initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 6

Numérotation du verset Ex. 6,1 
Dixit Dominus ad Moysen : Nunc videbis que facturus sum
interl.|  mirabilia
pharaoni : per manum enim fortem
interl.|  potentiam divinam, scilicet Filium qui est virtus et sapientia Patris
dimittet eos, et in manu robusta eiiciet illos de terra sua.
interl.|  persequendo de civitate in civitatem
interl.|  quia nulla conventio iustitie cum iniquitate
Numérotation du verset Ex. 6,2 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : ego Dominus
Numérotation du verset Ex. 6,3 
qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente,
interl.|  Antique promissionis facit mentionem, tamquam in proximo completurus.
et nomen meum Adonai
interl.|  quod interpretatur generaliter ‘dominus’, et est septimum in decem Dei nominibus
non indicavi eis.
interl.|  sicut tibi
marg.|  NON  INDICAVI  EIS . Sicut tibi. Per successiones enim etatum crevit divine cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrae, locutus est facie ad faciem cum Moyse. David vero ait : « Super senes intellexi ». Apostoli Dei Filium presentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur : « Multi reges et prophete voluerunt videre que vos videtis, etc ».

Ps. 118, 100.
Lc. 10, 24.
Numérotation du verset Ex. 6,4 
pepigique cum eis fedus ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum,
interl.|  terram viventium scilicet, quam significat terra Chanaan
in qua fuerunt advene.
Numérotation du verset Ex. 6,5 
Ego audivi
interl.|  exaudivi
gemitum filiorum Israel quo Egyptii
interl.|  id est : demones
interl.|  rectores tenebrarum harum, vel iniqui homines
oppresserunt eos, et recordatus sum pacti
interl.|  promissionis
mei.
Numérotation du verset Ex. 6,6 
Ideo dic filiis Israel : ego Dominus qui educam
interl.|  spiritaliter vel ad litteram
vos de ergastulo Egyptiorum
interl.|  tentationibus mundi in quibus tribulantur sancti
interl.|  mundo vel corpore humano quod cuiusque anime ergastulum est
marg.|  DE  ERGASTULO . Ergastulum et ergasterium, id est operatorium, scilicet ubi rei ad {t. 1 : Erfurt, f. 60va ; facsim., p. 122a} [Rusch, f.  60va ] opera facienda religabantur.
et eruam de servitute
interl.|  corporali vel spiritali
ac redimam
interl.|  pretioso sanguine Filii
in brachio
interl.|  potentia manifesta incarnato Filio
extento
interl.|  alias excelso

extento] excelso Weber
Numérotation du verset Ex. 6,7 
et assumam
interl.|  dato pretio
vos mihi in populum,
interl.|  fidelem obedientem
et ero vester Deus
interl.|  iustus et misericors
scietisque
interl.|  experimento cognoscetis
quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Egyptiorum

sum] sim Weber
Numérotation du verset Ex. 6,8 
et induxerim vos in terram
interl.|  viventium

vos] om. Weber
super quam levavi
interl.|  exaltavi in cruce Filium
interl.|  levatam ostendi
manum
interl.|  potentiam
meam ut darem eam
interl.|  iurando patribus
Abraham
interl.|  fidelibus Abrae imitatoribus
Isaac
interl.|  rectam spem tenentibus, quam significat Isaac
et Iacob
interl.|  caritatem amplectentibus, que in Iacob significatur
daboque
interl.|  gratis
vobis illam possidendam,
interl.|  in eternum

vobis illam] inv. Weber
ego Dominus.
interl.|  quasi : facere possum quod promitto
Numérotation du verset Ex. 6,9 
narravit ergo Moyses
interl.|  medius inter Deum et populum
omnia
interl.|  Nihil de mandatis Dei pretermittendum est.
filiis Israel qui non acquieverunt ei propter angustiam
interl.|  bellum vitiorum significat
spiritus et opus durissimum.
interl.|  Nihil durius quam demonibus in operibus carnis servire.
Numérotation du verset Ex. 6,10 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens :
Numérotation du verset Ex. 6,11 
ingredere et loquere ad pharaonem regem Egypti ut dimittat filios Israel
interl.|  Deum videntes

Pharaonem] Pharao Weber
de terra sua.
interl.|  carne vitiis dedita, vel conversatione mundana
marg.|  NON  ACQUIEVERUNT etc. Nota Dei clementiam : non creditur a filiis Israel, et tamen monere non cessat. Contemnitur a pharaone, et longanimiter expectat.
Numérotation du verset Ex. 6,12 
respondit Moyses coram Domino :
interl.|  Sancti coram domino loquuntur, alii retro, quia non audiuntur.
Ecce filii Israel
interl.|  qui debent tamquam filii Dei
non audiunt me
interl.|  auribus cordis

audiunt me] inv. Weber
et quomodo audiet me pharao
interl.|  qui semper adversatur
presertim cum sim incircumcisus labiis
interl.|  Circumcisio spiritalis omnium membrorum vitia abscindit.
marg.|  ECCE  FILII  ISRAEL. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Septuaginta. Ecce ego gracili voce sum, et quomodo exaudiet me pharao ? Non videtur tantum propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem. Mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab imo posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.
Numérotation du verset Ex. 6,13 
locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron
interl.|  Per eos, lex enim et prophete docent populum que facienda vel fugienda sunt, et increpant diabolum.

locutusque] locutus Weber
et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Egypti,
interl.|  mundi

Pharaonem] Pharao Weber
ut educerent filios Israel de terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 6,14 
isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israelis Enoch et Phallu Esrom et Charmi
Numérotation du verset Ex. 6,15 
he cognationes Ruben filii Simeon Iamuel et Iamin et Ahod
interl.|  alias : Aod

Ahod] scrips. , Aoch Rusch
et10  Iachin et Soer
interl.|  alias : Saber

10  et] om. Weber
et Saul filius Chananitidis
interl.|  id est Chananee
he progenies Simeon
Numérotation du verset Ex. 6,16 
et hec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vite Levi fuerunt centum triginta septem
Numérotation du verset Ex. 6,17 
{t. 1 : Erfurt, f. 60vb ; facsim., p. 122b} [Rusch, f.  60vb ] Filii Gerson Lobni11  et Semei per cognationes suas

11  Lobni Rusch ] Lobeni Weber
Numérotation du verset Ex. 6,18 
filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Oziel annique vite Caath centum triginta tres
Numérotation du verset Ex. 6,19 
filii Merari Mooli et Musi he cognationes Levi per familias suas
marg.|  ISTI  SUNT  PRINCIPES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod eius actio expetebat, a primogenito Iacob, id est Ruben, cepit ; inde ad Symeon, inde ad Levi : ultra progressa non est, quia ex Levi Moyses. Hi autem commemorantur qui iam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Israel intraverat in Egyptum. Non enim primam vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.
marg.|  GILB< ERTUS>. Non primam tribum vel secundam sed tertiam elegit Deus in sacerdotium, quia in nomine sancte Trinitatis consecrati sunt sacerdotes, ut fidem Trinitatis in se servare, et alios studeant docere, et quia numero Deus impare gaudet.
Numérotation du verset Ex. 6,20 
Accepit autem Amram uxorem Iochabed12  patruelem suam que peperit ei Aaron et Moysen et Mariam13  fueruntque anni vite Amram centum triginta septem
marg.|  AMRAM. STRABO.   Amram interpretatur pater excelsus, qui significat Christum ; Iochabed, Dei gratia, que significat Ecclesiam. Ex Christo et Ecclesia nascitur Moyses, id est lex spiritalis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium.
marg.|  ACCEPIT  AUTEM  AMRAM. STRABO. Hec de tribu Iuda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Iude in deserto : nondum enim preceptum erat ut quisque de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem he tribus, id est Levitica et regalis, iam tunc coniungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.

12  Ioachabed Cava ΠD Φ ΘAMG* ΨFM Ω Ed1530 Clementina Edmaior. ] Iocabed ΩJ Amiatinus ΣT O P Edminor. , Iochabeth ΠC ΣO ΨBD Ed1455 Rusch 13  et Mariam] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 6,21 
filii quoque Isuar : Chore, et Napheg, et Zechri14 

14  Zechri Rusch ] Zecri Weber
Numérotation du verset Ex. 6,22 
filii quoque Oziel Misael et Elisaphan15  et Sethri

15  Elisaphan Cava ΘH ΨB ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] Elsaphan T M ΦRZGVP O ΩJ Ed1530 Weber
Numérotation du verset Ex. 6,23 
Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth16  filiam Aminadab sororem Naasson que peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

16  (H)elisabet(h) ΛH ΠCD ΣM O P* ΩMSJ Ed1455 Rusch Clementina ] Elisabe Weber
Numérotation du verset Ex. 6,24 
filii quoque Chore : Aser17  et Helchana et Abiasaph18  he sunt cognationes Choritarum
interl.|  a Chore
marg.|  FILII  QUOQUE  CHORE etc. STRABO. Queritur cur Chore, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia iustorum scriptus sit ? Sed hereticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros.

17  Aser Φ ΨDFM Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Asir Amiatinus ... Ed1530 Weber , Oser ΨB 18  Abiasaph scrips. ] Abiasab Weber
Numérotation du verset Ex. 6,25 
At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel que peperit ei Phinees hii sunt principes familiarum leviticarum per generationes19 
interl.|  vel : cognationes

19  generationes] cognationes Weber
suas
Numérotation du verset Ex. 6,26 
iste est Aaron et Moyses quibus precepit Deus20  ut educerent filios Israel de terra Egypti per turmas suas

20  Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Ex. 6,27 
hii sunt qui loquuntur ad pharaonem21 
interl.|  diabolum

21  Pharaonem] Pharao Weber
regem Egypti
interl.|  principem tenebrarum harum
ut educant filios Israel
interl.|  Deum videntes
de Egypto
interl.|  tenebris mundi
iste est22  Moyses
interl.|  sermo propheticus

22  est] om. Weber
et Aaron
interl.|  sermo sacerdotalis
marg.|  ISTE  EST  MOYSES . STRABO. Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis, reparavit ; vel ipse Moyses de se tamquam de alio loquitur.
Numérotation du verset Ex. 6,28 
in die qua locutus est Dominus
interl.|  In die loquitur Deus ad suos, non in nocte, quia in eo tenebre non sunt ulle.
ad Moysen in terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 6,29 
et locutus est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus
interl.|  cuius dicere est facere, cui nemo resistere potest
loquere ad pharaonem23  regem Egypti omnia que ego loquor tibi.

23  Pharaonem] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 6,30 
Et ait Moyses coram Domino en incircumcisus labiis
interl.|  alii : gracili voce
sum quomodo audiet me pharao.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_6)