initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Ex. 8,1 
Dixitque Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem et dices ad eum hec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

1 Pharaonem] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 8,2 
sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis
interl.| interl.| Elegans locutio, ut ipse rane plage intelligantur.||
marg.| marg.| RANIS STRABO. Tria sunt genera ranarum. Unum fluviale et vocale. Alterum minimum, quod calamitum dicitur, de quo fertur quod si in os latrantis canis proiicitur, statim obmutescit. Tertium maximum, quod rubetum dicitur, pessimum et venenosum, quod vulgo crassantium dicitur.||
OrigenesORIGENES. Rane significant carmina poetarum que inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt : ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit.|| Rabanus MaurusRABANUS. Secundum preceptum : Non accipies nomen Dei tui in vanum. Nomen Dei veritas est ; ipse enim ait : Ego sum veritas. Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui ; vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo preceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, rane sunt, tedium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes : « Non sunt loquele neque sermones quorum non audiantur voces eorum ». Audi ranas : « Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ».||
Ex. 20, 7.
Io. 14, 6.
Ps. 18, 4.
Ps. 11, 3.
Numérotation du verset Ex. 8,3 
et ebulliet fluvius ranas que ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum
Numérotation du verset Ex. 8,4 
et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt rane
Numérotation du verset Ex. 8,5 
dixitque Dominus ad Moysen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Egypti
Numérotation du verset Ex. 8,6 
et {t. 1 : Erfurt, f. 62rb ; facsim., p. 125b} [Rusch, f.  62rb ] extendit Aaron manum super aquas Egypti et ascenderunt rane
interl.| interl.| carmina poetarum||

et] om. Weber
operueruntque terram Egypti
Numérotation du verset Ex. 8,7 
Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Egypti .
marg.| marg.| FECERUNT  AUTEM etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Queritur unde si iam ubique factum erat. Sed similis questio est, unde aquam in sanguinem verterint, si iam tota aqua {t. 1 : Erfurt, f. 62rb ; facsim., p. 125b} [Rusch, f.  62rb ] Egypti in sanguinem versa fuerat. Sed intelligendum est regionem ubi filii Israel habitabant talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magice potentie, quanquam potuerunt etiam, postquam illa completa sunt, facere : sed Scriptura narrando coniunxit quod postea fieri potuit.||
Numérotation du verset Ex. 8,8 
Vocavit autem pharao Moysen et Aaron,
interl.| interl.| flagellatus resipiscit qui ante dicebat : Nescio Dominum.||
et dixit eis : orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino.

eis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 8,9 
Dixitque Moyses ad pharaonem constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo
interl.| interl.| ut nostra oratione non fortuito casu intelligantur recessisse rane ab Egypto||

ad Pharaonem] Pharaoni Weber
ut abigantur rane a te et a domo tua et tantum in flumine
interl.| interl.| in fluxu, scilicet sceno mundi||
remaneant
Numérotation du verset Ex. 8,10 
qui respondit cras at ille iuxta verbum tuum inquit faciam ut scias quia non est sicut Dominus Deus noster

tuum inquit] inv. Weber | faciam] om. Weber | quia] quoniam Weber |
Numérotation du verset Ex. 8,11 
et recedent rane a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt
Numérotation du verset Ex. 8,12 
egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat
interl.| interl.| pepigerat||
pharaoni
Numérotation du verset Ex. 8,13 
fecitque Dominus iuxta verbum Moysi et mortue sunt rane
interl.| interl.| deleta poetarum figmenta||
de domibus et de villis et de agris
Numérotation du verset Ex. 8,14 
congregaverunt eas in immensos aggeres et computruit terra

congregaverunt] congregaveruntque Weber
Numérotation du verset Ex. 8,15 
videns autem pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut preceperat Dominus
marg.| marg.| VIDENS  AUTEM  PHARAO etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hic apparet non ideo tantum pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, sed etiam propter ipsam Dei patientiam qua parcebat, que secundum corda hominum, quibusdam utilis est ad penitendum, quibusdam inutilis ad resistendum Deo et in malo perseverandum. Non tamen per seipsam inutilis est, sed secuncum cor malum. Secundum illud : Ignoras quia patientia Dei ad penitentiam te adducit ? Secundum autem duritiam cordis tui et cor impenitens, thesaurisas tibi iram etc. Nam cum alibi Apostolus diceret : « Christi bonus odor sumus » in omni loco, adiunxit : « in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt ». Non dixit Christi bonum odorem se esse his qui salvi fiunt, malum autem his qui pereunt, sed tantum bonum odorem se dixit. Illi vero tales sunt qui bono odore pereant secundum cordis sui qualitatem, que mutanda est bona voluntate in Dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia Dei, que malis cordibus nocent. Unde ille mutato corde in melius cantabat : « Vivet anima mea, et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me ». Non dixit ‘munera tua’, vel ‘premia tua’, sed ‘iudicia tua’. ||

Rm. 2, 4-5.
2Cor. 2, 15.
Ps. 118, 175.
Numérotation du verset Ex. 8,16 
dixitque Dominus ad Moysen loquere ad Aaron extende virgam tuam
marg.| marg.| EXTENDE  VIRGAM. Moyses virga castigans Egyptum legem significat, que mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Egyptus corripitur et pharao superatur crux Christi est, per quam mundus vincitur, et diabolus superatur vel triumphatur. Virga proiecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud : « Estote prudentes sicut serpentes » etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cuius predicatio videtur stulticia, omnem sapientiam mundi superat. Unde : « De me enim ille scripsit » Virga in terram proiecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit.||

Mt. 10, 16.
Io. 5, 46.
{t. 1 : Erfurt, f. 62va ; facsim., p. 126a} [Rusch, f.  62va ] et percute pulverem terre et sint scinifes
interl.| interl.| dyalectice argutie, vel heretici qui dyalecticis silogismis indoctos decipiunt||
in universa terra Egypti
marg.| marg.| ET SINT  CYNIPHES. Origenes ORIGENES. Hoc animal pennis suspenditur per aera volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dyalecticice comparatur, que minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circumvenit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur.||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Tertium preceptum : Memento diem sabbati sanctificare. Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde : Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum ? etc. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritalis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem fantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem : « Vacate et videte quoniam ego sum Deus ». Tu per inquietudinem vacare non vis, et cecatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam : cyniphes nati sunt in terra Egypti de limo, musce scilicet minutissime, inquietissime, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem ; dum abiguntur, redeunt : sic fantasmata inquietorum. Preceptum tene, plagam cave.||

Cf. Ex. 20, 8.
Ps. 45, 11.
Numérotation du verset Ex. 8,17 
feceruntque ita et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque pulverem terre et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terre versus est in scinifes per totam terram Egypti

manum] manu Weber
Numérotation du verset Ex. 8,18 
feceruntque similiter
interl.| interl.| facere conati sunt, extendendo scilicet manus virgas tenentes||
malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis
marg.| marg.| ERANTQUE  CYNIPHES . Sanguis est doctrina philosophorum. Rane, figmenta poetarum. Cyniphes, sophismata dialecticorum : que omnia mundum deceperunt.||
Numérotation du verset Ex. 8,19 
et dixerunt malefici ad pharaonem10  digitus Dei
interl.| interl.| Spiritus qui dat divisiones gratiarum||
interl.| interl.| operatio||

10  Pharaonem] Pharao Weber
est hic11  induratumque
interl.| interl.| prava qualitate infectum||
interl.| interl.| non emendatum||
interl.| interl.| quamvis deficiant magi||

11  hic] om. Weber
est cor pharaonis et non audivit eos sicut preceperat Dominus
marg.| marg.| DIGITUS  DEI etc. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. In tertio signo magi deficiunt, dicentes :  Digitus Dei est, qui typum hereticorum et animositatem habuerunt. Unde : Sicut Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem etc. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum qui erat in Moyse. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est  digitus Dei : qui sicut placatus requiem prestat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam musce gravissime significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes :  Digitus Dei est hic , ne intelligant unde decipiantur.||
marg.| marg.|  STRABO. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia vel philosophia fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurime divisiones sunt et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod dixerunt magi ad pharaonem : Digitus Dei est hic, quia non potuerunt educere cyniphes, senserunt (cum artium nefariarum scirent potentiam) non talibus artibus, tamquam potentior esset in eis Moyses, se fuisse frustratos, sed digito Dei, qui operabatur per Moysen, qui est Spiritus sanctus. Quod enim alius evangelista ait « in digito Dei », alius exposuit : « in Spiritu Dei ». Cum ergo magi faterentur (in quorum potentia pharao confidebat) digitum Dei esse in Moyse, in quo superantur eorum veneficia, induratum est tamen cor pharaonis. Cur autem in tertia {t. 1 : Erfurt, f. 62vb ; facsim., p. 126b} [Rusch, f.  62vb ] plaga magi defecerunt, sentire et explicare difficile est. Poterant enim in primo signo deficere, ubi virga versa est in serpentem, et in prima plaga ubi aqua versa in sanguinem, et in secunda de ranis, si hoc voluisset digitus, id est Spiritus, Dei. Quis enim dixerit digito Dei in hoc signo potuisse magos impediri, et non in superioribus ? Certa est ergo causa quare illa huc usque facere permissi sunt. Commendatur enim fortasse Trinitas, et quod verum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum litteris indagatur, sine Spiritu sancto philosophati sunt, quamvis de Patre et Filio non tacuerunt.||

2Tim. 3, 8.
Lc. 11, 20.
Mt. 12, 28.
Numérotation du verset Ex. 8,20 
dixit quoque Dominus ad Moysen : consurge diluculo et sta coram pharaone
interl.| interl.| fortis, immobilis||
interl.| interl.| Resistite diabolo et fugiet a vobis.||

Iac. 4, 7.
egreditur enim ad aquas
interl.| interl.| fluxum seculi scilicet quem amat pharao, vel populos quos facile decipit||
et dices ad eum hec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
marg.| marg.| HEC  DICIT  DOMINUS etc. Rabanus Maurus RABANUS. Quartum preceptum : « Honora patrem tuum et matrem tuam ». Huic contraria est quarta plaga, scilicet cinomia, id est canina musca : caninum est parentes non agnoscere. Unde catuli eorum ceci nascuntur.||

Ex. 20, 12.
Numérotation du verset Ex. 8,21 
quod si nolueris {t. 1 : Erfurt, f. 62vb ; facsim., p. 126b} [Rusch, f.  62vb ] eum dimittere12  ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Egyptiorum muscis diversi generis et13  universa terra in qua fuerint
marg.| marg.| OMNE  GENUS. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Quarto loco Egyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes cure carnalium desideriorum figurantur. Egyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui seculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. Septuaginta : cynomiam, id est muscam caninam, posuerunt. Per quam canini mores significantur, in quibus humane mentis voluptas et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Cinomia hereticorum secta, qui ad reliquas deceptionis improbitates, voluptatem et libidinem summum predicant bonum. Quoniam igitur per hec singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei huiuscemodi correptionibus arguit, ut ex qualitate penarum qualitates proprii cognoscant erroris.||

12  nolueris eum dimittere] non dimiseris eum Weber 13  et] + in Weber
Numérotation du verset Ex. 8,22 
faciamque mirabilem in die illa terram Gessen
interl.| interl.| propinquitas interpretatur||
in qua populus meus est ut non sint ibi musce et scias quoniam ego Dominus in medio terre
marg.| marg.| FACIAMQUE  MIRABILEM etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc et in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei, nullis talibus plagis vexaretur. Oportunum autem fuit, ut ibi hoc aperte poneretur. Unde iam incipiunt signa quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant cyniphes in regno pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesem. Ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt ; quousque ergo deficerent, nihil de illius terre separatione dictum est. Sed ex quo ceperunt ea fieri que illi nec auderent conari.||
Numérotation du verset Ex. 8,23 
ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud
interl.| interl.| orationibus||
Numérotation du verset Ex. 8,24 
fecitque Dominus ita et venit musca gravissima
interl.| interl.| multitudo muscarum||
interl.| interl.| Impetus et turba cogitationum que maxime orationibus occurrunt.||
in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Egypti
interl.| interl.| terrenos||
corruptaque est terra
interl.| interl.| terreni||
ab huiuscemodi muscis
interl.| interl.| caninis moribus, importunis cogitationibus||
marg.| marg.| ET VENIT  MUSCA etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS.  Musca pro multitudine muscarum posita. Nescio enim quomodo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum, sepe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter, dicitur. (verbi gratia) Est illic miles, quam sunt milites illic ; est illic piscis, plus significat quam sunt illic pisces.||
Numérotation du verset Ex. 8,25 
vocavitque14  pharao Moysen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra hac15 
interl.| interl.| Egypto scilicet : nolebat eos ire quo dicebant, ne longe a se recedant.||

14  vocavitque] vocavit Weber 15  hac] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 8,26 
et ait Moyses non potest ita fieri abominationes {t. 1 : Erfurt, f. 63ra ; facsim., p. 127a} [Rusch, f.  63ra ] enim Egyptiorum immolabimus Domino Deo nostro
interl.| interl.| Egypti enim oves dedignantur edere.||
quod si mactaverimus ea que colunt Egyptii coram eis lapidibus nos obruent
marg.| marg.| ABOMINATIONES etc. Perversi abominantur bona Egyptii, id est cives huius seculi abominantur oves, id est simplicitatem bonorum : sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. "Oves Egyptii edere dedignantur, sed quod abominantur Egyptii hoc Israelite Deo offerunt, quia simplicitatem conscientie quam iniusti velut infima abiectaque despiciunt, iusti in virtutis sacrificium vertunt, et excolentes recti puritatem ac mansuetudinem Deo immolant quam abominantes reprobi fatuitatem putant".| ||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In eremum dicebat Moyses se velle ire, ubi Egyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus qui erant Egyptiis abominabiles, et ideo separatam terram Israelite receperunt in Egypto. Sic enim sacrificia Israelitarum abominationes sunt Egyptiis, sicut iniquis vita iustorum.||
marg.| marg.|  STRABO. Egyptii abominantur oves, et eas adorant propter Iovem Hamonem qui cum capite arietino pingitur. Item bovem colunt Egyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Ysidi. Apis enim erat maximum numen Egyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Egyptus muscis percutitur. Nihil laboriosius quam terrenis desideriis estuare. Nihil quietius quam in seculo nihil appetere. Ideo Israel custodiam sabbati accipit in munere ; Egyptus percutitur muscarum multitudine. Qui enim Deum sequitur accipit sabbatum, id est requiem mentis, ut non fatigetur appetitu carnalis desiderii. Egyptus vero, id est mundus, muscis percutitur, id est desideriorum curis insolentibus. Unde : « Musce morientes perdunt suavitatem unguenti », quia cogitationes superflue que assidue in animo carnalia cogitante nascuntur et deficiunt, suavitatem qua quisque intus per spiritum unctus est perdunt, quia integritate eius perfrui non sinunt. Unde cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. Foras ergo turba eicitur, ut puella suscitetur, quia prius a secretis cordis expellitur multitudo curarum, et sic anima que intrinsecus iacet mortua surget. Dum enim se per innumeras quisque desideriorum cogitationes spargit, ad cognitionem sui non colligit se. Nullus enim sapientiam que Deus est plene recipit, nisi qui ab omni se carnalium cogitationum fluctuatione retrahit. Unde : Sapientiam scribe in tempore ocii, et qui minoratur actu percipit eam. Et rursum : « Vacate et videte quoniam ego sum Deus ».||

Revera : Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 10, cap. 29.29-35, CCSL 143, p. 571.
Qo. 10, 1.
Cf. Sir. 16, 23.
Ps. 45, 11.
Numérotation du verset Ex. 8,27 
via trium dierum pergemus in solitudinem16  et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut preceperit nobis

16  solitudinem] solitudine Weber
Numérotation du verset Ex. 8,28 
dixitque pharao : Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me
Numérotation du verset Ex. 8,29 
et ait Moyses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino
Numérotation du verset Ex. 8,30 
egressusque Moyses a pharaone17  oravit Dominum

17  Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 8,31 
qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone18  et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem

18  Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 8,32 
et ingravatum est cor pharaonis19  ut nec20  hac quidem vice dimitteret populum
marg.| marg.| INGRAVATUM  EST etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cum ablata esset locusta, dictum est de pharaone : Ingravavit pharao cor suum, etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. Certe nunc non dictum est : Ingravatum est cor pharaonis, sed : Ingravavit pharao cor suum. Sicut utique in omnibus plagis, a voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur ergo causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, sepe diverso modo, secundum proprias qualitates que ex voluntatibus veniunt.||

19  Pharaonis] + ita Weber 20  nec] ne Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_8)