initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 39

Numérotation du verset Ex. 39,1 
de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut precepit Dominus Moysi
Numérotation du verset Ex. 39,2 
fecit igitur superhumerale de auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

hyacintho] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 39,3 
opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine

possent] possint Weber subtegmine] subtemine Weber
Numérotation du verset Ex. 39,4 
duas quoque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum

duas quoque] duasque Weber
Numérotation du verset Ex. 39,5 
et balteum ex eisdem coloribus sicut preceperat Dominus Moysi

eisdem] hisdem Weber
Numérotation du verset Ex. 39,6 
paravit et duos lapides onychinos asstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel sex nomina in lapide uno et sex in altero iuxta ordinem nativitatis eorum

asstricotos Weber] astricotos Rusch sex… eorum] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 39,7 
posuitque {t. 1 : Erfurt, f. 102vb ; facsim., p. 206b} [Rusch, f.  102vb ] eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel sicut preceperat Dominus Moysi

monimentum] monumentum Weber
Numérotation du verset Ex. 39,8 
fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Numérotation du verset Ex. 39,9 
quadrangulum duplex mensure palmi
Numérotation du verset Ex. 39,10 
et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius smaragdus
Numérotation du verset Ex. 39,11 
in secundo carbunculus saphirus iaspis
Numérotation du verset Ex. 39,12 
in tertio ligurius achates amethistus

ligurius Rusch etc.] ligyrius Weber etc.
Numérotation du verset Ex. 39,13 
in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
Numérotation du verset Ex. 39,14 
ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel singuli per nomina singulorum
Numérotation du verset Ex. 39,15 
fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
Numérotation du verset Ex. 39,16 
et duos uncinos totidemque annulos aureos porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis
Numérotation du verset Ex. 39,17 
ex10  quibus penderent due catenule11  auree quas inseruerunt uncinis qui in superhumeralis angulis eminebant

10  ex] e Weber 11  catenule] catene Weber
Numérotation du verset Ex. 39,18 
hec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superhumerale et rationale mutuo necterentur
Numérotation du verset Ex. 39,19 
stricta ad balteum et annulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxa12  fluerent et a se invicem moverentur sicut precepit Dominus Moysi

12  laxa] laxe Weber
Numérotation du verset Ex. 39,20 
feceruntque13  tunicam superhumeralis totam hyacinthinam

13  feceruntque] fecerunt quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 39,21 
et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
Numérotation du verset Ex. 39,22 
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
Numérotation du verset Ex. 39,23 
et tintinnabula de auro purissimo14  que posuerunt inter mala granata15  in extrema parte tunice per gyrum

14  purissimo] mundissimo Weber 15  mala granata Weber] malogranata Λ L ΣTO P ΩJ Clementina Rusch
Numérotation du verset Ex. 39,24 
tintinnabulum autem16  aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut precepit Dominus Moysi

16  autem] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 39,25 
fecerunt et tunicas byssinas opere textili {t. 1 : Erfurt, f. 103ra ; facsim., p. 207a} [Rusch, f.  103ra ] Aaron et filiis eius
Numérotation du verset Ex. 39,26 
et mitras cum coronulis suis ex bysso
Numérotation du verset Ex. 39,27 
feminalia quoque17  byssina

17  quoque] + linea Weber
Numérotation du verset Ex. 39,28 
cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut precepit Dominus Moysi
Numérotation du verset Ex. 39,29 
fecerunt et lamminam sacre venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmaria18  Sanctum Domini

18  gemmaria] gemmario Weber
Numérotation du verset Ex. 39,30 
et strinxerunt eam cum19  vitta hyacinthina sicut preceperat20  Dominus Moysi

19  cum] + mitra Weber 20  preceperat] precepit Weber
Numérotation du verset Ex. 39,31 
perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israel cuncta que preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Ex. 39,32 
et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem annulos tabulas vectes columnas ac bases
Numérotation du verset Ex. 39,33 
opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de hyacinthinis21  pellibus

21  hyacinthinis Rusch] ianthinis Weber
Numérotation du verset Ex. 39,34 
velum arcam vectes propitiatorium
Numérotation du verset Ex. 39,35 
mensam cum vasis suis22  et propositionis panibus

22  suis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 39,36 
candelabrum lucernas et utensilia earum23  cum oleo

23  earum] eorum Weber
Numérotation du verset Ex. 39,37 
altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
Numérotation du verset Ex. 39,38 
et tentorium in introitu tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 39,39 
altare eneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
Numérotation du verset Ex. 39,40 
tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit que in ministerium tabernaculi et in tectum federis iussa sunt fieri
Numérotation du verset Ex. 39,41 
vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
Numérotation du verset Ex. 39,42 
obtulerunt filii Israel sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 39,43 
que postquam Moyses cuncta vidit expleta benedixit eis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 39), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_39)