initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Ex. 5,1 
post hec ingressi sunt Moyses {t. 1 : Erfurt, f. 59va ; facsim., p. 120a} [Rusch, f.  59va ] et Aaron et dixerunt pharaoni hec dicit Dominus Deus Israel : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
interl.| interl.| Non in Egypto. « Nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt. » ||
marg.| marg.| DIMITTE  POPULUM  MEUM. Origenes ORIGENES. Allegorice. Non vult Moyses ut populus in Egypto positus serviat Deo, sed exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis seculi actibus manet, et in negociorum obscuritate versatur, non potest servire Deo : Non enim potestis servire Deo et mammone. Exeundum est ergo de Egypto : relinquendus est mundus, non loco, sed animo, si voluimus servire Domino. Inde Iohannes ait : Filioli, nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt.||

a 1Io. 2, 15.
b Mt. 6, 24.
c 1Io. 2, 15.
Numérotation du verset Ex. 5,2 
At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel ?
interl.| interl.| Hoc respondet dum in laboribus hominum non est, et cum hominibus non flagellatur, ideo tenuit eum superbia. Paulo post, quasi emendatus flagellis, dicet : Orate pro me ad Dominum.||
marg.| marg.| Non vult tenebrarum harum rector te abstrahi a tenebris suis, et ad scientie lumen adduci.||
Nescio Dominum, et Israel non dimittam.
interl.| interl.| sic respondet cruda superbia||
interl.| interl.| que conventio luci ad tenebras||
marg.| marg.| QUI  EST  DOMINUS etc. Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait : « Similis ero Altissimo ». Et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit : « Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant ». Postea vero quasi coacti demones clamaverunt : « Quid venisti ante tempus torquere nos ? » Scimus quia es Filius Dei. Post tormenta sciunt que ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat.||
marg.| marg.| QUIS  EST  DOMINUS, UT  AUDIAM  VOCEM  EIUS etc. Vides quid agit cruda superbia ; videbis paulo post quantum proficit in flagellis, quantum melior verberatus efficitur, qui modo dicit :  Nescio Dominum, verberatus dicturus est : Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divine discipline, ut flagella divina perniciem putet et penalem interitum. Ecce etiam pharao durissimus proficit verberatus : ante enim verbera, Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari, et proficiens in penis, scit agnoscere cur puniatur.  Nescio, ait,  Dominum . In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia demones clamaverunt : Scimus te quis sis. Tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Israel dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras. Nulla pars fideli cum infideli.||

Is. 14, 14.
Mt. 4, 3.
Mt. 8, 29.
Cf. 2Cor. 6, 14-15.
Numérotation du verset Ex. 5,3 
Dixerunt : Deus Hebreorum
interl.| interl.| transitorum, quorum unus dicit : Advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei. »||

Ps. 38, 13.
vocavit nos ut eamus viam trium dierum
interl.| interl.| Christum, qui die tertia resurrexit||
in solitudinem,
interl.| interl.| In quiete et silentio Lex discitur||
et sacrificemus Domino Deo nostro :
interl.| interl.| In fide Trinitatis verum sacrificium offertur.||
interl.| interl.| « Immola Deo sacrificium laudis » etc. ||

Ps. 49, 14.
ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
marg.| marg.| DEUS  HEBREORUM  VOCAVIT  NOS etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Queritur quomodo populo dicatur quod mandavit Deus eiecturum se eos de Egypto in terram Chanaan. Pharaoni autem dicitur quod trium dierum iter exire vellent in deserto immolare Deo suo ex mandato eius. Sed intelligendum est, quamvis Deus sciret quid esset facturus, quoniam presciebat pharaonem non consensurum ad populum dimittendum. Illud primum dictum esse, quod primo fieret, si ille dimitteret : ut enim sic fierent omnia, quomodo sequens Scriptura testatur, pharaonis contumacia et suorum meruit. Neque enim mendaciter Deus iubet quod scit nunquam facturum cui iubetur, ut iustum iudicium consequatur.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Moraliter. Iter triduum de Egypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento anime et corporis ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Triduum iter proficiscimur de Egypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Egypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata (tria sunt enim hec per que homines peccare possunt), efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Egypti ubi videt se vehementius urgeri, ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare, ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur. Dicens : Ne longe abeatis, non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccare, si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, in aliis {t. 1 : Erfurt, f. 59vb ; facsim., p. 120b} [Rusch, f.  59vb ] duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt.||
marg.| marg.| VIAM  TRIUM  DIERUM etc. Isidorus Hispalensis ISIDORUS.  Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Egypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Hec via Christus est, qui ait : « Ego sum via, etc ». Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis.||
marg.| marg.|  STRABO. Viam trium dierum etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Etham, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel  trium dierum, id est trium mensium, quia tertio mense postquam de Egypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt et Legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Nunc quoque Moyses quem habemus nobiscum – habemus enim Moysen et prophetas –, id est lex Dei, vult te educere de Egypto, si audias eum ; vult te longe facere a pharaone, eruere de opere luti et palearum : si tamen audias, et spiritaliter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus seculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientie in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare, Legem Dei et virtutem divine vocis agnoscere. Ideo cupit Moyses te eiicere de fluctibus negociorum et strepitu populorum, et de Egypto, id est de tenebris ignorantie, ut Legem Dei audias, et lucem scientie capias.||

Io. 14, 6.
Cf. Ps. 49, 14.
Numérotation du verset Ex. 5,4 
Ait ad eos rex Egypti :
interl.| interl.| princeps tenebrarum harum||
Quare Moyses et Aaron
interl.| interl.| propheticus et sacerdotalis sermo||
sollicitatis populum ab operibus suis ?
interl.| interl.| mundanis||
Ite ad onera vestra.
interl.| interl.| terreni laboris||
marg.| marg.| QUARE  MOYSES ET  AARON etc. Origenes ORIGENES. Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis est occupatus, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat : Volo ire dierum trium viam et servire Domino, perverti populum dicit per Moysen et Aaron. Hodie quoque si Moyses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo, animam solicitet ad servitutem Dei, exire de seculo, renuntiare omnibus que possidet, attendere legi et verbo Dei, continuo audies unanimes et amicos pharaonis dicentes : Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et ocium. Quid est servire Deo ? Laborare nolunt et ocii occasiones querunt : hec erant tunc verba pharaonis, hec et nunc amici eius loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari iubet scribas Hebreorum, paleas non dari, opus exigi ; hec passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi huius mundi tradiderunt, prospere agunt, omnia, ut putant, feliciter eveniunt. Servis autem Dei, etiam victus parvus et humilis non succedit. He sunt enim palee que dabantur a pharaone. Unde quidam fatigati dicunt ad pharaonem : Quid tu affligis populum tuum ? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse pharaonis populum. Non enim omnis qui ex Israel, hi sunt Israelite.||
Numérotation du verset Ex. 5,5 
{t. 1 : Erfurt, f. 59vb ; facsim., p. 120b} [Rusch, f.  59vb ] dixitque pharao : Multus est populus terre
interl.| interl.| invidet diabolus quia crescit Dei populus||
videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
interl.| interl.| ut non exerceatis eos in operibus terrenis||
Numérotation du verset Ex. 5,6 
precepit ergo in die illo prefectis operum
interl.| interl.| demonibus qui presunt diversis vitiis||
et exactoribus populi dicens
interl.| interl.| quia vi sepe mala facere compellunt, si blandiciis nequeunt||
Numérotation du verset Ex. 5,7 
nequaquam ultra dabitis paleas
interl.| interl.| vilum et parvum victum||
interl.| interl.| Palee dabantur ut admixtione earum tenacius fieret opus, vel ut ex eis lateres coquerentur : ideo autem maxime in Egypto lateres fiebant, ut inde civitates fierent, quia ibi lapides non abundant.||
populo
interl.| interl.| fidelium||
ad conficiendos lateres,
interl.| interl.| opera luti et carnis||
sicut prius sed ipsi vadant,
interl.| interl.| ut undecumque acquirant victum||
et colligant stipulas.
interl.| interl.| quasi opera mala non minus faciant||

stipulas] stipulam Weber
Numérotation du verset Ex. 5,8 
et mensuram laterum quos prius faciebant imponetis super eos
ut operibus suis opprimantur||
nec minuetis quicquam
interl.| interl.| gratis habentes victualia||
vacant enim et idcirco vociferantur dicentes : Eamus,
interl.| interl.| recedendo a diabolo : Non enim possunt Deo servire et Mammone.||

Cf. Mt. 6, 24.
et sacrificemus Deo nostro.
Numérotation du verset Ex. 5,9 
Opprimantur operibus
interl.| interl.| ut obliviscantur Deum suum||
et expleant ea, ut non acquiescant verbis {t. 1 : Erfurt, f. 60ra ; facsim., p. 121a} [Rusch, f.  60ra ] mendacibus.
interl.| interl.| Princeps Egypti quidquid contra se dicitur mendacium dicit.||
marg.| marg.| OPPRIMANTUR  OPERIBUS etc. Ex quo loqui cepit Moyses ad pharaonem magis affligitur populus Dei : ex quo in animam sermo Dei pervenit, diabolus acrius insurgit, et maiora vitia immittit. Prius enim quam sermo Dei veniret qui argueret vitia, in pace durabant. At ubi venit, turbatio magna consurgit.||
Numérotation du verset Ex. 5,10 
igitur egressi
interl.| interl.| ad tentandum||
prefecti operum
interl.| interl.| auditis preceptis magistri||
et exactores
interl.| interl.| demones vel iniqui homines||
ad populum dixerunt :
interl.| interl.| latanter suggerendo||
sic dicit pharao :
interl.| interl.| ipso nomine terrent||
Non do vobis paleas
interl.| interl.| Non ingratis amplius benefaciam.||
Numérotation du verset Ex. 5,11 
ite et colligite sicubi invenire potueritis, nec minuetur quicquam de operibus vestris.
interl.| interl.| etiam inviti, de more servietis mihi||

operibus vestris] opere vestro Weber
Numérotation du verset Ex. 5,12 
Dispersusque est populus per omnem terram Egypti ad colligendas paleas.
Numérotation du verset Ex. 5,13 
prefecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum, quotidie
interl.| interl.| quasi ex debito urgent pro consuetudine||
ut prius facere solebatis
interl.| interl.| difficile est a consuetudine recedere||
quando dabantur vobis palee.
Numérotation du verset Ex. 5,14 
Flagellatique sunt qui preerant operibus filiorum Israel,
interl.| interl.| Diversis persecutionibus et olim et nunc prepositi populi Dei afflicti sunt.||
ab exactoribus pharaonis,
interl.| interl.| demonibus, vel iniquis hominibus||
dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie ?
marg.| marg.| FLAGELLATIQUE etc. Filii Israel gravius attriti sunt, postquam de Egypto egredi statuerunt ; quia qui mundo et pravis operibus renuntiare volunt, sevioribus tentationibus a diabolo impugnantur.||
Numérotation du verset Ex. 5,15 
Veneruntque prepositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad pharaonem, dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?
interl.| interl.| Victi verberibus, dicunt se esse populum pharaonis, qui ad tempus credunt, et in tempore recedunt tentationis.||
Numérotation du verset Ex. 5,16 
Palee non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis ceduntur,
famulos se fatentur ne torqueantur||
ceduntur] cedimur Weber
et iniuste
interl.| interl.| quasi : parce populis tuis||
agitur
interl.| interl.| ab exactoribus||
contra populum tuum.
Numérotation du verset Ex. 5,17 
Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : eamus et sacrificemus Domino.
Numérotation du verset Ex. 5,18 
ite ergo et operamini palee non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum
Numérotation du verset Ex. 5,19 
videbantque se prepositi filiorum Israel in malum eo quod diceretur eis : Non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies
interl.| interl.| Continue vult diabolus et ministri eius opera mala fieri, ut usu et consuetudine trahatur quisque.||

malum] malo Weber
Numérotation du verset Ex. 5,20 
Occurreruntque Moysi et Aaron qui stabant
interl.| interl.| immobiles in tentatione||
interl.| interl.| quasi contrarii pusillanimitati eorum||
Numérotation du verset Ex. 5,21 
et dixerunt ad eos : videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum
interl.| interl.| odiosos non fecistis||
interl.| interl.| Sermo propheticus et sacerdotalis incredulis et qui sunt populus pharaonis odor execrabilis efficitur.||
coram pharao et servis eius et prebuistis ei gladium ut occideret nos
interl.| interl.| causam occisionis||
marg.| marg.| VIDEAT  DOMINUS etc. Gregorius Magnus GREGORIUS. Moraliter. Cum lux divina cor humanum illustrat, mox a diabolo contra succrescunt temptamenta, ut plus temptationibus se urgeri sentiat, quam cum lucis interne radios nesciebat. Unde Israelite, postquam vocati sunt, contra Moysen de crescente labore conqueruntur, dicentes :  Videat Dominus et iudicet etc. Volentibus enim ex Egypto discedere, paleas pharao subtraxerat, et eiusdem mensure opera requirebat. Quasi ergo contra legem mens submurmurat ; post cuius cognitionem tentationum stimulos acriores portat, et in eo quod adversario displicet, videns sibi crescere labores, quasi  fetere se in oculis pharaonis dolet.||
marg.| marg.| QUONIAM  FETERE etc. Origenes ORIGENES. Verum dicunt, quamvis nesciant. Sicut Caiphas qui ait : Expedit ut unus moriatur pro populo, quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait : Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem, ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum pharaonis, odor execrabilis efficitur. Ipse quoque Moyses dicit Domino : Ex quo locutus sum cum pharaone, afflixisti populum tuum ; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio vel tentatio, sed ubi signum belli tuba predicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui cepit Moyses et Aaron ad pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, que prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere cepit sermo Dei cuiusque discrimen, turbatio {t. 1 : Erfurt, f. 60rb ; facsim., p. 121b} [Rusch, f.  60rb ] magna consurgit, et sine federe nascitur bellum, quia iniustitia iustitie non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor execrabilis pharaoni. Execratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moyses ante pharaonem, stemus et nos, non flectamur, succincti lumbos in veritate, et calciati pedes in preparatione Evangelii pacis. Stamus autem confidenter, si Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est obsistamus, secundum illud : « Cui resistite fortes in fide », ut cito conteratur Sathanas sub pedibus nostris. Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto pharao infirmus. Si autem infirmi vel dubii esse ceperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moyses manus, vincebatur Amalech. Cum quasi lassas deiiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Iacobus ait : « Resistite diabolo et fugiet a vobis ». Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris : sic pharao extinctus est in profundo abyssi. Nos autem si recedamus de Egypto vitiorum, fluctus seculi tamquam iter solidum evadimus per Iesum Christum.||

Io. 11, 50.
Cf. 2Cor. 2, 15.
Eph. 6, 14-15.
1Pt. 5, 9.
Iac. 4, 7.
Numérotation du verset Ex. 5,22 
reversusque Moyses ad Deum ait Domine cur afflixisti populum tuum,
interl.| interl.| vel istum ||

Deum] Dominum Weber tuum] istum Weber
et quare misisti me

et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 5,23 
ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem ut loquerer de nomine tuo afflixit populum tuum et non liberasti eos
interl.| interl.| Ex quo in animam tuam sermo Dei perlatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur.||
marg.| marg.| DOMINE,  CUR  AFFLIXISTI etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non sunt hec verba contumacie vel indignationis, sed inquisitionis et orationis, sicut ex his apparet que Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem eius, sed quid sit facturus aperuit.||

de] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_5)