initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Ex. 9,1 
Dixit autem Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem et loquere ad eum hec {t. 1 : Erfurt, f. 63rb ; facsim., p. 127b} [Rusch, f.  63rb ] dicit Dominus Deus Hebreorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Numérotation du verset Ex. 9,2 
quod si adhuc renuis et retines eos
Numérotation du verset Ex. 9,3 
ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos camelos et boves et oves pestis valde gravis

asinos] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 9,4 
et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel et possessiones Egyptiorum ut nihil omnino pereat ex his que pertinent ad filios Israel

pereat] intereat Weber
Numérotation du verset Ex. 9,5 
constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra.
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Quinto loco animalium nece vel pecudum Egyptus verberatur. {t. 1 : Erfurt, f. 63rb ; facsim., p. 127b} [Rusch, f.  63rb ] In quo vecordia vel stulticia mortalium arguitur, qui tamquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis : Hamonem Iovem in ariete venerantes, Amulium in cane, Apim in thauro, et cetera portenta deorum, que Egyptus imitatur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium.||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Quintum preceptum est : « Non mechaberis ». Quinta plaga mors in pecoribus. Comparemus hec : Da hominem mechari volentem coniugio non contentum. Appetitum carnis deviare non vult nobis pecoribusque communem. Coire enim et generare etiam pecudum est. Ratiocinari et intelligere hominum est. Ratio ergo que presidet motus inferiores tamquam regina frenare debet, non immoderate laxare. Ideo pecoribus in natura datum est, ut certis temporibus tantum ad coitum moveantur : interim namque motus ipse torpescit. Homo autem semper moveri potest, quia refrenare motum potest. Tibi dominationem rationis Creator dedit, tibi precepta continentie tamquam in bestias inferiores lora concessit. Tenes quod pecus non potest, et speras quod non potest. Labores in continendo, non pecus. Gaudebis in eternitate, non pecus. Si opus fatigat, merces consolatur. Debes interiorem motum frenare, non tamquam pecus in omnia laxare. Quod si contempseris, et imaginem Dei que in te est posthabueris, victus cupiditate, tamquam dimisso homine, pecus eris. Contra illud : « Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus ». Sed forte exigis libera libidine vagari, nulla lege refrenari. Attende plagam, si pecus es : saltem mori time.||

Ex. 20, 14.
Ps. 31, 9.
Numérotation du verset Ex. 9,6 
Fecitque Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Egyptiorum
interl.| interl.| ut cultores animalium confundantur||

Fecitque] Fecit ergo Weber
de animalibus vero filiorum Israel
interl.| interl.| qui Deum colunt, non animalia||
nihil omnino periit
Numérotation du verset Ex. 9,7 
et misit pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his que possidebat Israel ingravatumque est cor pharaonis et non dimisit populum
marg.| marg.| INGRAVATUMQUE  EST etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si pecora Israelitarum morerentur, videretur causa competens quare cor eius gravaretur ad preceptum Dei, tamquam si magi eius pecora Israelitarum occidissent ; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.||
Numérotation du verset Ex. 9,8 
et dixit Dominus ad Moysen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moyses in celum coram pharaone
marg.| marg.| TOLLITE  PLENAS etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Alia littera : Sumite plenas manus vobis faville de fornace, et aspergat Moyses in celum etc. Superiora signa virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis, de cynomia scilicet et mortibus pecorum, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operantur, dicitur ut Moyses favillam spargat in celum ; ambo iubentur sumere, sed ille spargere non in terram sed in celum : tamquam Aaron (qui datus erat ad populum) terram percutere deberet, vel in aquam sive in terram manum extendere. Moyses vero qui erat in his {t. 1 : Erfurt, f. 63va ; facsim., p. 128a} [Rusch, f.  63va ] que ad Dominum iubentur, favillam iubetur spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron aliquid manu operantur ? Quid sibi vult ipsa diversitas ?||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Sextum preceptum : « Non occides ». Sexta plaga, pustule in corpore, vesice bullientes et scatentes, incendia vulnerum et faville fornacis. Ardent enim homicide ira, insania. Si posses videre animas homicidarum, plus plangeres eas quam putrescentia corpora ulceratorum.||

Ex. 20, 13.

Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 9,9 
sitque pulvis super omnem terram Egypti erunt enim in hominibus et {t. 1 : Erfurt, f. 63va ; facsim., p. 128a} [Rusch, f.  63va ] iumentis ulcera
interl.| interl.| dolosa et purulenta malicia||

et] +in Weber ulcera] vulnera Weber
et vesice turgentes
interl.| interl.| inflata superbia||
in universa terra Egypti
marg.| marg.| ULCERA ET  VESICE etc. Origenes ORIGENES. Cum ferbura in sexto verbere producuntur. In ulceribus dolosa purulentaque malicia arguitur, in vesicis tumens et inflata superbia. In ferburis, ire et furoris insania.||
Numérotation du verset Ex. 9,10 
tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra pharao et sparsit illud Moyses
interl.| interl.| qui erat in his que ad Deum||
in celum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus
interl.| interl.| rationalibus, sicut videbatur||
et in iumentis
interl.| interl.| fatuis||
Numérotation du verset Ex. 9,11 
nec poterant malefici stare coram Moysen propter vulnera que in illis erant et in omni terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,12 
induravitque Dominus cor pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Ex. 9,13 
dixit Dominus ad Moysen mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum hec dicit Dominus Deus Hebreorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi

dixit] + quoque Weber Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 9,14 
quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super omnes servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra.

omnes] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 9,15 
Nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra.
marg.| marg.| INDURAVITQUE  DOMINUS  COR etc. Origenes ORIGENES. Nota quia in sexta plaga non dicitur : Induratum est cor pharaonis, sed aliquid terribilius additur. Scriptum est enim quia  induravit Dominus cor pharaonis etc. Rursus in septima cum grando et ignis Egyptum vastat, induratur quidem cor pharaonis, sed non a Domino. In octava vero, ubi locusta producitur, dicitur Dominus indurare cor pharaonis. Et in nona cum tenebre palpabiles fiunt, tandem vero cum, extinctis primogenitis, Israelite discessissent, ita dicitur : Et induravit Dominus cor pharaonis regis Egypti et servorum eius, et insecutus est eos. Sed et cum Moyses de terra Madian ad Egyptum mittitur et precipitur ei facere prodigia, additur : Facies ea in conspectu pharaonis : Ego autem indurabo cor pharaonis etc. Hinc primum dictum est a Domino : Ego indurabo cor pharaonis etc. Secundo quoque, enumeratis principibus Israel dicitur : Ego indurabo cor pharaonis etc. Non frustra facta est ista varietas, ut nunc dicatur Dominus indurasse cor pharaonis. Nunc sponte esse induratum. Video Paulum tamquam intelligentem quid differat induratum esse cor pharaonis, et indurasse Dominum cor pharaonis dicere alibi : « An divitias bonitatis eius, et patientie et longanimitatis contemnis ? Ignoras quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit » etc Hic sine dubio eum qui sponte induratus est culpat. Alibi vero, velut questionem super hoc proponens, dicit : Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat etc. Addit etiam his : « O homo, tu quis es qui respondeas Deo ? » Per quod de eo qui a Domino dicitur induratus, non tam questionis solutione quam apostolica autoritate respondit, pro incapacitate auditorum, sicut alibi ait : « Et audivit arcana verba, que non licet homini loqui ». Unde in sequentibus eum qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se questionibus curiosus immergit, deterret dicens : « O homo, tu quis es qui respondeas Deo ? »||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Septimum preceptum : Non furaberis ; septima plaga : grando in fructibus. Nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. Dum furaris, acquiris vestem, amittis fidem : lucrum visibile, damnum invisibile ; lucrum de tua cecitate, damnum de Domini nube. Qui enim malo desiderio forinsecus furantur, Dei iudicio intrinsecus grandinantur et ager cordis eorum devastatur.||

Rm. 2, 4.
Rm. 9, 18.
Rm. 9, 20.
2Cor. 12, 4.
Rm. 9, 20.
Numérotation du verset Ex. 9,16 
Idcirco autem posui te ut ostendam
interl.| interl.| vasis misericordie||
{t. 1 : Erfurt, f. 63vb ; facsim., p. 128b} [Rusch, f.  63vb ] in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra
interl.| interl.| ad admonitionem et correctionem bonorum||
Numérotation du verset Ex. 9,17 
adhuc
interl.| interl.| solita malitia||
retines populum meum et non vis eum dimittere
marg.| marg.| IDCIRCO  AUTEM  POSUI etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec verba Apostolus posuit, ubi et hec ait : {t. 1 : Erfurt, f. 63vb ; facsim., p. 128b} [Rusch, f.  63vb ] Si autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa ire, parcendo scilicet his quos malos futuros esse prescierat ; que vasa dicit perfecta in perditionem : Et ut nobis, inquit, notas faceret divitias glorie sue, in vasa misericordie, qui dicunt : « Deus meus, misericordia eius preveniet me ». Novit ergo Deus bene uti malis, non tamen humanam naturam ad maliciam creat, sed perfert eos patienter quousque scit oportere ; non inaniter, sed ad admonitionem vel exercitationem bonorum. Ecce enim ut annuntietur nomen Domini in universa terra, vasis misericordie prodest ; ad eorum utilitatem ergo pharao est servatus.||

Rm. 9, 22.
Rm. 9, 23.
Ps. 58, 11.
Numérotation du verset Ex. 9,18 
en pluam cras hac ipsa hora10  grandinem multam
interl.| interl.| per quam tenera adhuc vastantur nascentia vitiorum||

10  cras - hac ipsa hora] inv. Weber
nimis qualis non fuit in Egypto a die qua fundata est usque in presens tempus
marg.| marg.| EN PLUAM. Origenes ORIGENES. Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur : post hec veniunt verbera de supernis.||
Numérotation du verset Ex. 9,19 
mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia que habes in agro homines enim et iumenta et universa que inventa fuerint foris
interl.| interl.| Ecclesiam||
nec congregata de agris
interl.| interl.| agrestum moribus||
cecideritque super ea grando
interl.| interl.| duritia infidelis cordis||
morientur
Numérotation du verset Ex. 9,20 
qui timuit verbum Dei11 
interl.| interl.| vel : Domini ||

11  Dei] Domini Weber
de servis pharaonis12  fecit confugere servos suos et iumenta in domos

12  Pharaonis] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 9,21 
qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris
marg.| marg.| MITTE  ERGO  IAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc non tam indignanter quam misericorditer premonere videtur Deus, qui etiam irascens temperat penam. Sed movet quibus nunc pecoribus consulatur, si omnia mortua fuerant superiori plaga, quia discrevit Deus inter pecora Hebreorum et Egyptiorum, ut omnia scilicet morerentur pecora Egyptiorum, nullum vero Hebreorum. An eo solvitur questio, quod predixerat moritura que in campo fuissent, ut hec accipiantur omnia. Intelligantur autem evasisse que in domibus erant, que collegerunt et tenuerunt qui dubitabant ne forte verum esset quod Moyses predixerat Dominum facturum, et ex his esse in campis iterum poterant, que modo iubentur congregari in domos, ne grandine pereant, cum Scriptura dicit :  Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis etc. Hoc ergo fieri potuit, quoniam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit.||
Numérotation du verset Ex. 9,22 
et dixit Dominus ad Moysen extende manum tuam in celum
interl.| interl.| non in terram||
ut fiat grando
interl.| interl.| sicut superius de favilla||
in universa terra Egypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,23 
extenditque Moyses {t. 1 : Erfurt, f. 64ra ; facsim., p. 129a} [Rusch, f.  64ra ] virgam in celum et Dominus dedit tonitrua
interl.| interl.| Septuaginta : voces, doctrinam scilicet||
interl.| interl.| terrorem comminationis||
interl.| interl.| Non cum silentio verberat : doctrinam celitus mittit, per quam castigatus culpam suam agnoscat mundus.||
et grandinem
interl.| interl.| increpationem malorum||
ac discurrentia fulgura
interl.| interl.| miracula||
super terram pluitque Dominus grandinem super terram Egypti
Numérotation du verset Ex. 9,24 
et grando et ignis
interl.| interl.| de quo dicitur : « Ignem veni mittere in terram ».||

Lc. 12, 49.
immixta pariter ferebantur tanteque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Egypti ex quo gens illa condita est
Numérotation du verset Ex. 9,25 
et percussit grando in omni terra Egypti cuncta que fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit
Numérotation du verset Ex. 9,26 
tantumque13  in terra Gessen ubi erant filii Israel grando non cecidit
marg.| marg.| EXTENDITQUE  MOYSES etc. Origenes ORIGENES. Illud quoque notandum quod quedam verbera inferre dicitur Aaron pharaoni vel Egypto, quedam Moyses, quedam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgamn, et percutit aquam. In secunda, percutit aquas, et educit ranas. In tertia, extendit manum, et percutit virga pulverem terre, et fiunt cyniphes. In quarta, dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomia. In quinta quoque cum extinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero, Moyses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesice. In septima, elevat manum in celum, et fiunt voces et grando scilicet etc. In octava, similiter extendit manus in celum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona, extendit manum in celum et fiunt tenebre et caligo. In decima vero, finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur : « Et » Dominus « percussit omne primogenitum in terra Egypti ».||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Est alia observanda differentia. In prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Moysi ut intraret ad pharaonem, sed : Vade in occursum eius etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum : Intra ad pharaonem etc. In tertia vero, cyniphes inferuntur14  , magi cedunt confitentes, quia : Digitus Dei est hic. In quarta vero {t. 1 : Erfurt, f. 64ra ; facsim., p. 129a} [Rusch, f.  64ra ] vigilare iubetur Moyses mane, et stare contra pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomia replentur Egyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad pharaonem intrare iubetur. In sexta, contemnitur pharao, nec dicitur quod intraverit Moyses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesice cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Moysi. In septima, vigilare iubetur valde mane, et stare contra pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava, intrare precipitur ad eum, cum locusta producitur. In nona, rursus contemnitur pharao et Moysi precipitur ad celum extendere manus, ut fiant tenebre palpabiles ; nec intrat, sed vocatur ad pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Egypto.||
marg.| marg.| ET DEDIT  DOMINUS  TONITRUA etc. Origenes ORIGENES. Allegorice. Vide temperamentum divine correctionis : non cum silentio verberat, sed dat voces et doctrinam celitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus : « Ignem veni mittere in terram ». Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Sunt alia multa observanda quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur : Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens : Orate pro me Dominum etc. In tertio, magi cedunt, dicentes : Digitus Dei est hic etc. In quarto, per cynomyiam verberatus, dicit : Euntes immolate Domino Deo etc. In quinto, ubi nece pecudum ceditur, non cedit, sed amplius induratus. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus : Vocavit Moysen et Aaron, dicens : Peccavi etiam nunc, Dominus iustus, ego autem et populi mei iniqui etc. In octava, cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Moysen et Aaron : Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum. In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Moysen et Aaron, dicens : Ite et servite Domino Deo vestro. In decimo, cum primitiva extinguuntur, vocat eos nocte et dicit : Surgite, exite de populo meo, vos et filii Israel etc. Et adiungit : Benedicite autem et me. Non possunt hec explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum, spiritus prophetarum prophetis subiectus est : non ergo quibuscumque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subiecta.||

Ps. 77, 51.
Lc. 12, 49.

13  tantumque] tantum Weber
14  inferuntur] inferuutur cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 9,27 
misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus et15  ego et populus meus impii

15  et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 9,28 
orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
Numérotation du verset Ex. 9,29 
ait Moyses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra
Numérotation du verset Ex. 9,30 
novi autem quod et tu et servi tui necdum {t. 1 : Erfurt, f. 64rb ; facsim., p. 129b} [Rusch, f.  64rb ] timeatis Dominum Deum
marg.| marg.| NOVI  AUTEM  QUOD ET TU etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In libro questionum super Exodum. Fragore celi et grandine exterritus erat pharao. Unde rogabat Moysen ut oraret pro eo, confitens iniquitatem suam et populi sui. Sed Moyses alium timorem querebat. Facile enim est penam timere, sed non est hoc Deum timere, illo scilicet pietatis timore, de quo Iacob dicit : Nisi Deus patris mei Abraam, et timor Isaac esset mihi, nunc me inanem dimisisses.||

Cf. Gn. 31, 42.
Numérotation du verset Ex. 9,31 
linum ergo et hordeum lesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret
Numérotation du verset Ex. 9,32 
triticum autem et far non sunt lesa quia serotina erant.
Numérotation du verset Ex. 9,33 
Egressus16  Moyses a pharaone et ex urbe extendit17 
interl.| interl.| vel : tetendit ||

16  Egressus] egressusque Weber 17  extendit] tetendit Weber
manus suas18  ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia et grando19  super terram.

18  suas] om. Weber 19  et grando] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 9,34 
Videns autem pharao quod cessaret20  pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum

20  cessaret] cessasset Weber
Numérotation du verset Ex. 9,35 
et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum est21  nimis nec dimisit filios Israel sicut preceperat Dominus per manum Moysi

21  est] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_9)