initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 40

Numérotation du verset Ex. 40,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens :
Numérotation du verset Ex. 40,2 
Mense
interl.|  aprilis scilicet, quo pascha Iudei celebrant
interl.|  secundi anni
primo,
interl.|  in principio gratie
die prima mensis, eriges tabernaculum testimonii,
marg.|  MENSE  PRIMO etc. STRABO.   Primus anni   mensis ipse est Nisan, qui et Aprilis, in quo Iudei pascha celebrabant, et   tabernaculum erectum est. Allegorice autem   primus mensis signat initium gratie, quando   tabernaculum Dei, id est Ecclesia   erecta est, cum Christus, scilicet crucifixus, de latere suo produxit mysteria sanguinis et aque, quibus Ecclesia dedicatur et consecratur. Et notandum quia hic   primus mensis secundi anni fuit : primus enim annus ante legem fuit. Secundus annus sub gratia Evangelii, cui Dominus benedixit. Unde : « Benedices corone anni benignitatis tue ». Annus enim benignitatis fuit, quo salus humani generis per humanitatem Christi apparuit : hoc ergo anno   tabernaculum Dei   erectum est, id est Ecclesia fundata et exaltata.
marg.|  Rabanus MaurusRABANUS. Primus annus omne tempus legis ante incarnationem Christi. Secundus ab adventu eius usque ad consummationem seculi. Quasi primo mense prima die mensis tabernaculum erig itur, cum in principio gratie sue per Christum Ecclesie ornatus construitur, et decor nove Hierusalem fidelibus demonstratur ; et sicut in primo anno preparatus est sumptus futuro operi, ita omnium electorum ab initio mundi usque ad adventum Domini sermo vel opus ad instructuram Ecclesie conveniens per scriptores Veteris Testamenti colligitur, ut doctores Evangelii his utantur in confirmatione fidei.

Ps. 64, 12.
Numérotation du verset Ex. 40,3 
et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
Numérotation du verset Ex. 40,4 
et illata mensa pones super {t. 1 : Erfurt, f. 103rb ; facsim., p. 207b} [Rusch, f.  103rb ] eam que rite precepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
Numérotation du verset Ex. 40,5 
et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
Numérotation du verset Ex. 40,6 
et ante illud altare holocausti
Numérotation du verset Ex. 40,7 
labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
Numérotation du verset Ex. 40,8 
circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
Numérotation du verset Ex. 40,9 
Et assumpto unctionis oleo
interl.|  gratia spiritali
ungues tabernaculum
interl.|  Ecclesiam
cum vasis suis,
interl.|  sanctorum scilicet singulis personis que sunt vasa in honorem ; unde Paulus vas electionis dicitur.
marg.|  UNGES  TABERNACULUM. STRABO.   Tabernaculum cum vasis suis unctionis oleo consecratur, quia sancta Ecclesia quidquid agit cum virtutibus suis debet dedicare et consecrare gratie Spiritus sancti. Oleum quippe unctionis spiritali gratie comparatur, qua omnium virtutum opera consecrantur.

Cf. Ac. 9, 15.
ut sanctificentur
Numérotation du verset Ex. 40,10 
altare holocausti et omnia vasa eius
Numérotation du verset Ex. 40,11 
labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
Numérotation du verset Ex. 40,12 
Applicabisque Aaron
interl.|  prepositos
et filios eius
interl.|  subditos
ad fores
interl.|  apostolos
tabernaculi testimonii,
marg.|  APPLICABISQUE  AARON etc. STRABO.   Fores tabernaculi , id est sancte Ecclesie, sunt apostoli, per quos debet aulam celi ingredi : ad hos   applicandi sunt Aaron et filii eius , id est omnis cetus sanctorum, et maxime prepositorum, ut eos imitentur et eorum vestigia sequantur.
interl.|  Ecclesie vel regni celestis
et lotos aqua
interl.|  compunctionis
Numérotation du verset Ex. 40,13 
indues
interl.|  ne nudi ambulent, et appareat turpitudo eorum
sanctis vestibus,
interl.|  virtuosis operibus
ut ministrent mihi,
interl.|  digni facti
et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum.
Numérotation du verset Ex. 40,14 
fecitque Moyses omnia que preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 40,15 
igitur mense primo anni secundi in prima die mensis collocatum est tabernaculum
Numérotation du verset Ex. 40,16 
erexitque Moyses illud et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
marg.|  Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat, ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et amore et predicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa et per vectem capita ipsa continentem Christus accipitur, quia cuiusque electi regendo caput est. Unde : Caput viri Christus est. Et quia non solum singulos ad querenda celestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur agnus et pastor et hostium, cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per hostium, cum proprie sit Verbum in principio : horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vite. Hostium, quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem. Agnus, quia ab Egypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regnum quo singulis preest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat.
Beda VenerabilisBEDA. Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur : dum vivificat corpus, anima nominatur ; dum vult, animus est ; dum scit, mens est ; dum recolit, memoria est ; dum iudicat, ratio est ; dum spirat, spiritus est ; dum sentit, sensus est.
1Cor. 11, 3.
Cf. Io. 1, 1.

Moyses illud] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 40,17 
et expandit tectum super tabernaculum imposito desuper operimento sicut Dominus imperaverat

ab hinc defecit Do17/1 imperaverat] imperarat Weber
Numérotation du verset Ex. 40,18 
posuit et testamentum in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper

testamentum] testimonium Weber
Numérotation du verset Ex. 40,19 
cumque intulisset arcam in tabernaculum testimonii appendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem

testimonii] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 40,20 
posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
Numérotation du verset Ex. 40,21 
ordinatis coram propositionis panibus sicut preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Ex. 40,22 
posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mense in parte australi

tabernaculo] tabernaculum Weber
Numérotation du verset Ex. 40,23 
locatis per {t. 1 : Erfurt, f. 103va ; facsim., p. 208a} [Rusch, f.  103va ] ordinem lucernis iuxta preceptum Domini
Numérotation du verset Ex. 40,24 
posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
Numérotation du verset Ex. 40,25 
et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus Moysi

Moysi] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 40,26 
posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii

testimonii] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 40,27 
et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperaverat10 

10  imperaverat] imperarat Weber
Numérotation du verset Ex. 40,28 
labrum quoque statuit intra11  tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua

11  intra] inter Weber
Numérotation du verset Ex. 40,29 
laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
Numérotation du verset Ex. 40,30 
cum ingrederentur tectum federis et accederent ad altare sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 40,31 
erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta
interl.|  vel : omnia
Numérotation du verset Ex. 40,32 
operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
Numérotation du verset Ex. 40,33 
nec poterat Moyses
interl.|  populus Iudaicus
ingredi tectum federis,
interl.|  secreta Scripturarum
nube operiente omnia,
interl.|  profunditate Scripture
et maiestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
marg.|  NON  POTERAT  MOYSES etc. STRABO. Moyses ergo in hoc loco, sicut in aliis pluribus, figuram tenet Iudaici populi. Moyses ergo, nube obstante, in tabernaculum non poterat intrare, quia Iudaicus populus nunquam sacramenta Scripture valuit penetrare. Nubes enim Domini per diem incubabat tabernaculo et ignis in nocte. Hoc loco ignis divinorum mysteriorum scientiam significat. Scriptura enim sancta sanctis et ignorantiam suam fatentibus lumen est. Iniquis vero et scientiam iactantibus nubes, quia excecat eos.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Notanda est res mirabilis multum, quod nube descendente, et implente tabernaculum (que tamen gloria Domini dicitur), non poterat Moyses intrare tabernaculum, qui in monte Sina, quando Legem primitus accepit, intravit in nubem ubi erat Deus. Aliam ergo personam tunc figurabat, aliam nunc. Et tunc eorum qui participes fiunt intime veritatis Dei. Nunc autem Iudeorum quibus gloria Domini, que in tabernaculo est (quod est gratia Christi), tamquam nubes opponitur, non eam intelligentibus, et ideo non intrant in tabernaculum testimonii. Et hoc credendum est semel factum, mox ut constitutum est tabernaculum, significationis huius causa vel alicuius alterius. Neque enim semper sic erat nubes super tabernaculum, ut Moyses intrare non posset; quando quidem non removebatur nubes, nisi cum eis dabatur hoc signum disiungendi, id est castra movendi ex eo loco ubi erant, et accedendi quo nubes ducebat per diem, flamma per noctem. Que duo vicissim etiam super tabernaculum manebant, ubi castra posuissent, nubes per diem, flamma per noctem.
marg.|  In tabernaculo Domini erant tabule quarum annulis erant infixi vectes de lignis Sethim, quibus possent levari et portari de mansione ad mansionem, que omnia mysteriis plena sunt. Per tabernaculum intelligimus Ecclesiam presentem, in qua sunt tabule, scilicet sancti humilitate pleni, quibus quinque vectes sunt affixi, id est spiritalis noticia quinque librorum Moysi, per quam se et alios sustollant ad claritatem eterne beatitudinis. Per vectes ergo, ut diximus, quinque libros Moysi intelligimus, qui sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, et Deuteronomium, in quibus continetur principium mundi et medium et consummatio. In Genesi describitur creatio mundi. In Exodo recreatio. In Levitico sacramentorum Ecclesie administratio. In libro Numerorum evangelica predicatio. In Deuteronomio ultima benedictio. Unde et in benedictionibus terminatur. Est itaque in Genesi ordo creationis. In Exodo mysterium recreationis. In Levitico sanctitas Ecclesiastice administrationis. In libro Numerorum consolidatio evangelice predicationis. In Deuteronomio consummatio eterne benedictionis. Inter hos autem quinque libros Moysi excellit Exodus, quem nunc ad manus habemus. In eo enim et que filiis Israel in figura contingebant, et mysteria plene continentur Christi et Ecclesie. Hic tamen primum de exitu actuali carnalium filiorum Israel, de historiali Egypto agitur. In quo significatur spiritalis exitus spiritalium Israelitarum de vera Egypto, scilicet de tenebris vitiorum. Agitur etiam de transitu maris Rubri, et submersione pharaonis et exercitu eius, et de liberatione populi Dei. In quo {t. 1 : Erfurt, f. 103vb ; facsim., p. 208b} [Rusch, f.  103vb ] figuratur baptismus sanguine Christi consecratus, in quo diaboli vitia submerguntur, et anime fidelium liberantur. Agitur etiam de pugna Israelitarum cum Amalech. In quo victoria Christi et suorum, et confusio diaboli figuratur. Tandem cathalogo mansionum descripto agitur de lege data in monte Sina : in quo nobis innuitur ut a terrenis sublevati, discamus subiici celestibus disciplinis. Agitur iterum de constructione tabernaculi et vasorum eius, de vestibus sacerdotum et unctione : in quo intelligitur presens Ecclesia, et diverse persone fidelium diversis officiis deputate, sicut vasa diversis usibus deputata erant vel officiis, et sacramentorum et orationum sacratarum suavissima odoramenta. De his hactenus nunc dicendum est quod secundum ordinem historie et secundum allegoriam, congrue in Pentatheucho, secundus est liber iste : postquam enim in Genesi egit de creatione celi et terre, et de introitu filiorum Israel in Egyptum, congruit ut consequenter de exitu eorum agat. Ecce quod iuxta ordinem historie congruit. Iuxta allegoriam quoque non incongrue factum est. Nam postquam dixit de carnali generatione, qua per peccatum primi hominis nascimur filii diaboli, congruit ut statim subdat de regeneratione spiritali, qua per iustificationem secundi hominis, id est Christi renascimur filii Dei. Liber autem iste vocatur Exodus grece, Ellesmoth Hebraice, Exitus vel Egressus latine. Ideo quia de exitu filiorum Israel de Egypto agit. Sed queri potest cur liber iste dicatur Exodus, quia de exitu illorum agit, cum in principio non de exitu, sed de ingressu illorum agatur. Ad quod dici potest, quia quamvis specialiter de exitu illorum agere intendat, tamen quia multum tempus profluxit inter exitum, de quo hic agit, et ingressum in quo primus liber terminatur vel terminaverat, ut competentius iungat narrationem suam breviter, prius repetit de introitu, et ita melius descendit ad exitum. Sic et nos in nostris sermonibus facta longa interpositione, dicturi alia, repetimus superiora, ut melius dicta continuemus. His consideratis, videnda est materia que est corporalis exitus filiorum Israel de Egypto, et spiritalis exitus sanctorum de mundo. Intentione admonet nos spiritaliter exire de conformitate mundi, sicut illi qui corporaliter exierunt de Egypto, ut sicut fuimus conformes seculo, ita simus conformes Deo. Modus talis est breviter tangens de introitu filiorum Israel in Egyptum, agit de eorum multiplicatione ; deinde de novo rege, qui ignoravit Ioseph, et cepit affligere populum ; deinde de plagis Egypti. Tandem de exitu illorum et de transitu maris Rubri et submersione Egyptiorum. Tandem pervenit ad montem Sina, in quo lex data est, et agit de tabernaculo et vasis eius, et de vestibus sacerdotum, et unctione, et sic terminatur. Nota quod cum eadem sit et indivisa historia quam proposuit sibi Moyses describendam, tamen per capitula et partes sive per libros eam distinguunt, ut lectoribus fastidium auferatur, sicut viator viam, que est indivisa, dividit per dietas, ut labor minuatur, et absit fastidium.
Numérotation du verset Ex. 40,34 
si quando tabernaculum nubes12  deserebat proficiscebantur filii Israel per turmas suas

12  tabernaculum nubes] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 40,35 
si pendebat desuper manebant in eodem loco
Numérotation du verset Ex. 40,36 
nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus cunctis13  populis Israel per cunctas mansiones suas.

13  cunctis] om. Weber
EXODUS EXPLICIT14 

14  EXODUS EXPLICIT] EXPLICIT LIBER ELLESMOTH ID EST EXODUS Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 40), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_40)