fixi, quibus funes religabantur, qui cortinas a terra sublevabant, firmati superioribus quibusdam ansulis, inferius vero religati ad predictos paxillos cortinas extendebant, ne rugam contraherent. Mystice vero funes significant sanctam Scripturam de qua Salomon ait : « Funiculus triplex difficile rumpitur », quia sancta Scriptura, historia, moralitate et allegoria constans, nullis hereticorum dogmatibus potest dirumpi.  Paxilli in modum lingue facti linguas doctorum significant, qui Scripturam populis exponunt. Cortinas etiam a terra sublevant et extendunt, quia subiectos docent sequi, et imitari celestia, nullamque mali vel fraudis rugam contrahere. ||

Ecl. 4, 12.
tabernaculi et atrii per gyrum fecit eneos.
Numérotation du verset Ex. 38,21 
hec sunt instrumenta tabernaculi testimonii que numerata sunt iuxta preceptum Moysi in cerimoniis12  levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis

12  cerimoniis] cerimonias Weber
Numérotation du verset Ex. 38,22 
quas Beseleel filius Huri filii Hur de tribu Iuda Domino per Moysen iubente compleverat
Numérotation du verset Ex. 38,23 
iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho et13  purpura vermiculo ac14  {t. 1 : Erfurt, f. 102va ; facsim., p. 206a} [Rusch, f.  102va ] bysso

13  et] om. Weber 14  ac] et Weber
Numérotation du verset Ex. 38,24 
omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
Numérotation du verset Ex. 38,25 
Oblatum est autem ab his qui transierunt15  ad numerum a viginti annis et supra de sexcentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum.

15  transierunt] transierant Weber
Numérotation du verset Ex. 38,26 
Fuerunt preterea centum talenta argenti e quibus conflate sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
Numérotation du verset Ex. 38,27 
centum bases facte sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis
Numérotation du verset Ex. 38,28 
de mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis16  fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento

16  siclis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,29 
aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia et quadringenti supra sicli
Numérotation du verset Ex. 38,30 
ex quibus fuse sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare eneum cum craticula sua omniaque vasa que ad usum eius pertinent
Numérotation du verset Ex. 38,31 
et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 38), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_38)