initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <04. Exodus*> ©Gloss-e.irht.cnrs.fr Martin Morard edidit, collaborante Annalisa Chiodetti ; Armelle Le Huërou glossas transcripsit (22.2-10.5.2018), , Parisiis, 2018. Glossa : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 1, Erfurt, f. 55va-103vb ; facsim., p. 502b-506b. Textus Bibliae : Rusch => in apparatu : Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 76-135. <Prothemata>  BEDA. Hellesmoth hebraice Hellesmoth hebr.] Helesmot To82 , exodus grece, exitus vel egressus latine : odos enim via ; hinc odoporion, id est itinerarium. Codd. : To82 Rusch Egyptum huius mundi ingrediuntur"omnes qui in Adam moriuntur". Unde etiam egrediuntur"omnes qui in Christo vivificantur" Cf. 1Cor. 15, 22. . Qui illi ?Videlicet hii qui subscriptis nominibus designantur Codd. : To82 ; om. Rusch   {t. 1 1 : Erfurt, f. 55va ; facsim., p. 112a} RABANUS. In Pentateuco excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Israel de Egypto corporali, noster exitus de Egypto spiritali signatur. Per mare Rubrum et pharaonis submersionem atque Egyptiorum, baptismi mysterium et spiritalium hostium interitus. Per typici agni immolationem et Hebreorum liberationem, veri Agni passio et nostra redemptio. De celo datur manna, et aqua de petra, hic est panis qui de celo descendit et doctrina Christi. In monte dantur precepta atque iudicia populo Dei, ut supernis subiiciamur disciplinis. Tabernaculum et vasa eius construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesie ornatus et spiritalia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio Spiritus et orationis odoramenta commendantur : « Omnes eandem escam spiritalem manducaverunt manducaverunt] mandicaverunt cacogr . Rusch , et omnes eundem potum spiritalem biberunt etc » 1Cor. 10, 3-4.. Hinc quoque Iohannes Io. 19, 36. : « Facta sunt hec », inquit, « ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo ». Codd. : To82 ( non contuli ) Rusch Capitulum 1 Hec sunt nomina  que nomina scripta sunt in celo Lc. 10, 20.. filiorum Israel  Deum videntium. qui ingressi sunt  secundum illud Ps. 25, 1 ; 11. : « In innocentia mea ingressus sum » etc Egyptum  mundum. cum Iacob  Christo duce, qui in tenebris Egypti sanctos illuminat. Unde Ps. 26, 1. : « Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo ? » etc singuli cum domibus suis  imitatoribus, vel familia actuum vel cogitationum vel virtutum. introierunt  per duodecim filios Iacob, duodecim apostoli designantur. Ruben  Visionis filius. Simeon  Auditio. Levi  Additus. Iudas Iudas Rusch ] Iuda Weber  Confessio. Isachar  merces Zabulon  habitaculum fortitudinis et Beniamin  Filius dextre Dan  iudicium et Neptalim  conversio, vel comparatio. Gad  in procinctu, vel felicitas. et Aser  beatus  RUBEN, SIMEON, LEVI. Undecim filli Iacob qui cum eo in Egyptum ingressi sunt, immo duodecim, addito Ioseph, apostolos significant, quibus verus Iacob ait : « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos in mundum » Io. 20, 21.. erant igitur omnes anime eorum qui  vel : que egressi sunt de femore Iacob septuaginta  discipuli Ioseph autem  Christus  Unde Io. 1, 10. : In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et sui eum non cognoverunt. in Egypto  in mundo erat  ERANT IGITUR etc. Septuaginta anime, id est septuaginta discipuli, cum Iacob, id est Christo, ingrediuntur in Egyptum, id est mundum, missi scilicet ad predicandum. Aliter, septuaginta anime Egyptum ingresse, mystice in numero remissionis accipiuntur, ut huic scilicet seculo, quod per Egyptum figuratur, post tanta peccata detur remissio peccatorum. quo mortuo  in cruce {t. 1 1 : Erfurt, f. 55vb ; facsim., p. 112b} et universis fratribus eius  martiribus primis omnique cognatione sua sua] illa Weber  imitatoribus filii Israel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt  Quia mortuum granum frumenti multum fructum affert Cf. Io. 12, 25.. ac roborati nimis impleverunt terram  latitudinem mundi  QUO MORTUO etc. ISIDORUS. Sic postquam verus Ioseph pro omnibus gustvait mortem et destruxit eum qui mortis imperium habebat, multiplicatus est populus fidelium : Nisi enim granum mortuum fuisset, solum mansisset Cf. Io. 12, 24-25..  ORIGENES. Moraliter. Si moriatur in te Ioseph, id est si mortificationem Christi in te suscipias et mortifices membra tua peccato, multiplicantur in te filii Israel, sensus scilicet boni et spiritales. Si enim sensus carnis mortificentur, sensus anime crescunt, et morientibus in te vitiis, virtutes augentur, et terra te multiplicat in operibus bonis, que per officium corporis ministrantur. Paulum multiplicaverat terra qui dicebat Cf. Phil. 1, 24.  : Permanere autem in carne magis necessarium est propter vos. Dum manet in terra, id est in carne sua, multiplicatur credendo Ecclesia, acquirendo populum Deo, et ab Hierusalem usque ad Illiricum evangelium predicando. Surrexit  sapientia carnis interea rex novus super Egyptum  diabolus, qui est rex super omnes filios superbie Iob. 41, 25.. qui ignorabat Ioseph.  Christum  « Dixit insipiens in corde suo : non est Deus » Ps. 13, 1 ; 52, 1.. Et ait ad populum suum:  apostatas angelos. Corporeas voluptates Ecce populus filiorum Israel  sanctorum Deum videntium multus, et fortior nobis est est] om. Weber . Venite, sapienter  sapientia scilicet carnis, que est inimica Deo Cf. Rm. 8, 7. opprimamus  corporaliter vel spiritaliter eum, ne forte  numero vel merito Multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum,  Christi et militie eius addatur  ne inimicis nostris,  Christo et angelis suis, vel discipulis expugnatisque nobis egrediatur de de] e Weber terra  exuens imaginem terreni hominis. Unde Gn. 12, 1. : Egredere de terra et de cognatione tua.  SURREXIT INTEREA REX NOVUS. ORIGENES. Allegorice. Hic est diabolus, qui « dixit in corde suo : Non est Deus » Ps. 13, 1 ; Ps. 52, 1 ; cf. Rm. 3, 10-12., qui genti sue, id est apostatis angelis, dicit : Ecce populus filiorum Israel etc., eorum scilicet qui possunt mente Deum videre ; potentior est nobis : venite, opprimamus eum sapienter . Sentit diabolus quia magnus sit populus Israel et fortior ipso, quia sepe congressus est, sepe superatur. Scit Iacob luctatum esse et adiutorio angeli obtinuisse contra adversarium et invaluisse cum Deo. Aliorum quoque sanctorum luctas sensit, spiritalia certamina pertulit, timet ne quando eveniat bellum et consentiant adversariis eius, et devictis eis, discedant de terra sua. Videtur mihi ex his que patriarchis et prophetis de adventu Christi indicata fuerant, quia sentit venturum qui exuat principatus {t. 1 : Erfurt, f. 55vb ; facsim., p. 112b} eius et potestates, et cum fiducia triumphet eos, et affligat in ligno crucis.  In chronicis Eusebii et Hieronymi legimus quod post ingressum Ioseph in Egyptum, primus Amosis regnaverit annis viginti quinque, post eum Nebron annis tredecim ; dehinc Amenophis annis viginti unus, post hunc Mephres annis duodecim Alias Nemphires, cf. Rodericus Ximenius de Rada , Breviarium historiae catholicae, lib. 2, cap. 60, CCCM72A, p. 101.7-8., post quem Mispharmetusis annis triginta sex triginta sex Rusch ] XXVI Rab. . Deinde Tithmosis : octo Tithmosis] scrips. pro Thutmose , Tithinosis cacogr . Rusch *, post eum Amenophis annis triginta unus Amenhotep III., sub quo Amram genuit Moysen cum esset annorum septuaginta. Rabanus Maurus, Commentaria in Ex., PL 108, 11C-D : « In Chronicis Eusebii et Hieronymi legimus, quod post ingressum Jacob in AEgyptum, primus Amosis regnaverit annis XXV, post quem Nebron annis XIII, dehinc Amenonphis annis XXI, post hunc Mephres annis XII, post quem Mispharmutusis annis XXVI, post eum Tithimoris annis IX, deinde Amonaphis annis XXXI, sub quo Amram genuit Moysen cum esset annorum LXX ».  Omnes reges Egyptiorum pharaones prius appellabantur, sicut nunc Ptolomei et Arsacide reges Persarum, cesares augusti Romanorum. Habebant tamen propria vocabula sicut ille sub quo Ioseph in Egypto fuit, Mephres vocatus fuit, a quo usque ad Cenchrem qui filios Israel afflixit, et in mari Rubro periit, multi pharaones fuerunt.  ORIGENES. Moraliter. Primum requirere volo quis est rex in Egypto qui scit Ioseph, et qui nescit. Dum enim ille regnaret qui sciebat Ioseph, non dicuntur afflicti filii Israel, neque in luto et latere consumpti, neque masculi eorum necati, et femine vivificate, sed cum cepit regnare qui non noverat Ioseph. Si Dominus regit nos et sensus mentis vel anime nostre illuminatur a Deo, memorans Christum resurrexisse a mortuis in Egypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum iustitia tenet et filios Israel, id est sensus rationabiles vel virtutes, in luto et latere non consumit, nec curis terrenis atterit. Si horum memoriam sensus noster perdiderit, Christum nescierit, tunc « sapientia carnis », que « est inimica Deo » Rm. 8, 7., succedit in regnum. Alloquitur gentem suam, id est corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium vocatis, deliberat contra filios Israel, quomodo circumveniantur, opprimantur luto et latere affligantur, mares exponant, feminas alant, edificent civitates Egypti et civitates munitas. Nec putandum est divinos libros Egyptiorum gesta narrare sine causa, sed que scripta sunt, « ad nostram doctrinam scripta sunt » Rm. 15, 4. , ut qui hec audis, si forsitan baptizatus es et annumeratus inter filios Israel, et suscepisti in te Dominum regem, et post hoc volueris declinare et opera seculi agere, actus terre et lutea explere ministeria, scias quia surrexit in te rex alius qui nescit Ioseph, rex Egypti : ipse te cogit ad opera sua et laterem operari et lutum. Ipse, superappositis magistris et compulsoribus ad opera terrena flagellis agit, ut edifices illi civitates ; per seculum discurrere facit maris et terre elementa pro cupiditate turbare, forum litibus pulsare, et pro exiguo terre cespite propinquos iurgiis fatigare, castitati insidiari, decipere innocentiam, domi feda, foris crudelia, intra conscientiam flagiciosa committere. In huiusmodi scito te regi Egypti militare, quod est mundi huius spiritu agi. Cf. Origenes, In Exodum homiliae (transl. Rufini), hom. 1 § 5, GCS29, p. 150 : « Primo omnium require volo, quis est rex in Aegypto qui scit Ioseph, et quis est qui nescit. Dum enim ille regnaret, qui sciebat Ioseph, ne referuntur Quis ergo est iste rex, videamus. Si Dominus regit nos et sensus mentis nostrae illuminatus a Domino Christi semper memoriam tenet faciens illud, quod Paulus ad Timotheum scribit:"memor esto Christum Iesum surrexisse a mortuis", dum haec Primo omnium requirere volo, quis est rex in Aegypto, qui scit Ioseph, et quis est, qui nescit. Dum enim ille regnaret, qui sciebat Ioseph, non referuntur afflicti esse filii Istrahel neque 'in luto et latere' consumpti neque masculi eorum necati et feminae vivificatae. Sed cum surrexit iste, qui non noverat Ioseph et coepit ipse regnare, tunc haec omnia gesta referunturmeminit in Aegypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum iustitia tenet et filios Istrahel, quos supra diximus rationabiles sensus vel animae virtutes, 'in luto et latere' non consumit nec curis eos terrenis et sollicitudinibus atterit. Si vero perdiderit horum memoriam sensus noster, declinaverit a Deo, nescierit Christum, tunc sapientia carnis, quae inimica est Deo, succedit in regnum et alloquitur gentem suam, corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium convocatis initur deliberatio adversum filios Istrahel, quomodo circumveniantur, quomodo opprimantur, ut 'luto et lateribus' affligantur, ut mares exponant, feminas alant, ut aedificent civitates Aegypti et 'civitates munitas'. Non nobis haec ad historiam scripta sunt neque putandum est libros divinos Aegyptiorum gesta narrare; sed, quae scripta sunt, 'ad nostram' doctrinam et 'commonitionem scripta sunt', ut tu, qui haec audis, si forte iam gratiam baptismi consecutus es et adnumeratus es inter filios Istrahel ac suscepisti in te Deum regem et post hoc declinare volueris, opera saeculi agere, actus terrae et lutea explere ministeria, scias et agnoscas quia 'surrexit in te rex alius, qui nescit Ioseph', rex Aegypti, et ipse te cogit ad opera sua, ipse te facit laterem sibi operari et lutum. Ipse est, qui te superpositis magistris et compulsoribus ad opera terrena flagris ac verberibus agit, ut aedifices illi civitates. Ipse est, qui te facit discurrere per saeculum, maris ac terrae elementa pro cupiditate turbare. Ipse est hic Aegypti rex, qui te forum pulsare litibus facit et pro exiguo terrae cespite propinquos iurgiis fatigare, ut non illud dicam, castitati insidiari, decipere innocentiam, domi foeda, foris crudelia, intra conscientiam flagitiosa committere. Cum ergo tales videris actus tuos, scito te regi Aegypti militare, quod est mundi huius spiritu agi ». Preposuit itaque eis magistros  ut principalia vitia  demones diversorum vitiorum artifices artifices] actifices cacogr . Rusch operum,  terrenorum ut affligerent eos {t. 1 1 : Erfurt, f. 56ra ; facsim., p. 113a} oneribus,  corporis vel anime edificaveruntque urbes  in quibus serviant diabolo tabernaculorum pharaoni,  dissipatori, vel malleo universe terre Phiton,  os defectionis vel abyssi et Ramesses.  commotionem tinee vel malitiam detinentem  PREPOSUIT ITAQUE MAGISTROS etc. ORIGENES. Allegorice. Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Israel ; prefecit magistros operum , qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud Ps. 105, 35. : Commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Docet edificare civitates pharaoni  : Phiton , que significat ‘os defectionis vel abyssi’ ; et Ramesses , que est ‘commotio tinee’ ; et On, id est Heliopolis, que dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur, a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit Cf. Io. 8, 44., et ideo tales civitates vult sibi edificari. ‘Os abyssi’, quia abyssus perditionis eius est locus. Alia eius civitas est ‘commotio tinee’. Qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat, ubi tinea demolitur et fures effodiunt et furantur Mt. 6, 19.. Civitatem quoque solis edificat falso nomine, quia « transfigurat se in angelum lucis » 2Cor. 11, 14.. In {t. 1 1 : Erfurt, f. 56ra ; facsim., p. 113a} his occupat mentes que facte sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis sue exitium. Ideo dicit : Gens Israel valet super nos. Utinam et nos sentiat valere super se, ut scilicet cogitationes et concupiscentias malas quas immittit non suscipiam, sed iacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus que suggesserit dicam : Vade retro, Sathanas. Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies Mt. 4, 10.. Sed et hoc quod dicit : Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus previdet venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Israel, et quia consentiant adversario eius et adiiciantur ad Dominum. Hoc est quod Ieremias ait Cf. Ier. 17, 11. : Clamavit perdix, congregavit, que non peperit, fecit divitias non cum iudicio, in dimidio dierum eius derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus. Intelligit ergo perdicem se, que non peperit, congregasse et quod hi quos sine iudicio congregavit relinquent eum, et sequentur Christum qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit. Ideo indignatur dicens : Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreni Cf. 1Cor. 15, 49., ne eo relicto, fugiamus ad eum qui preparavit regna celorum, relinquentes « imaginem terreni » et suscipientes « imaginem celestis » 1Cor. 15, 49.. Ideo statuit statuit magistros operum qui artes suas doceant, et nos artifices malicie faciant. Et quia sunt multi magistri malicie quos prefecit pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera, ideo Christo veniente, fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subiicientes omnes principatus eorum, potestates et virtutes defendant a violentia filios Israel, et doceant Israelitica opera et mente videre Deum, relinquere opera pharaonis, exire de terra Egypti, Egyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere et induere novum, qui secundum Deum creatus est Cf. Col. 3, 9-10..  ISIDORUS. Allegorice. Israel populum christianum, pharao zabulum significat, qui luti et lateris imponit gravissimum iugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis, admixitis paleis, id est levibus et irrationabilibus factis, ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum eius disperdat aut vincat. Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant  Cum diabolus Christum et Christianos occidit, numerus fidelium crevit. Unde Corpus antiphonalium officii (n° 7206 in conversione sancti Pauli) ; cf. 2Cor. 12, 10 : « Cum enim infirmor tunc potens sum ». : « Cum enim infirmor, tunc fortior sum ». Et 2Cor. 12, 9. : « Virtus in infirmitate perficitur ». oderuntque oderuntque] oderantque Weber filios Israel  sanctos Deum videntes Egyptii,  mundani et affligebant illudentes et invidentes et invidentes] om. Weber eis atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris,  lutulentis scilicet et terrenis omnique famulatu quo in terre operibus premebantur. dixit autem rex Egypti  diabolus obstetricibus  Legi et evangelio Hebreorum quarum una vocabatur Sephora Sephora Cava ΩJ Λ Π B Φ R²Z² ΘHAM*ΩJ Ψ Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Sephra Weber ( X Amiatinus T M Φ R*Z*ΩJ * O1 Θ M², Siphra ΘG (in hebreo),  passer, id est lex spiritalis altera Phua,  rubens vel verecunda, quia Christi sanguine Evangelia rubent.  DIXIT AUTEM REX etc. ORIGENES. Allegorice. Hec non solum in mundo qui Egyptus spiritaliter dicitur, sed in unoquoque nostrum deprehendimus. Princeps huius mundi non vult vivificari masculos sed feminas . In femina caro et affectus carnis designatur : vir autem rationabilis est sensus, et intellectualis est spiritus, qui potest celestia capere, Deum intelligere, que sursum sunt querere. Hunc odit princeps Egypti, et necari cupit ; cupit autem que carnis sunt vivere, et que ad materiam pertinent corporalem, hec non solum vivere, sed augeri et excoli. Vult enim ut omnes carnalia sapiant, temporalia et que sunt super terram querant ; nemo levet ad celum oculos, nemo requirat unde huc venerit, nemo patriam paradisum recordetur. Cum ergo videris homines in voluptatibus vitam ducere, luxu fluitare, conviviis et impudiciciis operam dare, scito quia in his rex Egypti masculos necat, et vivificat feminas. Si vero unum de mille ad Deum converti, oculos sursum erigere, eterna querere, odisse delicias et luxuriam, amare continentiam, istum quasi masculum necari cupit pharao, persequitur, mille machinis oppugnat ; odit tales, vivere in Egypto non sinit. Inde est quod in hoc mundo servi Dei habentur contemptui, expositi contumeliis; inde in eos odia et persecutiones concitantur.  OBSTETRICIBUS HEBREORUM QUARUM. ORIGENES. Iste etiam obstetrices corrumpere nititur, quarum una vocabatur Sephora , id est passer, altera Phua , scilicet ‘rubens’ vel ‘verecunda’ : per has necari mares et vivificari feminas querit. Sed et timebant {t. 1 : Erfurt, f. 56rb ; facsim., p. 113b} obstetrices Deum et non sicut precepit eis fecerunt. Obstetrices docuerunt ante nos quandam rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim medice sunt, et tam masculos nascentes quam feminas fovent. Eruditio ergo communis est rationabilis scientia et ad omnem pene pervenit sensum, omnes instruit et fovet. Si quis in ea virilis animi fuerit qui velit celestia querere, divina sectari, velut medicatus et fortis, per has eruditiones ad divinorum intelligentiam paratior veniet. Est enim una, velut passer, que celsiora docet, et rationabilis doctrine pennis in altum provocat. Altera, rubens vel verecunda, moralis est : mores componit, verecundiam docet et honestatem. Mihi tamen, quia dicit Scriptura de his quod timebant Deum et non fecerunt preceptum regis Egypti, videntur utriusque Testamenti figuram servare, et Sephora, que ‘passer’ interpretatur, Legi, que spiritalis est, convenire. Phua vero, que rubens vel verecunda, indicare Evangelia, que Christi sanguine rubent et per universum mundum passionis cruore rutilant. Ab his ergo anime que nascuntur in Ecclesia, velut obstetricibus medicantur, quia de Scripturis cuncta eruditionis medicamina conferuntur. Tentat tamen pharao per has necare masculos, cum studiosis in divinis Scripturis hereses et prava dogmata suggerit. Sed stat immobile fundamentum Dei. Timent enim obstetrices Deum, id est timorem Dei docent, qui est initium sapientie Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 16.. Sic competentius aptatur quod sequitur, quia timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos. Quod secundum litteram, nullam consequentiam habet. Non enim propterea domus fit, quia timetur Deus. Si autem videas quomodo Scripture Novi et Veteris Testamenti timorem Dei docentes domos Ecclesie faciant, et totum orbem domibus orationis impleant, rationabiliter scriptum videbitur. Sic ergo iste obstetrices, quia timent Deum, id est timorem Dei docent, non faciunt preceptum regis Egypti, sed vivificant masculos, nec tamen dicitur quia paruerunt feminas vivificantes. Ego autem confidenter dico, non vivificant feminas. Neque enim vitia aut luxuria in Ecclesia docentur, aut peccata nutriuntur, quod vult pharao cum vivificari feminas iubet. Sed sola virtus excolitur et nutritur : verum hec ad unumquemque referamus. Si times Deum, non facis preceptum regis Egypti : ille enim precipit ut in deliciis vivas, presentia concupiscas. Tu, si times Deum, et exhibes officium obstetricis, anime tue si salutem conferre cupis, vivificas masculos, id est interiorem hominem qui in te est medicaris et foves, et per actus et intellectus bonos vitam acquiris eternam. precipiens {t. 1 : Erfurt, f. 56rb ; facsim., p. 113b} eis : Quando obstetricabitis Hebreas, et partus tempus advenerit,  Prime nativitati insidiatur diabolus, et suis precipit ut statim irruant et fluctibus seculi obruant.  Iesus, ut ascendit de baptismo, ductus est in desertum a Spiritu et temptabatur a diabolo, sed vicit ieiunando, ut ieiuniis et orationibus scias esse vincendum. Oblata sibi mundi regna et gloriam contempsit, ut hic contemnendo superes tentantem. si masculus  virtus robusta fuerit, interficite illum  statim, ne prevaleant crescentes si femina,  vitium fragile reservate.  SI MASCULUS FUERIT etc. ISIDORUS. Iubet pharao masculos occidi, feminas vivere : sic diabolus, ne possit robur fidei prevalere, interfectis virtutibus, vult vitia vivere, fortesque et viriles animi sensus, quibus divina sapimus, id est rationem, prudentiam, constantiam, innocentiamque, et fidem nititur occidere ; et quod femineum, imbecillum, fragile et pronum est ad vitia, cupit superesse, id est ambitionem, violentiam, libidinem, iracundiam, et his similia, que feminarum figura sunt. Timuerunt  timuere docuerunt autem obstetrices  rationalis doctrina et moralis Deum, et non fecerunt iuxta preceptum regis Egypti, sed conservabant mares.  virtutes Quibus ad se accersitis, rex  princeps huius mundi ait : quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis ? Que responderunt : Non sunt Hebree sicut Egyptie mulieres :  Timore mortis sue mentiuntur, quod puniendum est, sed timore Dei pueros servaverunt, quod remunerandum est.  QUE RESPONDERUNT etc. AUGUSTINUS. Queritur utrum talia mendacia approbata sint autoritate divina, quia scriptum est Deum benefecisse obstetricibus. Sed utrum pro misericordia ignoscebat mendacia, an etiam mendacium dignum premio iudicabat Deus, incertum est. Aliud enim faciebant obstetrices vivificando parvulos. Aliud pharaoni mentiendo. In vivificando, opus misericordie fuit. Mendacio vero pro se utebantur, ne pharao noceret illis, quod potuit non ad laudem, sed ad veniam pertinere. Neque {t. 1 : Erfurt, f. 56va ; facsim., p. 114a} hinc autoritas mentiendi data est eis. De quibus dicitur Apc. 14, 5. : Et non est in ore eorum inventum mendacium. Quorumdam enim vita longe inferior a professione sanctorum, si habeat ista mendaciorum peccata, provectu ipso et indole feruntur, presertim si beneficia nondum norunt expectare celestia, sed circa terrena occupantur. Quorum autem iam « conversatio in celis est » Phil. 3, 20., non eos estimo lingue modum circa veritatem falsitatemque exemplo obstetricum debere informare. ipse enim obstetricandi habent scientiam, et {t. 1 : Erfurt, f. 56va ; facsim., p. 114a} priusquam veniamus ad eas, pariunt. Bene ergo fecit Deus obstetricibus  quia timuerunt Deum  BENE ERGO FECIT DEUS. GREGORIUS. Summopere cavendum est mendacium, quamvis sit culpe levioris, si quisquam mentiatur prestando beneficium. Sed quoniam scriptum est Sap. 1, 11. : « Os quod mentitur occidit animam », et Ps. 5, 7. : « Perdes omnes qui loquuntur mendacium », hoc quoque perfecti refugiunt, ut nec vita cuiuslibet per eorum fallaciam defendatur, ne noceant anime sue, dum nituntur prodesse carni aliene, quanquam hoc peccati genus facile credimus relaxari. Nam si quelibet culpa sequenti pia operatione purgatur, quanto magis hec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur ? Multi vero ex obstetricum fallacia conantur asserere, hoc genus mendacii non esse peccatum, quia edificavit eis Dominus domos. In qua magis compensatione noscitur quid culpa mendacii mereatur. Nam benignitatis earum merces, que potuit in eterna vita retribui, pro culpa mendacii in terrenam compensationem declinata est, ut in vita sua quam mentiendo tueri voluerunt, que fecerunt bona perciperent, et ulterius quod expectarent mercedis premium non haberent. Nam et si subtiliter perpendatur, amore presentis vite mentite sunt, non intentione mercedis. Parcendo enim conate sunt infantium vitam tegere, mentiendo, suam. et crevit  abundantiam populus Israel Israel] om. Weber , confortatusque est nimis. Et quia timuerant obstetrices Deum, edificavit  abundantiam tribuendo illis domos.  ad literam, vel filios dedit  AUGUSTINUS. In libro de Locutionibus. Et quia timuerunt obstetrices Deum, edificavit illis domos . Nunquid antea domos non habebant, an ad divitias hoc verbum pertinet, vel potius ad aliquas rei familiaris idoneas facultates ? Simile enim videtur quod ait Iacob socero suo Cf. Gn. 30, 30. : Nunc ergo quando faciam et ego mihi domum. Dixerat enim quod creverant pecora Laban sub illo, quod ipse Laban confessus est, dicens : Benedixit me Deus in introitu tuo. Subintelligitur ergo sicut et tu, hoc enim videtur valere quod ait : et ego, ut ad ipsam domum faciendam pertinere videatur, quod consequenter a Laban merces statuenda proproponitur. Precepit autem pharao  dissipans, vel apertio oris, vel os abyssi omni populo suo,  demonibus vel iniquis hominibus vel vitiis dicens : quicquid  opus bonum masculini sexus  virtutum natum fuerit, in flumen  fluctus seculi proicite : quicquid feminei,  viciorum reservate.  PRECEPIT AUTEM PHARAO etc. ORIGENES. Moraliter. Egyptii quibus hic precepit pharao feminas tantum vivificant, oderant masculos : oderunt enim virtutes, vicia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Egyptii, si nascatur masculus Hebreis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem, et occultavit eum. Ne ergo iustitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso hostio oremus Patrem nostrum in occulto Cf. Mt 6, 6., et nesciat sinistra quid faciat dextera Mt. 6, 3., ne diripiatur ab Egyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio elemosinam quia est opus Dei, masculum genero. Sed si laudem ab hominibus quero et non occulto, rapitur ab Egyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Egyptiis masculum genui. Capitulum 2 Egressus est post hec vir  Amram scilicet, cuius uxor Iochabed  ratio de domo  familia Levi  sanctorum qui additi Deo accepit {t. 1 : Erfurt, f. 56vb ; facsim., p. 114b} uxorem accepit uxorem] accepta uxore Weber  sensualitate rationi convenientem stirpis sue.  quia patruelis, id est amita ipsius Que concepit  de ratione et peperit filium,  opus bonum et videns eum elegantem,  quia datum Dei optimum abscondit  pro Egyptiis  « Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua » Mt. 6, 3.. tribus mensibus.  in mensura fidei sancte Trinitatis  EGRESSUS EST etc. RABANUS. Hinc Iosephus ait : Metuens autem Amram ne captus regie ire succumberet, et ipse cum puero deperiret et Dei providentiam excluderet, deliberavit potius hoc modo pueri consulere saluti, providentiamque latendi hanc esse iudicavit. Vas rotundum ex vimine complicitum, velut alveoli magnitudine preparavit, quod sufficeret ut infans ibi spaciose iaceret. Deinde unxerunt illud bitumine. Natura nanque bituminis est, ut in viminalibus vasculis accessum possit aque coercere. Illic ergo mittentes infantem, et circa fluvium ponentes, eius salutem Deo reliquerunt. Thermuth igitur erat filia regis. Hec dum luderet circa litus fluminis, portari a fluvio fluvio] sfuvio cacogr . Rusch illud vas conspiciens precepit ut ad se ille alveus portaretur. Venientibus autem accepit {t. 1 : Erfurt, f. 56vb ; facsim., p. 114b} qui ad hoc fuerant destinati cum alveo, videns infantem, valde gavisa est propter magnitudinem et speciem eius. Tanto enim Deus studio circa Moysen usus est, ut ab ipsis qui propter eius nativitatem decreverunt interimere omne genus Hebreorum, alimento et cura dignus haberetur, iussitque mulierem adduci Thermuth regis filia, que daret infanti mammillam. Quo non accedente ad illius ubera, sed evitante, et hoc in multis mulieribus faciente, Maria assistens his que fiebant, ut quasi videretur ex operibus ei inter alias astare, ait : Frustra, o regina, has mulieres ad nutrimentum infantis vocas, que nullam ad eum cognationem habent. Si vero quandam Hebraicarum mulierum adduci preceperis, puto tamquam contribulis sue poterit ubera excipere. Cumque putaretur bene dixisse, iussit hanc ire ut aliquam que lactare eum posset adduceret. Illa vero accepta huiusmodi potestate, reversa est agens matrem nulli cognitam. Infansque grate quodammodo eius accessit ad ubera, et supplicante regina, commissum est ei cum omni diligentia pueri nutrimentum. Cui secundum rerum eventum, nomen est impositum, eo quod de flumine sit salvatus. Aquam enim Egyptii moys vocant, ys vero salvatus, componentes itaque hoc ex ambobus, Moysis nomen imposuerunt, id est ex aqua salvatus. Allegorice. Parentes Moysi, quorum fidem et opera lex naturalis decorabat, patriarche sunt, a quibus ipse Moyses et illi qui legem littere acceperunt nati sunt. Tribus ergo mensibus Moyses in domo parentum natus occultatur, cum lex vetus tribus temporibus in Iudaica plebe ante adventum Christi lateret, hoc est sub iudicibus, sub regibus, sub sacerdotibus, donec venit ipse qui legem dedit, et per totam mundi latitudinem spiritaliter eam observandam gentibus tradidit. Filia autem pharaonis Ecclesia est de gentibus congregata, que quamvis nunc vero gaudeat parente, hoc est Deo Patre, tamen ante alium quando idolis serviebat, secuta est patrem ; de quo per divinam vocem in Psalmo ad ipsam dictum est Ps. 44, 11. : « Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui » etc. Hec ergo exivit de domo patris, et venit ad aquas baptismi ut lavaretur a peccatis que contraxerat in domo patris sui, eveniensque ad baptismum suscepit legem : que tunc lex intra fiscellam erat scirpeam, ex multis virgultis sive ex papiro contextam ac linitam pice et bitumine, quia vilibus utique et terrestribus Iudeorum Iudeorum] coniec., in/deorum cacogr . Rusch sordebat septa traditionibus, usquequo Ecclesia sumpsit illam de palustribus et luteis locis carnalium sensuum, et intra sapientie vere aulas et regalia tecta hec infantiam suam apud suos transegit, apud illos scilicet qui spiritaliter eam intelligere nesciebant parvula et lactentium cibus. Cum vero ad Ecclesiam venit et per eam rite intellecta est, fortior efficitur. Quid igitur quod mercedem accepit illa que puerum nutriebat a filia pharaonis, nisi quod Synagoga apud quam lex nata et nutrita erat, ab Ecclesia istam mercedem accepit, ut ultra idola non coleret, videns eos qui ex gentibus crediderant, ita conversos ad Dominum, ut penitus respuerent simulacra et ultra non colerent, ipsa quoque docetur erubescere idola colere ?  ET VIDENS EUM ELEGANTEM etc. ORIGENES. Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per Prophetam dicitur Ps. 44, 11. : « Obliviscere populum tuum et domum patris tui »,"quia concupivit rex speciem tuam" Ps. 44, 12 (Ps-MozC ; cf. Ps-R : quoniam... ) ; hec est ergo que exivit de domo patris, et venit ad aquas ut lavaretur a peccatis que contraxerat in domo patris, et statim viscera misericordie suscepit, et miserta est infantis. Hec veniens in palude, invenit Moysen iacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam ; fortior factus, ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moyses Legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit Legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis ex papiro contextum et virgis, vel ex cortice arborum formatum. Iacebat ergo Lex clausa intra huiusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus {t. 1 : Erfurt, f. 57ra ; facsim., p. 115a} scilicet et tetris Iudeorum sensibus ; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientie aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit : apud illos enim qui eam spiritaliter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactentium habens cibos. Cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moyses et validior : amoto enim velamine littere, perfectus in lectione eius cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia ? Puto illud quod Moyses dicit Rm. 10, 19. : Ego in non gentem in emulationem vos inducam : in gentem insipientem, in iram vos concitabo. Sinagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit, ut ultra idola non colat. Videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei : non nobis sordeant littere velut tegmen obscurum ; que parva eius sunt et lactantia comedamus ; que perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collocemus. Grandem et validum habemus Moysen : nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans. Totum enim magnum est quod spiritale est, et sublimis intelligentie. cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam  a fisco, id est sacco scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice  vili et tetro sensu Iudeorum posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripe fluminis,  in palustribus solis, quia in terrenis cordibus quasi exposita sordebat lex stante procul sorore eius,  Maria, secundum Hebreos et considerante eventum rei. ecce autem descendebat filia  Thermut, ut fertur  Ecclesia de gentibus pharaonis,  diaboli ut lavaretur {t. 1 : Erfurt, f. 57ra ; facsim., p. 115a}  baptizaretur  Unde Ps. 44, 11. : « Obliviscere populum tuum, et domum patris tui ». in flumine  baptismi et puelle  adolescentule dilexerunt te nimis Ct. 1, 2. eius gradiebantur per crepidinem alvei. Que cum vidisset fiscellam  corda Iudeorum in papyrione, misit unam e famulabus famulabus] famulis Weber suis  primitivas animas credentium. et allatam aperiens, cernensque in ea parvulum  legem litterali sensu parvulos sibi lactantem  CERNENSQUE IN EA etc. ISIDORUS. Moyses, id est Christus, ad flumen lavacri et aquam baptismi a fidelibus invenitur. Moyses plorabat, et Christus veteris hominis quem induerat peccata deflebat. Unde resuscitando Lazarum flevit, Iudeorum deplorans perfidiam vel miseriam. Filia pharaonis descendens ad lavacrum fluminis, collegit infantem, quia de gentibus Ecclesia lavacri salutaris sanctificationem desiderans, excepit a Synagoga matre carnali Christum expulsum quasi infantem. Qui tunc parvulus videbatur, cum in homine cerneretur. Invenit illa Moysen clausum in vasculo multis agrestibusque virgultis contexto, et Ecclesia Christum reconditum in cordibus sanctorum, qui in unitate contexti ex multis personis, omnes in Christo unum corpus efficiuntur, et eum religiosa observatione suscipientes tuentur. vagientem miserta eius ait :  quia lex apud Iudeos nata et nutrita De infantibus Hebreorum est hic hic] om. Weber . cui soror pueri : vis inquit ut vadam et vocem tibi Hebream mulierem  synagogam que nutrire possit infantulum respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius  vel suam ad quam locuta filia pharaonis : Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi : ego tibi dabo mercedem tuam.  ut amplius idola non colas Suscepit mulier,  Sinagoga et nutrivit puerum ; adultumque  in primitiva Ecclesia  iam perfecto sensu validos pascentem tradidit  expellendo a se filie pharaonis.  Ecclesie de gentibus  ADULTUMQUE TRADIDIT etc. RABANUS. Refert Iosephus quod filia pharaonis adultum Moysen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moyses proiecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, {t. 1 : Erfurt, f. 57rb ; facsim., p. 115b} voluit interficere eum, dicens quia Egyptus esset subvertenda per ipsum, sicut ex oraculo demonum acceperat. Sed pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfecte esset etatis, missus est a pharaone contra Ethiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibices, id est ciconias Egyptiacas. Castra vero metatus proferebat eas ut serpentes devorarent et fugarent : sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Ethiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit et nupsit : inde est quod Aaron et Maria iurgati sunt adversus Moysen propter Ethiopissam uxorem. quem illa adoptavit in locum filii,  susceptum in regalem aulam cordis vocavitque nomen eius Moyses Moyses] Moysi Weber , dicens : quia de aqua tuli eum.  Ecclesia de gentibus Christum excipit ad fontem baptismi.  baptismi In diebus illis postquam creverat Moyses  Christus egressus est est] om. Weber  a patre  vel a Iudeis ad fratres suos viditque viditque] vidit Weber afflictionem eorum  in mundo et virum  diabolum in hac peregrinatione nobis iniuriosum Egyptium percutientem quemdam de Hebreis  qui festinanter transeunt viam huius seculi fratribus suis.  Omnes in Christo fratres sumus, « unum patrem Deum habemus Io. 8, 41. ». cumque perspexisset perspexisset] circumspexisset Weber  discrete omnia prospiciendo, quia in sapientia vicit superbum, non potentia huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum  morte sua Egyptium  diabolum abscondit sabulo.  in fluxis et aridis mentibus  CUMQUE PERSPEXISSET. AUGUSTINUS. De hoc facto Moysi satis disputavimus in illo opere quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur, an ipsum factum iustificandum sit ? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legittimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam, et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorum Cf. Act. 7, 25., putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moyses iam divinitus admonitus (quod Scriptura eo loco tacet) hoc audere potuisse.  ISIDORUS. Allegorice. Moyses, id est Christus, Egyptum, id est diabolum nobis in hac peregrinatione iniuriosum, nos defendendo occidit, et in arena obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petram edificat, et eos qui verbum eius audiunt et faciunt, prudenti viro comparat, qui edificat domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat qui supra arenam edificat Cf. Mt. 7, 24-27.. et egressus die {t. 1 : Erfurt, f. 57rb ; facsim., p. 115b} altero conspexit duos Hebreos rixantes  ET EGRESSUS DIE ALTERO. In hoc Moyses figuram Christi gessit, qui duorum populorum discordiam in se angulari lapide pacificare studuit : qui iniuriam facit et reconciliatorem contempsit, Iudaicus est, qui predicationem Christi reconciliantis repulit, et credentis populi hostis perstitit. Unde Io. 9, 28. : Tu discipulus illius sis, nos discipuli Moysi. dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num me occidere me occidere] inv. Weber tu vis vis] dicis Weber sicut heri heri] om. Weber occidisti Egyptium timuit Moyses et ait quomodo palam factum est verbum istud  TIMUIT AUTEM MOYSES etc. AUGUSTINUS. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia, et sic dimissa est. Deinde quia verbum pro facto posuit. audivitque pharao  diabolus verbum hoc verbum hoc Corrector3 (moderni)] sermonem hunc ΩJ Weber et querebat occidere  in membris Moysen  Christum qui fugiens  in apostolis ad gentes de conspectu eius,  Iudaico populo, id est spiritali Egypto moratus est in terra Madian,  Que contradictio vel responsio interpretatur : gentes enim prius contradixerunt, postea pie respondentes obedierunt. et sedit iuxta puteum. erant sacerdoti  diabolo Madian  quia ante gentilium superstitioni subiecte septem filie  Ecclesie de gentibus septiformi Spiritu illustrate que venerunt ad hauriendas aquam aquam] aquas Weber  Legis scientiam, vel mundanam  baptismi, vel doctrine celestis et impletis canalibus adaquare cupiebant gregem gregem] scrips., gregê Rusch, greges Weber  populum patris sui. Supervenere pastores,  philosophi gentium, scribe, et pharisei Iudeorum, vel sacerdotes idolorum et eiecerunt eas surrexitque  locutione  a morte Moyses  Christus et defensis puellis adaquavit  aqua sapientie oves earum.  vel greges  simplices animas Que cum revertissent ad Iethro Iet(h)ro ΘA Corrector3 (moderni) ΩMS² ΨDM Ed1455 Rusch Clementina ] Ragu(h)el Corrector3 (hebr. antiq.) ΩS*J Weber  qui et Raguel et cineus dicitur.  Raguel pastio Dei, vel amicus eius Deus. Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, ed. Lagarde, p. 14.21. patrem suum dixit ad eas : cur velocius venistis solito  Miratur diabolus gentes ad Deum converti citius quam ad se cum quo fuerant diu. responderunt vir egyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut {t. 1 : Erfurt, f. 57va ; facsim., p. 116a} comedat panem iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo, accepitque Sephoram Sephoram] Sefforam hic et ubique Weber  pulchritudo, vel placans filiam eius uxorem uxorem] om. Weber que peperit filium quem vocavit Gersan Gersan G Cava... Ψ ΩJ Ed1455 Rusch ] Gersen ΩS, Gersam Amiatinus ... ΩM Clementina Weber  advena dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit quem vocavit Eliezer,  Dei mei adiutorium dicens : Deus enim patris mei adiutor meus et eripuit me de manu pharaonis alterum… Pharaonis Λ X ΠD² ΣOM B M Φ Ψ Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ( om. et)] om. Weber . QUE PEPERIT etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit que munere Spiritus septiformis, una est in fide catholica. Unde Ct. 6, 8. : « Una est columba mea », que gignit filium, qui vocatur advena, et alterum qui Dei adiutorium : advene enim sunt sancti super terram, sed Dei adiutorio nunquam carent. Post multum vero vero] om. Weber temporis mortuus est rex Egypti  POST MULTUM VERO etc. Allegorice. Postquam Moyses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Egypti, quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. et ingemescentes  penitentes  INGEMISCENTES . Moraliter. Nisi moriatur in te rex Egypti, non cognoscis te opprimi servitute Egypti et operibus luti et lateris, nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te. filii Israel propter opera  carnis vociferati sunt  corde et ore  « Oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum ». Ps. 33, 16. ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.  id est pro operibus et audivit gemitum eorum ac recordatus est est] om. Weber federis quod pepigerat cum Abraham Abraham] + et Weber Isaac et Iacob Et respexit  propter merita patrum scilicet scilicet] coniec. , s. Rusch filios Israel et liberavit liberavit] cognovit Weber eos. Capitulum 3 Moyses autem pascebat oves Iethro cognati sui  alias : soceri sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb. Apparuitque ei Dominus in flamma ignis  verbo Domini de medio rubi  Iudaici peccati et videbat quod rubus arderet, {t. 1 : Erfurt, f. 57vb ; facsim., p. 116b} et non combureretur.  quia per legem non sunt consumpta peccata populi  APPARUITQUE EI. ISIDORUS. Allegorice. Erat flamma in rubo et non cremabatur. Rubus spine peccatorum Iudeorum, flamma in rubo Verbum Dei, id est Lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia Lex data peccata eorum non consumit.  Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt que persecutionibus inflammatur, que loquente in se Domino, non crematur. Quod Dominus Moysi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi.  Aiunt Hebrei ideo in rubo Deum apparuisse Moysi ne possent sibi inde idolum sculpere Iudei. Semper enim Deus idolatrie occasionem recidit.  GREGORIUS. Moraliter. Moyses admixtus Egyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat. Sed extincto Egyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit. Dixit ergo Moyses : Vadam,  vel transibo , secundum Septuaginta, quod competit : transitori enim talis congruit visio. et videbo visionem hanc magnam quare non comburatur rubus. Cernens autem Dominus  CERNENS AUTEM DOMINUS, etc. GREGORIUS. Angelus qui Moysi apparuisse describitur, modo Dominus, modo angelus memoratur. Angelus, quia exterius loquendo servit ; Dominus, quia interius presidens, loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur. quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi,  VOCAVIT EUM DE MEDIO etc. GREGORIUS. Sepe simul terrenis et celestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut hic cum ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius iunxit. Quod tunc solum agitur, cum aliquod magnum ex coniunctione signatur. Nam per succensum rubum Moysen alloquens, ostendit quia doctor populi fieret, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret, ut quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis {t. 1 : Erfurt, f. 57vb ; facsim., p. 116b} carnis nostre peccata quasi rubi spinam acciperet, et inconsumptam humanitatis substantiam in ipsa divinitatis flamma servaret. et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Assum. at ille : ne  vel non appropies, inquit, huc solve calciamentum  opera mortua de pedibus  affectibus tuis  SOLVE CALCIAMENTUM etc. ISIDORUS. Quia nullus scilicet digne consistere, vel Deum videre potest, nisi cuncta terrena et mortalia vitia deponat. Aliter, veterum consuetudo erat, ut si sponsus sponsam repudiaret, in signum repudii discalciaretur. Ideo Moyses discalciari iubetur, nec ad Ecclesiam que in rubo significatur quasi sponsus accedat calciatus : hoc enim Christo servandum, qui verus est sponsus. De quo Iohannes ait Io. 1, 27. : Cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamenti eius. locus  Ecclesia, ad quam nemo accedit calciatus enim in quo stas terra sancta est. et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus  Merita parentum bonorum sepe filiis subveniunt. Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Abscondit Moyses faciem suam :  inclinando non enim audebat aspicere contra Deum. Cui ait Dominus : Vidi afflictionem  misertus ut liberem populi mei in Egypto, et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui presunt operibus  VIDI AFFLICTIONEM etc. GREGORIUS. Moraliter. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est. Quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit non licet. Quia cum discipline munus non obviat, nulla retributionis prospicitur pena que terreat. Sed clausis oculis cordis, precipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona eterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit : quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit ; quod in Israelitico populo, Moyse vocante et pharaone seviente, signatur. Moyses enim ad vocandum missus est, cum pharao duris operibus urget, ut alius vocando traheret, alius seviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata vel impulsa moveretur ; hoc quotidie agitur dum predicatis celestibus premiis sevire in electos reprobi permittuntur : ut quos Egyptus, id est vita presens, oppressit blandiens, adiuvet premens, ut dum Deus provocat, cruciatus impellat. et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Egyptiorum,  compatiendo presentialiter liberando et educam educam] educerem Weber de terra illa  ET EDUCAM DE TERRA etc. GREGORIUS. Rudi populo de presenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et celestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. in terram bonam et spatiosam in terram que fluit lacte et melle,  Terrena dat, ut suadeat ad celestia, et qui visibilia percipit discat sperare invisibilia.  IN TERRAM BONAM ET SPACIOSAM. GREGORIUS. Presens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in eternum plenius damnet. Hinc Israeliticis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad eterna speranda provocentur. Quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde Ps. 104, 44-45. : Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant. ad loca ChananeiChananei] + et Weber Ethei et Amorrei Pherezei et Evei et Iebusei. Clamor ergo filiorum Israel {t. 1 : Erfurt, f. 58ra ; facsim., p. 117a} venit ad me vidique afflictionem  corporalem et spiritalem eorum, quiaquia] qua Weber ab Egyptiis  demonibus, vel iniquis hominibus opprimuntur sed veni  incarnatus propria voluntate et et] om. Weber mittam te ad pharaonem,  diabolum reprimendum ut educas populum meum,  predestinatione filios Israel, de Egypto.  de tenebris peccati Dixit Moyses ad Deum : Quis ego sum ut vado vado] vadam Weber ad pharaonem, et educam filios Israel de Egypto ?  quasi Dei est, non hominis, hoc facere. Unde Cf. Io. 8, 54. : Gloria mea non est mea, sed qui misit me Patris. Qui dixit ei : Ero tecum  divinitas cum humanitate et hoc habebis signum quod miserim te : cum eduxeris populum de Egypto, immolabis  immolari facies Deo super montem istum.  in eminentia virtutum debet esse qui vult Deo immolare. ait Moyses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis Dixit Deus  vel : Dominus ad Moysen : Ego  nemo alius sum qui sum ;  proprie immutabiliter ait sic : Dices ad filios ad filios] filiis Weber  vel filiis Israel qui est misit me ad vos.  Sine omni mutatione stabilisque manens dat cuncta moveri.  QUI EST MISIT. Mittitur Moyses ad pharaonem puniendum et tandem occidendum. Missa est Lex ad diabolum destruendum.  HIERONYMUS. Scribens ad Marcellam de decem nominibus Dei, sexto loco ponit nomen ieye, quod in Exodo legitur : Qui est, misit me ad vos . Deus enim solus, qui exordium non habet, vere essentie nomen tenet : quod per angelum dictum est Moysi nomen eius querenti, quia in eius comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt que mutabilia sunt ; quod enim dicitur fuit, non est, et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum est qui non novit fuisse vel futurum esse. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto vere est. Cuius essentie comparatum nostrum esse, non est. Unde et dicimus : « Vivit Deus », quia essentia divina vita vivit, quam mors non habet. Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hec dices filiis Israel : Dominus Deus  non recens patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob,  Cui attestantur tres probati et examinati testes, quorum testimonium verum est. misit me ad vos hoc nomen mihi est in eternum,  quia hi testes vivunt in eternum et hoc memoriale meum in generatione et generationem generatione - et – generationem Θ Ψ ΩSM Ed1455 Ed1530] generationem et generationem Amiatinus ΦRAZGVP* ΩJ Clementina , inv . Weber Vade, congrega seniores Israel,  apostolos, primitivam Ecclesiam et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit  absconditus a seculis et generationibus mihi, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, dicens : Visitans visitavi  geminatio confirmatio est vos  peccato infirmos et vidi vidi] om. Weber omnia que acciderunt vobis in Egypto. Et dixi ut educam vos de afflictione Egypti  mundi in terram Chananei, et Ethei, et Amorrei, Pherezei, et Evei, et Iebusei  quam scilicet possidebant vitia per has gentes figurata ad terram fluentem  Ecclesiam lacte  doctrina infantium et melle  dulcedine suavitatis divine  AD TERRAM FLUENTEM LACTE etc. AUGUSTINUS. Utrum hoc spiritaliter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hec erat terra que data est Hebreis ? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terre laudatur ? {t. 1 : Erfurt, f. 58rb ; facsim., p. 117b} Et audient vocem tuam  obedientes ingredierisque tu et seniores Israel  principes Ecclesie ad regem Egypti,  principem mundi et dices ad eum : Dominus Deus Hebreorum  transitorum, qui non habent hic manentem civitatem Cf. Hbr. 13, 14., qui cupiunt exire de Egypto vocavit  tam interius quam exterius nos ibimus viam  Christum qui die tertia resurrexit trium dierum in in] per Weber solitudinem,  remoti a strepitu mundi ut immolemus Domino Deo nostro.  sacrificium laudis  qui non ingreditur civitatem sed ego scio  meum tamen est monere ut inexcusabilis sit quod non dimittet vos  filios lucis rex Egypti  tenebrosorum ut eatis  recedentes a tenebris nisi per manum validam.  potentiam apertam Extendam enim manum meam,  ad feriendum et percutiam Egyptum  mundum et principem eius in cunctis mirabilibus  plagis meis que facturus sum  que nemo alius facit in medio eorum  ut omnes videant ne possint excusari post hoc hoc] hec Weber dimittet vos  victus plagis daboque gratiam  gratis populo  novo scilicet huic coram Egyptiis et cum egrediemini, non exibitis vacui sed postulabit  non est inhonestum quod Deo precipiente est factum mulier  solicita anima, ut Ecclesia a vicina sua  a concellanea sua  poete et philosophi quodammodo sunt nobis vicini et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes  morum et operum honestates  NON EXIBITIS etc. AUGUSTINUS. Quod mandavit Dominus Hebreis ut acciperent ab Egyptiis vasa argentea et aurea, et vestem, atque addidit : Et predabimini eos, mandati huius non potest esse iniustum iudicium. Mandatum enim Dei est de quo non iudicandum, sed obtemperandum fuit. Ipse enim novit quam iuste mandaverit, ad servum pertinet obedienter facere quod mandavit.  VASA ARGENTEA etc. Argentum et aurum ab Egyptiis petimus, unde tabernaculum Deo fabricemus, cum poetas et philosophos legimus, ut divinam Scripturam sapientius et facundius legamus. ponetisque  ornando, erudiendo eas super filios  maiores et filias  minores vestras, et spoliabitis Egyptum  auferendo que tabernaculo Dei utilia sunt Capitulum 4 Respondens Moyses ait : Non credent mihi neque audient vocem meam,  Christo quoque non crediderunt Iudei. Unde Is. 53, 1 ; Io. 12, 38 ; Rm. 10, 16. : Quis credit auditui nostro ? sed dicent : Non apparuit tibi Dominus. Dixit ergo ad eum Deus Deus] om. Weber  : Quid est hoc quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga.  Divina potestas quam Moyses tenebat dum plebs Iudaica ante adventum Redemptoris in ea confidebat ; vel Christus quem Moyses, id est lex, predicabat. Dixitque dixitque] ait Weber Dominus Dominus] om. Weber  : Proice eam in terram. Proiecit, et versa est  Deus in se permanens mortalis factus est homo.  cum per prophetas Deum incarnandum nuntiavit in colubrum,  ISIDORUS : Mortem, quia initium mortis per serpentem. ita ut fugeret  quia dum mortalem vidit, Deum credere expavit. Moyses.  Iudaicus populus Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam eius.  Quia populus qui modo credere recusat in extrema parte Dominici corporis, scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget.  Quia quem mortalem despexit Redemptorem in ultima parte Ecclesie confitebitur. Extendit et tenuit,  credendo versaque est in {t. 1 : Erfurt, f. 58va ; facsim., p. 118a} virgam.  quia mox Redemptor noster in iudicio cum potestate divinitatis apparebit  quia Christus, devicta morte, surrexit  QUID EST HOC QUOD TENES IN MANU. GREGORIUS. Moyses, Iudaicus {t. 1 : Erfurt, f. 58rb ; facsim., p. 117b} populus ; virga divinitatis potestas. Serpens, Christi mortalitas : quia enim per serpentem mors, per serpentem mortalitas signatur. Vel quia scriptum est Mt. 10, 16. : « Estote prudentes sicut serpentes », et quia summa prudentia, id est Dei sapientia, incarnata est, recte eius mortalitas in serpente figuratur. Unde Io. 3, 14. : « Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis ». Moyses virgam tenuit, quia Iudaicus populus ante Redemptoris adventum in Dei potestate confisus est. In terram proiicit, quia per patriarchas et prophetas Deum incarnandum nuntiavit ; virga in colubrum vertitur, quia Christus Deus in se permanens, mortalis est in homine factus. Sed Moyses colubrum conspiciens pertimuit et fugit, quia Iudaicus populus dum Christum mortalem vidit, Deum credere expavit. Cui iubetur ut caudam teneat, quia populus qui modo credere recusat, in extrema corporis Dominici parte, id est posteriore tempore Ecclesie, scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget ; colubri caudam tenens, quia eum quem mortalem ante despexerat, in ultima parte Ecclesie Redemptorem suum confitebitur. Mox serpens in virgam redit, quia ut Iudaicus populus in Christum crediderit, mox ad iudicium in potestate divinitatis sue apparebit, ut iam serpens virga sit : quia qui in terra homo despectus est, de celo veniens super angelos videbitur Deus.  ISIDORUS. Serpens persuasit homini mortem. Mors ergo a serpente, virga in serpente, Christus in morte. Expavit Moyses et fugit. Mortuo enim Christo, expaverunt discipuli a spe in qua fuerant recedentes. Apprehendit caudam, id est posteriora, et factus est virga, quia primo occisus, postea patratis {t. 1 : Erfurt, f. 58va ; facsim., p. 118a} omnibus, ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitam morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. Vel cauda serpentis, finis seculi, quia sic mortalitas Ecclesie per lubrica tempora volvitur (Alii eunt, alii veniunt) per mortem, tamquam per serpentem, per quem mors seminata est, sed in fine seculi, tamquam cauda, redimus ad manum Dei, et apprehensi reparabimur, et novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextram Dei virga regni erimus. Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum, Deus Abraham, et et] om. Weber Deus Isaac, et et] om. Weber Deus Iacob. dixitque Dominus : Rursum mitte manum tuam tuam] om. Weber in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis  quia populus a Deo remotus factus est immundus  MITTE MANUM TUAM etc. ISIDORUS. Manus alba, id est immunda : albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim hereditas Dei, id est populus, foras ab eo missus, factus est immundus. Unde Ps. 73, 11. : Ut quid avertis manum tuam de medio sinu tuo in finem etc. Sed revocata est manus in sinum, et reversa ad colorem suum : sic plebs Iudaica, alienata a sinu Dei, foras immunda remansit. Sed revocata, redibit ad pristinum colorem, cum agnoverit Salvatorem : « Cecitas » enim « ex parte contigit in Israel » Rm. 11, 25.. Retrahe, ait, manum tuam tuam] om. Weber in sinum tuum. Retraxit et protulit iterum et erat similis carni relique.  hoc implebitur cum omnis Israel salvus fiet si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis. quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume  hoc in sequentibus exponetur aquam  populum fluminis  de fluxu scilicet huius seculi et effunde eam super aridam et quicquid {t. 1 : Erfurt, f. 58vb ; facsim., p. 118b} hauseris de fluvio vertetur in sanguinem.  sanguinis Christi fidem  SUME AQUAM etc. ISIDORUS. Aqua populum significat ; unde Apc. 17, 15. : Aquas, quas vidisti, populi sunt et gentes. Populus ergo vertetur in sanguinem , id est in sanguinis Christi fidem. Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens  quamvis instructus omni sapientia Egyptiorum  tui comparatione, « ut iumentum factus sum apud te » Ps. 72, 23. ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es  Ex quo scilicet verum Dei Verbum noscere cepi, quod erat in principio apud Deum Cf. Io. 1, 1-2.. ad servum tuum, impeditioris  Secundum Hebreos, gracilem et tenuem vocem habuit, et necesse erat clamosa voce uti, quia regio fastu prope accedere non permittebatur. et tardioris lingue  eloquentie sum.  OBSECRO, DOMINE etc. AUGUSTINUS. Quod ait Moyses ad Dominum : Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustercianum diem, neque ex quo cepisti loqui famulo tuo, intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit : neque ex quo cepisti loqui famulo tuo, tamquam ostendens fieri potuisse, ut qui ante hesternum et nudiustercianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui cepit.  ORIGENES. Allegorice. Dum esset Moyses in Egypto et erudiretur omni sapientia Egyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Egyptios, sonore vocis et eloquentie incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud Deum Cf. Io. 1, 1-2.. Mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur. Si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam, multo amplius quam apud nos pecudes, apud Deum mutum se animal profitebitur. Unde Ps. 72, 23. : « Ut iumentum factus sum apud te ». Quia igitur in id intelligentie profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientie, remunerat eum divina dignatio, dicens Ez. 3, 27.  : « Aperiam os tuum » etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Unde Ps. 86, 11. : Dilata os tuum, et ego replebo illud. Similiter Paulus dicit Eph. 6, 19. : « Ut detur mihi sermo in apertione oris mei ». Eorum ergo qui verba Dei loquuntur, os Deus aperit. Eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Iuda refertur quia introivit in illum Sathanas Io. 13, 27., et misit in corde eius ut traderet eum. Os ergo eius aperuit, ut loqueretur cum Phariseis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parve gratie discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures sanctorum ad audienda verba divina. Unde : Dominus aperiet mihi aurem ; aperiet oculos, sicut « aperuit oculos » Agar, et vidit « puteum aque vive » Gn. 21, 19.. Unde Heliseus Cf. 4Reg. 6, 17. : Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscum. Auris vero que per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa. Unde : Ne recipias auditum vanum. Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem {t. 1 : Erfurt, f. 58vb ; facsim., p. 118b} et dicit Cf. Ps. 37, 14-15. : Ego autem sicut mutus qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam. Si vero ad utilitatem anime pertinent que dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota anime ianua. Notandum autem quia summa moderatione usa est lex ut diceret : Non recipias auditum vanum. Non dixit, ‘non audies’ sed ‘non recipias’. Nam vana sepe audivimus: Marcion enim et Valentius, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur ; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum ut possimus contradicentem revincere et obturare os quod diabolus aperit. dixit Dominus ad eum : Quis fecit  exterius vel interius os hominis ? aut quis fabricatus est mutum  in re vel spiritu et surdum, videntem et caecum ? Nonne ego ?  quasi : Qui hec feci, tibi usum horum dare possum.  QUIS FECIT OS etc. AUGUSTINUS. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripture Veteris Testamenti, quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Io. 9, 39. : Ego veni, ut qui non vident videant, et qui vident ceci fiant. Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit ? Sed eum iuste totum vellet nemo ambigit. Perge igitur, et ego ero in ore tuo :  Nolite cogitare quid loquamini, etc Mt. 10, 19..  ut aperiam doceboque te quid loquaris.  Spiritus scilicet docebit omnes veritatem.  PERGE IGITUR etc. AUGUSTINUS. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Moysen : Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum, et instruam te que locuturus es, apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait : Aperi os tuum, et ego instruam te, sed utrumque promittit : Aperiam, et instruam. In psalmo autem dicit Ps. 86, 11. : « Dilata os tuum, et ego adimplebo illud ». Ubi significat in homine voluntatem accipiendi, quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat. « Dilata os tuum », ad Dei autem gratiam, « et implebo illud ». At ille : Obsecro,  humiliter se excusat inquit, Domine, mitte quem missurus es.  aliquem digniorem scilicet Iratus  Non irrationabili perturbatione sicut homo. Dominus in Moysen ait Aaron : Frater tuus Levites, scio quod eloquens sit {t. 1 : Erfurt, f. 59ra ; facsim., p. 119a} ecce ipse egreditur in occursum tuum  sacerdos occurrit lege et colletatur vidensque te letabitur corde.   corde non ore Loquere ad eum,  quasi mediator et pone verba mea  quasi magister in ore eius.  ut dicat populo quasi minister Et Et] om. Weber ego ero in ore tuo  « Non enim vos estis qui loquimini » Mt. 10, 20. etc. et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.  ET EGO ERO IN ORE. ORIGENES. Non solum Moysi promittitur aperiri os a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim : Ego aperiam os tuum et os illius, et instruam vos que faciatis. Et Et] om. Weber ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum ; tu  tamquam maior autem eris ei in his que ad Deum pertinent.  IRATUS DOMINUS IN MOYSEN AIT etc. AUGUSTINUS. Videtur tamquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, quam daturus erat, et per duos agi voluisse, quod per unum posset, si credidisset. Sed si diligenter consideres, non videtur Dominus iratus pro vindicta dedisse Aaron. Sic enim dicit : Nonne ecce Aaron frater tuus levites ? Scio quia loquens loquetur ipse. Quibus verbis ostenditur potius increpasse, quia timeret ire, quasi minus ydoneus, cum haberet fratrem per quem posset loqui ad populum quod vellet. Quia erat gracilis vocis et lingue tardioris, quamvis de Deo totum deberet sperare. Denique etiam iratus dixit que ante promiserat. Dixerat enim : Aperiam os tuum et instruam te. Nunc autem dicit : Aperiam os tuum et os eius, et instruam vos que faciatis ; sed quia addidit : et loquetur ipse tibi ad populum, videtur oris apertio prestita, quia dixit Moyses lingue se esse tardioris. De vocis autem gracilitate nihil ei prestare Dominus voluit, sed propter hoc adiutorium fratris adiunxit, qui convenienti voce sufficeret populum docere. Quod autem ait : Et dabis verba mea in os eius , ostendit quod ea loquendo esset daturus. Nam si tantum audiendo sicut populo in aures diceret ; deinde quod post ait : Et loquetur ipse tibi ad populum et ipse erit tuum os , et hic subauditur : ad populum . Et cum dicit : tibi loquetur ad populum , indicat in Moyse principatum, in Aaron ministerium. Quod autem ait : Tu autem eris illi in his que ad Deum , magnum hic forsitan querendum est sacramentum, cuius figuram gerat, velut medius, Moyses inter Deum et Aaron, et Aaron inter Moysen et populum. Virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa. abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum socerum] cognatum Weber suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Egyptum ut videam si adhuc vivant vivant] vivunt Weber cui ait Iethro vade in pace Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade et et] om. Weber revertere in Egyptum mortui sunt omnes qui querebant  tollere animam tuam.  DIXIT ERGO DOMINUS etc. AUGUSTINUS. In libro Locutionum. Post dies autem multos, mortuus est rex Egypti. Dixit autem Dominus ad Moysen in Madian  : Vade , perge in Egyptum etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit : Vade , perge in Egyptum , tamquam non sufficeret alterum. Deinde : mortui sunt omnes qui querebant animam tuam , cum solum regem Egypti Scriptura mortuum dixerit ; de quo solo antea dictum fuerat quod Moysen querebat occidere, an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est ? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est. Tulit ergo ergo] om. Weber Moyses uxorem suam suam] om. Weber  Ecclesiam et filios suos,  et singulos sanctos et imposuit eos super asinum  super seipsum qui est asinus fortis, qui peccata nostra portavit  ut stulticiam et lasciviam carnis opprimerent reversusque est in Egyptum, portans virgam Dei in manu sua.  TULIT ERGO MOYSES etc. AUGUSTINUS. Quod dictum est quia Moyses uxorem et infantes suos imposuit vehiculis, ut in Egyptum iret. Postea vero Iethro, socer eius, illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Egypto ; intelligendum est : post illam que ab angelo futura erat interfectionem Moysi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur. dixitque ei Dominus revertenti in Egyptum : Vide ut omnia ostenta que posui in manu  in potestate tua, facias coram pharaone. Ego indurabo  indurari permittam cor eius et non dimittet populum.  nisi coactus dicesque ad eum : Hec dicit Dominus :  cuius tu servus Filius filius] + meus Weber primogenitus meus Israel.  quia primitiva Ecclesia de Iudeis  quia in patriarchis primus electus est ad cultum unius Dei Dixi tibi : Dimitte filium meum  peccatis irretitum ut serviat mihi, et noluisti dimittere eum {t. 1 : Erfurt, f. 59rb ; facsim., p. 119b} ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.  Moysen, vel infantem incircumcisum  OCCURRIT EI ANGELUS. AUGUSTINUS. Alia littera : Et factum est in via ad refectionem, obviavit ei angelus et querebat eum occidere et, assumpto Sephora calculo, circumcidit preputium filii sui, et procidit ad pedes eius et dixit : Stetit sanguis circumcisionis infantis mei. Et recessit ab eo propter hoc quod dixit : Desiit sanguis circumcisioni s. Primum queritur quem volebat angelus interficere, utrum Moysen, quia dictum est : Occurrit ei angelus et querebat eum occidere  ? Nam cui putatur occurrisse, nisi ei qui omnibus prefuerit ? An puerum querebat occidere, cui mater circumcidendo subvenit, ut intelligatur occidere voluisse infantem, quia non erat circumcisus, ut hac severitate preceptum circumcisionis sancire ? Quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit : Querebat eum occidere , sed ex consequentibus aperitur. Mira scilicet et inusitata locutio est, ut {t. 1 : Erfurt, f. 59rb ; facsim., p. 119b} prius diceret : Occurrit ei et querebat eum occidere , de quo nihil antea dixerat. Simile est illud Ps. 86, 1-2. : « Fundamenta eius in montibus sanctis, diligit Dominus portas » etc. Potest autem intelligi fundamenta ‘Domini’ vel ‘Syon’, quia hoc pronomen quod est ‘eius’, omnis generis est : in greco autem in femineo dicitur autes, in masculino et neutro autu et habet grecus codex autu autes... autu.. autu] scrips. pro αὐτῆς... αὐτοῦ... αὐτοῦ, lithes... lithos... lithu cacogr . Rusch , quod non fundamenta ‘Syon’, sed ‘Domini’ cogit intelligi. Sed illud potius est querere quid sibi velit, ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier : Stetit sanguis circumcisionis infantis . Non enim ait : Recessit ab eo quia circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis ; non quia cucurrit sed quia stetit, magno, nisi fallor, sacramento. Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), qu. 11, CCSL 33, lin. 121 : « In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et adsumto sepphora calculo circumcidit praeputium filii sui et procidit ad pedes eius et dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur, quem uolebat angelus occidere, utrum moysen, quia dictum est: occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere. nam cui putabitur occurrisse nisi illi qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae? quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit quaerebat eum occidere, quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur, mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret: occurrit ei et quaerebat eum occidere, de quo nihil antea dixerat. Sed talis est in psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: diligit dominus portas sion, ergo fundamenta uel domini uel sion ad faciliorem sensum magis sion ut fundamenta ciuitatis accipiantur. sed quia in hoc pronomine, quod est eius, genus ambiguum est omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini et feminini et neutri in graeco autem in feminino genere dicatur αὐτῆς, masculino et neutro αὐτοῦ et habet codex graecus αὐτοῦ, cogit intellegere non fundamenta sion, sed fundamenta domini, id est quae constituit dominus [...]. illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid sibi uelit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier: stetit sanguis circumcisionis infantis. non enim ait: recessit ab eo, propter quod circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit sed quia stetit, magno, nisi fallor, sacramento ». Tulit igitur igitur] om. Weber illico Sephora  quasi cognoscens quare interficere vellet acutissimam petram, « Petra autem erat Christus » 1Cor. 10, 4.. et circumcidit preputium filii sui,  angeli vel sanguis effluens pedes pueri tetigitque pedes eius, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.  Angelo hoc blandiendo, dicit, quasi sicut carnaliter nupsi Moysi, ita tibi effusione filii mei sanguinis.  SPONSUS SANGUINUM TU etc. Secundum historiam, mater gentilis admirans novitatem rei, potuit dicere Moysi : Sponsus sanguinum tu mihi es , quasi : ritus tue gentis cogit me fundere sanguinem filii mei, quod aliis gentibus non est moris. Mystice autem Sephora Ecclesiam de gentibus significat, que preputium filii sui, id est gentilis populi, acutissima petra, id est Spiritus sancti doctrina, vel illa petra de qua dicitur 1Cor. 10, 4. « Petra autem erat Christus », expoliat, ut mundetur ab omni inquinamento carnis et spiritus, et exuat « veterem hominem cum actibus suis » Col. 3, 9.. Stat enim sanguis circumcisionis quando corruptibile hoc induet incorruptionem. Et dimisit  irata scilicet circumciso puero, reversa est in Madian ad patrem suum. Unde postea legitur quod Iethro occurerit Moysi in deserto dicens : En ego et uxor tua et pueri tui. eum  parvulum circumcisum, vel Moysen postquam dixerat : Sponsus sanguinum tu mihi es tu mihi es] om. Weber ob circumcisionem.  factam Dixitque dixitque] dixit autem Weber Dominus ad Aaron :  inspirando vel per aliquem exterius exterius] coniec., extrius cacogr. Rusch monendo Vade in occursum  quibuslibet sanctis, qui sunt membra summi sacerdotis Moysi  Legi in desertum desertum] deserto Weber .  ut in solitudine melius intelligat Legis mysterium. Qui perrexit ei obviam in montem Dei,  eminentiam virtutum et spiritalis intelligentie et osculatus est eum.  Quia cum talibus Lex pacem habet : eos qui morantur in humilitate littere odit et horret.  DIXITQUE DOMINUS etc. ORIGENES. Occurrit Aaron Moysi et exivit de Egypto. Sed interest ubi occurrat Moysi, cuius os aperiendum est a Domino : occurrit autem in montem Dei . Merito os eius aperitur qui occurrit in montem Dei  : Petrus, Iacobus et Iohannes in monte et transfiguratum Dominum Iesum videre meruerunt, et Moysen et Helyam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis montem Dei , et ibi occurreris Moysi, id est nisi excelsum legis sensum ascenderis, nisi spiritalis intelligentie cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco littere steteris, non occurristi Moysi in montem Dei  ; non os tuum aperuit Deus, neque instruxit que te oporteat loqui ; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi eius sensum vidisset arduum, {t. 1 : Erfurt, f. 59va ; facsim., p. 120a} non ei loqueretur verba Dei neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset. Narravitque Moyses  Lex Aaron  vero montano, id est spiritali viro omnia verba Domini  Lex tantum que Dei sunt loquitur pro pro] om. Weber quibus miserat eum, et signa que mandaverat. Veneruntque simul  lex et sacerdos et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel  quorum viget consilium et sapientia  ut maioris auctoritatis esset locutusque est Aaron omnia verba  « Labia sacerdotis custodient scientiam » Mal. 2, 7. etc. que dixerat Dominus ad Moysen et fecit signa coram populo,  Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem eorum : et proni  humiles corde et corpore adoraverunt. Capitulum 5 post hec ingressi sunt Moyses {t. 1 : Erfurt, f. 59va ; facsim., p. 120a} et Aaron et dixerunt pharaoni hec dicit Dominus Deus Israel : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.  Non in Egypto. « Nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt. » 1Io. 2, 15.  DIMITTE POPULUM MEUM. ORIGENES. Allegorice. Non vult Moyses ut populus in Egypto positus serviat Deo, sed exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis seculi actibus manet, et in negociorum obscuritate versatur, non potest servire Deo : Non enim potestis servire Deo et mammone Mt. 6, 24.. Exeundum est ergo de Egypto : relinquendus est mundus, non loco, sed animo, si voluimus servire Domino. Inde Iohannes ait 1Io. 2, 15. : Filioli, nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt. At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel ?  Hoc respondet dum in laboribus hominum non est, et cum hominibus non flagellatur, ideo tenuit eum superbia. Paulo post, quasi emendatus flagellis, dicet : Orate pro me ad Dominum.  Non vult tenebrarum harum rector te abstrahi a tenebris suis, et ad scientie lumen adduci. Nescio Dominum, et Israel non dimittam.  sic respondet cruda superbia  que conventio luci ad tenebras  QUI EST DOMINUS etc. Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait Is. 14, 14. : « Similis ero Altissimo ». Et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit Mt. 4, 3. : « Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant ». Postea vero quasi coacti demones clamaverunt : « Quid venisti ante tempus torquere nos ? » Mt. 8, 29. Scimus quia es Filius Dei. Post tormenta sciunt que ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat.  QUIS EST DOMINUS, UT AUDIAM VOCEM EIUS etc. Vides quid agit cruda superbia ; videbis paulo post quantum proficit in flagellis, quantum melior verberatus efficitur, qui modo dicit : Nescio Dominum , verberatus dicturus est : Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divine discipline, ut flagella divina perniciem putet et penalem interitum. Ecce etiam pharao durissimus proficit verberatus : ante enim verbera, Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari, et proficiens in penis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum . In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia demones clamaverunt : Scimus te quis sis. Tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Israel dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras. Nulla pars fideli cum infideli Cf. 2Cor. 6, 14-15.. Dixerunt : Deus Hebreorum  transitorum, quorum unus dicit Ps. 38, 13. : Advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei. » vocavit nos ut eamus viam trium dierum  Christum, qui die tertia resurrexit in solitudinem,  In quiete et silentio Lex discitur et sacrificemus Domino Deo nostro :  In fide Trinitatis verum sacrificium offertur.  « Immola Deo sacrificium laudis » etc. Ps. 49, 14. ne forte accidat nobis pestis aut gladius.  DEUS HEBREORUM VOCAVIT NOS etc. AUGUSTINUS. Queritur quomodo populo dicatur quod mandavit Deus eiecturum se eos de Egypto in terram Chanaan. Pharaoni autem dicitur quod trium dierum iter exire vellent in deserto immolare Deo suo ex mandato eius. Sed intelligendum est, quamvis Deus sciret quid esset facturus, quoniam presciebat pharaonem non consensurum ad populum dimittendum. Illud primum dictum esse, quod primo fieret, si ille dimitteret : ut enim sic fierent omnia, quomodo sequens Scriptura testatur, pharaonis contumacia et suorum meruit. Neque enim mendaciter Deus iubet quod scit nunquam facturum cui iubetur, ut iustum iudicium consequatur.  ORIGENES. Moraliter. Iter triduum de Egypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento anime et corporis ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur.  ORIGENES. Triduum iter proficiscimur de Egypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Egypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata (tria sunt enim hec per que homines peccare possunt), efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Egypti ubi videt se vehementius urgeri, ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare, ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur. Dicens : Ne longe abeatis, non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccare, si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, in aliis {t. 1 : Erfurt, f. 59vb ; facsim., p. 120b} duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt.  VIAM TRIUM DIERUM etc. ISIDORUS. Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Egypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Hec via Christus est, qui ait Io. 14, 6. : « Ego sum via, etc ». Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis Cf. Ps. 49, 14..  STRABO. Viam trium dierum etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Etham, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum , id est trium mensium, quia tertio mense postquam de Egypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt et Legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum.  ORIGENES. Nunc quoque Moyses quem habemus nobiscum – habemus enim Moysen et prophetas –, id est lex Dei, vult te educere de Egypto, si audias eum ; vult te longe facere a pharaone, eruere de opere luti et palearum : si tamen audias, et spiritaliter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus seculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientie in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare, Legem Dei et virtutem divine vocis agnoscere. Ideo cupit Moyses te eiicere de fluctibus negociorum et strepitu populorum, et de Egypto, id est de tenebris ignorantie, ut Legem Dei audias, et lucem scientie capias. Ait ad eos rex Egypti :  princeps tenebrarum harum Quare Moyses et Aaron  propheticus et sacerdotalis sermo sollicitatis populum ab operibus suis ?  mundanis Ite ad onera vestra.  terreni laboris  QUARE MOYSES ET AARON etc. ORIGENES. Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis est occupatus, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat : Volo ire dierum trium viam et servire Domino, perverti populum dicit per Moysen et Aaron. Hodie quoque si Moyses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo, animam solicitet ad servitutem Dei, exire de seculo, renuntiare omnibus que possidet, attendere legi et verbo Dei, continuo audies unanimes et amicos pharaonis dicentes : Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et ocium. Quid est servire Deo ? Laborare nolunt et ocii occasiones querunt : hec erant tunc verba pharaonis, hec et nunc amici eius loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari iubet scribas Hebreorum, paleas non dari, opus exigi ; hec passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi huius mundi tradiderunt, prospere agunt, omnia, ut putant, feliciter eveniunt. Servis autem Dei, etiam victus parvus et humilis non succedit. He sunt enim palee que dabantur a pharaone. Unde quidam fatigati dicunt ad pharaonem : Quid tu affligis populum tuum ? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse pharaonis populum. Non enim omnis qui ex Israel, hi sunt Israelite. {t. 1 : Erfurt, f. 59vb ; facsim., p. 120b} dixitque pharao : Multus est populus terre  invidet diabolus quia crescit Dei populus videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus  ut non exerceatis eos in operibus terrenis precepit ergo in die illo prefectis operum  demonibus qui presunt diversis vitiis et exactoribus populi dicens  quia vi sepe mala facere compellunt, si blandiciis nequeunt nequaquam ultra dabitis paleas  vilum et parvum victum  Palee dabantur ut admixtione earum tenacius fieret opus, vel ut ex eis lateres coquerentur : ideo autem maxime in Egypto lateres fiebant, ut inde civitates fierent, quia ibi lapides non abundant. populo  fidelium ad conficiendos lateres,  opera luti et carnis sicut prius sed ipsi vadant,  ut undecumque acquirant victum et colligant stipulas stipulas] stipulam Weber .  quasi opera mala non minus faciant et mensuram laterum quos prius faciebant imponetis super eos ut operibus suis opprimantur nec minuetis quicquam  gratis habentes victualia vacant enim et idcirco vociferantur dicentes : Eamus,  recedendo a diabolo : Non enim possunt Deo servire et Mammone Cf. Mt. 6, 24.. et sacrificemus Deo nostro. Opprimantur operibus  ut obliviscantur Deum suum et expleant ea, ut non acquiescant verbis {t. 1 : Erfurt, f. 60ra ; facsim., p. 121a} mendacibus.  Princeps Egypti quidquid contra se dicitur mendacium dicit.  OPPRIMANTUR OPERIBUS etc. Ex quo loqui cepit Moyses ad pharaonem magis affligitur populus Dei : ex quo in animam sermo Dei pervenit, diabolus acrius insurgit, et maiora vitia immittit. Prius enim quam sermo Dei veniret qui argueret vitia, in pace durabant. At ubi venit, turbatio magna consurgit. igitur egressi  ad tentandum prefecti operum  auditis preceptis magistri et exactores  demones vel iniqui homines ad populum dixerunt :  latanter suggerendo sic dicit pharao :  ipso nomine terrent Non do vobis paleas  Non ingratis amplius benefaciam. ite et colligite sicubi invenire potueritis, nec minuetur quicquam de operibus vestris operibus vestris] opere vestro Weber .  etiam inviti, de more servietis mihi Dispersusque est populus per omnem terram Egypti ad colligendas paleas. prefecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum, quotidie  quasi ex debito urgent pro consuetudine ut prius facere solebatis  difficile est a consuetudine recedere quando dabantur vobis palee. Flagellatique sunt qui preerant operibus filiorum Israel,  Diversis persecutionibus et olim et nunc prepositi populi Dei afflicti sunt. ab exactoribus pharaonis,  demonibus, vel iniquis hominibus dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie ?  FLAGELLATIQUE etc. Filii Israel gravius attriti sunt, postquam de Egypto egredi statuerunt ; quia qui mundo et pravis operibus renuntiare volunt, sevioribus tentationibus a diabolo impugnantur. Veneruntque prepositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad pharaonem, dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?  Victi verberibus, dicunt se esse populum pharaonis, qui ad tempus credunt, et in tempore recedunt tentationis. Palee non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis ceduntur ceduntur] cedimur Weber , famulos se fatentur ne torqueantur et iniuste  quasi : parce populis tuis agitur  ab exactoribus contra populum tuum. Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : eamus et sacrificemus Domino. ite ergo et operamini palee non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum videbantque se prepositi filiorum Israel in malum malum] malo Weber eo quod diceretur eis : Non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies  Continue vult diabolus et ministri eius opera mala fieri, ut usu et consuetudine trahatur quisque. Occurreruntque Moysi et Aaron qui stabant  immobiles in tentatione  quasi contrarii pusillanimitati eorum ex adverso, {t. 1 : Erfurt, f. 60rb ; facsim., p. 121b} egredientes a pharaone et dixerunt ad eos : videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum  odiosos non fecistis  Sermo propheticus et sacerdotalis incredulis et qui sunt populus pharaonis odor execrabilis efficitur. coram pharao et servis eius et prebuistis ei gladium ut occideret nos  causam occisionis  VIDEAT DOMINUS etc. GREGORIUS. Moraliter. Cum lux divina cor humanum illustrat, mox a diabolo contra succrescunt temptamenta, ut plus temptationibus se urgeri sentiat, quam cum lucis interne radios nesciebat. Unde Israelite, postquam vocati sunt, contra Moysen de crescente labore conqueruntur, dicentes : Videat Dominus et iudicet etc. Volentibus enim ex Egypto discedere, paleas pharao subtraxerat, et eiusdem mensure opera requirebat. Quasi ergo contra legem mens submurmurat ; post cuius cognitionem tentationum stimulos acriores portat, et in eo quod adversario displicet, videns sibi crescere labores, quasi fetere se in oculis pharaonis dolet.  QUONIAM FETERE etc. ORIGENES. Verum dicunt, quamvis nesciant. Sicut Caiphas qui ait Io. 11, 50. : Expedit ut unus moriatur pro populo, quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait Cf. 2Cor. 2, 15. : Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem, ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum pharaonis, odor execrabilis efficitur. Ipse quoque Moyses dicit Domino : Ex quo locutus sum cum pharaone, afflixisti populum tuum ; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio vel tentatio, sed ubi signum belli tuba predicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui cepit Moyses et Aaron ad pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, que prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere cepit sermo Dei cuiusque discrimen, turbatio {t. 1 : Erfurt, f. 60rb ; facsim., p. 121b} magna consurgit, et sine federe nascitur bellum, quia iniustitia iustitie non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor execrabilis pharaoni. Execratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moyses ante pharaonem, stemus et nos, non flectamur, succincti lumbos in veritate, et calciati pedes in preparatione Evangelii pacis Eph. 6, 14-15.. Stamus autem confidenter, si Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est obsistamus, secundum illud 1Pt. 5, 9. : « Cui resistite fortes in fide », ut cito conteratur Sathanas sub pedibus nostris. Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto pharao infirmus. Si autem infirmi vel dubii esse ceperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moyses manus, vincebatur Amalech. Cum quasi lassas deiiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Iacobus ait Iac. 4, 7. : « Resistite diabolo et fugiet a vobis ». Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris : sic pharao extinctus est in profundo abyssi. Nos autem si recedamus de Egypto vitiorum, fluctus seculi tamquam iter solidum evadimus per Iesum Christum. reversusque Moyses ad Deum Deum] Dominum Weber ait Domine cur afflixisti populum tuum tuum] istum Weber ,  vel istum et et] om. Weber quare misisti me ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem ut loquerer de de] om. Weber nomine tuo afflixit populum tuum et non liberasti eos  Ex quo in animam tuam sermo Dei perlatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur.  DOMINE, CUR AFFLIXISTI etc. AUGUSTINUS. Non sunt hec verba contumacie vel indignationis, sed inquisitionis et orationis, sicut ex his apparet que Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem eius, sed quid sit facturus aperuit. Capitulum 6 Dixit Dominus ad Moysen : Nunc videbis que facturus sum  mirabilia pharaoni : per manum enim fortem  potentiam divinam, scilicet Filium qui est virtus et sapientia Patris dimittet eos, et in manu robusta eiciet illos de terra sua.  persequendo de civitate in civitatem  quia nulla conventio iustitie cum iniquitate Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : ego Dominus qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente,  Antique promissionis facit mentionem, tamquam in proximo completurus. et nomen meum Adonai  quod interpretatur generaliter ‘dominus’, et est septimum in decem Dei nominibus non indicavi eis.  sicut tibi  NON INDICAVI EIS . Sicut tibi. Per successiones enim etatum crevit divine cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrae, locutus est facie ad faciem cum Moyse. David vero ait Ps. 118, 100. : « Super senes intellexi ». Apostoli Dei Filium presentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur Lc. 10, 24. : « Multi reges et prophete voluerunt videre que vos videtis » etc. pepigique cum eis fedus ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum,  terram viventium scilicet quam significat terra Chanaan in qua fuerunt advene. Ego audivi  exaudivi gemitum filiorum Israel quo Egyptii  id est : demones  rectores tenebrarum harum, vel iniqui homines oppresserunt eos, et recordatus sum pacti  promissionis mei. Ideo dic filiis Israel : ego Dominus qui educam  spiritaliter vel ad litteram vos de ergastulo Egyptiorum  tentationibus mundi in quibus tribulantur sancti  mundo vel corpore humano quod cuiusque anime ergastulum est  DE ERGASTULO . Ergastulum et ergasterium, id est operatorium, scilicet ubi rei ad {t. 1 : Erfurt, f. 60va ; facsim., p. 122a} opera facienda religabantur. et eruam de servitute  corporali vel spiritali ac redimam  pretioso sanguine Filii in brachio  potentia manifesta incarnato Filio extento extento] excelso Weber  alias excelso et iudiciis {t. 1 : Erfurt, f. 60va ; facsim., p. 122a} magnis. et assumam  dato pretio vos mihi in populum,  fidelem obedientem et ero vester Deus  iustus et misericors scietisque  experimento cognoscetis quod ego sum sum] sim Weber Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Egyptiorum et induxerim vos vos] om. Weber in terram  viventium super quam levavi  exaltavi in cruce Filium  levatam ostendi manum  potentiam meam ut darem eam  iurando patribus Abraham  fidelibus Abrae imitatoribus Isaac  rectam spem tenentibus, quam significat Isaac et Iacob  caritatem amplectentibus, que in Iacob significatur daboque  gratis vobis illam vobis illam] inv. Weber possidendam,  in eternum ego Dominus.  quasi : facere possum quod promitto narravit ergo Moyses  medius inter Deum et populum omnia  Nihil de mandatis Dei pretermittendum est. filiis Israel qui non acquieverunt ei propter angustiam  bellum vitiorum significat spiritus et opus durissimum.  Nihil durius quam demonibus in operibus carnis servire. locutusque est Dominus ad Moysen dicens : ingredere et loquere ad pharaonem Pharaonem] Pharao Weber regem Egypti ut dimittat filios Israel  Deum videntes de terra sua.  carne vitiis dedita, vel conversatione mundana  NON ACQUIEVERUNT etc. Nota Dei clementiam : non creditur a filiis Israel, et tamen monere non cessat. Contemnitur a pharaone, et longanimiter expectat. respondit Moyses coram Domino :  Sancti coram domino loquuntur, alii retro, quia non audiuntur. Ecce filii Israel  qui debent tamquam filii Dei non audiunt me audiunt me] inv. Weber  auribus cordis et quomodo audiet me pharao  qui semper adversatur presertim cum sim incircumcisus labiis  Circumcisio spiritalis omnium membrorum vitia abscindit.  ECCE FILII ISRAEL. AUGUSTINUS. Septuaginta. Ecce ego gracili voce sum, et quomodo exaudiet me pharao ? Non videtur tantum propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem. Mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab imo posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui. locutusque locutusque] locutus Weber est Dominus ad Moysen et Aaron  Per eos, lex enim et prophete docent populum que facienda vel fugienda sunt, et increpant diabolum. et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem Pharaonem] Pharao Weber regem Egypti,  mundi ut educerent filios Israel de terra Egypti. Isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israelis Enoch et Phallu Esrom et Charmi. He cognationes Ruben filii Simeon Iamuel et Iamin et Ahod Ahod] scrips. , Aoch Rusch  alias : Aod et et] om. Weber Iachin et Soer Soer G Λ B T M Φ O ΘAM* P Ψ ΩMSJ Ed1455 Weber ] Seor Amiatinus, Soher Cava Π ΘHM² Rusch Ed1530 , Soter ΩM², Soar Clementina, Saer X ΣOM, Aser ΣT,Saher Edmaior. *  alias : Saber Saber Rusch ] forte pro Saher ; cf. Gn. 46, 10. et Saul filius Chananitidis  id est Chananee he progenies Simeon et hec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vite Levi fuerunt centum triginta septem. {t. 1 : Erfurt, f. 60vb ; facsim., p. 122b} Filii Gerson Lobni Lobni Rusch ] Lobeni Weber et Semei per cognationes suas filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Oziel annique vite Caath centum triginta tres filii Merari Mooli et Musi he cognationes Levi per familias suas  ISTI SUNT PRINCIPES. AUGUSTINUS. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod eius actio expetebat, a primogenito Iacob, id est Ruben, cepit ; inde ad Symeon, inde ad Levi : ultra progressa non est, quia ex Levi Moyses. Hi autem commemorantur qui iam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Israel intraverat in Egyptum. Non enim primam vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.  GILIBERTUS. Non primam tribum vel secundam sed tertiam elegit Deus in sacerdotium, quia in nomine sancte Trinitatis consecrati sunt sacerdotes, ut fidem Trinitatis in se servare, et alios studeant docere, et quia numero Deus impare gaudet. Accepit autem Amram uxorem Iochabed Ioachabed Cava ΠD Φ ΘAMG* ΨFM Ω Ed1530 Clementina Edmaior. ] Iocabed ΩJ Amiatinus ΣT O P Edminor. , Iochabeth ΠC ΣO ΨBD Ed1455 Rusch patruelem suam que peperit ei Aaron et Moysen et Mariam et Mariam] om. Weber fueruntque anni vite Amram centum triginta septem  AMRAM. STRABO. Amram interpretatur pater excelsus, qui significat Christum ; Iochabed, Dei gratia, que significat Ecclesiam. Ex Christo et Ecclesia nascitur Moyses, id est lex spiritalis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium.  ACCEPIT AUTEM AMRAM. STRABO. Hec de tribu Iuda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Iude in deserto : nondum enim preceptum erat ut quisque de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem he tribus, id est Levitica et regalis, iam tunc coniungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis. filii quoque Isuar : Chore, et Napheg, et Zechri Zechri Rusch ] Zecri Weber filii quoque Oziel Misael et Elisaphan Elisaphan Cava ΘH ΨB ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] Elsaphan T M ΦRZGVP O ΩJ Ed1530 Weber et Sethri Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth (H)elisabet(h) Λ H ΠCD ΣM O P* ΩMSJ Ed1455 Rusch Clementina ] Elisabe Weber filiam Aminadab sororem Naasson que peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar filii quoque Chore : Aser Aser Φ ΨDFM Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Asir Amiatinus ... Ed1530 Weber , Oser ΨB et Helchana et Abiasaph Abiasaph scrips. ] Abiasab Weber he sunt cognationes Choritarum  a Chore  FILII QUOQUE CHORE etc. STRABO. Queritur cur Chore, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia iustorum scriptus sit ? Sed hereticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros. At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel que peperit ei Phinees hii sunt principes familiarum leviticarum per generationes generationes] cognationes Weber  vel : cognationes suas iste est Aaron et Moyses quibus precepit DeusDeus] Dominus Weber ut educerent filios Israel de terra Egypti per turmas suas hii sunt qui loquuntur ad pharaonem Pharaonem] Pharao Weber  diabolum regem Egypti  principem tenebrarum harum ut educant filios Israel  Deum videntes de Egypto  tenebris mundi iste est est] om. Weber Moyses  sermo propheticus et Aaron  sermo sacerdotalis  ISTE EST MOYSES . STRABO. Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis, reparavit ; vel ipse Moyses de se tamquam de alio loquitur. in die qua locutus est Dominus  In die loquitur Deus ad suos, non in nocte, quia in eo tenebre non sunt ulle. ad Moysen in terra Egypti et locutus est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus  cuius dicere est facere, cui nemo resistere potest loquere ad pharaonem Pharaonem] Pharao Weber regem Egypti omnia que ego loquor tibi. Et ait Moyses coram Domino en incircumcisus labiis  alii : gracili voce sum quomodo audiet me pharao. Capitulum 7 {t. 1 : Erfurt, f. 61ra ; facsim., p. 123a} Dixitque Dominus ad Moysen ecce constitui te deum pharaonis  ut quidquid volueris precipias ei, sicut Deus imperat creature sue : sancti enim adoptione dii sunt quamvis non natura.  nuncupative Aaron frater tuus erit propheta  interpres tuus. tu loquere loquere] loqueris Weber  vel : loqueris omnia que mando tibi ille loquetur ad pharaonem ut dimittat filios Israel de terra sua  mundi concupiscentia  ECCE CONSTITUI TE DEUM etc. AUGUSTINUS. Notandum quod cum ad populum mitteretur, non ei dictum est : Ecce dedi te deum populo, et frater tuus erit tuus propheta, sed : Frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam : Erit os tuum, et tu illi in his que ad Deum ; non est dictum : Tu illi deus. pharaoni autem dicitur Moyses datus deus, secundum analogiam, propheta Moysi Aaron, sed ad pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei que audiunt ab eo, nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt vel non merentur audire.  GREGORIUS. Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic : Constitui te deum pharaonis . Et alibi : Applica illum ad deos. Et alibi Ps. 81, 1. : « Deus stetit in synagoga deorum » etc. Essentialiter sicut hic : Ego sum Deus Abraam, Deus Isaac, et Deus Iacob. Quod volens Paulus discernere, ait : Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in secula. Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia. Essentialiter autem super omnia ; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Iustus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative : Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus. sed ego indurabo  ostensis signis et portentis, vel : Quam durum sit demonstrabo cor eius  ita scilicet et multiplicabo  vel implebo signa  minora et ostenta  maiora mea in terra Egypti,  SED EGO INDURABO COR EIUS etc. AUGUSTINUS. Assidue dicit Deus : Indurabo cor pharaonis , et velut causam infert cur hoc faciat : Indurabo cor pharaonis, et implebo signa mea et portenta mea in Egypto , tamquam necessaria fuerit obduratio pharaonis, ut signa multiplicarentur vel implerentur. Utitur ergo Deus bene cordibus malis, ad id quod vult ostendere bonis et quod facturus est bonis. Et quamvis cuiusque cordis in malicia qualitas, id est quale cor habeat ad malum, suo fiat vitio quod inolevit ex arbitrio ; ea tamen qualitate mala ut huc moveatur vel illuc, tum sive huc sive illuc male movetur, causis fit quibus animus hominis propellitur : que ut existant vel non, non est in hominis potestate, sed veniunt ex occulta providentia Dei iuste et sapienter omnia que creavit disponentis et administrantis. Ut ergo tale cor haberet pharao, quod patientia Dei non moveretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, vitii proprii fuit ; quod vero ea facta sunt, quibus cor suo vitio tam malignum resisteret iussionibus Dei : hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat ; dispensationis divine fuit, qua tali cordi evidenter iusta pena parabatur, qua timentes Deum corrigerentur. Proposito enim lucro (verbi gratia) propter quod homicidium committatur, aliter avarus, aliter pecunie contemptor movetur ; ille scilicet ad facinus perpetrandum, hic ad cavendum. Lucri tamen propositio in eorum potestate non fuit. Ita cause veniunt malis, que non sunt in eorum potestate, sed hoc de illis faciunt, quales iam invenerunt factos propriis viciis ex popria voluntate. Potest et sic accipi indurabo , id est : Quam durum sit demonstrabo. et non audiet vos  induratus immittamque manum  potentiam, vel filium meam super Egyptum, et educam exercitum et populum meum  quos in agone huius mundi exerceo filios Israel de terra Egypti  qui Deum vident non debent remanere in tenebris per iudicia maxima.  contra pharaonem facta Et scient Egyptii  quasi misericordia est quod putatur ira, ut scilicet sciant Egypti quia ego sum Dominus .  experimento hoc quia quia] quod Weber ego sum sum] sim Weber Dominus qui extenderim {t. 1 : Erfurt, f. 61rb ; facsim., p. 123b} manum meam  potentiam  quam diu contraxi super Egyptum,  filios tenebrarum et eduxerim filios Israel de medio eorum. fecit itaque Moyses et Aaron sicut precepit precepit] preceperat Weber  vel : ait Dominus ita egerunt erat autem Moyses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad pharaonem  ERAT AUTEM MOYSES OCTOGINTA etc. STRABO. Propter circumcisionem scilicet, que octava die celebrari iussa est : eandem enim significationem habet octogenarius quam et octonarius infra eum minor.   Erat autem Moyses octoginta annorum . Quando Moyses et Aaron locuti sunt ad pharaonem , Moyses erat octogenarius, Aaron vero octoginta trium annorum, quia lex per predicatores ad gentes oblata circumcisionem spiritalem docuit, {t. 1 : Erfurt, f. 61rb ; facsim., p. 123b} et ipsi perfecte mundari studebant, et sic fidem sancte Trinitatis predicabant.  ET AARON OCTOGINTA TRIUM. GILIBERTUS. Quia verus montanus, id est Christus, veram circumcisionem in se octava die resurrectionis implevit, et fide Trinitatis triumphato diabolo mundum replevit. dixitque Dominus ad Moysen et Aaron cum dixerit vobis pharao ostendite nobis nobis] om. Weber signa dices ad Aaron tolle virgam  crucem tuam et proice eam coram pharaone pharaone] pharao Weber  in fide audientium ac vertatur in colubrum  sapientiam  CUM DIXERIT VOBIS etc. AUGUSTINUS. Hic non erat opus voce pro cuius gracilitate videbatur Moysi datus Aaron, sed virga erat proiicienda ut draco fieret. Cur hoc ergo Moyses ipse non fecit, nisi quia mediatio Aaron inter Moysen et pharaonem magne fidei figuram gerit ? Hoc quoque notandum quod scriptum est : Proiecit Aaron virgam suam ; forte si dixisset : Proiece virgam, nulla questio esset ; quod vero addidit ‘suam’, cum eam Moyses dederit, non frustra forsitan dictum est. An erat utrique illa virga communis, ut cuiuslibet eorum diceretur ?  STRABO. Virga Moysi Christum significat, qui ex regali stirpe carnem sumpsit. Unde eadem virga in colubrum conversa, omnes virgas maleficorum devoravit, quia mors Christi mortem nostram consumpsit.  ORIGENES. Apostolus dicit Cf. 1Cor. 12, 31. : Emulamini meliora dona alias spiritalia magis autem ut prophetetis. Temptemus et nos emulationem bonorum suscipere, a Domino vero plenitudinem muneris expectare. Pro hoc enim dicitur Cf. Ps. 80, 11. : Aperi os tuum et implebo illud. Pro illo vero Cf. Sir. 22, 24. : Punge oculum, et producit lacrimam ; punge cor, et producit sensum. Puto ergo quod Moyses ad Egyptum veniens et virgam ferens qua castigat et verberat Egyptum decem plagis, lex Dei sit, que mundum decem plagis, id est decem mandatis decalogi, corripiat et emendet. Virga qua hec geruntur et Egyptus subigitur, et pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus et princeps mundi superatur, id est diabolus cum principibus et potestatibus. Virga proiecta fit draco vel serpens et devorat Egyptiorum magorum serpentes. Serpens vero pro sapientia vel prudentia poni solet. Unde Mt. 10, 16. : Estote prudentes sicut serpentes. Et alibi Cf. Gn. 3, 1. : Serpens erat prudentior cunctis animalibus etc. Crux ergo Christi, cuius predicatio stulta videbatur, quam Moyses, id est Lex, continet, secundum illud Io. 5, 46. : « De me enim ille scripsit », postquam in terra proiecta est, id est ad fidem hominum venit, conversa est in sapientiam, et in tantam que omnem sapientiam Egyptiorum, id est huius mundi, devoraret. Intuere enim quomodo stultam fecit Deus sapientiam huius mundi, postquam manifestavit Christum crucifixum esse Dei virtutem et sapientiam, et universus iam mundus comprehensus est ab eo, qui dixit 1Cor. 3, 19. : « Comprehendam sapientes in astutia eorum ». Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt sicut preceperat Dominus tulitque Aaron virgam suam et proiecit suam et proiecit] om. Weber coram pharaone Pharaone] Pharao Weber et servis eius que versa est in colubrum.  Hoc est primum signum.  Predicatio crucis stulta videbatur, sed postquam venit ad fidem hominum, sapientia intelligitur.  PROIECIT. ISIDORUS. Proiecit Moyses virgam coram pharaone, et serpens facta devoravit serpentes Egyptiorum, significans quod verbum caro fieret, et serpentes diri veneni vacuaret per remissionem peccatorum. Virga est enim verbum directum, regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Fliius Dei ex Deo Patre natus, factus est filius hominis ex virgine natus, qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam vulneribus infudit humanis. Unde Io. 3, 14. : « Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto » etc. Virga enim Moysi, in draconem versa, magorum absorbuit virgas; et Christus post glorie sue dignitatem « factus obediens usque ad mortem » Phil. 2, 8.. Per ipsam mortem carnis consumpsit aculeum mortis, secundum illud Os. 13, 14. : « Ero mors tua, o mors ».  QUE VERSA EST etc. Lex Moysi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritalem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis. Vocavit autem pharao sapientes {t. 1 : Erfurt, f. 61va ; facsim., p. 124a} et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes egyptias et arcana  demonum quedam similiter  VOCAVIT AUTEM PHARAO etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis {t. 1 : Erfurt, f. 61va ; facsim., p. 124a} spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur. Vel, secundum Augustinum, demones, quamvis mali naturam suam non amiserunt. Ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum de quibus hoc agitur afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt.  SIMILITER. In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem ; et in secunda, cum rane ebulliunt ; et in tertia, cum cyniphes ingruunt ; in quarta, cum cynomia educitur ; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Egyptiorum, dicuntur similia. proieceruntque singuli virgas suas que verse sunt in dracones  minores serpentes : speciem scilicet pro specie posuit  astutias mundi   dracones apo tou dorcen apo tou dorcen] scrips. (ἀπὸ τοῦ δέρκειν) , apo toy dorce Rusch dicuntur, id est videre, quia vident acutius ceteris animalibus. Parall . Glossa ordinaria (Prv. 6, 5) sed devoravit virga Aaron  sapientia mundi, que inimica est Deo  crux Christi, qui est sacerdos in eternum virgas eorum  SED DEVORAVIT etc. AUGUSTINUS. Si dictum esset : Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron fantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas. Hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod videbantur et non erant. Sed quia dixit : Absorbuit virga Aaron virgas illorum, draco potuit absorbere virgas, non virga. Sed eo nomine dicta est res unde versa est, quia in id etiam reversa est. Ideo hoc vocari debebat quod principaliter erat. Quid ergo dicendum est de virgis magorum ? An veri dracones facti fuerant, sed simili ratione virge dicantur ? An potius videbantur esse quod non erant ludificatione venefica ? Cur ergo ex utraque parte virge dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus ? Sed monstrare difficile est. Quomodo etiam si veri dracones facti sunt ex virgis magorum, non fuerunt tamen creatores draconum, nec magi, nec angeli mali quibus ministris illa fiebant ? Insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quedam occulte seminarie rationes, quibus cum data fuerit oportunitas temporalis, prorumpunt in species debitas suis scilicet modis et finibus. Nec dicuntur qui faciunt ista animalium creatores, sicut nec agricole segetum vel arborum vel huiusmodi, quamvis prebeant quasdam visibiles oportunitates et causas nascendi. Quod autem isti faciunt visibiliter, hoc angeli invisibiliter. Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit. induratumque est cor pharaonis et non audivit eos sicut preceperat Dominus.  INDURATUMQUE etc. Induravit Deus cor pharaonis quia diabolum ita induravit post peccatum ut, penitentie compunctione, nunquam emolliatur, sicut in Iob dicitur Iob. 41, 15. : « Cor eius indurabitur quasi lapis ». Dixit dixit] + autem Weber Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor pharaonis  unde Iob. 41, 15. : « Cor eius indurabitur quasi lapis ».  cui debuit emolliri et et] om. Weber non vult dimittere populum. Vade ad eum mane  Studiose, et quasi primo manes aggrediendus est diabolus. ecce egredietur ad aquas  populos decipiendos et stabis  resistes in occursum eius super  non : in ripam fluminis  secularis et virgam  fidem crucis que conversa est in draconem tolles in manu  opere tua  ECCE EGREDIETUR etc. ORIGENES. Primo quidem non intrat Moyses ad pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas ; postea vero intrat ; post hec nec intrat, sed accersitus accedit, quia sive nobis in verbo Dei et assertione religionis certamen est cum pharaone, sive obsessas ab eo animas eripere conamur, et est in nobis in disputatione luctamen, non prima fronte ingredi debemus ad ultima questionum loca, sed occurrendum est nobis adversario, et ad aquas suas, id est auctoritates gentilium philosophorum, ut ipsos primo arguamus et errasse doceamus ; deinde ingrediendum ad interiora {t. 1 : Erfurt, f. 61vb ; facsim., p. 124b} certaminis. Dicit enim Dominus Cf. Mt. 12, 29. : Nisi quis prius alligaverit fortem, non potest intrare in domum eius et vasa eius diripere. Prius ergo ligandus est fortis, et questionum vinculis constringendus, et ita introeundum ad diripienda vasa, et liberandas animas, quas deceptione et fraude possederat. Quod cum sepius fecerimus et steterimus contra ipsum, succincti scilicet lumbos in veritate, et stantes in Domino, et viriliter agentes, artifex antiquus et callidus victum se simulabit et cedere, ut negligentiores nos faciat ad certamen. Penitentiam quoque simulabit, deprecabitur nos discedere, sed non longe : vult nos aliqua parte sibi esse vicinos. Sed nisi ab eo longius recedamus, et mare transeamus, et dicamus cogitatione, locutione et opere : Quantum distat ortus ab occidente, tantum fecit a nobis iniquitates nostras, salvi esse non possumus. Oremus ergo misericordiam Dei, ut et nos eripiat de terra Egypti, de potestate tenebrarum, et pharaonem cum exercitu suo tamquam plumbum demergat in aqua vehementissima. Nos autem liberati cum gaudio et exultatione hymnum « cantemus Domino : gloriose enim honorificatus est » etc Cf. Ex. 15, 1. 21. dicesque ad eum Dominus Deus Hebreorum misit me ad te dicens dimitte populum meum  predestinatum ut sacrificet mihi sacrificet mihi] inv. Weber  « Immola Deo sacrificium laudis » Ps. 49, 14.. in deserto  in quiete et silentio et usque ad presens audire  obedire noluisti  quasi in arbitrio suo fuit vel tenere vel dimittere hec {t. 1 : Erfurt, f. 61vb ; facsim., p. 124b} igitur dicit Dominus in hoc scies  experieris quod Dominus sim  cui resistere nemo potest ecce percutiam virga que in manu mea est aquam fluminis  in qua enecaverunt parvulos Hebreorum ut bibant sanguinem quem fuderunt et vertetur in sanguinem  ECCE EGO PERCUTIAM etc. ISIDORUS. Plage in Egypto corporaliter geste sunt, sed in nobis spiritaliter geruntur. Egyptus enim seculi forma est.  AQUAM FLUMINIS ET VERTETUR IN etc. STRABO. Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori : huic ergo quicumque adheserit vivere non poterit.  ORIGENES. Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebreorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis, et cruorem polluti gurgitis quem parricidali cede maculaverant potando sentirent. Allegorice, quoque aque Egypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, que parvulos sensu et intelligentia deceperunt ; at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in penas et reatum sanguinis exiguntur. Unde Cf. Mt. 23, 35. : Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hac. pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et computrescent aque et affligentur Egyptii bibentes aquam fluminis dixit quoque Dominus ad Moysen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam  manifesta potentiam super aquas Egypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Egypti tam in ligneis vasis quam in saxeis feceruntque ita Moyses et Aaron sicut preceperat Dominus et elevans virgam  crucem percussit aquam fluminis  philosophorum dogmata coram pharaone Pharaone] Pharao Weber et servis eius  unde Cf. Mt. 23, 35. : Omnis sanguis qui effusus est super terram requiretur a generatione hac. que versa est in sanguinem  mortem bibentium  QUE VERSA EST etc. RABANUS. Primum preceptum de colendo uno Deo : Non erunt tibi dii alii preter me ; prima plaga, aqua in sanguinem versa. Compara primum preceptum prime plage : aqua de qua generantur omnia significat unum Deum, ex quo omnia. Sanguis, carnem mortalem. Aqua ergo versa est in sanguinem, quia commutaverunt gloriam Dei incorruptibilis in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et hec quidem commutatio fit in corde impiorum.  IN SANGUINEM etc. Quia qui in rerum causis carnaliter sentiunt, huiusmodi correptionibus arguuntur, ut ex qualitate penarum agnoscant suum errorem. et pisces  homines qui erant in fluvio fluvio] flumine Weber  philosophico dogmate mortui {t. 1 : Erfurt, f. 62ra ; facsim., p. 125a} sunt computruitque fluvius et non poterant Egyptii bibere aquam fluminis  vel : fluminis et fuit sanguis in tota terra Egypti feceruntque similiter malefici Egyptiorum incantationibus suis et induratum est cor pharaonis nec audivit eos sicut preceperat Dominus  ET INDURATUM EST COR . AUGUSTINUS. Videtur propterea cor pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Egyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt. avertitque se et ingressus est domum suam nec apposuit cor etiam hac vice foderunt autem omnes Egyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis  FODERUNT AUTEM etc. Quia gentilitas confusa de meditatione secularis philosophie, cum videt nihil vitale nec salubre esse in illa, studet investigando circumquaque querens haustum sapientie, nec invenit, donec perveniat ad eum qui ait Io. 7, 37. : Qui sitit, veniat ad me et bibat. impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium Capitulum 8 Dixitque Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem Pharaonem] Pharao Weber et dices ad eum hec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis  Elegans locutio, ut ipse rane plage intelligantur.  RANIS STRABO. Tria sunt genera ranarum. Unum fluviale et vocale. Alterum minimum, quod calamitum dicitur, de quo fertur quod si in os latrantis canis proiicitur, statim obmutescit. Tertium maximum, quod rubetum dicitur, pessimum et venenosum, quod vulgo crassantium dicitur. ORIGENES. Rane significant carmina poetarum que inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt : ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. RABANUS. Secundum preceptum Ex. 20, 7. : Non accipies nomen Dei tui in vanum. Nomen Dei veritas est ; ipse enim ait Io. 14, 6. : Ego sum veritas. Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui ; vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo preceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, rane sunt, tedium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes Ps. 18, 4. : « Non sunt loquele neque sermones quorum non audiantur voces eorum ». Audi ranas : « Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum » Ps. 11, 3.. et ebulliet fluvius ranas que ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt rane dixitque Dominus ad Moysen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Egypti et et] om. Weber {t. 1 : Erfurt, f. 62rb ; facsim., p. 125b} extendit Aaron manum super aquas Egypti et ascenderunt rane  carmina poetarum operueruntque terram Egypti Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Egypti .  FECERUNT AUTEM etc. AUGUSTINUS. Queritur unde si iam ubique factum erat. Sed similis questio est, unde aquam in sanguinem verterint, si iam tota aqua {t. 1 : Erfurt, f. 62rb ; facsim., p. 125b} Egypti in sanguinem versa fuerat. Sed intelligendum est regionem ubi filii Israel habitabant talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magice potentie, quanquam potuerunt etiam, postquam illa completa sunt, facere : sed Scriptura narrando coniunxit quod postea fieri potuit. Vocavit autem pharao Moysen et Aaron,  flagellatus resipiscit qui ante dicebat : Nescio Dominum. et dixit eis eis] om. Weber  : orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino. Dixitque Moyses ad pharaonem ad Pharaonem] Pharaoni Weber constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo  ut nostra oratione non fortuito casu intelligantur recessisse rane ab Egypto ut abigantur rane a te et a domo tua et tantum in flumine  in fluxu, scilicet sceno mundi remaneant qui respondit cras at ille iuxta verbum tuum inquittuum inquit] inv. Weber faciam faciam] om. Weber ut scias quia quia] quoniam Weber non est sicut Dominus Deus noster et recedent rane a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat  pepigerat pharaoni fecitque Dominus iuxta verbum Moysi et mortue sunt rane  deleta poetarum figmenta de domibus et de villis et de agris congregaverunt congregaverunt] congregaveruntque Weber eas in immensos aggeres et computruit terra videns autem pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut preceperat Dominus  VIDENS AUTEM PHARAO etc. AUGUSTINUS. Hic apparet non ideo tantum pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, sed etiam propter ipsam Dei patientiam qua parcebat, que secundum corda hominum, quibusdam utilis est ad penitendum, quibusdam inutilis ad resistendum Deo et in malo perseverandum. Non tamen per seipsam inutilis est, sed secuncum cor malum. Secundum illud Rm. 2, 4-5. : Ignoras quia patientia Dei ad penitentiam te adducit ? Secundum autem duritiam cordis tui et cor impenitens, thesaurisas tibi iram etc. Nam cum alibi Apostolus diceret : « Christi bonus odor sumus » in omni loco, adiunxit : « in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt » 2Cor. 2, 15.. Non dixit Christi bonum odorem se esse his qui salvi fiunt, malum autem his qui pereunt, sed tantum bonum odorem se dixit. Illi vero tales sunt qui bono odore pereant secundum cordis sui qualitatem, que mutanda est bona voluntate in Dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia Dei, que malis cordibus nocent. Unde ille mutato corde in melius cantabat Ps. 118, 175. : « Vivet anima mea, et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me ». Non dixit ‘munera tua’, vel ‘premia tua’, sed ‘iudicia tua’. dixitque Dominus ad Moysen loquere ad Aaron extende virgam tuam  EXTENDE VIRGAM. Moyses virga castigans Egyptum legem significat, que mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Egyptus corripitur et pharao superatur crux Christi est, per quam mundus vincitur, et diabolus superatur vel triumphatur. Virga proiecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud Mt. 10, 16. : « Estote prudentes sicut serpentes » etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cuius predicatio videtur stulticia, omnem sapientiam mundi superat. Unde Io. 5, 46. : « De me enim ille scripsit » Virga in terram proiecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit. {t. 1 : Erfurt, f. 62va ; facsim., p. 126a} et percute pulverem terre et sint scinifes  dyalectice argutie, vel heretici qui dyalecticis silogismis indoctos decipiunt in universa terra Egypti  ET SINT CYNIPHES. ORIGENES. Hoc animal pennis suspenditur per aera volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dyalecticice comparatur, que minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circumvenit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur.  RABANUS. Tertium preceptum Cf. Ex. 20, 8. : Memento diem sabbati sanctificare. Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde : Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum ? etc. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritalis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem fantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem Ps. 45, 11. : « Vacate et videte quoniam ego sum Deus ». Tu per inquietudinem vacare non vis, et cecatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam : cyniphes nati sunt in terra Egypti de limo, musce scilicet minutissime, inquietissime, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem ; dum abiguntur, redeunt : sic fantasmata inquietorum. Preceptum tene, plagam cave. feceruntque ita et extendit Aaron manum manum] manu Weber virgam tenens percussitque pulverem terre et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terre versus est in scinifes per totam terram Egypti feceruntque similiter  facere conati sunt, extendendo scilicet manus virgas tenentes malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis  ERANTQUE CYNIPHES . Sanguis est doctrina philosophorum. Rane, figmenta poetarum. Cyniphes, sophismata dialecticorum : que omnia mundum deceperunt. et dixerunt malefici ad pharaonem Pharaonem] Pharao Weber digitus Dei  Spiritus qui dat divisiones gratiarum  operatio est hic hic] om. Weber induratumque  prava qualitate infectum  non emendatum  quamvis deficiant magi est cor pharaonis et non audivit eos sicut preceperat Dominus  DIGITUS DEI etc. ISIDORUS. In tertio signo magi deficiunt, dicentes : Digitus Dei est, qui typum hereticorum et animositatem habuerunt. Unde 2Tim. 3, 8. : Sicut Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem etc. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum qui erat in Moyse. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei  : qui sicut placatus requiem prestat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam musce gravissime significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes : Digitus Dei est hic , ne intelligant unde decipiantur.  STRABO. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia vel philosophia fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurime divisiones sunt et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum.  AUGUSTINUS. Quod dixerunt magi ad pharaonem : Digitus Dei est hic , quia non potuerunt educere cyniphes, senserunt (cum artium nefariarum scirent potentiam) non talibus artibus, tamquam potentior esset in eis Moyses, se fuisse frustratos, sed digito Dei, qui operabatur per Moysen, qui est Spiritus sanctus. Quod enim alius evangelista ait Lc. 11, 20. « in digito Dei », alius exposuit Mt. 12, 28. : « in Spiritu Dei ». Cum ergo magi faterentur (in quorum potentia pharao confidebat) digitum Dei esse in Moyse, in quo superantur eorum veneficia, induratum est tamen cor pharaonis. Cur autem in tertia {t. 1 : Erfurt, f. 62vb ; facsim., p. 126b} plaga magi defecerunt, sentire et explicare difficile est. Poterant enim in primo signo deficere, ubi virga versa est in serpentem, et in prima plaga ubi aqua versa in sanguinem, et in secunda de ranis, si hoc voluisset digitus, id est Spiritus, Dei. Quis enim dixerit digito Dei in hoc signo potuisse magos impediri, et non in superioribus ? Certa est ergo causa quare illa huc usque facere permissi sunt. Commendatur enim fortasse Trinitas, et quod verum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum litteris indagatur, sine Spiritu sancto philosophati sunt, quamvis de Patre et Filio non tacuerunt. dixit quoque Dominus ad Moysen : consurge diluculo et sta coram pharaone  fortis, immobilis  Resistite diabolo et fugiet a vobis Iac. 4, 7.. egreditur enim ad aquas  fluxum seculi scilicet quem amat pharao, vel populos quos facile decipit et dices ad eum hec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi  HEC DICIT DOMINUS etc. RABANUS. Quartum preceptum Ex. 20, 12. : « Honora patrem tuum et matrem tuam ». Huic contraria est quarta plaga, scilicet cinomia, id est canina musca : caninum est parentes non agnoscere. Unde catuli eorum ceci nascuntur. quod si nolueris {t. 1 : Erfurt, f. 62vb ; facsim., p. 126b} eum dimittere nolueris eum dimittere] non dimiseris eum Weber ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Egyptiorum muscis diversi generis et et] + in Weber universa terra in qua fuerint  OMNE GENUS. ISIDORUS. Quarto loco Egyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes cure carnalium desideriorum figurantur. Egyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui seculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. Septuaginta : cynomiam, id est muscam caninam, posuerunt. Per quam canini mores significantur, in quibus humane mentis voluptas et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant.  ORIGENES. Cinomia hereticorum secta, qui ad reliquas deceptionis improbitates, voluptatem et libidinem summum predicant bonum. Quoniam igitur per hec singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei huiuscemodi correptionibus arguit, ut ex qualitate penarum qualitates proprii cognoscant erroris. faciamque mirabilem in die illa terram Gessen  propinquitas interpretatur in qua populus meus est ut non sint ibi musce et scias quoniam ego Dominus in medio terre  FACIAMQUE MIRABILEM etc. AUGUSTINUS. Hoc et in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei, nullis talibus plagis vexaretur. Oportunum autem fuit, ut ibi hoc aperte poneretur. Unde iam incipiunt signa quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant cyniphes in regno pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesem. Ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt ; quousque ergo deficerent, nihil de illius terre separatione dictum est. Sed ex quo ceperunt ea fieri que illi nec auderent conari. ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud  orationibus fecitque Dominus ita et venit musca gravissima  multitudo muscarum  Impetus et turba cogitationum que maxime orationibus occurrunt. in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Egypti  terrenos corruptaque est terra  terreni ab huiuscemodi muscis  caninis moribus, importunis cogitationibus  ET VENIT MUSCA etc. AUGUSTINUS. Musca pro multitudine muscarum posita. Nescio enim quomodo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum, sepe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter, dicitur. (verbi gratia) Est illic miles, quam sunt milites illic ; est illic piscis, plus significat quam sunt illic pisces. vocavitque vocavitque] vocavit Weber pharao Moysen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra hac hac] om. Weber  Egypto scilicet : nolebat eos ire quo dicebant, ne longe a se recedant. et ait Moyses non potest ita fieri abominationes {t. 1 : Erfurt, f. 63ra ; facsim., p. 127a} enim Egyptiorum immolabimus Domino Deo nostro  Egypti enim oves dedignantur edere. quod si mactaverimus ea que colunt Egyptii coram eis lapidibus nos obruent  ABOMINATIONES etc. Perversi abominantur bona Egyptii, id est cives huius seculi abominantur oves, id est simplicitatem bonorum : sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via.  AUGUSTINUS. "Oves Egyptii edere dedignantur, sed quod abominantur Egyptii hoc Israelite Deo offerunt, quia simplicitatem conscientie quam iniusti velut infima abiectaque despiciunt, iusti in virtutis sacrificium vertunt, et excolentes recti puritatem ac mansuetudinem Deo immolant quam abominantes reprobi fatuitatem putant". Revera : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 10, cap. 29.29-35, CCSL 143, p. 571.  AUGUSTINUS. In eremum dicebat Moyses se velle ire, ubi Egyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus qui erant Egyptiis abominabiles, et ideo separatam terram Israelite receperunt in Egypto. Sic enim sacrificia Israelitarum abominationes sunt Egyptiis, sicut iniquis vita iustorum.  STRABO. Egyptii abominantur oves, et eas adorant propter Iovem Hamonem qui cum capite arietino pingitur. Item bovem colunt Egyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Ysidi. Apis enim erat maximum numen Egyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant.  GREGORIUS. Egyptus muscis percutitur. Nihil laboriosius quam terrenis desideriis estuare. Nihil quietius quam in seculo nihil appetere. Ideo Israel custodiam sabbati accipit in munere ; Egyptus percutitur muscarum multitudine. Qui enim Deum sequitur accipit sabbatum, id est requiem mentis, ut non fatigetur appetitu carnalis desiderii. Egyptus vero, id est mundus, muscis percutitur, id est desideriorum curis insolentibus. Unde Qo. 10, 1. : « Musce morientes perdunt suavitatem unguenti », quia cogitationes superflue que assidue in animo carnalia cogitante nascuntur et deficiunt, suavitatem qua quisque intus per spiritum unctus est perdunt, quia integritate eius perfrui non sinunt. Unde cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. Foras ergo turba eicitur, ut puella suscitetur, quia prius a secretis cordis expellitur multitudo curarum, et sic anima que intrinsecus iacet mortua surget. Dum enim se per innumeras quisque desideriorum cogitationes spargit, ad cognitionem sui non colligit se. Nullus enim sapientiam que Deus est plene recipit, nisi qui ab omni se carnalium cogitationum fluctuatione retrahit. Unde Cf. Sir. 16, 23. : Sapientiam scribe in tempore ocii, et qui minoratur actu percipit eam. Et rursum Ps. 45, 11. : « Vacate et videte quoniam ego sum Deus ». via trium dierum pergemus in solitudinem solitudinem] solitudine Weber et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut preceperit nobis dixitque pharao : Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me et ait Moyses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino egressusque Moyses a pharaone Pharaone] Pharao Weber oravit Dominum qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone Pharaone] Pharao Weber et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem et ingravatum est cor pharaonis Pharaonis] + ita Weber ut nec nec] ne Weber hac quidem vice dimitteret populum  INGRAVATUM EST etc. AUGUSTINUS. Cum ablata esset locusta, dictum est de pharaone : Ingravavit pharao cor suum, etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. Certe nunc non dictum est : Ingravatum est cor pharaonis, sed : Ingravavit pharao cor suum. Sicut utique in omnibus plagis, a voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur ergo causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, sepe diverso modo, secundum proprias qualitates que ex voluntatibus veniunt. Capitulum 9 Dixit autem Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem et loquere ad eum hec {t. 1 : Erfurt, f. 63rb ; facsim., p. 127b} dicit Dominus Deus Hebreorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi quod si adhuc renuis et retines eos ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos asinos] + et Weber camelos et boves et oves pestis valde gravis et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel et possessiones Egyptiorum ut nihil omnino pereat pereat] intereat Weber ex his que pertinent ad filios Israel constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra.  ORIGENES. Quinto loco animalium nece vel pecudum Egyptus verberatur. {t. 1 : Erfurt, f. 63rb ; facsim., p. 127b} In quo vecordia vel stulticia mortalium arguitur, qui tamquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis : Hamonem Iovem in ariete venerantes, Amulium in cane, Apim in thauro, et cetera portenta deorum, que Egyptus imitatur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium.  RABANUS. Quintum preceptum est Ex. 20, 14. : « Non mechaberis ». Quinta plaga mors in pecoribus. Comparemus hec : Da hominem mechari volentem coniugio non contentum. Appetitum carnis deviare non vult nobis pecoribusque communem. Coire enim et generare etiam pecudum est. Ratiocinari et intelligere hominum est. Ratio ergo que presidet motus inferiores tamquam regina frenare debet, non immoderate laxare. Ideo pecoribus in natura datum est, ut certis temporibus tantum ad coitum moveantur : interim namque motus ipse torpescit. Homo autem semper moveri potest, quia refrenare motum potest. Tibi dominationem rationis Creator dedit, tibi precepta continentie tamquam in bestias inferiores lora concessit. Tenes quod pecus non potest, et speras quod non potest. Labores in continendo, non pecus. Gaudebis in eternitate, non pecus. Si opus fatigat, merces consolatur. Debes interiorem motum frenare, non tamquam pecus in omnia laxare. Quod si contempseris, et imaginem Dei que in te est posthabueris, victus cupiditate, tamquam dimisso homine, pecus eris. Contra illud Ps. 31, 9. : « Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus ». Sed forte exigis libera libidine vagari, nulla lege refrenari. Attende plagam, si pecus es : saltem mori time. Fecitque Fecitque] Fecit ergo Weber Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Egyptiorum  ut cultores animalium confundantur de animalibus vero filiorum Israel  qui Deum colunt, non animalia nihil omnino periit et misit pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his que possidebat Israel ingravatumque est cor pharaonis et non dimisit populum  INGRAVATUMQUE EST etc. AUGUSTINUS. Si pecora Israelitarum morerentur, videretur causa competens quare cor eius gravaretur ad preceptum Dei, tamquam si magi eius pecora Israelitarum occidissent ; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est. et dixit Dominus ad Moysen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moyses in celum coram pharaone Pharaone] Pharao Weber  TOLLITE PLENAS etc. AUGUSTINUS. Alia littera : Sumite plenas manus vobis faville de fornace, et aspergat Moyses in celum etc. Superiora signa virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis, de cynomia scilicet et mortibus pecorum, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operantur, dicitur ut Moyses favillam spargat in celum ; ambo iubentur sumere, sed ille spargere non in terram sed in celum : tamquam Aaron (qui datus erat ad populum) terram percutere deberet, vel in aquam sive in terram manum extendere. Moyses vero qui erat in his {t. 1 : Erfurt, f. 63va ; facsim., p. 128a} que ad Dominum iubentur, favillam iubetur spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron aliquid manu operantur ? Quid sibi vult ipsa diversitas ?  RABANUS. Sextum preceptum Ex. 20, 13. : « Non occides ». Sexta plaga, pustule in corpore, vesice bullientes et scatentes, incendia vulnerum et faville fornacis. Ardent enim homicide ira, insania. Si posses videre animas homicidarum, plus plangeres eas quam putrescentia corpora ulceratorum. sitque pulvis super omnem terram Egypti erunt enim in hominibus et et] +in Weber {t. 1 : Erfurt, f. 63va ; facsim., p. 128a} iumentis ulcera ulcera] vulnera Weber  dolosa et purulenta malicia et vesice turgentes  inflata superbia in universa terra Egypti  ULCERA ET VESICE etc. ORIGENES. Cum ferbura in sexto verbere producuntur. In ulceribus dolosa purulentaque malicia arguitur, in vesicis tumens et inflata superbia. In ferburis, ire et furoris insania. tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra pharao et sparsit illud Moyses  qui erat in his que ad Deum in celum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus  rationalibus, sicut videbatur et in iumentis  fatuis nec poterant malefici stare coram Moysen propter vulnera que in illis erant et in omni terra Egypti induravitque Dominus cor pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Moysen dixit dixit] + quoque Weber Dominus ad Moysen mane consurge et sta coram pharaone Pharaone] Pharao Weber et dices ad eum hec dicit Dominus Deus Hebreorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super omnes omnes] om. Weber servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra. Nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra.  INDURAVITQUE DOMINUS COR etc. ORIGENES. Nota quia in sexta plaga non dicitur : Induratum est cor pharaonis, sed aliquid terribilius additur. Scriptum est enim quia induravit Dominus cor pharaonis etc. Rursus in septima cum grando et ignis Egyptum vastat, induratur quidem cor pharaonis, sed non a Domino. In octava vero, ubi locusta producitur, dicitur Dominus indurare cor pharaonis. Et in nona cum tenebre palpabiles fiunt, tandem vero cum, extinctis primogenitis, Israelite discessissent, ita dicitur : Et induravit Dominus cor pharaonis regis Egypti et servorum eius, et insecutus est eos. Sed et cum Moyses de terra Madian ad Egyptum mittitur et precipitur ei facere prodigia, additur : Facies ea in conspectu pharaonis : Ego autem indurabo cor pharaonis etc. Hinc primum dictum est a Domino : Ego indurabo cor pharaonis etc. Secundo quoque, enumeratis principibus Israel dicitur : Ego indurabo cor pharaonis etc. Non frustra facta est ista varietas, ut nunc dicatur Dominus indurasse cor pharaonis. Nunc sponte esse induratum. Video Paulum tamquam intelligentem quid differat induratum esse cor pharaonis, et indurasse Dominum cor pharaonis dicere alibi Rm. 2, 4. : « An divitias bonitatis eius, et patientie et longanimitatis contemnis ? Ignoras quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit » etc Hic sine dubio eum qui sponte induratus est culpat. Alibi vero, velut questionem super hoc proponens, dicit Rm. 9, 18. : Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat etc. Addit etiam his Rm. 9, 20. : « O homo, tu quis es qui respondeas Deo ? » Per quod de eo qui a Domino dicitur induratus, non tam questionis solutione quam apostolica autoritate respondit, pro incapacitate auditorum, sicut alibi ait 2Cor. 12, 4. : « Et audivit arcana verba, que non licet homini loqui ». Unde in sequentibus eum qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se questionibus curiosus immergit, deterret dicens Rm. 9, 20. : « O homo, tu quis es qui respondeas Deo ? »  RABANUS. Septimum preceptum : Non furaberis ; septima plaga : grando in fructibus. Nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. Dum furaris, acquiris vestem, amittis fidem : lucrum visibile, damnum invisibile ; lucrum de tua cecitate, damnum de Domini nube. Qui enim malo desiderio forinsecus furantur, Dei iudicio intrinsecus grandinantur et ager cordis eorum devastatur. Idcirco autem posui te ut ostendam  vasis misericordie {t. 1 : Erfurt, f. 63vb ; facsim., p. 128b} in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra  ad admonitionem et correctionem bonorum adhuc  solita malitia retines populum meum et non vis eum dimittere  IDCIRCO AUTEM POSUI etc. AUGUSTINUS. Hec verba Apostolus posuit, ubi et hec ait Rm. 9, 22. : {t. 1 : Erfurt, f. 63vb ; facsim., p. 128b} Si autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa ire, parcendo scilicet his quos malos futuros esse prescierat ; que vasa dicit perfecta in perditionem : Et ut nobis, inquit Rm. 9, 23., notas faceret divitias glorie sue, in vasa misericordie, qui dicunt Ps. 58, 11. : « Deus meus, misericordia eius preveniet me ». Novit ergo Deus bene uti malis, non tamen humanam naturam ad maliciam creat, sed perfert eos patienter quousque scit oportere ; non inaniter, sed ad admonitionem vel exercitationem bonorum. Ecce enim ut annuntietur nomen Domini in universa terra, vasis misericordie prodest ; ad eorum utilitatem ergo pharao est servatus. en pluam cras hac ipsa hora cras - hac ipsa hora] inv. Weber grandinem multam  per quam tenera adhuc vastantur nascentia vitiorum nimis qualis non fuit in Egypto a die qua fundata est usque in presens tempus  EN PLUAM. ORIGENES. Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur : post hec veniunt verbera de supernis. mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia que habes in agro homines enim et iumenta et universa que inventa fuerint foris  Ecclesiam nec congregata de agris  agrestum moribus cecideritque super ea grando  duritia infidelis cordis morientur qui timuit verbum Dei Dei] Domini Weber  vel : Domini de servis pharaonis Pharaonis] Pharao Weber fecit confugere servos suos et iumenta in domos qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris  MITTE ERGO IAM. AUGUSTINUS. Hoc non tam indignanter quam misericorditer premonere videtur Deus, qui etiam irascens temperat penam. Sed movet quibus nunc pecoribus consulatur, si omnia mortua fuerant superiori plaga, quia discrevit Deus inter pecora Hebreorum et Egyptiorum, ut omnia scilicet morerentur pecora Egyptiorum, nullum vero Hebreorum. An eo solvitur questio, quod predixerat moritura que in campo fuissent, ut hec accipiantur omnia. Intelligantur autem evasisse que in domibus erant, que collegerunt et tenuerunt qui dubitabant ne forte verum esset quod Moyses predixerat Dominum facturum, et ex his esse in campis iterum poterant, que modo iubentur congregari in domos, ne grandine pereant, cum Scriptura dicit : Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis etc. Hoc ergo fieri potuit, quoniam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit. et dixit Dominus ad Moysen extende manum tuam in celum  non in terram ut fiat grando  sicut superius de favilla in universa terra Egypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Egypti extenditque Moyses {t. 1 : Erfurt, f. 64ra ; facsim., p. 129a} virgam in celum et Dominus dedit tonitrua  Septuaginta : voces, doctrinam scilicet  terrorem comminationis  Non cum silentio verberat : doctrinam celitus mittit, per quam castigatus culpam suam agnoscat mundus. et grandinem  increpationem malorum ac discurrentia fulgura  miracula super terram pluitque Dominus grandinem super terram Egypti et grando et ignis  de quo dicitur Lc. 12, 49. : « Ignem veni mittere in terram ». immixta pariter ferebantur tanteque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Egypti ex quo gens illa condita est et percussit grando in omni terra Egypti cuncta que fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit tantumque tantumque] tantum Weber in terra Gessen ubi erant filii Israel grando non cecidit  EXTENDITQUE MOYSES etc. ORIGENES. Illud quoque notandum quod quedam verbera inferre dicitur Aaron pharaoni vel Egypto, quedam Moyses, quedam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgamn, et percutit aquam. In secunda, percutit aquas, et educit ranas. In tertia, extendit manum, et percutit virga pulverem terre, et fiunt cyniphes. In quarta, dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomia. In quinta quoque cum extinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero, Moyses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesice. In septima, elevat manum in celum, et fiunt voces et grando scilicet etc. In octava, similiter extendit manus in celum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona, extendit manum in celum et fiunt tenebre et caligo. In decima vero, finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur Ps. 77, 51. : « Et » Dominus « percussit omne primogenitum in terra Egypti ».  ORIGENES. Est alia observanda differentia. In prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Moysi ut intraret ad pharaonem, sed : Vade in occursum eius etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum : Intra ad pharaonem etc. In tertia vero, cyniphes inferuntur inferuntur] inferuutur cacogr . Rusch , magi cedunt confitentes, quia : Digitus Dei est hic. In quarta vero {t. 1 : Erfurt, f. 64ra ; facsim., p. 129a} vigilare iubetur Moyses mane, et stare contra pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomia replentur Egyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad pharaonem intrare iubetur. In sexta, contemnitur pharao, nec dicitur quod intraverit Moyses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesice cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Moysi. In septima, vigilare iubetur valde mane, et stare contra pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava, intrare precipitur ad eum, cum locusta producitur. In nona, rursus contemnitur pharao et Moysi precipitur ad celum extendere manus, ut fiant tenebre palpabiles ; nec intrat, sed vocatur ad pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Egypto.  ET DEDIT DOMINUS TONITRUA etc. ORIGENES. Allegorice. Vide temperamentum divine correctionis : non cum silentio verberat, sed dat voces et doctrinam celitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Lc. 12, 49. : « Ignem veni mittere in terram ». Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur.  ORIGENES. Sunt alia multa observanda quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur : Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens : Orate pro me Dominum etc. In tertio, magi cedunt, dicentes : Digitus Dei est hic etc. In quarto, per cynomyiam verberatus, dicit : Euntes immolate Domino Deo etc. In quinto, ubi nece pecudum ceditur, non cedit, sed amplius induratus. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus : Vocavit Moysen et Aaron, dicens : Peccavi etiam nunc, Dominus iustus, ego autem et populi mei iniqui etc. In octava, cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Moysen et Aaron : Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum. In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Moysen et Aaron, dicens : Ite et servite Domino Deo vestro. In decimo, cum primitiva extinguuntur, vocat eos nocte et dicit : Surgite, exite de populo meo, vos et filii Israel etc. Et adiungit : Benedicite autem et me. Non possunt hec explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum, spiritus prophetarum prophetis subiectus est : non ergo quibuscumque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subiecta. misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus et et] om. Weber ego et populus meus impii orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis ait Moyses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra novi autem quod et tu et servi tui necdum {t. 1 : Erfurt, f. 64rb ; facsim., p. 129b} timeatis Dominum Deum  NOVI AUTEM QUOD ET TU etc. AUGUSTINUS. In libro questionum super Exodum. Fragore celi et grandine exterritus erat pharao. Unde rogabat Moysen ut oraret pro eo, confitens iniquitatem suam et populi sui. Sed Moyses alium timorem querebat. Facile enim est penam timere, sed non est hoc Deum timere, illo scilicet pietatis timore, de quo Iacob dicit Cf. Gn. 31, 42. : Nisi Deus patris mei Abraam, et timor Isaac esset mihi, nunc me inanem dimisisses. linum ergo et hordeum lesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret triticum autem et far non sunt lesa quia serotina erant. Egressus Egressus] egressusque Weber Moyses a pharaone et ex urbe extendit extendit] tetendit Weber  vel  : tetendit manus suas suas] om. Weber ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia et grando et grando] om. Weber super terram. Videns autem pharao quod cessaret cessaret] cessasset Weber pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum est est] om. Weber nimis nec dimisit filios Israel sicut preceperat Dominus per manum Moysi Capitulum 10 Et dixit Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem Pharaonem] Pharao Weber ego enim induravi  patienter sustinui cor eius et servorum illius ut faciam signa mea hec in eo et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Egyptios et signa signa] + mea Weber fecerim in eis fecerim – in eis] inv. Weber et sciatis quia ego Dominus  EGO ENIM INDURAVI etc. AUGUSTINUS. In eodem libro. Hic ita dixit tamquam opus habeat Deus cuiusquam malicia, sed sic intelligendum est ac si diceret : Ego patiens fui super eum et servos eius, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos : quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur : Ingravavi cor eius.  Plage Egyptiorum eruditio est filiorum Israel, ne similiter indurentur, et similia patiantur : multato pestilente sapientior erit parvulus.  ORIGENES. Possunt decem plage, quibus Egyptus per Israelitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia hec in figura nostri facta sunt. Christianus et Israeliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Egyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Egyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Moysi, hic decem edicta contra Christum. Diverse ibi plage Egyptiorum, diverse hic calamitates Romanorum.  Ibi, primum sanguis de puteis et fluminibus manat : hic, prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus.  Ibi, secunda plaga, rane in penetralibus, inedia pene habitatores extinxit : hic, sub Domiciano, satellites effrenati iussu cruenti principis et inopia pene omnes Romanos cives dispersit.  Ibi, tertia plaga cyniphes, muscule sevissime, que media estate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur. Hic, tertia plaga sub Traiano Iudeos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti grassati sunt. Preterea multe urbes iisdem temporibus corruerunt terre motu.  Ibi, quarta plaga, musce canine, alumne putredinis, vermium matres ; hic, sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Ytaliam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna disparsum, morte dissolutum putredini et vermibus dedit.  Ibi, quinta plaga, pecorum et iumentorum. Hic, sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adiumenta reipublice, {t. 1 : Erfurt, f. 64va ; facsim., p. 130a} id est plebes provinciarum et legiones militum, comminute sunt.  Ibi, sexta plaga, vesice turgentes ulceraque manantia : hic, plaga que post Maximi persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro, ira et perfidia non per vulgi cedem, sed per vulnera morientium principum et potentum exaltata est.  Ibi, septima plaga coacta in aere grando, que hominibus et iumentis fuit exitio : hic, sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spacia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci.  Ibi, octava correctio, excitate undique locuste : hic, excitate undique gentes Romanum orbem cedibus et incendiis vastaverunt.  Ibi, nona plaga, tenebre tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes : hic, Aureliano persecutore decernenti, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset ; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus.  Ibi, decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio. Hic, omnium perditio idolorum que primitus facta in primis amabant. Ibi, rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit : hic quoque, hec omnia fecit, et etiam credidit.  IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Egyptiorum vasa pretiosa Hebreis tradita sunt : hic Ecclesie Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt.  IDEM. Egyptiis post decem plagas dimissos Hebreos persequentibus maris irruit interitus : nos quoque peregrinantes, persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem iudicii, Christo duce et iudice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis eterni submergentur.  RABANUS. Octavum preceptum : Falsum testimonium non dices. Octava plaga : locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo, et consumit mentiendo. Unde Gal. 5, 15. : Si mordetis et consumitis, videte ne ab invicem consumamini. Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei ei] ad eum Weber  : Hec dicit Dominus Deus Hebreorum {t. 1 : Erfurt, f. 64va ; facsim., p. 130a}  : Usquequo non vis subici mihi ? Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos  nota locutionem  contra hominum inconstantiam que operiet operiet] operiat Weber superficiem terre nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini. Corrodet enim omnia ligna que germinant in agris  ECCE EGO INDUCAM inducam] corr., indurabo cacogr . Rusch etc. ORIGENES. Puto per hoc genus plage dissidentis semper a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum : homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt.  STRABO. Locusta, que longiora retro crura habet, vocatur locusta quasi ‘longa hasta’, grece vero hastago. Per locustam, que regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis penis multati, semper in duritia sua manent, tamquam nullum habeant rectorem. et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Egyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in presentem diem avertitque se et egressus est a pharaone. Dixerunt autem servi pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? Dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Egyptus revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt ait Moyses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini Dei Dei] om. Weber nostri. Et respondit pharao Pharao] om. Weber  : Sic Dominus sit vobiscum ; quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis non fiat fiat] fiet Weber ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis {t. 1 : Erfurt, f. 64vb ; facsim., p. 130b} statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis dixit item item ΩM] autem Weber Dominus ad Moysen extende manum tuam super terram Egypti ad locustam  AD LOCUSTAM. Locuste pro mobilitate levitatis accipiuntur tamquam vage et salientes anime pro voluptate seculi. ut ascendat ascendat Rusch Weber ] descendat B Ed1455  vel : descendat super terram terram ΩM Ed1455 Rusch cum hebr. LXX ] eam cett. Weber et devoret omnem herbam que residua fuit grandini extendit Moyses virgam super terram Egypti  EXTENDIT MOYSES VIRGAM. Quedam prodigia fiunt per Moysen, quedam per Aaron, quedam vero per ipsum Dominum, ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat. In quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Moysi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus. et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens  calidus auster scilicet, ut putant  suggestio diabolica levavit locustas  adulantium linguas  dissidentem a se et discordantem humani generis inconstantiam  VENTUS URENS LEVAVIT LOCUSTAS. GREGORIUS. Exhibite celitus Egypti plage, exigentibus meritis corporaliter illate sunt, sed que mala quotidie pravas mentes feriant, spiritaliter signaverunt ; quibus exteriorum percussione Egyptus afflicta commota mens dolensque perpenderet, que vastationis damna interius negligens toleraret. Per locustas enim que plus quam cetera minuta animantia frugibus nocent, lingue adulantium figurantur, que terrenorum hominum mentes, aliqua bona proferentes laudando corrumpunt. Fructus enim Egyptiorum opera cenodoxorum, que locuste exterminant, dum adulantes lingue ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant. Herbam locuste comedunt, quando adulatores verba loquentium favoribus extollunt. Poma quoque arborum devorant, cum vanis laudibus quorundam iam quasi fortium opera enervant. que ascenderunt super universam terram Egypti  cives mundi et sederunt in cunctis finibus Egyptiorum innumerabiles  adulantes enim sunt non digni numero quales ante illud tempus non fuerant nec postea future sunt operueruntque universam superficiem terre vastantes omnia  opera devorata  favoribus elata est igitur herba  verba terre et quicquid pomorum  operum in arboribus  fortibus fuit que grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terre in cuncta Egypto quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam egressusque est Moyses Moyses] om. Weber de conspectu pharaonis et oravit Dominum qui flare fecit ventum ab {t. 1 : Erfurt, f. 65ra ; facsim., p. 131a} occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Egypti et induravit Dominus cor pharaonis nec dimisit filios Israel  NON REMANSIT etc. AUGUSTINUS. Beneficium Dei commemoravit Scriptura quo abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua illa fiebat obstinatio, dum ei parceretur. Sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt. dixitque dixitque] dixit autem Weber Dominus ad Moysen extende manum tuam in celum et sint tenebre super terram Egypti  arguentes cecitatem mentis, vel ostendentes divine dispensationis et providentie obscurissimas esse rationes tam dense ut palpari queant  Yperbolice : tenebre enim palpari non possunt, sed magnitudinem tenebrarum significavit.  EXTENDE MANUM etc. AUGUSTINUS. Tertio dicitur ad Moysen : Extende manum tuam in celum , ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in celum. Quod ergo dictum est ad Moysen : Extende manum tuam super terram Egypti, et ascendat locusta super terram, credo id significari, etiam minus posse qui plus potest, sed non converti.  ORIGENES. Nona plaga tenebre sunt, ut mentis eorum cecitas arguatur, vel ut intelligant divine dispensationis et providentie obscurissimas esse rationes. « Posuit » enim Deus « tenebras latibulum suum » Ps. 17, 12., quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt.  STRABO. Per tenebras, insipientia Iudeorum ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pene devenirent. Unde etiam vel per tenebras arcanum divini iudicii significatur, quo iustos misericorditer salvat, impios iuste condemnat. extendit Moyses manum in celum et facte sunt tenebre horribiles in universa terra Egypti tribus diebus nemo vidit fratrem suum  Grecus habet : Et non vidit nemo fratrem suum. nec movit se de loco in quo erat  non quod penitus non moveretur, sed quia de loco in locum migrare non poterant ubicumque autem habitabant filii Israel lux erat vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestre et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum  OVES TANTUM etc. Grecus habet : Preter oves et boves relinquite ; et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inferatur : ‘relinquite’ et subaudiatur ‘ista’, ut sit sensus : Ite preter oves et boves et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum. AUGUSTINUS HIPPONENSIS, Locutionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), loc. 57, CCSL 33, lin. 249 : « pharao dicit ad moysen et aaron: ite et seruite domino deo uestro; praeter oues et boues relinquite; sic enim habet graecus. ualde inusitata locutio est, nisi post distinctionem inferatur:"relinquite" et subaudiatur"ista", ut sit sensus: ite praeter oues et boues et relinquite ista; solet enim talis ellipsis fieri crebro in locutionibus scripturarum ».  RABANUS. Nonum preceptum : Non concupisces uxorem proximi tui. Nona plaga, dense tenebre. Est enim quedam mechia et in appetendo uxorem alienam, quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere dense sunt tenebre. Nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens. Qui hoc facit vere cecatur furore horribili. ait Moyses hostias quoque et holocausta dabis nobis que offeramus Domino Deo nostro cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula  Quasi abductis pecoribus posset ungula remanere, sed sic intelligendum est : Nec ungulam relinquemus. que necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri presertim {t. 1 : Erfurt, f. 65rb ; facsim., p. 131b} cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus induravit autem Dominus cor pharaonis et noluit dimittere eos dixitque pharao ad Moysen Moysen] eum Weber recede a me et et] om. Weber cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris respondit Moyses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam Capitulum 11 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam pharaonem Pharaonem] + et Egyptum Weber et post hec dimittet vos et exire compellet. Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea.  DICES ERGO OMNI etc. AUGUSTINUS. Non debet hinc quisque exemplum sumere nec sic proximum spoliare. Hoc enim Deus iussit qui noverat quid quemque oporteat pati, nec Israelite furtum fecerunt, sed Deo iubente ministerium prebuerunt. Sicut cum minister iudicis occidit quem iudex precipit. Sed si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum occidat, quem scit a iudice occidi debuisse. Sed si seorsum habitabant Iudei in terra Gesem, ubi nec plage fiebant, quomodo petit quisque a proximo vel a proxima aurum, argentum, vestem ; presertim quia ubi primum hoc mandatur per Moysen sic positum est : Et mulier a vicina sua, et concellaria, vel concellanea secundum aliam litteram. Unde intelligendum est etiam in terra Gesem non solos Hebreos habitasse, sed aliquos Egyptios cohabitasse, ad quos potuerunt merito Hebreorum illa divina beneficia pervenire, ut eos diligerent, et quod petebant {t. 1 : Erfurt, f. 65rb ; facsim., p. 131b} facile commodarent : nec tamen Deus iudicavit illos ita alienos fuisse ab iniuriis et contritionibus quas populus Dei pertulit, ut nec isto damno ferirentur qui aliis plagis percussi non erant.  UT POSTULET VIR etc. GREGORIUS. Mentes usui vite carnalis inherentes evelsi ab infimis non possunt, nisi gradatim ducta predicatione proficiant. Hinc est quod in Egypto positis pio moderamine latenti concupiscentie condescenditur, et vicinorum vasis aureis et argenteis sublatis, discedere iubentur. Qui ad Sina montem ducti, accepta lege, mox audiunt Ex. 20, 17. : Non concupisces rem proximi tui. Hinc etiam in lege « oculum pro oculo, dentem pro dente » precipitur exigere Ex. 21, 24.. Quandoque tamen, revelante gratia, percussi maxillam alteram iubentur prebere Cf. Mt. 5, 39.. Quia enim in plus semper ira vindictam exigit quam iniuriam accipit, dum discunt mala non multiplicius reddere, quandoque discernerent ea et multiplicata sponte tolerare. Hinc rudem populum a quibusdam prohibuit, quedam in usu pristino servavit, et ipsa in melioris vite figuram. Bruta nanque animalia in Egypto idolis mactabant. Ideo animalium mactationem retinuit, sed idolorum cultum vetuit, ut dum de usu aliquid amitterent, in consolationem etiam aliquid haberent. Quod tamen mira dispensatione in figuram spiritus convertit. Sacrificia enim illorum animalium extinctionem nostre carnalis vite significant. Unde ergo imbecillitati populi rudis condescenditur, inde ei per umbratas allegoriarum species maior fortitudo spiritus nuntiatur. Dabit autem Dominus gratiam populo coram Egyptiis fuitque Moyses vir magnus valde in terra Egypti coram servis pharaonis Pharaonis] Pharao Weber et omni populo  CORAM EGYPTIIS. Qui scilicet habitabant cum Hebreis in terra Gessen et pro ipsis novem plagis lesi non erant, ideoque eos diligebant ; decima autem plaga afflicti sunt, cum discessissent Hebrei ab eis. et ait : Hec dicit Dominus media nocte egrediar in Egyptum et morietur omne primogenitum in terra Egyptiorum a primogenito pharaonis qui sedet {t. 1 : Erfurt, f. 65va ; facsim., p. 132a} in solio eius usque ad primogenitum ancille que est ad molam et omnia primogenita Egyptorum Egyptorum] iumentorum Weber  vel : iumentorum  MORIETUR OMNE PRIMOGENITUM etc. ORIGENES. Ad ultimum primitivorum infertur interitus, in quo fortassis est aliquid supra nostram intelligentiam, quod commissum ab Egyptiis videatur in Ecclesiam primitivorum que ascripta est in celis. Unde etiam exterminator angelus ad hoc ministerium mittitur, qui parcit illis tantum qui utrosque postes agni sanguine signatos habuerint. Delentur iterum primogenita Egyptiorum : sive eos principatus et potestates, et mundi huius rectores tenebrarum dicamus, quos adventu suo Christus traduxit, id est captivos duxit et captivavit, cum in gladio crucis triumphavit ; sive autores et inventores falsarum religionum quas Christi veritas cum suis extinxit autoribus.  Principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum, primogenita sunt Egyptiorum, quod in ultima plaga, cum scilicet finis mundi advenerit, cum separabit oves ab hedis, grana a paleis, damnabuntur, amissa vagandi et tentandi licentia.  ORIGENES. Moraliter. Anima, dum in hoc mundo in erroribus vivit, ignorantia {t. 1 : Erfurt, f. 65va ; facsim., p. 132a} veritatis, in Egypto posita est. Cui si appropinquare cepit lex Dei, aquas in sanguinem convertit, id est fluidam et lubricam iuventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Deinde educit lex ex ea vanam et inanem loquacitatem adversum Dei providentiam, ranarum querele similem. Purgat etiam malignas cogitationes eius, et cinipharum mordacitati similes calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus cinomie spiculis similes depellit, stulticiamque et intellectum pecudibus similem, per quam « homo, cum in honore esset, non intellexit », sed « comparatus est iumentis insipientibus » Ps. 48, 13. 24. etc. Arguit ulcera peccatorum, arrogantie tumorem, et fervorem furoris extinguit. Adhibet post hec voces filiorum tonitrui, id est evangelicas et apostolicas doctrinas, et castigationem grandinis, ut luxuriam voluptatesque coerceat, et simul ignem penitentie, ut dicat Lc. 24, 32. : « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis ? » Nec non locustarum ab ea subducit exempla, quibus depascantur omnes inquieti et turbidi motus eius, ut discat omnia secundum ordinem facere. Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, cum auctorem verberum senserit, confitens quia « digitus Dei est », et parum agnitionis accepit : tunc precipue gestorum suorum tenebras videt, et errorum caliginem, et tunc merebitur ut extinguantur in ea primogenita Egypti. Omnis enim anima cum ad supplementum etatis venerit, et velut naturalis lex ceperit in ea iura sua defendere, primos motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentie vel ire fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi privilegium singulare de Christo propheta dicit : Butirum et mel manducabit ; priusquam faciat aut proferat maligna, eliget bonum, quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malicie, ut eligat quod bonum est. David autem de se dicit Ps. 24, 7. : « Delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris ». Quia ergo hi primi anime motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali loco primogenita Egyptiorum primitiva ponuntur, quia extinguuntur, si relique vite conversatio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima quam lex divina ab erroribus susceptam castigat, primogenita Egyptiorum delentur, nisi post hec omnia in infidelitate perdurans, noluit iungi Israelitice plebi, ut exeat de profundo et evadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tamquam plumbum in aquam validissimam."Iniquitas enim, secundum Zachariam Sententia ex Za. 5, 6-7 (LXX) ut laud. Origenes, In Exodum homiliae (transl. Rufini), hom. 6, par. 4, GCS 29, p. 195.16 ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7)., sedet super talentum plumbi". Et ideo qui permanet in iniquitate, tamquam plumbum demergitur in profondum. eritque clamor magnus in universa terra Egypti qualis nec ante fuit nec postea futurus erat erat] est Weber apud autem omnes autem omnes] inv. Weber filios Israel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Egyptios et Israel  APUD AUTEM OMNES etc. AUGUSTINUS. In libro Locutionum. Elegantissima locutio est : per canem quippe extremum significavit, vel hominum, vel pecorum, ita commendans quanta in Hebreis quies futura esset, Egyptiis acerba orbitate clamantibus. descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post hec egrediemur et exivit a pharaone iratus nimis  non perturbatione mentis, sed pro duritia pharaoni, qui tactus tot penis non resipuit : stupebat et admirabatur dixit autem Dominus ad Moysen non audiet vos pharao ut multa signa fiant in terra Egypti  NON AUDIET VOS etc. AUGUSTINUS. Tamquam opus fuerit pharaonis inobedientia ut signa illa multiplicarentur : que utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, et ipsa discretione ad pietatem informandum, sed hoc fuit Dei, malicia illius cordis bene utentis, non pharaonis patientia scilicet male utentis. Moyses autem et Aaron fecerunt omnia signa et signa et] om. Weber ostenta que scripta sunt coram pharaone et induravit Dominus cor pharaonis nec dimisit filios Israel de terra sua Capitulum 12 Dixit quoque {t. 1 : Erfurt, f. 65vb ; facsim., p. 132b} Dominus ad Moysen et Aaron Aaron] + in terra Egypti Weber mensis iste vobis principium mensium mensium] mensuum Weber primus  maximus erit in mensibus anni  MENSIS ISTE etc. RABANUS. Hic est Aprilis, qui apud Hebreos Nisan, apud Macedones Sanctios dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus. Vel Aprilis a Venere, quasi Aphrodis. Venus enim grece Aphrodite dicitur. Hunc Hebrei primum habent. Quia quindecim Kalendarum eius prima dies seculi fuit ; quarta decima vero die, secunda ; tertia decima, tertia ; duodecima, quarta : qua sol et luna condita sunt, et tunc primum equinoctium fuit. Sol enim in oriente, luna in occidente, speram mundi ex equo dividebant.  STRABO. Hic est Nisan, secundum Hebreos, in quo factus est mundus, cuius plenilunium post equinoctium vernale semper est attendendum, in quo populus Israel a servitute Egypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur.  Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur, quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia choruscante impletur. Denarius enim, propter decalogum, legem significat. Quaternarius vero, quattuor evangelia. loquimini ad universum cetum filiorum Israel et dicite eis decima die mensis huius tollat  de grege unusquisque agnum per familias et domos suas  quia sola gens Iudea non sufficit sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum  singulariter, quia cum unusquisque tolleret, omnes tamen eum significabant, qui singularis hostia futurus erat assumet vicinum suum qui coniunctus coniunctus] iunctus Weber est domui sue sue] eius Weber  vicinum scilicet, singulare pro plurali : non enim unum sed quot sufficiunt vult intelligi.  gentilem iuxta numerum animarum  a parte totum intelligendum est  predestinatarum que sufficere possunt ad esum agni  Christi, cuius corpus manducamus et sanguinem bibimus erit autem agnus  « qui tollit peccata mundi » peccata] sic Rusch   Io. 1, 29. Io. 1, 29. absque macula  « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius » 1Pt. 2, 22.. masculus  fortis anniculus  unius anni, de quo dicitur Ps. 64, 12. : « Benedices corone anni benignitatis tue ». iuxta quem ritum tolletis et hedum   Agnus perfectus , masculus , anniculus erit vobis, alia littera. AUGUSTINUS. Movere potest illa locutio, quasi agnus possit esse non masculus , nescientem qua necessitate ita sit translatum. Ovis enim transferri debuit, quia Grecus probaton habet, quod in Greco generis neutri est, et potuerunt omnia que sequuntur convenire. Acsi diceret : Pecus perfectum, masculum, anniculum erit vobis. Potuit enim dici latine masculum pecus, quomodo dicitur mascula thura, neutro genere. Ovis enim masculus dici non posset, quia feminum tantum est. Item ovis mascula si diceretur, esset absurdius. Pecus vero si poneretur, etiam aliud intelligeretur; nec servaretur sacramentum, quod cum de ove loquatur, post dicit : ab agnis et hedis accipietis illud, in quo Christus significatur. Quare enim moveremur ovem vel agnum ab agnis vel hedis accipiendum, nisi ille significaretur cuius caro ex iustis et peccatoribus assumpta est ? Quamvis conentur Iudei intelligere etiam hedum accipiendum ad celebrandum Pascha, tamquam si diceretur : vel ab agnis agnum, vel ab hedis hedum, si illud desit, sumi oportere. Apparet tamen in Christo rebus completis, quid illo precepto figuratum sit.  IUXTA QUEM RITUM etc. Quia de iustis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret : vel quia Christus Iudeis hedus erat dicentibus : « Hic homo peccator est » Io. 9, 24., nobis autem agnus absque macula . Vel quia « in similitudine carnis peccati » Rm. 8, 3. apparuit, et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet.  STRABO. Decima die Aprilis Hierosolimam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Iudeis usque ad quartam decimam diem, id est usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cenavit, et post traditus est. et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius  quartam decimam lunam, quia Iudei secundum cursum lune computant dies et menses immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel  quia a Iudeis in fine seculorum pro nobis immolatus est ad vesperam  quia in fine seculorum Christus immolatur et sument de sanguine  Christi ac ponent super utrumque postem  oris et cordis et in superliminaribus  intentionibus domorum  mentium in quibus comedent illum  ET SUMENT DE SANGUINE AC PONENT SUPER UTRUMQUE. GREGORIUS. Sanguis ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur, et ad imitationem intenta mente cogitatur. Nam qui sic Redemptoris sanguinem accipit, ut imitari passionem illius necdum velit, {t. 1 : Erfurt, f. 66ra ; facsim., p. 133a} in uno poste sanguinem posuit, qui etiam in superliminaribus domorum ponendus est. Domus enim mentes nostre sunt, in quibus per cogitationem habitamus. Superliminare vero intentio est, que preeminet actioni. Qui igitur intentionem cogitationis ad imitationem passionis Christi dirigit, in superliminaribus domus agni sanguinem ponit. Vel domus nostre corpora sunt, in quibus habitamus dum vivimus, et in superliminari domorum agni sanguinem ponimus, quia crucem passionis eius in fronte portamus. {t. 1 : Erfurt, f. 66ra ; facsim., p. 133a} et edent carnes  sacramentum Dominici corporis nocte illa  huius seculi, dum adhuc alterutrum conscientias non videmus assas  roboratas igni  passionis et azymos panes  bona opera  sine corruptione vane glorie cum lactucis agrestibus  fletu et penitentia peccatorum  EDENT CARNES etc. GREGORIUS. Nocte agnum comedimus, quia modo in sacramento Dominicum corpus accipimus, quando adhuc invicem nostras conscientias non videmus ; que tamen carnes assate sunt, quia scilicet qui carnes aqua coquit dissolvit. Ignis vero sine aqua excoquendo roborat. Carnes vero agni ignis coxit, quia eum vis passionis ad resurrectionem valentiorem reddidit, atque ad incorruptionem roboravit. Sed sola Redemptoris sacramenta percepta ad veram solennitatem mentis non sufficiunt, nisi bona opera iungantur. Unde subdit : Et azymos panes cum lactucis agrestibus . Panes sine fermento comedit, qui recta opera sine corruptione vane glorie facit, qui mandata misericordie exhibet sine admixtione peccati, ne perverse diripiat quod quasi recte dispensat. Unde increpando dicitur : Et sacrificate de fermento laudem. De fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat.  CUM LACTUCIS etc. Lactuce agrestes valde amare sunt ; carnes vero Agni cum lactucis agrestibus sunt edende, ut dum corpus Redemptoris accipimus, pro peccatis flendo affligamur, ut amaritudo penitentie abstergat a mentis stomacho humorem perverse vite. Unde subditur : « Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua ». Ipsa verba historie historicum sensum excludunt. Nunquid in Egypto consueverunt comedere agnum crudum, ut lex dicat : « Non comedetis ex eo crudum quid » ? Et additur : « Nec coctum aqua ». Aqua humanam sapientiam signat. Unde Prv. 9, 17. : « Aque furtive dulciores sunt. » Carnes agni crude inconsiderata et sine reverentia cognitionis relicta illius divinitate humanitas. Omne quod subtiliter cogitamus, quasi mente coquimus. Sed agni caro nec cruda edenda est, nec cocta aqua, quia Redemptor noster nec purus homo existimandus existimandus] coniec. , extimnandus cacogr . Rusch est, nec per humanam sapientiam qualiter Deus incarnari potuit cogitandus. Omnis enim qui purum hominem credit, carnem agni crudam comedit, quas coquere per divinitatis intelligentiam noluit. Qui incarnationis mysteria humana sapientia discutit, carnem agni aqua coquit, et mysterium dispensationis per dissolutam scientiam penetrare appetit. Assas ergo agni carnes comedat, ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat. non comedetis ex eo crudum quid  purum hominem existimantes nec coctum aqua  humana sapientia sed assum tantum igni  Spiritus sancti caput  divinitatem cum pedibus eius  vestigiis humanitatis et intestinis  verborum et mandatorum mysteriis vorabitis  avide sumentes nec remanebit ex eo quicquam  indiscussum usque mane  resurrectionis si quid  Ossa scilicet, de quibus dicitur Io. 19, 36. : « Os non comminuetis ex eo. »  Ossa agni prohibentur frangi, quia non sunt fracta in cruce ossa Domini. residuum residuum] residui Weber  quod non possit intelligi fuerit igni igni] igne Weber comburetis  Spiritu sancto reservabitis sic autem comedetis illum renes vestros  carnis delectationem accingetis  prius  cingulo continentie et et] om. Weber calciamenta  exempla mortuorum patrum habebitis in pedibus  operibus vestris vestris] om. Weber tenentes  post baculum baculum] baculos Weber  vel : baculos  mandata Dei et mysteria Christi  pastoralem custodiam in manibus et comedetis  quia nescitis quam diu liceat festinantes  quia in itinere erant est enim Phase id est transitus Domini  CAPUT CUM PEDIBUS etc. GREGORIUS. Caput Christi Deus 1Cor. 11, 3.. Caput ergo agni vorare est divinitatem illius fide percipere. Pedes vorare, vestigia humanitatis amando et imitando perquirere. Intestina, verborum Christi occulta et mystica mandata, que voramus, cum avide sumimus. In vorationis verbo pigricia nostra reprehenditur, qui verba eius atque mysteria nec per nos ipsos requirimus, et dicta ab aliis inviti audimus. Non remanebit ex eo quicquam usque mane , quia eius dicta magna sunt discutienda sollicitudine, ut antequam dies resurrectionis appareat, in nocte presentis vite omnia mandata eius intelligendo penetrentur. Sed quia hoc valde difficile est, recte subditur : Si quid residuum fuerit etc. Quod ex agno remanet igni comburimus {t. 1 : Erfurt, f. 66rb ; facsim., p. 133b} quando hoc quod mysterio incarnationis eius intelligere et penetrare non possumus potestati sancti Spiritus humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere vel denuntiare quod non intelligit, sed igni tradat, id est Spiritui sancto relinquat. Quia ergo qualiter edendum sit pascha agnovimus, a qualibus debeat edi prosequamur : Sic autem comedetis illum. Renes vestros accingetis etc. In renibus carnis delectatio accipitur. Unde Ps. 25, 2. : « Ure renes meos et cor meum ». Et alibi de diabolo dicitur Cf. Iob. 40, 11. : Potestas eius in lumbis eius. Qui ergo pascha comedit, iure renes accingit, ut qui solennitatem resurrectionis et incorruptionis agit, corruptioni per vitia nulla subiaceat, voluptates domet, luxuriam refrenet. Hec quidem dura sunt, sed angusta est porta, que ducit ad vitam Mt. 7, 13-14., et habemus multa exempla precedentium. Unde subdit : Calciamenta habebitis in pedibus . Pedes opera sunt. Calciamenta sunt pelles mortuorum animalium. Calciamenta pedes muniunt. Animalia mortua, ex quorum pellibus nostri pedes muniuntur, antiqui patres sunt, qui nos ad eternam patriam precesserunt. Quorum dum exempla conspicimus, operis nostri pedes munimus. Calciamenta ergo in pedibus habere est mortuorum vitam conspicere, et nostra vestigia a peccati vulnere custodire.  TENENTES BACULUM etc. GREGORIUS. Baculus pastoralis custodia, et notandum quod prius precipiuntur renes accingere, post baculos tenere, quia illi debent pastoralem curam suscipere, qui iam in corpore suo sciunt fluxa luxurie domare, ut cum aliis fortia predicant, mollibus desideriis non succumbant. Et comedetis festinanter  : mandata scilicet Dei, mysteria Redemptoris, gaudia patrie celestis, cum festinatione cognoscite, et precepta vite implete ; quia hodie bene licet agere scimus, utrum cras liceat ignoramus. Festinanter ergo pascha comedite, id est ad solennitatem patrie celestis anhelate. Nemo in huius vite itinere torpeat, ne in patria locum perdat.  PHASE. Hebreum ; pascha grecum, id est transitus, quia a filiis Israel ex Egypto migrantibus primum celebratum est : nobis quoque migrandum est de transitoriis ad eterna, de terrenis ad celestia. et transibo per terram Egypti nocte illa  nota quia nocte percutiuntur primogenita Egyptiorum percutiamque omne primogenitum in terra Egypti ab homine  qui videtur rationalis usque ad {t. 1 : Erfurt, f. 66rb ; facsim., p. 133b} pecus  simplicem et in cunctis diis Egypti faciam iudicia ego Dominus  IN CUNCTIS DIIS etc. Ferunt Hebrei quia omnia idola Egypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terre, vel fluminis Nili inundatione.  Allegorice vero nobis egredientibus ex Egypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur. erit autem sanguis  quia sanguinis Christi memoria Christianos ab exterminatore conservat vobis in signum in edibus  mentibus vel corporibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo  non percutiam vos nec erit erit] + in Weber vobis plaga  eterna disperdens quando percussero terram Egypti  cives huius seculi habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno  HABEBITIS AUTEM DIEM HANC. AUGUSTINUS. Et facietis diem hanc in progenies vestras legittimum eternum vel eternalem, quod grece dicitur eomon. Non sic accipiendum est, tamquam possit istorum presentium dies ullus esse eternus ; sed illud eternum est, quod iste significat dies : velut cum dicimus Deum eternum, non istas duas sillabas eternas dicimus, sed quod significant. Quanquam diligenter scrutandum sit quomodo Scriptura soleat appellare eternum, ne forte ita dixerit solenniter eternum, quod nefas habeant pretermittere, aut sponte mutare. Aliud est enim quod precipitur quousque fiat, sicut preceptum est, ut septies muros Hiericho circumiret arca. Aliud, cum precipitur sic observari aliquid, ut nullus terminus prefiniatur. Aut ergo sic appellavit eternum, quod non sponte audeant pretermittere. Aut non signa rerum, sed res que significantur. septem diebus azyma comedetis in die primo  qui dicitur Pascha : reliqui enim dies dicuntur azimorum non erit fermentatum  vel : fermentum  malicie et nequitie in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israel  de cetu sanctorum Deum videntium a die prima a die prima] a primo die Weber usque ad diem septimum.  a principio scilicet vite usque ad finem  SEPTEM DIEBUS etc. Septenarius pro universitate ponitur, quia universum tempus per septem dies volvitur : septem diebus azima comedenda sunt {t. 1 : Erfurt, f. 66va ; facsim., p. 134a} , id est omni tempore presentis vite, simplicitas servanda, malicia cavenda. dies prima  initium fidei erit sancta atque sollemnis  honore passionis et resurrectionis Christi et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis  servilis facietis in eo eo] eis Weber exceptis {t. 1 : Erfurt, f. 66va ; facsim., p. 134a} his  scilicet studiis sanctarum Scripturarum et bonorum operum que parant refectionem eternam que ad vescendum  Pascha pertinent et observabitis azyma  sinceritatis et veritatis in eadem enim ipsa die educam  ad terram viventium exercitum vestrum  exercitatos bonis operibus de terra Egypti  de mundo et custodietis diem istum in generationibus  vel : generationes vestris generationibus vestris] generationes vestras Weber   vestras ritu perpetuo  quia eternam requiem significat primo mense quarta decima decima] + die Weber mensis  Quando Christus cum discipulis cenavit, corpus et sanguinem dedit. ad vesperam  vel : vesperum comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam  PRIMO MENSE etc. RABANUS. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, quod in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Unde Rm. 6, 3. : « Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus » etc. A vespera ergo quartidecimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azima iubemur comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vite simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus 1Pt. 2, 1-2. : Deponentes omnem maliciam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes etc. septem diebus  tota presenti vita fermentatum fermentatum] fermentum Weber  corruptio peccati non inveniatur inveniatur] invenietur Weber in domibus vestris qui comederit fermentatum  dolo, errore doctrine peribit  in eternum anima eius de cetu Israel  sanctorum tam de advenis  qui extra Ecclesiam nutriti et in ipsa postea sunt recepti quam de indigenis  qui intra Ecclesiam nutriti terre  Ecclesie que a Deo compluitur et colitur, ut fructifiet omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris  Ecclesiis, vel diversibus ordinibus edetis azyma Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel  SENIORES . Nota quod non pueris, non iuvenibus, mandata Dei primo communicat, sed senioribus, quia in senibus est sapientia et in multo tempore prudentia. et dixit ad eos : ite tollentes animal per familias  Ecclesias, vel diversos gradus vestras immolate Phase fasciculumque hyssopi  fidei scilicet, que comparatur grano sinapis, que humili devotione suscepta omnes anime affectus purgat tingite sanguine qui est in limine  intentionem mentis, vel frontem corporis  quia sanguis iste est nobis ianua vite et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem  ut supra  FASCICULUMQUE HYSOPI etc. STRABO. Hysopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem. Et significat veram humilitatem, cuius exemplum Christus nobis in semetipso prebuit. Fasciculum ergo hysopi sanguine tingi mus, quando memores humilitatis Christi, eum imitari studemus.  TINGITE SANGUINE etc. AUGUSTINUS. Queritur quem sanguinem dicat iuxta hostium, cum illius sanguinem velit intelligi, cuius immolatione Pascha fit. An precipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus iuxta hostium occidatur ? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est iuxta hostium,quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excipit, iuxta hostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit. nullus vestrum egrediatur  Hoc postea observatum est : tunc enim non poterant, quia in transitu erant. ostium domus sue  Iuxta vel intra claustra mentis debemus conversari dum Pascha celebramus, ne foras sicut Dina vagemur, et cum diabolo fornicemur. usque mane  diem iudicii transibit enim Dominus percutiens Egyptios cumque viderit sanguinem  fidem passionis Christi et munitionem in superliminari et in utroque poste  mentis et corporis. Unde Ps. 4, 7. : « Signatum et super nos lumen vultus tui, Domine ». transcendet ostium domus domus] om. Weber et non sinet percussorem ingredi domos  mentes vel corpora vestras et ledere  ET NON SINET etc. STRABO. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri : quicumque enim fuit, precepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei. custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in eternum {t. 1 : Erfurt, f. 66vb ; facsim., p. 134b} cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cerimonias istas et cum dixerint vobis filii vestri que est ista religio dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israel in Egypto  mundo percutiens  corporaliter vel spiritaliter Egyptios et domos nostras liberans  ab exterminatore, vel a servitute Egypti Incurvatusque  humiliatus populus adoravit  gratias agens et egressi  a servitute filii Israel fecerunt sicut Dominus preceperat Dominus preceperat] inv. Weber Moysi et Aaron factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captive que erat in carcere  ergastulo et omne primogenitum iumentorum  Decimum preceptum est : Non concupisces rem proximi tui etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio precepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur. Peius enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte preceptum suum habet : concupiscere autem rem proximi, etiamsi iusta successione queras, non licet. Qui enim volunt res alienas tamquam iuste possidere, heredes querunt morientibus esse. Cum laudas rem relictam quasi iure possidentem, Deus damnat iniuste cupientem. Qui enim queris ab aliquo heres fieri, non vis ut habeat heredes : in quibus nihil carius primogenitis est. Iure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi iuris umbram perquiris, et que meliora sunt cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non precessit. Omnia opera bona sunt filii spiritales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non caritate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas. surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Egyptus ortusque ortusque] et ortus Weber est clamor magnus in Egypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus  NEQUE ENIM ERAT DOMUS etc. AUGUSTINUS. Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus, in qua non esset mortuus ? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Egyptii, etiam qui habitabant in terra Iessen ? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terre, id est homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu : non aliquid in terra vel in celo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebre. A talibus enim plagis cum terra Iessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Egyptios, qui in ea cum Hebreis morabantur : hac vero omnes percussi sunt. Vocatisque pharao pharao] om. Weber Moysen Moysen] Moyse Rusch et Aaron nocte ait : Surgite, egredimini a populo meo et vos et filii Israel. Ite immolate Domino sicut dicitis. Oves vestras et armenta assumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi.  gratias agite Urgebantque Urgebantque] Urguebantque Weber Egyptii populum de terra exire velociter dicentes : Omnes moriemur. Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur  « Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio » etc. 1Cor. 5, 7-8 : « Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. 8 Itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitie et nequitie sed in azymis sinceritatis et veritatis ».  CONSPERSAM FARINAM etc. AUGUSTINUS. Sine fermento proficiscuntur filii Israel de Egypto ut, exeuntes de hoc seculo, abiiciamus fermentum « malitie et {t. 1 : Erfurt, f. 67ra ; facsim., p. 135a} nequitie » et"epulemur in azymis sinceritatis et veritatis" Cf. 1Cor. 5, 7-8.. et ligans  ne difflueret in palleis palleis] palliis Weber  operum ornamentis vel fidei munimentis posuit super humeros suos  in exercitatione operum feceruntque filii Israel {t. 1 : Erfurt, f. 67ra ; facsim., p. 135a} sicut preceperat Moyses et petierunt ab Egyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.  In auro et argento et vestibus Egyptiorum significantur quedam doctrine que, ex ipsa consuetudine gentium, utiliter inquiruntur, vel anime pretiose cum corporibus suis que de gentibus populo Dei adiunguntur.  ET PETIERUNT etc. AUGUSTINUS. Hoc iam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur, nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Egyptios qui cum Hebreis habitabant.  VASA AUREA etc. Hec doctrinas significant, que ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur, vel animas pretiosas ex gentibus, tamquam vasa aurea et argentea cum vestibus , id est corporibus : que se adiungunt populo Dei, ut semel de hoc seculo tamquam de Egypto liberentur. Dedit autem Dominus gratiam populo coram Egyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Egyptios profectique profectique] + sunt Weber filii Israel de Ramesse  de Boida, ut aiunt  commotio tinee in Socoth  tabernacula sexcenta ferme millia peditum virorum  perfecti in operibus bonis  quia gloria perfectorum est principium  PEDITUM. pugnatorum absque parvulis et mulieribus et mulieribus] om. Weber  Infirma non sunt digna numero, quia nec apta bello  PROFECTIQUE SUNT etc. ORIGENES. Qui de Egypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere : primo ei ex Ramasse proficiscendum est, que interpretatur ‘commotio tinee’. Si vis venire in hoc, ut Deus sit tibi dux, et precedat in columna nubis, et sequatur petra, que escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramasse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat et fures effodiunt, et furantur Mt. 6, 19.. Quasi : Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in celo, et veni, sequere me Mt. 19, 21. , hoc est proficisci de Ramasse, et sequi Christum.  DE RAMASSE IN SOCOTH etc. ORIGENES. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramasse venerunt in Sochot , quod interpretatur tabernacula. Cum ergo relinquens Egyptum, discusseris tineas totius corruptele et vitiorum incitamenta reieceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus expoliari, sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est : movenda sunt etiam castra de Sochot, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis, quia hic scilicet audies quod Deus antecedebat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis ; non hoc in Ramasse, nec in Sochot, que secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina : hoc erat triduum ad quod festinabat Moyses et Aaron, et contradicebat pharao, dicens : Non eatis longius. Nolebat ad locum signorum pervenire filios Israel, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Cf. Os. 6, 3. : Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu eius. Prima dies nobis Christi passio. Secunda, qua in infernum descendit. Tertia, qua resurrexit. Ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis, per noctem vero in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit, et fecit consedere in celestibus.  SEXCENTA FERE MILLIA etc. AUGUSTINUS. Queritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebrei per eos annos in Egypto, quos ostendere consideratus in Scripturis numerus potest : qui quot fuerint non parva questio est. Dicit enim Deus Abrae antequam non solum Isaac, sed et Hysmael natus esset Gn. 15, 13. : Peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentis annis. Si ergo quadringentos annos intelligimus eos fuisse cum Egyptiis, non parvum spacium fuit, quo ita populus multiplicaretur ; sed tot annos non fuisse, Scriptura aperte testatur. Quidam enim putant quadringentos triginta annos {t. 1 : Erfurt, f. 67rb ; facsim., p. 135b} accipi debere, ex quo Iacob intravit in Egyptum, uque quo Moyses populum liberavit, quia in Exodo scriptum est : Incolatus filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Egypti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni quadringenti triginta. Servitutis autem eorum esse annos quadringentos, quia in Genesi scriptum est : In servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos annos. Sed quia servitutis anni computantur post mortem Ioseph - Illo enim vivo, non servierunt -, non possunt quadringenti triginta in Egypto computari. Ingressus est enim Iacob anno filii sui trigesimo nono, quia triginta annorum erat Ioseph, cum apparuit in conspectu pharaonis et regnare cepit sub illo. Transactis autem septem annis ubertatis, secundo anno famis venit Iacob in Egyptum cum filiis suis, tricesimum nonum agente Ioseph, qui impletis vite sue centum et decem annis, mortuus est. Vixit autem post adventum patris, septuaginta et unum, quos si retraxeris a quadringentis triginta, remanebunt servitutis anni non quadringenti, sed tricenti quinquaginta novem. Si autem computaverimus ex quo Ioseph sub pharaone regnare cepit, ut quodammodo dicatur Israel intrasse in Egyptum, cum ibi filius suus sublimatus est, sic etiam trecenti quinquaginta erunt, quos Tyconius vult accipi quadringentos, ut a toto pars intelligatur, id est a centenario quinquagenarius. Et probat hac loquendi regula solere uti Scripturam. Si vero, quod probabilius est, dicamus Israel intrasse in Egyptum, quando illic Ioseph venditus esse cepit, detrahimus adhuc annos tredecim, ut trecentos triginta septem annos pro quadringentis accipiamus. Sed cum Scriptura dicat Caath filium Levi avum Moysi, cum avo suo Iacob, intrasse in Egyptum, et dicat eum vixisse annis centum triginta, filium vero eius patrem Moysi Amram centum triginta septem ; Moysen vero octoginta annorum fuisse, dum de Egypto populum liberavit : etiam si genuisset Caath patrem Moysi, quo anno mortuus est, ille quoque ultimo vite sue anno genuisset Moysen ; computati anni centum triginta et centum triginta septem et octoginta, trecentos quadraginta septem annos faciunt, non quadringentos triginta. Quod si quis dicat extremo anno vite Ioseph natum fuisse Caath filium Levi, septuaginta ferme anni possunt accedere illi summe, quia septuaginta unum annum vixit Ioseph in Egypto post ingressum patris sui. Sunt etiam sic septuaginta anni vite Ioseph ab ingressu Iacob in Egyptum usque ad nativitatem Caath, si tunc natus asseratur, et centum triginta anni ipsius Caath, et centum triginta septem filii eius Amram patris Moysi, et octoginta ipsius Moysi, quadringentos decem et septem annos faciunt, non quadringentos triginta. Vera ergo videtur computatio Eusebii in Cronica historia : ab illa enim promissione computat quadringentos et triginta annos, qua vocavit Deus Abraam, ut exiret de terra sua in terram Chanaan, quia et Apostolus cum fidem Abrae commendaret, in ea promissione qua promisit ei Deus quod benedicerentur in eo omnes tribus terre : Hoc autem dico, inquit Gal. 3, 17., quia testamentum confirmatum a Deo, que post quadringentos et triginta annos facta lex non irritum facit. In Exodo quoque satis hoc significatur. Non enim dixit : Incolatus filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Egypti, anni quadringenti triginta ; sed aperte dixit : quem incoluerunt in terra Egypti, et in terra Chanaan, ipsi et patres {t. 1 : Erfurt, f. 67va ; facsim., p. 136a} eorum. Patet ergo etiam computandum esse tempus Patriarcharum Abraam, Isaac, et Iacob, ex quo peregrinari cepit Abraam in terra Chanaan : id est ab illa promissione in qua fidem eius laudat Apostolus, usque quo ingressus est Israel in Egyptum. Toto enim illo tempore peregrinati sunt patres in terra Chanaan, et postea semen Israel in Egypto : et sic completi sunt quadringenti triginta anni a promissione usque ad exitum Israel de Egypto, quando facta est Lex in monte Sina, que non facit irritum testamentum Dei Cf. Gal. 3, 17.. Septuagesimo quinto anno vite sue Abraam, secundum Scripturam, ingressus est in terram Chanaan et genuit Isaac cum esset annorum centum. Fiunt ergo anni viginti quinque a promissione usque ad natum Isaac. His adduntur omnes anni vite eius, id est centum octoginta, et fiunt ducenti quinque. Tunc erat Iacob annorum centum viginti. Nati sunt enim sexagenario patre gemini, ipse et Esau. Post decem vero annos intravit Iacob in Egyptum, cum esset annorum centum triginta. Ioseph autem esset triginta novem. Fiunt ergo anni a promissione usque ad ingressum Iacob in Egyptum, ducenti quindecim. Ioseph autem postea vixit septuaginta et unum. Omnes autem eius anni centum decem. Cum ergo ad ducentos et quindecim annos accesserit septuaginta unus, fiunt anni ducenti octoginta sex. Restant ergo centum quadraginta quatuor vel quinque, quibus servivit Israel in Egypto post mortem Ioseph. His annis quantum multiplicari potuerint, si fecunditas hominum consideretur, adiuvante Deo, qui eos multiplicari voluit, reperitur non esse mirum quod in sexcentis milibus peditum de Egypto egressi sunt. Quod ergo dixit Deus Abrae : In servitutem redigent eos, et nocebunt quadringentis annis, non intelligendum est quod in illa servitute dura quadringentos annos servierunt, sed quia scriptum est Gn. 21, 12 ; Rm. 9, 7 ; Hbr. 11, 18. : « In Isaac vocabitur tibi semen », ab anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis, computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta detraxeris viginti quinque qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, {t. 1 : Erfurt, f. 67vb ; facsim., p. 136a} non mirum est si quadringentos et quinque annos summa solida quadringentos dixit Scriptura, que tempora ita solet computare, ut quod de summa perfectionis numerum paululum excrescit aut infra est, non computetur. Non ergo quod ait : In servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos servierint. Sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est : Peregrinum erit semen tuum in terra non propria, quia vel in terra Chanaan, vel in Egypto, peregrinum fuit semen, antequam promissam hereditatem susciperent egressi de Egypto : ut yperbaton hic intelligatur, et sit ordo verborum : Sciens quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis. Illud autem interpositum : In servitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos non pertineat. In extrema enim parte annorum summe huius, id est post mortem Ioseph, dura servitute oppressi sunt. sed et vulgus promiscuum innumerabile  mutiplicati sunt super numerum, quia Mt. 20, 16 ; 22, 14. : Multi vocati, pauci vero electi. ascendit cum eis oves  innocentes et armenta et animantia diversi generis multa nimis  quia si pugnare non possunt, pugnantibus tamen auxilio sunt coxeruntque  igne Spiritus sancti astringentes farinam quam dudum conspersam  ut essent nova conspersio et azimi Cf. 1Cor. 5, 7. de Egypto  mundo tulerant et fecerunt subcinericios  in humilitate panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Egyptiis  Ipse mundus compellit ad Deum, et Sathanas Sathanam expellit, ne corrumpamur fermento peccati. et nullam facere sinentibus moram  Urgent Egyptii ne Evangelii sapore austeritatem legis, vel mundani dogmatis condiamus. {t. 1 : Erfurt, f. 67rb ; facsim., p. 135b} nec pulmenti quicquam occurrerant preparare habitatio autem filiorum Israel qua manserant in Egypto fuit quadringentorum triginta annorum  ex quo Abraam exivit de terra sua ut habitaret in terra Chanaan usque ad exitum de Egypto, quando facta est Lex in monte Sina. quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Egypti nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Egypti hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis dixitque Dominus ad Moysen et Aaron hec est religio Phase omnis alienigena non comedet ex eo  Gentilis Iudeus, vel ab Eccleia excommunicatus, non debet communicare sacramentis Dominici corporis. omnis autem servus empticius  qui ante servivit idolis, sed redemptus est sanguine Christi circumcidetur  ab originalibus peccatis in baptismo et sic comedet  exutus veterem hominnem et indutus novum Cf. Eph. 4, 22-24, Col. 3, 9-10.  Corpus Christi advena  qui nuper venit ad fidem, nec adhuc firmus est et mercennarius  qui pro lucris temporalibus Christo servit non edent ex eo. In una domo  Ecclesia catholica, non in conventiculis hereticorum comedetis comedetis] comedetur Weber  vel : comedetur nec efferetis de {t. 1 : Erfurt, f. 67va ; facsim., p. 136a} carnibus eius  quia nec Iudei nec pagani nec heretici nec omnino qui extra Ecclesiam sunt, ad hanc communionem admittuntur. foras  id est extra catholicam Ecclesiam, ne impiis et peccatoribus communicent, quia catholica Ecclesia privantur. nec os eius eius] illius Weber confringetis  divinitatem scilicet propter humanitatem non minuetis  NEC OS EIUS etc. Os Christi in cruce non est confractum, quia videntes eum iam mortuum, non fregerunt eius crura : vel robur divinitatis in carne per blasphemiam non corrumpitur, quia non est purus homo, sed verus Deus. omnis cetus  catholica Ecclesia filiorum Israel  non aliorum faciet illud. Quod si quis  infidelis et peregrinus a cultu Christianorum peregrinorum  gentilium vel Iudeorum in vestram voluerit transire coloniam  cultum religionis et facere  celeberrimum transitum de mundo a Deum Phase Domini circumcidetur prius  ut deponat veterem hominem cum actibus suis Col. 3, 9. omne masculinum eius  Fortis enim est et vir qui potest circumcidi superfluitate originalis et actualis corruptionis. et tunc  Non ante : « Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit ». 1Cor. 11, 29. rite celebrabit  sociatus conviviis celestibus eritque sicut indigena terre  nutritus in Ecclesia  nobilitate catholica si quis autem non circumcisus non circumcisus] inv. Weber fuerit  quia nulla pars immunditie cum munditia, que omnia mundat non vescetur ex eo  quia"non acceptor personarum Deus" Cf. Act. 10, 34., nec est"distinctio Iudei et Greci" Rm. 10, 12. eadem lex erit indigene et colono  qui receptus est in Ecclesie colonia qui peregrinatur apud vos feceruntque feceruntque] fecerunt Weber omnes filii Israel sicut preceperat Dominus Moysi et Aaron. et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Egypti per turmas suas  diversos ordines, sexus, professiones Capitulum 13 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : sanctifica  dedica.  SANCTIFICA. Quia occidi omnia primogenita Egyptiorum in liberatione vestra. mihi omne primogenitum  operis boni principium quod aperit vulvam  corporis vel mentis : Dat enim Deus velle et perficere pro bona voluntate Cf. Phil. 2, 13.. in filiis Israel  Deum videntibus tam de hominibus  rationalibus et doctis quam de iumentis  irrationalibus, indoctis mea sunt enim omnia  quia initium boni omnis a Deo, cuius misericordia prevenit et sequitur et ait Moyses ad populum : Mementote  memoriter tenete, quanta fecit vobis Dominus diei huius  qua vera lux mundo effulsit  unice in qua egressi  liberi estis de Egypto  de tenebris huius mundi et de domo  de familia diaboli servitutis  diabolice quoniam in manu  in Filio, qui est virtus et sapientia Patris forti  invincibili eduxit vos  servos Dominus  qui potest de loco isto  horrendo ut non comedatis fermentatum  in malicia et nequitia panem.  scilicet celi, et verbum Dei Hodie egredimini  ut novos cibos edatis mense novarum {t. 1 : Erfurt, f. 67vb ; facsim., p. 136b} frugum cumque introduxerit te introduxerit te] inv. Weber Dominus in terram Chananei  quam ante tenebant gentes vitiorum et Ethei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit  firmiter promisit ne quis dubitaret patribus tuis  carne vel fide ut daret tibi terram fluentem  presentem Ecclesiam, vel futuram patriam lacte  parvulorum doctrina et melle  dulcedine celica ; unde Is. 7, 15. : « Butirum et mel comedet ». celebrabitis celebrabitis] celebrabis Weber  spiritaliter, quia non prodest extra celebrare, nisi vera celebritas agatur in mente hunc morem  non alium sacrorum mense isto  notabili mystico septem diebus  toto tempore vite presentis vesceris azymis  sinceritatis et veritatis et in die septima septima Rusch ] septimo Weber  finito labore operandi erit sollemnitas Domini  vera requies animarum azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te  et si fit : Non regnet peccatum in corpore mortali Cf. Rm. 6, 12.. aliquid fermentatum  modicum fermentum totam massam corrumpit nec in cunctis finibus  terminis Ecclesie tuis narrabisque filio tuo  discipulo, cuilibet minori in die illo dicens hoc  notabile insigne est quod fecit mihi Dominus mihi Dominus] inv. Weber quando egressus sum de Egypto et erit quasi signum  fidei professionis in manu  opere, magis fortasse sensus est quam locutio tua et quasi monimentum monimentum] monumentum Weber ante oculos tuos  cordis, ne obliviscaris  « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. » Ps. 118, 18.  intentionis tue, quia : « Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit » Mt. 6, 22 ; Lc 11, 34.. et ut lex Domini  meditationes legis  « Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte » Ps. 1, 2.. semper sit sit] om. Weber in ore tuo  cordis vel corporis in manu enim forti eduxit te Dominus de Egypto  ET ERIT QUASI etc. AUGUSTINUS. Quid est quod ait cum de Pascha preciperet : Erit tibi in signum super manum tuam ? An intelligi voluit ‘super opera tua’, id est quod preferre debeas operibus tuis ? Pertinet enim Pascha propter occisionem ovis ad fidem Christi et sanguinem quo redempti sumus. Hec autem fides operibus preponenda est, ut sit quodammodo super manum contra illos qui in operibus Legis gloriantur. Unde Apostolus sic fidem operibus anteponit, ut ex illa pendeant opera bona, et preveniantur, non ipsa meritis operum bonorum retribuatur. Illa enim ad gratiam pertinet : Si autem gratia, iam non ex operibus ; alioquin gratia iam non est gratia Rm 11, 6.. custodies  diligenter huiuscemodi cultum  prescriptum : ne te excuses cui religio prescripta est statuto tempore  a Deo a diebus in dies  donec corruptibile hoc induet incorruptionem et pervenias ad angelorum societatem cumque introduxerit te Dominus Dominus] om. Weber in terram Chananei  Exponit quomodo sacrificet primogenita. sicut iuravit tibi et patribus tuis  quorum meritis introduceris et dederit  gratis eam tibi separabis  ad hominem omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus  non feminini, quem diligit pharao et nutrit  virilis et perfecti operis consecrabis Domino  Non tibi : feminea enim et mollia deputanda sunt nobis, non Deo. primogenitum asini  primordia immunde vite mutabis ove  innocentia sequentis vite  PRIMOGENITUM ASINI etc. GREGORIUS. Asinus immunditiam, ovis innocentiam {t. 1 : Erfurt, f. 68ra ; facsim., p. 137a} significat. Asini ergo primogenitum ove mutare , est immunde vite primordia innocentie simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit, que ut immunda Dominus respuit, ea iam agendo proferat, que Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post maliciam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove , maliciam scilicet prioris vite. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit . quod si si] + non Weber {t. 1 : Erfurt, f. 68ra ; facsim., p. 137a} redemeris interficies  id est : si ita infirmus es ut ad veram innocentiam non possis pervenire, confitere saltem et damna peccatum tuum.  pretio emendate vite. omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes cumque interrogaverit te filius tuus  Secundum illud Cf. Dt. 32, 7. : Interroga patres tuos et dicent tibi etc. Et spiritalium et carnalium patrum est Legem scire et fidem docere. cras  in futuro : consueta locutio dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de terra Egypti terra Egypti] Egypto Weber de domo servitutis nam cum induratus esset pharao  sponte, vel a Domino et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito  ut supra hominis  qui doctus putatur usque ad primogenitum iumentorum  stultorum idcirco immolo  vel : immolabo  memor benificii Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus  primordia boni operis et cogitationis et omnia primogenita filiorum meorum  operum vel cogitationum redimo  corrigendo, in melius mutando erit igitur  vel : enim quasi signum  memoria beneficii in manu  operatione tua et quasi appensum quid ob recordationem  memoriam eternam ante ante] inter Weber oculos tuos  cordis, quibus videntur miracula Legis  ET QUASI APPENSUM. Hoc male intelligentes Iudei, pictatia vel philacteria capitibus circumligabant in quibus decem verba scripta ante oculos habebant. eo quod in manu forti eduxit vos eduxit vos] eduxerit nos Weber Dominus de Egypto igitur cum emisisset pharao populum, non eos  adhuc rudes inchoantes duxit Deus Deus] Dominus Weber  ad terram promissionis per viam terre Philistiim que vicina est reputans ne forte peniteret eum,  egressum de Egypto si vidisset adversum se bella  vitiorum, demonum consurgere, et reverteretur {t. 1 : Erfurt, f. 68rb ; facsim., p. 137b} in Egyptum.  seculum, quod adhuc vicinum et prope  CUM EMISISSET etc. GREGORIUS. Moraliter. Sepe conversi in ipso aditu sue conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetie, predicamenta doctrine, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant, quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Egypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur, quia relinquentibus seculum quedam prius tranquillitas ostenditur ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant. Prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur. Post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent, quanto in Deo altius cognoverunt que ament.  NON EOS DUXIT etc. AUGUSTINUS. Hic ostenditur omnia fieri debere que consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea que adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adiutor est Sed circumduxit  quasi suavitate securitatis fovens per viam deserti que est iuxta mare Rubrum  baptismum sanguine Christi consecratum, cui vicina est via deserti que est Christus et armati  virtutibus ascenderunt  de valle Egypti filii Israel de terra Egypti.  ET ARMATI ASCENDERUNT etc. HIERONYMUS. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus, verbum interpretatur ad verbum, ubi Septuaginta posuerunt : Quinta autem generatione ascenderunt filii Israel de terra Egypti , transtulit : et armati ascenderunt filii Israel de terra Egypti , licet pro eo quod nos armati diximus : secundum Greci sermonis ambiguitatem ‘instructi’ vel ‘muniti’ propter supellectilem qua Egyptios expoliaverunt possit intelligi. Sed ubi Septuaginta ‘quinta generatione’ posuerunt, qui Hebreorum libros diligenter inspexerunt, non ‘quinta’, sed ‘quinque’ scriptum afferunt, ut sit sensus : quinque autem ascenderunt filii Israel de terra Egypti  ; quod quia minus videbatur intelligi, adiuncta generatio est. Aquila vero, et in ceteris et in hoc precipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia.  AUGUSTINUS. Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra etc. Utrum progeniem in centum annis vult computari, et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta {t. 1 : Erfurt, f. 68rb ; facsim., p. 137b} annos egressus ? An per hominum generationes hoc potius intelligendum est, ab ipso Iacob qui intravit in Egyptum usque ad Moysen qui cum populo egressus est ? Iacob enim primus, secundus Levi, tertius Caath, quartus Amram, quintus Moyses invenitur. Has autem dicit progenies latinus interpres, quas vocant Greci, que in Evangelio ‘generationes’ appellantur, nec numerantur per successiones hominum, non per numerum annorum. Alii autem non a Iacob per Levi usque ad Moysen, sed per tribum Iude numerant, que regalis fuit, ita ut a Phares filio Iude qui cum Iuda patre suo ingressus est in Egyptum usque ad Salmon qui in ipsa tribu Iuda dux, in terram promissionis intravit, sint quinque generationes. Phares enim genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naason, Naason genuit Salmon. tulit quoque Moyses ossa Ioseph  De quibus dicit Iesus filius Sirach quod post mortem prophetaverunt, quia scilicet Ioseph, quod post mortem suam futurum erat filiis Israel, prophetavit. secum eo quod adiurasset filios Israel dicens : Visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum. profectique de Socoth castrametati sunt in Ethan,  signa eis in extremis finibus solitudinis.  in confino Egypti et deserti, ubi solitudo post finitam Egyptum incipit Dominus autem precedebat  Deus et protector eos ad ostendendam viam  celestis patrie per diem  vitam iustorum in columna nubis  lenis blandimenti et per noctem  vitam peccatorum in columna ignis  quia terribilis iniustis ut dux esset itineris utroque tempore. numquam defuit  tradunt Hebrei quod per quadraginta annos columna nubis in die protecti sunt, ne calore solis urerentur. columna nubis  obscuritas Veteris Testamenti per diem nec columna ignis  lux Evangelii per noctem coram populo  DOMINUS AUTEM. ORIGENES. Cum a te tertie diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere.  GREGORIUS. In igne, terror. In nube nube] uube cacogr . Rusch , visionis lene blandimentum. Dies, vita iusti. Nox, peccatoris. Unde Eph. 5, 8. : Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem, quia omnipotens Deus et blandus iustis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad iudicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per iustitie districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum preibat et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat, quia Christus conversationis sue exemplo ducatum sequentibus prestans, de iustitia sua confidentibus nulla nulla] uulla cacogr . Rusch luce claruit ; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit.  Christus nubes et columna, quia rectus et firmus, et fulciens infirmitatem nostram, quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident ceci fiant. Christi quoque sacramentum tamquam in die manifestum est in carne velut in nube. In iudicio vero tamquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio, tamquam ignis lucebit iustis et ardebit iniustis. Capitulum 14 Locutusque Locutusque] locutus Weber est est] + autem Weber Dominus ad Moysen dicens : Loquere filiis Israel reversi castrametentur e regione Phiahiroth Phiahiroth] Phiairoht cacogr . Rusch  locus in deserto  os nobilium que est inter Magdalum Magdalum] Magdolum Weber  Turris civitas in confinio Egypti ad quam Iudei in captivitate tempore Ieremie confugerunt. et mare contra Beelsephon  locus in deserto in conspectu eius castra ponetis {t. 1 : Erfurt, f. 68va ; facsim., p. 138a} super mare  PHIAIROTH QUE EST INTER MAGDALUM etc. ORIGENES. Videamus que via precipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epanleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon etc. Epanleum ascensio tortuosa, Magdalum turris, Beelsephon ascensio specule, vel habens speculam interpretatur. Credebas forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter : Arta est enim et angusta via que ducit ad vitam Mt. 7, 14. . Est ergo iter quo inceditur ascensio tortuosa, et ascensio specule vel habens speculam. Ascensio ad actus pertinet. Specula ad fidem. Ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est {t. 1 : Erfurt, f. 68va ; facsim., p. 138a} difficultas, multus labor : multe enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere que Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas questiones, obiectiones hereticorum, contradictiones infidelium : hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Cf. Lc 14, 28. : Quis vestrum volens turrim edificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat ? Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus. Quod videns pharao dicit : Errant isti. Apud pharaonem qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientie tortuosum, multas habens difficultates et amfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum eius Iesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et inexecrabibile videtur hoc infidelibus. Si dicis Deum maiestatis crucifixum filium hominis esse, qui de celo descendit, tortuosa videntur hec et difficilia ; qui audit, nisi cum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei. Qui ait : Tollentes de Othon castra, collocate inter Epanleum et Magdalum. dicturusque est pharao super filios filios] filiis Weber Israel coartati sunt in terra  Iosephus dicit quod ex una parte mons intrans gressibilis, ex altera mare coartabat. conclusit eos desertum et indurabo  ut supra cor eius, ac persequetur vos et glorificabor  gloriosus apparebo in pharaone Pharaone] Pharao Weber  demerso et in omni exercitu eius scientque Egyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita. Et nuntiatum est regi Egyptiorum quod fugisset populus immutatumque est cor pharaonis et servorum eius super populum populum] populo Weber et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel ne serviret nobis ?  FUGISSET POPULUS etc. ORIGENES. Fugiens Egyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad edificium turris : venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur 2Tim. 3, 12. , quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Egyptus te insectatur. Sed vide quid fiet : Levavit, inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Israel, et abiit post illos. Elevavit et columna nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Egyptiorum et Israelitarum. Hec columna nubis populo Dei efficitur murus : Egyptiis imponit tenebras ; non transfertur columna ignis ad Egyptios, ut videant lucem, sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Egyptiis recedas, si de potestate demonum fugias, vide quanta tibi preparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas : nec Egyptiorum equitatus et quadrige perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens : Tamquam non essent sepulcra in Egypto, ita eduxisti nos et cetera. iunxit ergo currum  superbiam volubilis seculi et omnem populum suum assumpsit secum tulitque  contra fidem sancte Trinitatis pugnaturus trecentos trecentos] sexcentos Weber  alias : sexcentos currus electos  egregios militia et et] om. Weber quicquid in Egypto curruum fuit et duces  maiores totius exercitus  militie diaboli induravitque Dominus cor pharaonis regis Egypti et persecutus est  corporaliter vel spiritaliter filios Israel  sanctos  Qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur Cf. Tim. 3, 12., ut retrahantur. at illi egressi erant  de Egyptio in manu excelsa  insuperabili potentia cumque persequerentur Egyptii vestigia precedentium repererunt eos in castris  fidei super mare  fluctus tentationum omnis equitatus {t. 1 : Erfurt, f. 68vb ; facsim., p. 138b} et currus pharaonis et universus exercitus erant in Phiahiroth Phia(h)iroth Rusch Ed1530 Edmaior. ] Ahiroth Weber contra Beelsephon cumque appropinquasset pharao  acrius tentando levantes filii Israel oculos viderunt Egyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum et dixerunt ad Moysen forsitan non erant sepulcra in Egypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine  verba desperantium et in tentatione lassescentium quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Egypto  potestate Sathane nonne est iste est iste] inv. Weber sermo quem loquebamur ad te in Egypto dicentes : recede a nobis ut serviamus Egyptiis ? multo enim melius est servire Egyptiis Egyptiis] eis Weber quam mori in solitudine.  Tentationis et fragilitatis verba sunt, alioquin falsa sunt. Melius est enim bonum incipere, etsi non possis perficere, quam a diabolo non recedere.  QUAM MORI IN SOLITUDINE. Non pervenientes ad terram promissionis.  FORSITAN NON ERANT etc. ORIGENES. Hec fatiscentis in tentatione animi verba sunt : beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Mt. 14, 31. : « Modice fidei, quare dubitasti ? » Tentationis et fragilitatis hec verba sunt. Alioquin falsum est. Melius est enim in eremo mori quam Egyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Egyptiis, id est rectoribus tenebrarum, et a potestate Sathane, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam querenti in itinere mori quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, {t. 1 : Erfurt, f. 68vb ; facsim., p. 138b} nec incipiendum iudicant. Melius est enim in itinere mori quam inter Egyptios necari, et falsis atque amaris fluctibus obrui. et ait Moyses  Lex Dei ad populum : nolite timere  quasi : Nolite timere, pusillus grex state  « in fide, viriliter agite » 1Cor. 16, 13.. et videte  oculis corporis et mentis magnalia Domini que facturus est hodie  in tempore gratie Egyptios  rectores tenebrarum enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum  quia princeps huius mundi eicitur foras  vivos scilicet : mortuos enim postea viderunt  EGYPTIOS ENIM QUOS etc. AUGUSTINUS. Sicut enim vidistis Egyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in eternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hec verba, cum viderint postea Israelite Egyptios ? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis sue ? Posteri vero eorum viderunt posteros illorum. An non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit questio, nec de eterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sicut hodie ? Dominus  qui potest solus pugnabit pro vobis,  contra aereas potestates et vos tacebitis.  quiescetis dixitque Dominus ad Moysen :  postulante spiritu inenarrabili gemitu Quid clamas ad me ? Loquere {t. 1 : Erfurt, f. 69ra ; facsim., p. 139a} filiis Israel ut proficiscantur. Tu autem eleva virgam tuam,  hec est virga in qua fiebant mirabilia, que dicitur Moysi et Aaron, quia per illam operabantur.  verbum Legis et extende manum super mare,  fluctus contradicentium et divide illud  legittimis disputationum lineis, rectum iter fidei sequendo ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.  QUID CLAMAS AD ME etc. GREGORIUS. Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Eternam enim vitam si ore petimus nec corde desideramus, clamantes tacemus. Si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moyses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei : Quid clamas ad me ? In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet.  ORIGENES. Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit : Quid clamas ad me ? Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum : Quia dedit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem : Abba, Pater Gal. 4, 6. . Et addit Rm. 8, 26. : Ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et iterum Rm. 8, 27. : « Qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus ». Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Iubetur Moyses virga percutere mare, ut ingrediente populo Dei cedat, et aque que timebantur, dextra levaque murus effecte, non solum pernitiem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem. Bonitatem Creatoris intellige, si voluntati eius obtemperes, si legem eius sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a maioribus traditum quod singulis tribubus singule aquarum divisiones facte sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur Ps. 135, 13. : « Qui divisit mare Rubrum in divisiones » etc, et alibi Cf. Ps. 67, 28. : Ibi Beniamin minor in stupore. Principes Iuda, duces eorum, principes Zabulon, principes Nephthali, proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Moyse consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptisaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Egyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi et spiritales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis, et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Egyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Iesum, ne eos iterum mergat in abyssum.   {t. 1 : Erfurt, f. 69ra ; facsim., p. 139a} ORIGENES. Aliter, si Egyptum fugias, id est ignorantie tenebras, si sequaris Moysen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga Moysi, id est verbo Legis et vigilantia Scripturarum, iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent unde victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrine verbo proficies, ut auditores tui quos in virga legis erudisti, iam contra Egyptios, velut fluctus maris, insurgant, nec solum impugnent, sed et superent et extinguant. Extinguit enim Egyptium, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritaliter vivit, qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Cf. Eph. 6, 16. : Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita iacula extinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Egyptios hodie videre mortuos et ipsum pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Sathanam sub pedibus nostris velociter per Iesum Christum. ego autem indurabo  ut supra cor Egyptiorum  non tantum pharaonis ut persequantur vos et glorificabor  gloriosus apparebo in pharaone  submerso et in omni exercitu eius in curribus  volubili gloria et in equitibus  superbis Illius. et scient  scire coguntur Egyptii  non alius quia ego sum Dominus  non pharao cum glorificatus fuero in pharaone et in curribus atque in equitibus eius. tollensque se angelus  doctores Domini Domini] Dei Weber qui precedebat  docendo et verbo et exemplo castra Israel,  Ecclesiam contra hostes munitam. Unde Ct. 6, 3. : « Terribilis ut castrorum acies ordinata ». abiit  se opponendo periculo post eos, et cum eo pariter columna nubis  scientia Scripture, que est sustamentum Ecclesie priora dimittens post tergum stetit inter castra Egyptiorum  persecutorum et castra Israel, et erat nubes tenebrosa  Egyptiis et illuminans  Hebreis noctem  obscuritatem presentis vite, dum videmus per speculum in enigmate 1Cor. 13, 12. ita ita] om. Weber ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent  TOLLENSQUE SE etc. STRABO. Angelus , qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis precepta vite annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum, castra Israel , id est Ecclesiam, precedunt, quia cum scientia Scripturarum president. Supervenientibus Egyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subiectis. Nubes vero tenebrosa erat Egyptiis, lucida Hebreis. cumque extendisset  demonstrando scilicet in aquis effectum divine potentie Moyses  Lex Dei manum  potentiam corrigendi et convincendi persecutorum scilicet contradictionem super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente  Spiritu sancto mundanam sapientiam exiccante tota nocte  adversitatis, vel ignorantie presentis et vertit in siccum divisaque est aqua  TOTA NOCTE etc. Quia toto tempore huius vite, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spiritali Egypto in terram promissionis transeant : hostium vero suffocat exercitum.  ISIDORUS. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat ; {t. 1 : Erfurt, f. 69rb ; facsim., p. 139b} hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata preterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur : premunt Egyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus, et fideles de lavacro ascendentes, extinctis peccatis, hymnum decantant dicentes Ex. 15, 1.21. : « Cantemus Domino, gloriose enim, etc ». et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus  defensio a dextera eorum et leva persequentesque Egyptii  peccata ingressi sunt post eos et et] om. Weber  scilicet omnis equitatus pharaonis  diaboli currus eius  currus Dei sunt omnes electi de quibus dicitur Ps. 67, 18. : « Currus Dei decem milibus, etc ».  currus diaboli : omnes reprobi et spiritulaes nequitie et equites  demones per medium maris iamque advenerat  luce fidei clarescente, et Deo populum suum illuminante, transmissis tenebris ignorantie vigilia matutina  qua Christus ab inferis resurrexit  ut vigilaret Deus ad custodiam populi qui ante videbatur dormire et ecce respiciens Dominus  Respicere Deus dicitur, cum aliquod novum et insigne facit. super castra Egyptiorum  spiritalium nequitiarum per {t. 1 : Erfurt, f. 69rb ; facsim., p. 139b} columnam  que fulcit pios, obruit impios ignis  quia terribilis impiis et nubis  quia blandus suis interfecit exercitum eorum  vitia, potentiam malorum et subvertit rotas curruum  strepitum et volubilitatem reproborum ferebanturque  ab inquitate sua in profundum  abissi dixerunt  visa Dei potentia quoque quoque] ergo Weber  vel : ergo Egyptii  demones, vel quilibet perssecutores fugiamus  non insequamur Israelem  populum Deum videntem Dominus  « Cuius ire nemo resistere potest » Iob. 9, 13.. enim pugnat pro eis  liberandis contra nos.  opprimendos et ait Dominus ad Moysen : extende manum manum] + tuam Weber super mare ut revertantur aque ad Egyptios super currus et equites eorum. cumque extendisset Moyses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Egyptiis occurrerunt aque et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. reverseque sunt aque et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare  qui omnia in baptismo peccata dimissa, et potentia diaboli submersa nec nec] ne Weber unus quidem superfuit ex eis. filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris et aque eis erant quasi pro muro  defensione a dexteris  prosperitate et a sinistris  adversitate liberavitque Dominus in die illo  tempore baptismi Israel  populum baptizatum de manu  de potestate Egyptiorum.  demonum, vitiorum et viderunt Egyptios  demones vel vitia mortuos  deiectos scilicet potentia baptismi  amissa potentia super litus maris, et manum  potentiam ineffabilem magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus  viso miraculo  « Initium sapientie timor Domini » Ps. 110, 10.. Dominum  cuius probaverat potentiam et crediderunt Domino  fidem in promisso intellexerunt et Moysi servo eius. Capitulum 15 Tunc  submersis hostibus cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino et dixerunt  se invicem hortantes cantemus  ore, corde, opere  hymnum victori Domino gloriose {t. 1 : Erfurt, f. 69va ; facsim., p. 140a} enim magnificatus est equum  quemlibet malum et ascensorem  diabolum deiecit in mare.  in infernum  TUNC CECINIT etc. ORIGENES. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Egyptiis et pharaone submerso post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur (quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam), hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Egyptios mergi videris, et pharaonem precipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere : Cantemus Domino, gloriose etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis.  GLORIOSE. IDEM. Non sufficit ‘glorificatus est’ : aliud est enim ‘glorificari’, aliud ‘ gloriose glorificari’. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit querere quod perierat, non tamen gloriose , quia non habebat speciem neque decorem. Glorificatus est cum venit ad crucem et pertulit mortem. Unde Io. 17, 1. : « Pater, venit hora, clarifica Filium tuum » etc. Erat ergo ei gloria passio crucis, ubi et glorificatus non gloriose quidem, sed humiliter. Unde Phil. 2, 8. : Humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis. Et alibi Sap. 2, 20. : Morte turpissima condemnemus eum. In his ergo glorificatus est sed humiliter, non gloriose . Unde Cf. Lc. 24, 26 et 46. : Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Cum venerit in gloria Patris, et angelorum iudicare terram, et {t. 1 : Erfurt, f. 69va ; facsim., p. 140a} verum pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in maiestate Patris : tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem.   Magnificatus est in signis Egypti, sed gloriose magnificatus est quia pharaonem et exercitum eius submersit. Vel magnificatus est , miracula ante passionem faciendo, predicando, in cruce moriendo : sed gloriose magnificatus est , cum resurrexit victor, victo diabolo, spoliato inferno.  EQUUM ET ASCENSOREM etc. ORIGENES. Homines qui nos insequuntur equi sunt, et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram ; de quibus dicitur Cf. Hab. 3, 8. : Equitatus tuus salus. Alios ascendit diabolus et angeli eius. Iudas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erant. Cum ceteris apostolis missus egrotis salutem, et languentibus prestitit sanitatem, ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Sathane factus, et illius habenis ductus, contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sevientem, scito quia ab ascensore perurgetur, et ideo sevus est et truculentus. Fortitudo mea et laus mea,  quia per eum fortis sum et laudabilis Dominus,  non alius et factus est  homo scilicet mihi in salutem. Iste Deus  Creator meus et glorificabo  dictis, factis eum,  non me Deus patris mei  Christi qui ait « Vado ad Patrem : Io. 14, 28 ; Io. 16-17 ; Io. 16, 28 ; cf. Antiphonale missarum sextuplex (n° 89, communio : Modicum dominica 3e post Pascha) et Corpus antiphonalium officii (n° 7171, responsorium: « Modicum... vado ad Patrem... Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum... ») << Io. 20, 17. :"Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum". et exaltabo  ideo  non modo glorificabo eum.  HIC DEUS MEUS etc. ORIGENES. Hic ergo et Deus erit meus et Deus patris mei . Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est qui dicit Cf. Io. 20, 17 ut supra.  :"Vado ad Patrem meum et patrem vestrum" etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum  ; si etiam quod patris mei , exaltabo eum . Altior enim intellectus est quomodo Christus ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit. Dominus quasi vir pugnator,  hostes scilicet visibiles et invisibiles expugnans pro nobis  quia non est qui resistat voluntati sue Omnipotens nomen eius, currus  alii : quadrigas pharaonis et exercitum eius  ut supra proiecit in mare : electi principes  alii : ternistratores  capitalia vitia vel demones illis vitiis presidentes eius submersi sunt in mari Rubro  DOMINUS QUASI VIR PUGNATOR etc. ORIGENES. Alia littera Idt. 16, 3. : Dominus conteret bella. Dominus nomen est illi. Non modo pugnas visibiles conterit, sed eas etiam que nobis sunt adversus principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum Cf. Eph. 6, 12.. Dominus enim nomen est illi, et non est ulla creatura cuius Dominus non sit. Quadrigas pharaonis et exercitum eius proiecit in mare . Electos ascensores, ternistratores demersit in mare Rubrum. pharao, velut potentior in malicia, et regnum nequitie tenens, quadrigas agit : non illi satis est unum equum ascendere, sed plures simul agit, et torto verbere cogit. Quos cum videris in luxuria turpiores, in crudelitate seviores, in avaricia tetriores, scito de quadrigis esse pharaonis, quas currui suo subiugat : in ipsis fertur et volitat per apertos scelerum campos, effusis habenis. Sunt alii ascensores electi, scilicet ad maliciam. ORIGENES. Ternistratores ideo dicuntur, quia triplex est hominibus peccandi via. In facto enim, in dicto et in cogitatione peccant. Ideo ternistratores per singulos dicuntur, quia istas tres in nobis possident vias peccandi, et semper speculantur et agunt insidiis, ut aut ille ex misero homine sermonem malum eliciat, aut ille iniquum opus extorqueat, aut ille cogitationem pessimam rapiat. Denique semen verbi Dei ubi cadit et deperit, triplex describitur locus : secus viam, in spinis, in petrosis. Econtrario terra bona affert triplicem fructum, sexagesimum, centesimum, tricesimum Cf. Mt. 13, 8.. Triplex enim est etiam bene agendi via, quia vel opere, vel cogitatione, vel verbo aliquid boni agitur. Unde 1Cor. 3, 12. : Qui edificat supra fundamentum argentum, aurum, lapides pretiosos, triplicem bonorum indicans viam ; viam malorum dicens : ligna, fenum, stipulam. Isti ergo ternistratores sunt angeli nequam, qui in his viis observant, ut quemlibet agant in peccatum; quos merget Dominus in mari Rubro, et ignitis fluctibus tradet in die Iudicii, et penarum pelago teget. abyssi  inferni operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis quia duri, et lapides adorabant  DESCENDERUNT IN PROFUNDUM etc. ORIGENES. Quia scilicet tales non erant lapides, de quibus suscitarentur filii Abrahe Cf. Mt. 3, 9  ; Lc. 3, 8 ., sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam presentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur Cf. Ex. 15, 10. :"Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima". Peccatores graves sunt et"iniquitas super talentum plumbi" legitur sedere Sententia ex Za. 5, 6-7 (LXX) ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7). . Inde iniqui merguntur in profundum quasi plumbum. Sancti vero ambulant super aquas quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit. Ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit. Habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei : « Modice fidei, quare dubitasti ? » Mt. 14, 31. Omnes ergo per ignem salvantur ut, si forte de specie plumbi quicquam fuerit admixtum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terre illius optimum quam habituri sunt sancti et, sicut fornax probat aurum, ita homines iustos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat et purgat filios Iuda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tamquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur, ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat : qui vero totus plumbeus venit, demergitur quasi plumbum in aqua validissima. dextera tua Domine  Pater magnificata est magnificata est] magnifice Weber in fortitudine dextera tua  potentia, vel Filius Domine  Pater percussit inimicum  diabolum et in multitudine glorie tue  quia inde multum gloriosus apparuisti deposuisti  a solio superbie adversarios  diabolum et vitia nostros nostros] meos Weber  vel : meos {t. 1 : Erfurt, f. 69vb ; facsim., p. 140b} misisti iram tuam que devoravit eos sicut sicut] ut Weber stipulam  MISISTI IRAM TUAM. AUGUSTINUS. Alia littera : Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare etc. Ecce iam quinto commemoratur Spiritus Dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est Ex. 9, 19. : Digitus Dei est hoc. Primo, ubi Scriptum est Gn. 1, 2. : « Spiritus Dei ferebatur super aquas ». Secundo, ubi dicitur Gn. 6, 3. : Non permanebit Spiritus meus in istis hominibus, quoniam carnes sunt. Tertio, ubi pharao dicit ad Ioseph : Quoniam Spiritus Dei est in te. Quarto, ubi : Digitus Dei est hoc. Quinto, in hoc cantico : Misisti Spiritum tuum , et cooperuit eos mare. Notemus autem Spiritum Dei non solum ad beneficia, sed etiam ad vindictam memorari. Unde supra : Per Spiritum ire tue divisa est aqua. Spiritus ergo Dei Spiritus ire fuit Egyptiis, quibus aquarum divisio nocuit, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui. Filiis Israel quibus profuit aqua divisa non fuit ille Spiritus ire Dei. Unde significatur propter diversas operationes et effectus Spiritum Dei dissimiliter appellari, cum sit unus et idem qui etiam Spiritus in unitate Trinitatis accipitur. Non arbitror alium sed eumdem significari, ut dicit Apostolus Rm. 8, 15. : « Non enim accepistis Spiritum servitutis in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis in quo clamamus Abba, Pater », quia eodem Spiritu Dei, id est digito Dei, quo Lex in tabulis lapideis scripta est, timor incussus est eis qui gratiam nondum intelligebant, ut de sua infirmitate et peccatis per Legem convincerentur, et Lex fieret illis pedagogus quo perducerentur ad gloriam que est in fide Iesu Christi. De hoc autem Spiritu adoptionis et gracie, id est de hoc opere Spiritus Dei, quo impartitur gratia et regeneratio in vitam eternam dicitur : « Spiritus autem vivificat », cum supra diceretur : « Littera occidit » 2Cor. 3, 6., id est Scriptura, tantummodo iubens, sine adiutorio gratie. et in spiritu furoris tui congregate sunt aque stetit unda fluens,  contra naturam congregate sunt abyssi in medio mari. Dixit inimicus :  diabolus Persequar  de Egypto recendentes et comprehendam,  domestica sibi temeritate et superbia, loquitur hec dividam  diversis vitiis vel tortoribus spolia,  sanctos Christo ereptos implebitur anima  voluntas mea evaginabo  aperiam gladium meum  omnes modos fallendi interficiet  spiritaliter eos manus mea.  potentia, vel multitudo exercitus flavit spiritus  indignationis, vel ventus urens tuus, et operuit eos mare : submersi sunt  inundatio penarum quasi plumbum  pondere peccatorum gravati in aquis vehementibus.  amara et fluxa voluptate presentium, vel inferni voragine quis similis tui  in substantia, potentia in fortibus  vel diis de quibus dicitur Ps. 81, 6 ; Io. 10, 34. : « Ego dixi dii estis. » Domine quis similis tui magnificatus magnificatus] magnificus Weber in sanctitate  sanctorum terribilis  iusto iudicio  impiis atque laudabilis  misericorditer parcendo et faciens mirabilia ?  miracula  QUIS SIMILIS TUI etc. ORIGENES. Non simulacris gentium comparat Deum, nec demonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei dii appellantur, secundum illud Ps. 81, 6. : « Ego dixi : Dii estis ». Et alibi Ps. 81, 1. : « Deus stetit in synagoga deorum ». Sed hii quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura. Quod autem dicitur 1Io. 3, 2. : « Similes ei erimus », similitudo hec non ad naturam, sed ad gratiam revocatur. Sicut pictura est similis ei, cuius imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis ; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans. extendisti manum tuam,  « Tota die expandi manus meas ad populum non credentem » Rm. 10, 21..  in cruce et {t. 1 : Erfurt, f. 70ra ; facsim., p. 141a} devoravit eos terra.  aqua terre cognata et ubique terra contenta  terrena voluptas, vel mors admissi sceleris  EXTENDISTI MANUM TUAM etc. ORIGENES. Movet me quod ait : Extendisti dexteram {t. 1 : Erfurt, f. 70ra ; facsim., p. 141a} tuam et devoravit eos terra , quasi ut devorarentur a terra, causa fuerit quod dexteram extendit. Si consideres quomodo exaltatus Dominus in cruce tota die extendit manum ad populum non credentem, sed contradicentem Cf. Rm. 10, 21., et quomodo infidelem populum qui clamavit : Crucifige, crucifige eum Io. 19, 5., mors iniquitatis oppressit, invenies quomodo extendit dexteram et devoravit eos terra . Non tamen omnino desperandum. Si enim qui devoratus est, resipiscat, potest evomi sicut Ionas. Omnes nos aliquando terra devorabat, et in inferni penetralibus retinebat. Ideo Christus descendit non solum ad terras, sed etiam ad inferiora terre, et ibi invenit nos devoratos, et sedentes in umbra mortis. Inde educens nos, non solum terre, ne iterum devoremur, sed regnum preparat celorum.  DEVORAVIT EOS etc. ORIGENES. Impios etiam hodie terra devorat , qui semper de terra cogitant, terrena faciunt, de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, in ea spem suam ponunt, ad celum non respiciunt, futura non cogitant, iudicium Dei non metuunt, nec promissa eius desiderant ; talem cum videris, dicito quia devoravit eum terra  ; et si quem videris luxurie et voluptatibus corporis deditum, in quo nil animus valet, sed totum libido possidet, dicito quia devoravit eum terra . dux fuisti  consolando, docendo, fovendo in misericordia tua populo  empto a diabolo vili mercede peccati quem redemisti  pretioso sanguine, in lavacro regenerationis et  consolatione Spiritus sancti portasti eum  quasi bonus pastor ovem positam in humero in fortitudine  virtute insuperabili tua ad habitaculum sanctum tuum  terram viventium  terram promissionis ascenderunt ascenderunt Rusch Edmaior. ( omnes codd. et edd. )] attenderunt restitutio archetypi ab Edmaior. Weber  insurgentes populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores  demones, qui in eis habitant, qui poculo perversitatis et luxurie seviebant Philistiim  potione cadentes tunc conturbati sunt principes  videntes regna sua, que in inferno sunt, ab eo qui descendit in inferiora terre penetrari Edom  qui interpretatur terrenus robustos Moab  qui ex patre quibus scilicet dicitur Io. 8, 44. : « Vos ex patre diabolo estis. » obtinuit tremor  Christi infernum spoliantis obriguerunt  videntes fortem alligari, et omnia vasa eius diripi omnes habitatores  demones Chanaan.  qui interpretatur mutabilis et mobilis irruat super eos formido et pavor,  crucis in qua triumphati sunt in magnitudine potentia insuperabili {t. 1 : Erfurt, f. 70rb ; facsim., p. 141b} brachii tui  in cruce extensi  ASCENDERUNT POPULI ET IRATI etc. ORIGENES. Audierunt gentes et irate sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim etc. ORIGENES. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat : quomodo ergo terrore territe vel irate Philisthiim et Moabite et Edom et relique quas enumerat nationes ? Sed spiritaliter invenies quia Philisthiim, id est ‘cadentes poculo’, et Edom, scilicet ‘terrenus’, trepidant ; et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua que in inferno sunt penetrata ab eo qui descendit in inferiora terre, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii eius , hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaam , id est ‘mutabiles’ et ‘mobiles’, cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor et tremor : tremunt et timent demones crucem Christi in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestates. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quem Dominus expandit in cruce, sicut dicit Rm. 10, 21. : « Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, etc ». Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas Gal. 6, 14. : « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi ». fiant immobiles quasi lapis,  non vere  duritia incredulitatis : Potens est enim Deus suscitare de lapidibus istis filios Abrae Cf. Mt. 3, 9.. donec pertranseat populus  gentilis tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti.  vel : acquisisti sanguine redimendo, quam diabolus emerat peccato FIANT IMMOBILES etc. ORIGENES. Fieri tamquam lapidem non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc propter illos diximus, qui male nature pharaonem vel Egyptios dicunt fuisse, nec ex libertate arbitrii in hoc esse deductos, et qui creatorem Deum accusant, tamquam sevum, qui homines vertat in lapides. Non dixit : Fiant tamquam lapides, et tacuit, sed tempus statuit et mensuram damnationis, scilicet donec pertranseat populus tuus . Prior populus qui fuit ante nos factus est tamquam lapis durus et incredulus, non ut lapidis natura maneat, sed donec pertranseat populus quem Dominus acquisivit : Cecitas enim ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et tunc Israel salvus fieret Rm. 11, 25-26. ;qui per incredulitatem factus est tamquam lapis : Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrae Cf. Mt. 3, 9. . Sed cum creator sit omnium, quomodo acquisisse dicitur quod suum esse dubium non est ? Dicitur enim in cantico Deuteronomii Dt. 32, 6. : Nonne hic ipse Dominus Deus tuus, qui fecit et creavit te, et acquisivit te ? Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Unde heretici de Salvatore dicunt quia non erant sui quos acquisivit : dato enim pretio mercatus est homines quos Creator fecerat, et certum esse aiunt unumquemque emere quod suum non est. Apostolus enim ait 1Cor. 7, 23. : « Pretio empti estis ». Sed audi Prophetam Is. 50, 1. : Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram. Dei ergo creatura omnes sumus, sed peccatis suis quisque venditur, et a Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati {t. 1 : Erfurt, f. 70rb ; facsim., p. 141b} sumus : effecti vero servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos servientes diabolo, cui nos peccando vendidimus, et ita videtur suos recepisse quos creavit, et alienos acquisisse, qui alienum dominum peccando acquisierant. Sed recte nos redemisse dicitur, qui pro pretio nostro sanguinem suum dedit. Sed quid tale ut nos mercaretur diabolus dedit ? Homicidium pecunia diaboli est. Ille enim ab initio homicida est : fecisti homicidium, diabolo pecuniam accepisti. Idem dicendum est de adulterio, sacrilegio, furto, falso testimonio et huiusmodi : hac pecunia enim emit et efficit sibi servos omnes qui de huiusmodi censu eius quantumcumque susceperint. introduces eos,  in terram promissionis et plantabis in monte  non in valle hereditatis tue  INTRODUCES ET PLANTABIS etc. ORIGENES. Non vult nos Dominus in Egypto plantare, nec in deiectis et humilibus locis, sed in monte hereditatis sue. De hac plantatione Propheta dicit Ps. 79, 9-11. : « Vineam de Egypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam : dux itineris fuisti in conspectu eius, et plantasti radices eius, et replevit terram. Operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei ». Advertis quomodo plantat Deus, et ubi ? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Egypto, id est seculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare, et in ipsis non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili deiectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri, et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis : quibus si nos adiungamur, vitis quam transtulit Deus de Egypto et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur caritatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. Nam « omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur » Mt. 7, 19.. firmissimo habitaculo tuo  quod non moveatur quod operatus es Domine  tu, non homo  ne oporteat eos laborare  FIRMISSIMO HABITACULO etc. ORIGENES. In preparata habitatione quam preparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini : non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum ; iam te ad preparatam inducet habitationem. Unde Io. 4, 38. : « Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis ». sanctuarium tuum tuum] om. Weber  vel sanctimonium tabernaculum scilicet Dei, vel templum quod sanctificat accedentes  humanitas Christi Domine quod firmaverunt manus  quia non humano opere generata eius humanitas tue  non hominis  SANCTUARIUM TUUM etc. ORIGENES. Sanctimonium tuum, Domine etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei : propter te ergo Deus et plantat et edificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus 1Cor. 3, 9. : Dei agricultura, Dei edificatio estis. Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei preparatum. « Sapientia edificavit sibi domum » Prv. 9, 1. , id est carnem Christi, non manu hominis, id est non opere humano : templum carnis edificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus Dn. 2, 35. : hoc est sanctimonium carnis assumpte, et sine manibus et sine opere hominum de monte humane nature et substantia carnis excisum. Dominus regnabit in eternum  ut nunquam sit finis  in seculum et ultra  alii : adhuc  DOMINUS REGNABIT etc. ORIGENES. Domine, qui regnas in seculum et in seculum et adhuc. Quotiens dicitur in seculum , longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur, et si in aliud seculum dicatur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur. Et quotiens secula seculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit et adhuc , nullum sensum termini alicuius aut finem relinquit : quodcumque enim cogitaveris in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus et adhuc, velut si tibi dicat : Putas in seculum seculi Dominum regnaturum : et adhuc. Putas in secula seculorum : et adhuc . Et quodcumque dixeris de regni eius spaciis, semper dicit tibi Propheta : et adhuc . ingressus est enim eques eques] equus Weber pharao  satellites diaboli cum curribus et equitibus eius in mare  quia multos iungitur currus, in quibus sedeat, et perambulet orbem et discurrat et reduxit super eos Dominus aquas maris  humorem peccati filii autem Israel  Christum sequentes ambulaverunt per {t. 1 : Erfurt, f. 70va ; facsim., p. 142a} siccum  humore peccati non infusi in medio  non declinantes ad dextram vel ad sinistram maris maris] eius Weber  alias : eius  FILII AUTEM ISRAEL etc. ORIGENES. Et tu si filius es Israel , potes ambulare per siccum in medio maris . Si fueris in medio nationis prave et perverse, sicut lumen solis in medio peccatorum incedens, non te infundet humor peccati, et {t. 1 : Erfurt, f. 70va ; facsim., p. 142a} per hunc mundum transeuntem nulla libidinis unda resparget, nullus cupiditatis estus verberabit. Qui Egyptius est et sequitur pharaonem, vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum et sicut ille ambulavit ambulat, aqua ei fit murus dextra levaque. Ipse autem media via incedit per siccum, non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem et hymnum victorie Domino canat, dicens : Cantemus Domino etc. sumpsit ergo Maria prophetes prophetes] prophetis Weber  vel prophetissa soror Aaron tympanum  mortificationem carnis in manu  opere egresseque sunt  a delectatione carnis omnes mulieres  sancte anime post eam  prophetiam que per Mariam significatur cum tympanis  mortificatione carnis et choris  concordia caritatis  TYMPANUM . STRABO. Secundum Hieronymum, est genus tube in summo habens stipulam vel fistulam, per quam vocem reddit sonoram. Chorus , secundum eundem, pellis simplex cum duabus cicutis : per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit ; per utrunque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum, tympanum est pellis extensa inter duo ligna, per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium, et dicitur chorus quasi coevorum cantus. Quia ergo in choro equaliter omnes voces resonant, per eum caritas significatur, qua omnes in Christo unum sumus Cf. Gal. 3, 28.. Quicumque ergo Deo in iubilum laudes reddit, in choro, hoc est in caritate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde Ps. 150, 4. : « Laudate eum in tympano » etc quibus precinebat  quasi magistra dicens cantemus  hymnos victorie Domino  triumphatori gloriose enim magnificatus est  ut supra equum et ascensorem ascensorem] +eius Weber deiecit in mare. tulit autem Moyses Israel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque  in fide et cognitione Trinitatis ambulandum est tribus diebus per solitudinem  desertum huius vite et non inveniebant aquam  doctrinam qui reficeret animam  TULIT AUTEM MOYSES etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et expectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Egyptum, nec ibi Christus deserit. Nam et illa columna non recedit. et venerunt in Marath  locum scilicet qui iam propter amaritudinem aquarum sic vocabatur, vel per prolepsium dictum est nec poterant bibere aquas  litteram Legis de Marath Marath] Mara Weber eo quod essent amare.  intolerabiles est ut circimcisio et huiusmodi Unde et congruum nomen loco n. l.] inv. Weber imposuit  confirmavit forsitan, vel nomen imposuit vocans illum illum] illud Weber Marath Marath] Mara Weber id est amaritudinem {t. 1 : Erfurt, f. 70vb ; facsim., p. 142b} et murmuravit populus  ad fidem veniens contra Moysen  doctores Ecclesie dicens : quid bibemus ? At ille clamavit  desiderio cordis ad Dominum, qui ostendit ei lignum  crucis, sapientie Christi quod cum misisset in aquas,  litteram Legis in dulcedinem  intelligentie spiritalis verse sunt  in littera Legis quasi in vasculo  ET VENERUNT IN MARATH etc. ORIGENES. Post transitum maris Rubri, post choros et tympana. Post triumphales hymnos, venitur ad Maram, aquam scilicet amaram, quam populus bibere non poterat : venitur ad periculum sitis. Sed clamavit Moyses ad Dominum , et ostendit ei lignum quo dulcis facta est aqua, et ibi posuit Deus illi iustitias et iudicium ; ubi scilicet amaritudo, ubi sitis, et quod gravius est, in abundantia aquarum, alius non erat locus dignior et aptior. Preterea quod dixit : ostendit illi lignum Deus, et misit illud in aquam et facta est dulcis, quasi non posset sine ligno aquam facere dulcem Deus, aut Moyses lignum nesciret. Sed si Lex secundum litteram accipiatur, amara est, et ipsa Mara. Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia ? Amarum est enim poculum legis, ut populus Dei, non qui in Moyse baptizatus est in nube et in mari, sed qui in spiritu et aqua non possit bibere et gustare, nec hostiarum ferre amaritudinem, nec sabbati observantiam. Sed si Deus ostendat lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, dulcis fit aqua Legis et potabilis. Sapientia lignum vite est omnibus amplectentibus eam. Si ergo lignum sapientie Christi missum fuerit in lege, ostendens quomodo debeat intelligi circumcisio, sabbatum, lex lepre et huiusmodi, amaritudo legis vertitur in dulcedinem intelligentie spiritalis, ut populus bibere possit, qui idola reliquit et ad Deum confugit. Si audiat legem de sacrificiis docentem, continuo refugit et bibere non potest. In hanc ergo amaritudinem, id est litteram legis, posuit Deus iustitias et testimonia, velut scilicet in vasculo quodam sapientie sue et scientie thesauros concludit. Unde 2Cor. 4, 7. : « Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus ». Ut ergo possit hec aqua bibi, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam, ut qui biberit {t. 1 : Erfurt, f. 70vb ; facsim., p. 142b} non moriatur, non sentiat amaritudinem. Si quis ergo sine ligno vite, id est sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spiritali biberit, amaritudine morietur. Unde 2Cor. 3, 6. : « Littera occidit », id est aqua Mara, si bibatur, non mutata et in dulcedinem versa.  QUI OSTENDIT EI LIGNUM etc. AUGUSTINUS. Genus ligni erat istam habens vim. An quolibet ligno id facere poterat Deus qui tanta mirabilia faciebat ? Videtur tamen significare quod dictum est, ostendit ei, tamquam iam tale esset. Nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, nisi hoc ipsum esse divini adiutorii, quod ei Dominus lignum ostendit ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, prefigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno, quis nisi Creator et Demonstrator, laudandus est ? ibi constituit ei precepta atque iudicia et ibi temptavit eum  populum Moisi subiectum  utrum mandatis obediret dicens : si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris,  beneplacendo et obedieris mandatis eius, custodierisque omnia precepta illius, cunctum languorem  mundana vitia que que] quem Weber posui  poni permissi in Egypto,  mundo non inducam super te. Ego enim sum sum] om. Weber Dominus sanator  verus medicus, non modo curator  anime tue tuus.  IBI CONSTITUIT EI etc. ORIGENES. Quare addidit : Postquam posuit illi Deus iustitias et iudicia, ibi tentabat eum dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui etc. Videtur exponere quare iustificationes et iudicia dedit, ut scilicet tentaret eos, si audirent vocem Domini Dei, et mandata eius custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur ? Dantur ergo precepta in quibus tententur. Unde Cf. Ez. 20, 25. : Dedi vobis precepta et iustificationes non bonas in quibus non vivent. Tentati enim in preceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem, quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam, si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur mandata non bona et in quibus non vivant. Sed admixto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritaliter intellecta et servata sunt mandata vite. Cunctum languorem quem posui in Egypto, non inducam super te . Videtur dicere quod si quis sciret mandata, nullam egritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporis. Sed omnino Iob iustissimus et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed iusti non habent illas infirmitates quas Egyptii. Egyptus enim mundus. Diligere ergo mundum et que in mundo sunt, Egyptius languor est ; observare menses, tempora, stellarum cursibus adherere, servire carni, luxurie operam dare, et deliciis vacare, Egyptius languor est. Venerunt autem in Helim filii Israel filii Israel] om. Weber ,  postquam aque amare verse sunt in dulcedinem ubi erant duodecim fontes aquarum,  doctrina duodecim apostolorum et septuaginta palme  septuaginta discipuli, quorum predicatione palmas Christi victorie mundus agnovit  omnis ordo doctorum septiformi gratia in Decalogo perfectorum et castrametati sunt iuxta aquas.  VENERUNT AUTEM IN HELIM etc. ORIGENES. Non ante in Helim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum , quibus nil inerat amaritudinis, sed amenitas plurima ex densitate palmarum. Sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos edificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primum autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vite fuerit indulcorata, et spiritaliter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad duodecim apostolicos fontes , ubi reperiuntur arbores septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli fidem Christi predicaverunt, sed et alii septuaginta , per quos palmas victorie Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Marath bibere, quamvis indulcoratam per lignum vite : solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Iudei etiam nunc apud Marath sunt, id est ad aquas amaras. Nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo {t. 1 : Erfurt, f. 71ra ; facsim., p. 143a} dulcescunt, quia nisi crediderint, non intelligent. Capitulum 16 {t. 1 : Erfurt, f. 71ra ; facsim., p. 143a} Profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quinto decimo die mensis  quando scilicet Pasca celebratur secundi postquam egressi sunt de terra Egypti. et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel  « Ne murmuretis sicut quidam eorum murmuraverunt » etc 1Cor. 10, 10. contra Moysen  Deum et contra Aaron  sacerdotes Dei in solitudine.  presentis vite  QUINTO DECIMO DIE MENSIS etc. ORIGENES. O ingratus populus desiderat Egyptum. Qui Egyptios videt extinctos, et carnes Egypti, qui Egyptiorum carnes videt, et piscibus datas et volatilibus. Murmurat adversus Moysen, immo Deum, sed primo ignoscitur, et secundo, et fortassis tertio. Sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur. In libro Numerorum refertur, et idem Apostolus retexit, dicens 1Cor. 10, 10-11. : Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt hec propter nos, in quos fines seculorum devenerunt. Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de celesti intemperie, fructuum infecunditate, ymbrium raritate, et de prosperitate aliorum, et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed hec primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur.  ORIGENES. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum, quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum celeste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus pasce que dicta sunt, et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pasca faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negociis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pasca ; longe vero peregrini et immundi, secundum pasca in hoc tempore faciunt, in quo et manna de celo descendit. In die quo primum pasca fit, non descendit manna, sed in quo secundum. Primum pasca populi Iudaici est. Secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui colebamus idola; et peregrini, et longinqui, qui fuimus hospites et peregrini testamentorum Dei etc. Sed datur manna de celo, non in die quo primum pasca fit, sed quo secundum. Panis enim qui de celo descendit, non venit ad illos qui primam solennitatem celebrabant, sed ad nos qui suscepimus secundam : etenim pasca nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de celo descendit. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur : Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus etc. Dixeruntque ad eos filii Israel : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Egypti,  ingratus populus desiderat Egyptum, qui Egyptios videt extinctos  EGYPTI. mundo quando sedebamus  delectati, quiescentes super ollas carnium,  multimodas refectiones carnalium voluptatum  SEDEBAMUS SUPER OLLAS CARNIUM. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant, sed desiderio piscium et avium quibus Egyptus abundat estuabant. et comedebamus panem panem] panes Weber  « qui vertitur in fel aspidum intrinsecus » Iob. 20, 14. in saturitate : cur eduxistis nos in desertum desertum] +istud Weber ,  laborem presentis vite, et periculum ut occideretis omnem {t. 1 : Erfurt, f. 71rb ; facsim., p. 143b} multitudinem fame ?  carnalium voluptatum  transductam per mare Rubrum, id est baptismum Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de celo  Verbum Dei panem qui de celo descendit egrediatur populus, et colligat que sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non.  ECCE PLUAM VOBIS PANES DE CELO etc. ORIGENES. Vellem primo super hanc scripturam cum Iudeis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit : Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum. Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur. Sabbatum autem septimus dies est. Quero ergo qua die ceperit manna dari, et volo comparari Dominicam nostram cum sabbato Iudeorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum ; septima, que est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Iudei iam tunc prelatam esse Dominicam nostram suo sabbato, et indicatum est quod non in ipsa Dei gratia ad eos descenderit de celo, et panis celestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit. Unde Os. 3, 4. : Diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote. In nostra {t. 1 : Erfurt, f. 71rb ; facsim., p. 143b} autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est celestia verba, que nobis leta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna, sicut patres eorum, et non merentur accipere : non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spiritale sentiunt, sed totum pingue et crassum. « Incrassatum est enim cor populi huius » Mt. 13, 15.. Interpretatio quoque nominis huius hoc sonat. Manna enim interpretatur ‘quid est hoc ?’ Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis Legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus : Quid est hoc ? Tu ergo, si vis manducare manna et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri : habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. Infirmus enim olus manducat Cf. Rm. 14, 2.. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina ; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina ? Quid dulcius, suavius eloquiis Dei, que sunt super mel et favum ?  PANES. Manna scilicet : locutio est quia panis pro alimento ponitur ; amat autem Scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere ‘panem’.  UT TENTEM. Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio ; nec ideo probantur ut Deus non noverit, sed ipsos ipsis ostendit, quo humiliores fiant ad petendum adiutorium, et ad noscendam Dei gratiam. die autem sexta  hac presenti vita parent  reponant scilicet unde in futuro vivant quod inferant et sit duplum quam colligere solebant  ut sufficiat presenti vite et future per singulos dies  DIE AUTEM SEXTA etc. ORIGENES. In die sexto duplum colligatur in repositionem quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, hec vita in qua nunc sumus. In sex diebus fecit Deus hunc mundum. In hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid iustitie, misericordie et pietatis recondas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta, ibi accipiet decem civitates, et « que seminaverit homo, hec et metet » Gal. 6, 8.. Divites huius seculi ea recondunt que in hoc seculo, immo cum hoc seculo corrumpuntur : bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna et ebullierunt ex eo vermes et computruit : quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo, si propter presentem vitam et amorem seculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur Is. 66, 24. : « Vermis eorum non moritur », hos generat avaricia, et divitiarum ceca cupiditas, his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera ab eis. Unde Apostolus precipit 1Tm. 6, 17. divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum etc., nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde Io. 15, 22. : Nisi venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis qui eius conscientiam semper fodiat, et arcana pectoris rodat. dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel vespere  sabbati, que lucessit in prima sabbati  in adventu Christi, qui est in fine seculi scietis quod Dominus vos eduxerit vos eduxerit] inv. Weber de terra Egypti et mane videbitis gloriam Domini  quoniam angeli ad sepulcrum nuntiaverunt gloriam resurrectionis  VESPERE SCIETIS etc. ORIGENES. Ad vesperam scietis quia ego Dominus. Mane autem videbitis maiestatem Domini. Respondeant mihi Iudei : Quomodo ad vesperam cognoscitur Dominus, et mane videatur maiestas eius ? Ubi agnitus est ad vesperam, et eius maiestas visa est mane ? Sed non intelligitur hoc nisi in Evangelio, in quo Mt. 28, 1. : « Vespere sabbati, que lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria » ad « sepulcrum », et invenerunt lapidem revolutum a monumento, terre motum factum, et monumenta aperta esse, et centurionem et custodes sepulcri dicentes : Vere hic Filius Dei erat. Agnitus est in hac vespera Dominus, quia ipse Dominus erat. Agnitus est in virtute resurrectionis, et mane gloria eius visa est. Cum venissent alie mulieres prima sabbati valde mane, invenerunt angelos cum ingenti claritate sedentes ad sepulcrum, et dicentes Cf. Mt 28, 6. : Non est hic, sed resurrexit a mortuis. Venite et videte locum etc. Visa est ergo maiestas eius mane, quia et per angelos resurrectio nuntiata est. audivi audivi] audivit Weber enim murmur vestrum contra Dominum  non contra me nos vero quid sumus quia musitastis musitastis] mussitatis Weber {t. 1 : Erfurt, f. 71va ; facsim., p. 144a} contra nos et ait Moyses dabit Dominus vobis vespere carnes  mundi quo « Verbum caro factum est » Io. 1, 14.. edere et mane panes  Verbum Dei in saturitate  anime eo quod audierit murmurationes vestras  cognoverit scilicet omnia, etsi non statim punit  quem nihil latet quibus murmurati estis contra eum  qui nos misit, qui in nobis operatur nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum  NON ENIM ADVERSUS NOS MURMUR VESTRUM etc. AUGUSTINUS. Non ex hoc tantum se valere quantum Deum voluerunt ; dixerunt enim : Quid sumus nos ? Nec talis erat illa sententia, ubi Petrus dicit Ananie Cf. Act. 5, 3-4. : Ausus es mentiri Spiritui sancto ? Non hominibus mentitus es, sed Deo. Non enim ait : Ausus es mentiri mihi ? Non mihi mentitus es, sed Deo. Quod si dixisset, simile fuisset. Neque enim ita dixit : Ausus es mentiri Spiritui sancto ? Non Spiritui sancto mentitus es, sed Deo. Ita enim loquens, negaret Spiritum sanctum esse Deum. Nunc vero cum ita dixisset : Ausus es mentiri Spiritui sancto ?, cum ille putaret se hominibus esse mentitum, ille Spiritum sanctum Deum esse monstravit, subiungens : Non hominibus mentitus es, sed Deo. dixitque Moyses ad Aaron : Dic universe congregationi filiorum Israel :  quia sacerdotum est Legem et Dei voluntatem populo annuntiare Accedite  beneplacentes coram Domino audivit enim murmur vestrum  qui omnia audit cumque loqueretur Aaron ad omnem cetum filiorum Israel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube  carne assumpta locutus est autem Dominus ad Moysen dicens audivi  cognovi murmurationes filiorum Israel loquere ad eos vespere  vespere enim Christus mortuus est et sepultus {t. 1 : Erfurt, f. 71vb ; facsim., p. 144b} enim enim] om. Weber comedetis carnes et mane  ET MANE. Novo die, quando Christus sol iustitie adventu suo credentibus reparavit perdita.  qui mane surrexit saturabimini panibus scietisque  tunc scietis quod ego ego] om. Weber sum sum] sim Weber Dominus Deus vester  VESPERE COMEDETIS CARNES. ORIGENES. Moraliter. Intelligere possumus quod unicuique nostrum mane est et initium diei, tempus quo primum illuminamur et ad lucem fidei accendimur. In hoc tempore carnes verbi non possumus edere, id est perfecte doctrine capaces nondum sumus ; sed post longa exercitia, post profectum plurimum, cum iam proximi sumus ad vesperam, id est perfectionis fidem, tunc solidioris cibi capaces efficimur. Festinemus ergo manna suscipere, quod prout vult quisque saporem reddit in ore. Unde Mt. 8, 13. : Fiat tibi secundum fidem tuam. Et tu ergo, si verbum Dei quod in Ecclesia predicatur, tota fide et devotione suscipias, fiat tibi quodcumque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicens Ps. 50, 19. : Cor contritum et humiliatum, Deus non spernit. Si letaris pro spe futura, cumulat tibi gaudia, dicens Ps. 31, 11. : « Letamini in Domino, et exultate, iusti ». Si iracundus es, dicit Ps. 36, 8. : Desine ab ira, et derelinque indignationem. Si in doloribus sis, sanat te, dicens Ps. 102, 3. : Dominus « sanat languores tues omnes ». Si paupertate consumeris, consolando dicit Ps. 112, 7. : Dominus allevat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem. Si quis tamen infideliter suscipit, nec comedit, sed abscondit, vermes ex eo ebulliunt. Nec turberis si ad hoc ducitur verbum Dei, ut putetur fieri vermis. Ipse enim ait Ps. 21, 7. : « Ego sum vermis et non homo ». Sicut enim ipse est qui fit aliis « in ruinam », aliis autem « in resurrectionem » Cf. Lc. 2, 34., ita et ipse est qui in manna fidelibus dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Ipse est enim sermo Dei, qui iniquorum mentes arguit, et correctionum spiculis conscientiam terebrat. Ipse est enim qui efficitur eis quibus aperit Scripturas ignis. Qui dicunt Lc. 24, 32. : « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis » etc Aliis ignis est quibus cremat spinas de terra mala, id est malignas cogitationes in corde consumit ; et ideo peccatoribus neque vermis arguens unquam moritur, neque ignis exurens extinguitur. Iustis autem et fidelibus permanet dulcis et suavis. Unde dicitur Ps. 33, 9. : « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus » etc  ORIGENES. Alia littera : Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus. Dicant Iudei : que consequentia sit, ut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes sine pulmento ? Quid in hoc divini muneris, quid temperamenti gratie celestis ostenditur ? Hoc est in quo agnoscere Deum possunt, qui carnes in vespera sine panibus comedunt, et maiestatem Dei apparere dicunt. Si rursum panes sine carnibus comedantur, servent sibi ista, his qui acquiescentes in coturnicibus putant agnosci Deum. Nos autem quibus in fine ad vesperam mundi Verbum est caro factum, in illa tantum carne agnosci dicimus Deum, quam suscepit ex Virgine : has enim Verbi Dei carnes {t. 1 : Erfurt, f. 71vb ; facsim., p. 144b} neque mane, neque meridie, quis manducavit, sed ad vesperam. Unde 1Io. 2, 18. : Pueri, novissima hora est. Mane, inquit, replebimini panibus. Nobis ergo panis Verbum Dei est : Ipse est panis vivus, qui de celo descendit, et dat vitam mundo Cf. Io. 6, 33.. Sed quod dicit mane dari hunc panem, cum incarnatus sit ad vesperam, sic intelligendum est, quod ad vesperam mundi et prope finem Dominus venerit, sed adventu suo, cum sit sol iustitie, novum mane credentibus restauravit ; novum scilicet scientie lumen, in quo replentur panibus qui susciperunt precepta eius. Nec mireris quia verbum dicitur et caro Dei, et panis, et lac dicitur et holera, et pro mensura credentium et possibilitate sumentium diverse nominatur. Vel post resurrectionem mane factam, credentes replevit panibus, quia libros Legis et prophetarum prius ignotos ad instructionem Ecclesie concessit, ut ipse sit panis in Evangelio, ceteri vero libri Legis et prophetarum vel historiarum plures panes dicantur, quibus repleantur credentes ex gentibus. Unde : Ascendent in montem et bibent vinum, unguento unguentur. Sic ergo competenter carnes ad vesperam accipimus et panibus mane replemur, quia nec poteramus mane carnem edere. Nondum enim erat tempus. Nec meridie : vix enim angeli edunt carnes meridie, et illi fortassis ordini meridianum tempus conceditur.  Tale quid in Elia significatur, cum ei alimenta corvus afferret. Forte carnibus ad vesperam, et mane panibus ille significatur « qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram » Rm. 4, 25. : ad vesperam quippe mortuus est ex infirmitate, sepultus est ; mane autem apparuit discipulis, qui resurrexit in virtute. factum est ergo vespere et ascendens coturnix  grece : ortogometra  he sunt promisse carnes cooperuit cooperuit] operuit Weber castra mane quoque ros  manna scilicet panis promissus iacuit per circuitum castrorum  COTURNIX OPERUIT CASTRA etc. ISIDORUS. Per volucrum escas figuratur predicatio divinitus missa, que transcurrit per verba sonantia, quasi per aerem volatilia pennata, quibus per fidem pascuntur, qui ad patriam celestem proficiscuntur. Vel veteris legis eloquia, que plebem carnalem tamquam carne alebat, per verba divinitus missa, quasi per volatilia. Unde et vespere dantur, quia cuncta carnaliter illis concessa finem erant habitura. Manifesto autem lumine fidei datur manna quod est Christus, panis scilicet vivus qui de celo descendit Cf. Io. 6, 41 ; 6, 51., qui per nubes evangelicas universo orbi pluitur : non iam murmuranti et tentati Synagoge, sed credenti et speranti Ecclesie. cumque operuisset superficiem terre apparuit in solitudine minutum  subtile, quia humanis sensibus incognitum incarnationis mysterium et quasi pilo tunsum in similitudinem pruine super terram  quia corpus Christi a fervore vitiorum refrigerat  IN SIMILITUDINEM PRUINE etc. Pruina que Christum significat. Manna enim Dominico die primum datum est, et Christus Dominica die resurrexit.  TUSUM. Id est : mundissimum. Sicut enim frumentum vel milium, vel aliud tale in mortariolo pilo teritur, et folliculis exuitur, sic corpus Christi per tribulationem passionis, et pilo crucis mortalitate exutum est. Vel minutum manna subtilitas celestis doctrine, que pilo tunditur, ut litteralis sensus exuatur. quod cum vidissent filii Israel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc  MANHU. GREGORIUS. Quid per manna filiis Israel desuper datum, nisi admiratio superne dulcedinis designatur ? Dulcis enim cibus qui de supernis accipitur : manhu vocatur, quod interpretatur ‘Quid est hoc ?’, quod dicimus, quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata, novam speciem eterne refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta iure respondeat ‘Quid est hoc ?’, quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea que de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetuste vite usus mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, {t. 1 : Erfurt, f. 72ra ; facsim., p. 145a} et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat. ignorabant enim quid esset quibus Moyses ait Moyses ait] inv. Weber iste est panis  vivus, qui de celo descendit Cf. Io. 6, 41 ; 6, 51. quem dedit Dominus vobis ad vescendum hic est sermo quem precepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum {t. 1 : Erfurt, f. 72ra ; facsim., p. 145a} sufficiat ad vescendum gomor  mensura quinque sextariorum, quam Ioseph assarium vocat per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum que habitant in tabernaculo sic tolletis  IUXTA NUMERUM etc. Sepe Scriptura homines animas appellat, a parte totum : non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem sicut ibi Ps. 55, 5. : Non timebo quid faciat caro, quod apertius in psalmo eodem ait Ps. 55, 11.« quid faciat mihi homo ». Non autem dicetur : secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit secundum numerum animarum vestrarum . feceruntque feceruntque] + ita Weber filii Israel et collegerunt alius plus alius minus  pro capacitate intelligentie et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat reperit minus sed singuli iuxta id quod  quia unicuique captus intelligentie si maneat in fide sufficit ad salutem edere  intelligere poterant congregaverunt congregaverunt] congregarunt Weber  IUXTA ID QUOD etc. Quia in presenti vita quilibet debet discere quantum potest, ne quid indiscussum relinquat, ne cum non possit, discere incipiat. dixitque Moyses ad eos nullus relinquat ex eo in mane qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cepit vermibus  malum avaricie notatur, cui qui studet, vermibus consumendus tradetur atque computruit et iratus est contra eos Moyses  Christus, vel Lex que hoc prohibet dicens : « Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra » Mt. 6, 19..  MANE. Principium alterius vite, in qua non licebit vacare doctrine, sed manna computrescet, et vermibus scatebit, id est penam eis eternam generabit. colligebant autem mane singuli  studiose, sicut studiosus operator mane incipit operari quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset  in die iudicii  manifestius apparens sol  Christus liquefiebat  CUMQUE INCALUISSET etc. Quia tunc omnis Scripture intellectus patebit, quia nunc videmus per speculum in enigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem 1Cor. 13, 12.. in die vero sexta  presenti vita collegerunt cibos duplices  CIBOS DUPLICES. Necessaria scilicet anime et corpori. Nam in septima, que mortuorum etas intelligitur, scilicet nullus erit operandi locus. id est duo gomor  ut alterum servetur in sabbatum per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Moysi qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino  ut illi soli vacetis cras  parasceve ante sabbatum quodcumque operandum est facite et que coquenda  esui corporali vel spiritali preparanda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque mane mane] in praem. Weber  unde vivatis in sabbato scilicet quando licet operari  REQUIES SABBATI. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo, et aliis misericordiam prestando : quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes, et computrescebat quod servabatur. Qui enim propter presentem vitam et amorem seculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non moritur. feceruntque ita ut preceperat Moyses et non computruit neque vermis inventus est in eo dixitque Moyses comedite illud hodie quia sabbatum {t. 1 : Erfurt, f. 72rb ; facsim., p. 145b} est Domini Domini] Domino Weber  vel : Domino non invenietur hodie in agro  quia non licebit post hanc vitam operari sex diebus  tota presenti vita colligite in die autem septimo sabbatum est Domini Domini] Domino Weber  vel : Domino idcirco non invenietur  quia post hanc vitam non licebit operari venitque venitque] venit Weber septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt dixit autem Dominus ad Moysen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc  quia non licebit in eo operari tribuerit vobis die sexto cibos duplices  presentis vite et future maneat unusquisque apud semet ipsum  id est : quiescat, nec egrediatur ad opus et et] om. Weber nullus egrediatur  ad operandum de loco suo die septimo et sabbatizavit populus die septimo appellavitque domus Israel nomen eius man  quia Verbum Dei habet aliquid oleris unde infirmitas nutriatur quod erat quasi semen coriandri album  quia Verbum Dei quod caro factum est purum, et lucidum manet gustusque eius quasi simile cum melle dixit autem Moyses iste est sermo quem precepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panes panes] panem Weber  vel : panem quibus quibus] quo Weber  vel : quo alui vos in solitudine  presentis vite deserto quando educti estis de terra Egypti  de servitute diaboli dixitque Moyses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor  mensura trium modiorum et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras sicut preceperat preceperat] precepit Weber Dominus Moysi posuitque posuitque] + illud Weber Aaron  sacerdotes in tabernaculo  Ecclesia reservandum.  in memoriam eternam  ET REPONES etc. AUGUSTINUS. Queri potest ubi Aaron reponeret ante Dominum , quando nec ullum tabernaculum fuit, nec arca testamenti iam fuerat constituta. An forte de futuro, ideo dixit repones , ut intelligatur tunc ante Dominum posse reponi, quando futura arca erat ? An potius ante Dominum dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocumque loco poneretur ? Ubi enim non est Deus ? Sed quod adiungit : Et reposuit Aaron ante tabernaculum ad reservandum , priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, {t. 1 : Erfurt, f. 72rb ; facsim., p. 145b} quod post factum est, cum esse cepit tabernaculum testimonii. Filii autem Israel  visionis divine manducaverunt manducaverunt] comederunt Weber  vel : comederunt man quadraginta annis  Toto tempore presentis vite, quo secundum Novum et Vetum Testamentum vivimus : quater enim decem quadraginta fiunt. donec venirent in terram habitabilem  viventium, ubi in quiete habitant sancti, transmisso deserto huius seculi hoc cibo  predicto {t. 1 : Erfurt, f. 72va ; facsim., p. 146a} aliti sunt usquequo tangerent fines terre Chanaan.  Exponit quam terram dixerit.  Septuaginta : quoad usque in partem Phenicis venirent.  FILII AUTEM ISRAEL etc. AUGUSTINUS. Alia littera : Filii autem Israel ederunt manna quadraginta annis, quoad usque venirent ad terram que habitabatur. Significat autem Scriptura in hoc loco per prolepsim memorando quod postea factum est, non edisse filios Israel manna nisi in eremo. Hoc est enim quod ait : usque ad terram que habitabatur, id est que iam non est eremus, non quia continuo ut venerunt ad terram habitabilem destiterint vesci manna, sed quia non ante. Traiecto enim Iordane significatur manna cessasse, ubi manducaverunt panes terre. Ingressi vero in terram habitabilem antequam transirent Iordanem, vel tantum manna vesci, vel utroque cibo potuerunt : hoc enim intelligi potest, quia cessasse manna non dicitur nisi Iordane traiecto. Cur autem in eremo etiam carnes desideraverint, cum de Egypto cum multis pecoribus exierint, magna questio est. Nisi forte dicatur, quia in eremo non erant pascua, et ideo minor pecorum fecunditas pepercisse pecoribus, ne omnibus deficientibus, etiam sacrificiis necessaria deessent, vel si quid aliud dici potest unde questio solvatur. Congruentius tamen creditur non eos carnes desiderasse quas de pecoribus habere poterant, sed que deerant, ex aquis videlicet quas in eremo non inveniebant. Unde illis ortogometra data est, id est aves quas coturnices multi Latini interpretantur, cum sit aliud genus avium ortogometra, quamvis coturnicibus non usquequaque dissimile. Noverat enim Deus quid desiderarent, et ex quo genere carnis satiaret eos.  MANNA. Corpus Christi, scilicet Verbum Dei quod percipimus nunc in enigmate, tunc autem facie ad faciem 1Cor. 13, 12.. DONEC VENIRENT IN TERRAM etc. AUGUSTINUS. Alia littera : Quousque venirent in partem Phenicis. Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari. Sed tunc illam terram credendum est sic appellatam, non modo. Alia est enim que Phenice dicitur regio Tyri et Sydonis, quam illos transisse non legitur. Quam Scriptura fortasse potuerit terram {t. 1 : Erfurt, f. 72va ; facsim., p. 146a} Phenicis appellare, ubi palmarum arbores iam esse ceperant, post eremi vastitatem, quia palma grece sic vocatur. In initio enim profectionis sue invenerunt locum, ubi septuaginta palme erant et duodecim fontes. Sed post excepit eos eremus, ubi nil tale fuit, quousque venirent ad loca que colebantur. Sed ille sensus est probabilior, ut credamus sic appellatam fuisse tunc terram. Multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium, nomina certis causis mutavit antiquitas. Gomor autem decima pars est ephi. Capitulum 17 Igitur profecta est est] om. Weber omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin  quod interpretatur tentatio per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est castrametata est Corrector3 (vel) Rusch ] Corrector3 (hebr. antiqui) in Raphidim  sanitas iudicii ubi non erat aqua ad bibendum populo.  IGITUR PROFECTA EST. ORIGENES. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur 2Tm. 3, 12., ab hostibus impugnantur, agensque iter huius vite semper debet esse paratus et stare in castris. Unde : profecta est omnis synagoga filiorum Israel de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini, sed in quattuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini posita. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te secularibus negociis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin , et venias in Raphidim . Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim : sanitas iudicii. Qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem iudicii. In die enim iudicii sanus erit. Unde Apc. 2, 7. : Qui vicerit, dabo ei de ligno vite, quod est in paradiso Dei mei. Venit ergo ad sanitatem iudicii qui bene disponit sermones suos in iudicio.  SIN. Hic specialiter Sin una mansio accipitur, ex his quinque que fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Iosephus nominatim describit. Generaliter enim etiam desertum illud Sin vocatur, sicut et Raphidim.  HIERONYMUS. Raphidim est locus in deserto iuxta montem Horeb. Sciendum autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai, Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provincie nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Suph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Israel de eremo Sin, per mansiones suas iuxta os Domini, et venerunt in Raphidim. Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari. Qui iurgatus contra Moysen,  Legem ait : Da nobis aquam ad bibendum ad bibendum ΩM Rusch (ad bibendu cacogr .) tantum ] ut bibamus Weber .  alias : ut bibamus Quibus iratus iratus ΩS Rusch tantum ] om. Weber Moyses ait Moyses ait ΩM Rusch ] respondit Moyses Weber  :  alias : quibus respondit Moyses Quid iurgamini contra me, cur temptatis Dominum ? Sitivit  in deserto ergo populus  qui debet esurire et sitiri iustitiam ibi pre pre] pro Weber aque penuria et murmuravit contra Moysen dicens cur fecisti nos exire fecisti - nos exire] inv. Weber de Egypto ut occideres occideres] + et Weber nos et liberos nostros ac iumenta siti.  SITIVIT ERGO etc. ORIGENES. Alia littera : Sitivit, inquit, populus aquam, et murmurabant adversus Moysen. Suffecit dicere quia sitivit : quid opus fuit addere aquam ? Non est superflua adiectio. Sunt ergo diversi sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt iustitiam Mt. 5, 6.. Alii quoque dicunt Ps. 41, 3. : Sitivit anima mea ad te, Deus. Qui vero sunt peccatores, patiuntur non sitim aque, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitiit ergo populus aquam, qui debuit sitire iustitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas, et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos iam de petra bibere, et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo iubet Dominus ut ostendat eis petram de qua bibent. Si quis enim est qui legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram que est Christus, ut inde bibat, et sitim reficiat. Sed hec petra non dat aquas nisi percussa, {t. 1 : Erfurt, f. 72vb ; facsim., p. 146b} percussa vero fontes producit. Percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Unde Cf. Za. 13, 7. : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere eius, omnes sitim verbi Dei pateremur. Unde 1Cor. 10, 4. : « Bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus ».  ISIDORUS. Sitiens populus pro aqua murmuravit contra Moysen : ideo iubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, que est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat. Clamavit autem Moyses {t. 1 : Erfurt, f. 72vb ; facsim., p. 146b} ad Dominum dicens : Quid faciam populo huic adhuc pusillum pusillum] pauxillum Weber  alias : paululum et lapidabit lapidabit] lapidabunt Weber me. Ait autem autem] om. Weber Dominus ad Moysen : Antecede populum et sume tecum de seniorbus senioribus] senibus Weber Israel et virgam in in] om. Weber qua  Septuaginta : in qua pro de qua ; celeberrima locutio in Scripturis percussisti fluvium tolle in manu tua et vade  ANTECEDE POPULUM etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola Lex Christum annuntiat, sed et prophete, et patriarche, et omnes maiores natu.  ET VIRGAM etc. TOLLE IN MANU TUA. AUGUSTINUS. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult : Accipe virgam in qua percussisti flumen ? An forte mare appellavit flumen, et querendum est exemplum huius locutionis ? An quod Aaron fecit Moysi potius attributum est, quia Moysen iubebat Deus que faceret Aaron, et in hoc autoritas, in illo ministerium ? Unde Cf. Ex. 4, 16. : Erit tibi ad populum, tu autem illi in his que ad Deum. en ego stabo coram te ibi super petram Horeb  mons qui et Sina percutiesque petram et exibit ex ea aqua  aperto latere Christi, « exivit sanguis et aqua » Io. 19, 34. ut bibat populus  « Bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus » 1Cor. 10, 4..  PERCUTIESQUE PETRAM . Christum qui in cruce a Iudeis percussus est : cui accessit virga, id est lignum passionis, ut fidelibus manaret aqua. fecit Moyses ita coram seniorbus senioribus] senibus Weber Israel et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus  vel : Deus in nobis an non venit autem Amalech  diabolus intercludens viam patrie celestis et pugnavit pugnavit] pugnabat Weber contra Israel in Raphidim  VENIT AUTEM AMALECH etc. STRABO. Amalech fuit filius Hysmael, a quo Amalechite, qui et Hysmaelite ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens, vel lambens, sanguinem, et significat diabolum qui sanctos de Egypto exeuntes et ad terram promissionis tendentes semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIGENES. Describitur bellum cum Amalechitis factum. Populus dicitur pugnasse et vicisse antequam manducaret panem de celo et biberet de petra. Non dicitur pugnasse populus, sed dicitur ad eum : Dominus pugnabit pro vobis, et tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Iob quoque certamen tentationis sue iam perfectus implevit ; et tu ergo, cum ceperis manducare manna, panem celestem verbi Dei, et bibere aquam de petra. Cumque ad interiora doctrine spiritalis accesseris, expecta pugnam, prepara te ad bellum. dixitque Moyses ad Iosue : Elige viros et egressus pugna contra Amalech  DIXITQUE MOYSES etc. ORIGENES. Alia littera : Dixitque Moyses ad Iesum : Elige tibi viros etc. Hucusque beati nominis Iesu nunquam facta est mentio. Hic primum vocavit Moyses Iesum, et dixit ei : Elige viros tibi ipsi. Moyses vocat Iesum, lex invocat Christum, ut eligat sibi viros potentes de plebe : non poterat Moyses eligere, sed solus Iesus, qui ait Io. 15, 16. : Non vos me elegistis, sed ego vos ut elegi. Ipse est electorum dux, et potentium princeps. Ipse confligit cum Amalech. Ipse enim intrat in domum fortis, et alligat fortem, et vasa eius diripit Cf. Mt. 12, 19.. et cras ego stabo et cras Λ H ΣO P Ω Rusch ] cras cett. Ed1455 Ed1530 Clementina  firmus, immobilis, secundum illud Ps. 133, 1 ; 134, 2. : « Qui statis in domo Domini ». in vertice collis  tamquam vicinus celo, et non in valle ; unde Cf. Ps. 122, 1. : « Levavi oculos meos » ad eum qui habitat in celis. {t. 1 : Erfurt, f. 73ra ; facsim., p. 147a} habens virgam virgam Rusch tantum ] + Dei Weber  quam dedit Deus ut verberentur hostes in manu  potestate vel opere mea  EGO STABO IN VERTICE COLLIS. ORIGENES. Ascendit, inquit, Moyses non in vertice montis, sed in vertice collis . Servabatur enim ei tunc ascendere in verticem montis cum ascensurus erat Iesus et cum ipso Moyses et Helyas, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus de transformatione Iesu, non ascendit in verticem montis, sed in verticem collis. Et cum elevaret {t. 1 : Erfurt, f. 73ra ; facsim., p. 147a} Moyses manus, superabat Isrel. Moyses elevat manus, non extendit. Iesus qui totum mundum, exaltatus in cruce, amplexus est, dicit : Extendi manus ad populum non credentem. Elevare manus, hoc est actus levare ad Deum, ut non habeat actus deiectos et humi iacentes, sed Deo placitos et ad celum erectos. Elevat ergo manus qui thesaurizat in celo. Ubi enim thesaurus, ibi oculus, ibi manus. Elevat manus qui dicit Ps. 140, 2. : « Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum ». Si ergo eleventur actus nostri, vincitur Amalech. Unde Hbr. 12, 12. : Remissas manus et genua debilia erigite. Si servat populus legem, elevat Moyses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalech. Quia igitur nobis pugna est adversus principes, et potestates, et mundi huius rectores tenebrarum, si vis vincere, eleva manus, id est actus, conversatio tua non sit in terris, sed in celis Cf. Phil. 3, 20.. Eleva et tu manus in celum ad Deum, imple mandatum Apostoli 1Th. 5, 17. : « Sine intermissione orate » ; et tunc fiet quod scriptum est, quia sicut ablingit vitulus in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est ; ubi inducitur quia populus Dei non tam manu et armis quam voce et lingua pugnabat, et oratione inimicos prosternebat. Eleva ergo actus, insta orationi : hec est Christiani pugna qua superat inimicum. Puto autem per hanc figuram duos populos significari, quorum unus ex gentibus elevet manus Moysi, et in sublime tollat ea que scripsit et intelligentiam eorum, et sic vincat. Alius vero, id est Iudaicus populus, non elevat manus Moysi a terra, nec altum aliquid nec sublime in eo intelligit, et sic ab adversariis vincitur.  HABENS VIRGAM etc. AUGUSTINUS. Nunc virga Dei dicitur, que primum dictum est Aaron, postea dicitur Moysi. Sicut enim spiritus Helie qui est Spiritus Dei, cuius particeps Helias dicitur, et Dei iustitia, que nostra est. Unde Rm. 10, 3. : Ignorantes Dei iustitiam, volentes suam statuere, id est tamquam a se sibi preparatam. Fecit Iosue ut locutus locutus] + ei Weber erat Moyses et pugnavit contra Amalech  diabolum Moyses  Lex quam dedit Deus autem et Aaron  Mons fortitudinis  Christus et Hur  ignis Spiritus sanctus ascenderunt super verticem collis. Cumque elevaret elevaret ΦG* Rusch tantum ] levaret cett. Weber Moyses manus  in speciem crucis, in qua triumphantur inimici vincebat Israel  Cum operatione debemus orare, si volumus hostes vincere, et pro celesti premio non pro terreno lucro. sin autem paululum remisisset, superabat Amalech.  quia remissis operibus bonis, id est ad terrena conversis, hostis victor insequitur  CUMQUE ELEVARET etc. STRABO. Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritaliter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est precepta Legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur. manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem,  in quo sunt septem oculi Cf. Za. 3, 9., qui etiam lapis adiutorii  Ecclesiam, vel Christum posuerunt subter eum in quo sedit  requievit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte  quia Lex in Christo et Spiritu sancto spiritaliter impleta est et factum est ut manus illius illius] ipsius Weber non lassarentur usque ad occasum solis.  finem mundi SUMENTES IGITUR etc. GREGORIUS. Moyses sedit in lapide, cum lex requievit in Ecclesia, sed hec manus graves habuit, quia peccantes non misericorditer pertulit, sed severa districtione percussit. Aaron vero mons fortitudinis, Hur interpretatur ignis. Mons fortitudinis Christus est, de quo dicitur Is. 2, 2. : « Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium ». Ignis vero Spiritus sanctus, quem Christus {t. 1 : Erfurt, f. 73rb ; facsim., p. 147b} venit mittere in terram Cf. Lc. 12, 49.. Aaron ergo et Hur graves manus Moysi sustinendo leviores reddunt, quia mediator Dei et hominum cum igne Spiritus sancti adveniens mandata legis gravia (que dum carnaliter tenerentur portari non poterant) tolerabilia nobis per spiritalem intelligentiam ostendit. Quasi enim manus Moysi leves reddidit, qui pondus mandatorum legis ad veritatem confessionis retorsit, secundum illud Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ». : « Nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat ». Hinc peccatrici anime dicitur Cf. Ier. 3, 1. : Si reliquerit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit alterum, numquid revertetur ad eam ultra ? Nunquid non polluta erit et contaminata mulier illa ? Tu autem fornicata cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus. Ecce paradigma turpis mulieris dedit, ostendens quod post turpitudinem recipi non possit, sed ipsum paradigma per misericordiam vincit, cum dicit fornicantem mulierem recipi non posse, et tamen fornicantem animam ut recipiat expectat. Pensemus pondus tante pietatis. Dicit quod fieri non potest, et demonstrat quod hoc ipsum contra morem facere potest. Ecce vocat etiam quos inquinatos denuntiat, hos etiam amplecti querit, a quibus se esse desertum queritur. Inflexit ergo ad misericordiam duritiam legis, quos etiam iuste illa damnat, ipse misericorditer liberat. fugavitque Iosue  Christus Amalech  diabolum et populum eius  demones, vitia vel quoslibet persecutores in ore  locutio est gladii  Verbi Dei Dixit autem  vel : ergo Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro ob monimentum - in libro Ψ ΩSJ Ed1455 Ed1530 Clementina ( 1593 1598 ) Weber (monumentum)] inv. Rusch tantum * et trade in in Amiatinus ... Ψ ΩSJ Rusch ] om. Weber auribus Iosue delebo enim memoriam  hic per sanctos et omnino in iudicio « periit memoria eorum cum sonitu. Ps. 9, 7. » Amalech  populus brutus, vel linguens sanguinem sub celo.  DELEBO ENIM etc. RABANUS. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem (quam significat Moyses et de Christo pronuntiat) deleat memoriam spiritalium hostium. Unde Ps. 9, 7. : « Periit memoria eorum cum sonitu ». edificavitque Moyses altare  EDIFICAVITQUE MOYSES ALTARE . Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei edificare, in qua spiritales hostias offerant. et vocavit nomen eius Dominus  non homo exaltatio  quia exaltatus a terra, omnia trahit ad se ipsum Io. 12, 32..  fortitudo mea dicens quia manus  potentia solius solius] solii Weber Domini  unde Is. 26, 12. : Omnia opera nostra operatus est in nobis. et bellum Dei erit contra Amalech  malignos spiritus a generatione  Iudeorum in generationem.  gentium  usque in finem. Tunc enim vere implebitur. Unde Os. 13, 14. : « Ero mors tua, o mors, morsus tuus » etc Capitulum 18 {t. 1 : Erfurt, f. 73rb ; facsim., p. 147b} Cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Moysi omnia que fecerat Deus Moysi et Israel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israel de Egypto. Tulit  victo Amalech Sephoram  Ecclesiam uxorem Moysi  Christi, vel predicatorum quam remiserat  ut expeditior esset in opere Domini et duos filios eius  utrumque populum quorum unus vocabatur Gersan dicente : patre advena fui in terra aliena.  quia significat eos qui dicunt Ps. 38, 13. : « Advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei ». alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus meus] + et Weber  quia significat eos qui dicunt Ps. 69, 6. : « Adiutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris ». eruit me de gladio pharaonis  diaboli  CUMQUE AUDISSET etc. Quod Moyses liberaturus filios Israel dimisit uxorem et filios quos postea in deserto recepit, significat quia predicatores cum mittuntur ad opus predicationis, debent se a solicitudine temporali exonustare ; cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subiectis solicitudinem tam in spiritalibus quam temporalibus gerere debent. venit ergo Iethro cognatus Moysi et filii eius et uxor eius eius] om. Weber ad Moysen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei  VENIT ERGO etc. ORIGENES. Alia littera : Post hec venit ad montem Dei Moyses, et Iethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec ducit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum. Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Egyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Egyptum et subire agones Egyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. {t. 1 : Erfurt, f. 73va ; facsim., p. 148a} Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Egyptum ad agones et exercitia virtutum, et Abraam. Iacob quoque qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Egyptum, factus est sicut stelle celi in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Egyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Egyptum, et scidisse, et corrupisse populum Dei, quia descendens in Egypto accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris eius sororem. et mandavit Moysi dicens ego Iethro cognatus tuus Iethro – cognatus tuus] inv. Weber venio ad te et uxor tua et duo filii filii] + tui Weber cum ea qui egressus in occursum cognati sui adoravit  veneratus est et osculatus est eum salutaverunt salutaverunt] salutaveruntque Weber se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum narravit Moyses  primi predicatores cognato suo  gentili populo, vel predicatoribus de gentibus. cuncta que fecerat Deus pharaoni  diabolo et Egyptiis  vel ministris diaboli propter Israel  sanctos Deum videntes universumque universumque] universum Weber laborem  quem refert Paulus sibi accidisse, cum in infirmitatibus suis gloriatur qui accidisset eis in itinere  quo transitur de mundo ad celum quo liberaverat liberaverat] liberarat Weber eos Dominus letatusque  quia fidelium « cor unum et anima una » Act. 4, 32.. {t. 1 : Erfurt, f. 73va ; facsim., p. 148a} est Iethro super omnibus bonis que fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Egyptiorum. Et ait : Benedictus Dominus,  cui omnia ascribuntur, non nobis qui liberavit vos de manu Egyptiorum, et de manu pharaonis, qui eruit populum suum de manu Egypti. nunc cognovi  in hoc miraculo quia magnus Dominus super omnes deos  gentilium quos colebant ; vel super sanctos qui participatione beatitudinis bene dicuntur dii eo quod superbe egerint contra illos. Obtulit Obtulit] + ergo Weber Iethro cognatus Moysi  panem manducavit holocaustomata holocaustomata] holocausta Weber  quando ex toto mundum relinquunt  « Sacrificium Deo spiritus contribulatus » etc Ps. 50, 19. et hostias Domino Domino] Deo Weber  quando licite utuntur mundanis  OBTULIT IETHRO etc. AUGUSTINUS. Et sumpsit Iethro socer Moysi holocaustomata et sacrificia Domino etc. Sumpsit pro obtulit posuit : an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur, que Moyses intelligitur obtulisse, quamvis Moyses non legatur sacrificasse nec Aaron, nec quisquam Hebreorum qui educti sunt de terra Egypti : sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Iethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad eius adventum cepit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat. veneruntque Aaron  sacerdotalis ordo et omnes seniores seniores] senes Weber  primitivi populi Israel ut comederent panem  Verbi cum eo coram Domino.  ad honorem Domini  VENERUNTQUE AARON etc. ORIGENES. Alia littera : Venerunt, inquit, presbyteri Aaron, et omnis Israel manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei. Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est qui perfecti sunt et meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt : peccator a conspectu Dei fugit. Adam, postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit Cf. Gn. 3, 10. : Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus. Caym exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Preterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde Ps. 50, 6. : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Qui malum coram Deo facit, continuo penitet, et dicit : Peccavi. Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum penitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere.  ORIGENES. Non frustra venit Iethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei ; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes, et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia : non homines dico, sed vitia.  CORAM DOMINO etc. AUGUSTINUS. Queritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, que postea sunt instituta, neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est. Altera altera Φ Θ Ψ Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] altero Weber autem die sedit Moyses ut iudicaret populum  quasi magister  doctores Legis, qui sedentes, id est quiescentes mente, iudicant tumultu populi qui assistebat Moysi  quasi iudicandi, docendi de de Rusch Weber ] a Ed1455 Ed1530 Clementina mane usque ad vesperam.  a principio mundi usque ad finem : nunquam enim defuit lex naturalis vel scripta Quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet que agebat in populo ait quid est hoc quod agis agis] facis Weber  alias : facit in populo populo] plebe Weber  ?  in plebe {t. 1 : Erfurt, f. 73vb ; facsim., p. 148b} Cur solus sedes et omnis populus prestolatur de mane usque ad vesperam ? Cui respondit Moyses venit ad me populus querens Dei sententiam Dei sententiam] inv. Weber cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam precepta Dei et leges eius  OSTENDAM PRECEPTA etc. Queri potest quomodo hic Moyses dixit, cum lex Dei adhuc nulla esset scripta, nisi quia lex Dei sempiterna est, quam consulunt omnes pie viventes, ut quod in ea invenerint vel faciant vel iubeant vel vetent, secundum quod illa incommutabili veritate precepit. Nunquid enim Moyses, quamvis cum illo loqueretur Deus, per singula credendum est quod consulere soleret Dominum, si quid esset in disceptationibus tante multitudinis, que illum in iudicandi negocio a mane usque ad vesperam detinebat ? Et tamen nisi presidentem menti sue Dominum consuleret, et legem eternam attenderet, iuste iudicare non posset. at ille non bonam inquit rem facis stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum  SED AUDI VERBA etc. AUGUSTINUS. Prima questio est cur Deus famulum suum, cum quo ipse tanta et talia loquebatur, ab alienigena passus est admoneri. In quo Scriptura nos admonet, per quemlibet detur consilium veritatis, non debere contemni. Videndum etiam ne forte ibi voluerit Deus ab alienigena moneri scilicet Moysen, ubi posset tentari superbia. Sedebat in iudiciaria sublimitate : hunc enim sensum indicat ipse Iethro, cum iussit eos eligi ad iudicandum, qui odissent superbiam. Deinde, quam sit observandum quod alibi Scriptura dicit Sir. 11, 10. : « Fili, ne in multis sint actus tui », satis hic apparet. Verba quoque Iethro consideranda sunt. Dicit enim : Nunc ergo itaque audi me, consilium dabo tibi, et erit Deus tecum. Ubi mihi videtur significari, nimis intentum humanis actionibus animum, Deo quodammodo evacuari, quo fit tanto plenior, quanto in superna et eterna liberius extenditur. esto tu populo in his que ad Deum pertinent ut referas que dicuntur ad eum ostendasque populo cerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere debeant debeant] om. Weber  ESTO TU POPULO etc. IDEM. Quod vero adiungit : Esto tu populo in his que ad Deum pertinent, et referes verba eorum ad Deum ; et testaberis eis precepta Dei et legem eius ; et demonstrabis eis vias in quibus ambulabunt in eis, et opera que faciant , cum populo universo hec agenda esse demonstrat. Non enim ait : Uniuscuiusque verba referes ad Deum, sed verba eorum , cum supra dixisset : Esto tu populo in his que ad Deum sunt. Post hec admonet ut singulorum negocia que inter se habebant deserantur, electis scilicet potentibus viris Deum colentibus, iustis qui oderint superbiam, quos constituerat super millenos, alios super centenos, alios super quinquagenos, alios super denos. Sic a Moyse removit periculosas occupationes. Nec istos gravavit, cum mille haberent unum super se, et sub illis alios decem, et sub eis viginti, et sub eis alios centum, ut vix aliquid ad singulos quosque prepositos perveniret, quod iudicari necesse esset. Insinuatur etiam humilitatis exemplum quod Moyses, cum quo Deus loquebatur, non fastidivit neque contempsit alienigene consilium ; quamvis et ipse Iethro, cum Israelita non fuisset, utrum inter viros unum Deum colentes religioseque sapientes habendus sit sicut Iob, merito queritur, immo credibilius habetur. Ambigue enim posita sunt verba, utrum sacrificaverit Deo vero in populo eius, quando vidit generum suum, vel utrum eum adoraverit ipse Moyses ; quamvis de adoratione si expresse positum esset, honor videretur socero redditus, sicut solet hominibus honorificentie causa exhiberi. Quos autem dicat grammatoysagogas γραμματοεισαγωγούς , quos decuriones non facile sciri potest, quando hoc nomen in nullo usu habemus, vel officiorum, vel magistrorum. Nam quidam doctores interpretati sunt litterarum, qui scilicet introducant in litteras, sicut grecum vocabulum sonat. Hic sane significatur quod ante Legem datam Hebreos litteras habuisse, que quando ceperint esse, nescio utrum valeat indagari. Quidam putant eas a primis hominibus cepisse, et perductas esse ad Noe, atque inde ad parentes Abrae, deinde ad populum Israel, sed unde hoc probari possit ignoro. Rabanus Maurus, Commentaria in Ex., lib. 2, cap. 9, PL 108, 87-88 (sententialiter). provide autem de omni plebe viros potentes  vel : sapientes et timentes Deum in quibus {t. 1 : Erfurt, f. 74ra ; facsim., p. 149a} sit veritas et qui oderint avaritiam  formam boni iudicis prescribit  PROVIDE AUTEM etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Prefigurabatur etiam quod doctrina gentium Iudeorum scientiam et superbiam superaret ; et que in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritalem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quecumque diceret, legis {t. 1 : Erfurt, f. 74ra ; facsim., p. 149a} quoque diminutio suggerente Evangelio fieret. et constitue ex eis tribunos  qui sibi subiectis bona tribuunt, qui grece ciliarchi, latine dicuntur millenarii et centuriones  qui grece hecacontarchi et quinquagenarios  qui et pentacontarchi et decanos  qui super denos qui iudicent  privatas causas populi populum omni tempore.  qui grece decarchos  « Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore » Ps. 105, 3. Quicquid autem maius  graves questiones et communes fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit  pluribus intentus : minor est ad singula sensus partito in alios onere  ET CONSTITUE EX EISetc. constitue] constiue cacogr . Rusch ORIGENES. Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones etc. Et iudicabunt populum omni hora, verumtamen quod gravius fuerit referent ad te. Audiant principes populi et presbyteri plebis qui debent omni hora populum iudicare, semper et sine intermissione sedere in iudicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his que ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Ceteri vero principes quos appellavit tribunos, quia tribui presunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui presunt minoribus iudiciis, que ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro seculo servandam puto. Unde Cf. Mt. 19, 28. : Cum sederit filius hominis super tronum glorie sue, sedebitis et vos super duodecim sedes etc. Vides ergo quia non solum Dominus iudicat, cui omne iudicium dedit Pater, sed constituit principes qui iudicent de minoribus causis. Verbum autem quod gravius fuerit referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam quia Cf. Mt. 5, 22. : Reus erit consilio ; de alio autem Mt. 5, 22. : « Reus erit gehenne ignis ». Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et non dixit est quia Deo parabimus rationem, sicut de periurio. « Reddes autem Domino iuramenta tua » Mt. 5, 33.. « Regina » quoque « austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit eos » Lc. 11, 31.. Ecce aliud genus iudicii Mt. 11, 15 ; 13, 9, etc. : « Qui habet aures audiendi, audiat » ; hec enim omnia umbra sunt celestium et imago futurorum.  ORIGENES. Sicut scriptum est Cf. Qo. 1, 8. : Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu, nec nos satiari possumus considerando que scripta sunt quibus nos edificent, quantis nos modis instruant. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur, consilium accepit a Iethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quecumque dixit ei. Non dixit : Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, ab homine gentili alieno a populo Dei ? Et non quis dicat, sed quid dicat ascultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum autoris nomine spernamus et dicta, nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia, et spernere prudentium verba, sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis presunt, non dico si iam eis aliqua a Deo revelata sunt. Sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum layci, nedum gentilis, sed Moyses qui erat mansuetus super omnes homines accepit consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum, ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritalem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex, faciens omnia que dicerent. Non enim potest facere lex sicut Iudei dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. « Nihil enim ad perfectum adduxit lex » Hbr. 7, 19.. Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus {t. 1 : Erfurt, f. 74rb ; facsim., p. 149b} ad legem, possunt omnia spiritaliter fieri, et sacrificia offerri, que modo carnaliter non possunt ; potest lex lepre spiritaliter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex : secundum litteram vero non omnia, sed pauca. si hoc feceris implebis imperium Dei  vel : Domini et precepta eius poteris sustinere sustinere] sustentare Weber  vel : sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua quibus auditis Moyses fecit omnia que ille suggesserat  MOYSES FECIT etc. Vir Deo familiaris, sapientissimus, non erubescens a minori et gentili doceri, formam doctoribus prebuit, ne a quibuslibet erubescant erudiri. et electis viris strenuis de cuncto Israel constituit eos principes populi tribunos tribunos] + et Weber centuriones centuriones] + et Weber quinquagenarios et decanos qui iudicabant plebem omni tempore. Quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes.  QUIDQUID AUTEM etc. Alii : Verbum autem grave autem] corr. , alii autem Rusch referebant ‘super Moysen’. Sic habet enim grecus sermo quod Latini interpretati sunt ‘ad Moysen’. Illa sane locutione ipsa etiam configurabatur qua dictum est ‘super Moysen’, velut onus significatur, ei impositum. ‘Verbum autem grave’ dictum est pro ‘questione gravi’. AUGUSTINUS HIPPONENSIS, Locutionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), loc. 95, CCSL 33, lin. 406 : « Graue tibi uerbum hoc. subauditur"est". et demonstrabis illis uias, in quibus ambulabunt in eis. uerbum autem graue referebant super moysen; sic enim habet graecus, quod latini interpretati sunt: ad moysen. illa sane locutione ipsa etiam cura significatur, qua dictum est: super moysen, uelut onus ei significaretur inpositum. uerbum autem graue dictum est pro quaestione graui. unde sequitur: omne autem uerbum leue iudicabunt ipsi ». Dimisit dimisit ergo] dimisitque Weber ergo cognatum suum suum] om. Weber qui reversus abiit in terram suam. Capitulum 19 {t. 1 : Erfurt, f. 74rb ; facsim., p. 149b} Mense tertio  iunio egressionis Israel de terra Egypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai. Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai  rubus, vel tentatio castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.  MENSE TERTIO etc. ORIGENES. Alia littera. Mensis autem tertii exitus filiorum Israel de terra Egypti : hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidim, et venerunt in eremum Sina, et applicuit ibi Israel contra montem ; et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens : Hec dices domui Iacob, et nuntiabis filiis Israel etc. Et paulo post : Descende et contestare populo, et purificabis eos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. Hoc die reperitur dari lex, que in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut sequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu filiorum Israel de Egypto. Ex quo die pasca fecerunt, id est agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur, septemdecim scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo. Deinde omnes triginta secundi mensis qui fiunt quadraginta septem et tertius tertii mensis qui a solemnitate occisi agni quinquagesimus est. Ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum, quia quinquagesimo die lex data est, scripta digito Dei. Ita ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate immolati Agni Iesu Christi quinquaginta dies numerantur ubi Spiritus sanctus de altissimis datus sit, qui est digitus Dei.  IN DIE HAC etc. Quadragesima scilicet septima die postquam egressi sunt de Egypto, prima die scilicet Iunii pervenerunt ad montem Sina, ibique peractis duobus diebus quibus sanctificati sunt, tertio, id est quinquagesimo, Legem acceperunt : et hec est Pentecostes.  RABANUS. In Sina una mansio fuit, sed inter omnes maxima. Ibi enim lex accepta, tabernaculum erectum. Ibi Exodus et maxima pars Levitici omnesque libri Legis pene conscripti sunt. Moyses autem ascendit ad Dominum Dominum] Deum Weber .  Proprium est sanctorum montes diligere et incolere, quorum « conversatio in celis est » Phil. 3, 20.. Vocavitque eum Dominus de monte et ait : Hec dices domui Iacob  activis et annuntiabis filiis Israel :  contemplativis  MOYSES AUTEM etc. GREGORIUS. Alia littera. Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum. Mons altitudo contemplationis est, in quam ascendimus, ut ad ea que ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia sanctis multum proficientibus, parum aliquid de se aperit. Vos ipsi vidistis que fecerim Egyptiis,  Penas Egyptiorum commemorat, et que populo suo prestitit beneficia, ut timeant omnipotentem et diligant benefactorem. quomodo portaverim vos super alas  velocissime aquilarum  Moisi et Aaron  Sicut aquila provocans pullos ad volandum, etc Cf. Dt. 32, 11..  ALAS AQUILARUM etc. Allegorice. Vocat doctrinas duorum Testamentorum, que nos ab infimis ad celestia portant. et assumpserim mihi. Si ergo audieritis  Antequam Legem det, promissis allicit, ut libenter accipiant.  aure cordis vocem meam, et custodieritis  diligenter pactum meum,  quasi ‘pacis actum’ eritis mihi in peculium de cunctis populis.  specialis populus, quos pascam, defendam, et sicut gregem proprium nutriam. Mea est enim omnis terra et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta.  Unde Petrus 1Pt. 2, 9. : « Genus electum, regale sacerdotium », et « gens sancta, populus acquisitionis ».  REGNUM etc. Allegorice. Membra scilicet summi sacerdotis in regnum celorum venturi. Hec sunt verba que loqueris ad filios Israel. Venit Moyses, et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones {t. 1 : Erfurt, f. 74va ; facsim., p. 150a} quos mandaverat Dominus.  EXPOSUIT OMNES etc. GREGORIUS. Notandum quod Lex non incautis vel nescientibus {t. 1 : Erfurt, f. 74va ; facsim., p. 150a} ingeritur : sed expositis premiis que debentur servantibus, et beneficiis preteritis que iam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servande devoveat, lex petentibus datur, ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, iudicentur, nec de violentia sibi illata causentur. Responditque universus  vel : omnis populus simul : Cuncta que locutus est Dominus faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,  Vota subditorum referunt prelati ad Dominum, cum eorum bona ipsi attribuunt, et eum in omnibus benedicunt. ait ei Dominus : Iam nunc veniam ad te in caligine nubis  obscura scientia legis. ut audiat me populus loquentem ad te  non ad populum, qui non potest me intelligere et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos  precipe ut sanctificentur hodie et cras,  in presenti scilicet, et in futura vita laventque  a peccatis vestimenta sua.  corpora quibus anime vestiuntur  Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Et sint parati  per scientiam legis naturalis in diem tertium :  quasi Legem et cultum sancte Trinitatis accepturi die autem autem] enim Weber tertio descendet  scientiam legis daturus  humane fragilitati condescendens Dominus  ut sciant Legem a Deo dari, non ab homine coram omni plebe super montem Sinai.  VADE AD POPULUM etc. ORIGENES. Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod precipit Dominus. Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Mt. 22, 12. : « Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? » Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu, et lotis vestibus. Ingressurus est enim paulo post ad cenam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cenam hanc sordidis vestibus. Unde : In omni tempore sint vestimenta tua munda. Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis, purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus. Que ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris. Audi sanctificationis genus : ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei : hoc est quod ait Apostolus 1Cor. 7, 1. : « Bonum est homini mulierem non tangere », salvo tamen infirmis remedio nuptiali. Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tamquam non habentes Cf. 1Cor. 7, 29..  SANCTIFICA ILLOS etc. RABANUS. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera, hodie et cras, in presenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.  DIE AUTEM TERTIO etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Israel de Egypto. A die ergo quo pasca fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis ; reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus, sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. Digitus enim Dei Spiritum sanctum significat.  ISIDORUS. Quinquagesimo die post pasca, Lex Moysi data est : quinquagesimo die post passionem Domini quam Pasca illud figurabat, datus est Spiritus promissus, descendens super apostolos, et qui cum eis erant in centum viginti mosayce etatis numero constituti, et divisis linguis credentium, totus evangelica predicatione mundus impletus est. Dicitur illic scripta lex digito Dei, et Dominus de Spiritu sancto dicit Lc. 11, 20. : « In digito Dei eicio demonia ». Aspicit cunctus populus voces, lampades, montemque fumigantem, tonitrua, fulgura, et clangorem buccine perstrepentem. In vocibus et tonitruis, blandicie promissionis, vel terror in predicatione intelliguntur, in lampadibus, claritas miraculorum, in sonitu buccine, fortis predicatio sanctorum : que omnia in adventu Spiritus sancti completa sunt, quando discipuli in varietate linguarum preceptis et signis intonuerunt. Interpretatur autem Synai ‘rubus’, quod significat Ecclesiam, in qua Moysi Dominus loquitur. Quod autem {t. 1 : Erfurt, f. 74vb ; facsim., p. 150b} daturus legem Dominus, in igne fumoque descendit, significat quod fideles sue claritatis ostensione illuminat, et infidelium oculos fumo erroris obscurat. Videtur etiam in caligine, quia impii qui terrena sapiunt, eum descendentem, id est in humilitate nascentem, pro caligine malicie non cognoverunt, vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, ut videntes non videant, et audientes non intelligant Mc. 4, 12.. Constituesque terminos populo  ne quis ultra intelligentiam suam ad montem sacre Scipture audeat conscendere, sed contentus sit mensura sue secundum donum quod accepit a Deo per circuitum et dices : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit  ultra vires montem  altitudinem Scripture {t. 1 : Erfurt, f. 74vb ; facsim., p. 150b} morte  eterna morietur.  lapsus in heresim vel blasphemiam in Deum  CAVETE NE etc. RABANUS. Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur. Nunc iubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans, quia ad predicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte presumere, sed Dei vocationem sequi. Manus non tangent tangent] tanget Weber eum,  id est : nemo imitabitur insaniam eius sed lapidibus opprimetur  duris Ecclesie sermonibus coartabitur aut confodietur iaculis :  quasi acerrimis obiurgationibus  verba sapientium, quasi stimuli sive iumentum sit sit] fuerit Weber  stultus iumentis comparatur sive homo  sapiens reputatione sua non vivet.  vel : morietur Cum clangere ceperit clangere ceperit] inv. Weber bucina,  predicationem siginificat  BUCCINA. Quasi vocina, a voce, vel a vocando ; vel a bucca. tunc ascendant in montem. Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,  CUMQUE LAVISSENT lavissent] corr., levassent Rusch, cf. Weber (levasset Ψ B*) etc. Non sufficit ad virtutem contemplationis emundare opera penitentie lacrimis, nisi sequatur castitas mentis et corporis. Unde Mt. 5, 8. : « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » etc. Et Sap. 1, 4. : « In malivolam animam non introibit sapientia ». ait ad eos : Estote parati in diem tertium,  fidem sancte Trinitatis et et] om. Weber ne appropinquetis uxoribus vestris.  cuilibet carnali voluptati vel mundane sollicitudini Iamque iamque] iam Weber advenerat dies tertius dies tertius] inv. Weber ,  quo fides sancte Trinitatis illucesceret et mane inclaruerat et ecce ceperunt audiri tonitrua  sonitus predicationis ac micare fulgura,  miracula et nubes densissima  idem per nubem et fumum significatur operire montem clangorque bucine vehementius perstrepebat timuitque timuitque] timuit Weber  « Initium sapientie timor Domini » Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 16. populus qui erat in castris.  militie Dei Cumque eduxisset  promovendo vel producendo ad maiora et meliora eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum,  Occurrit Deus occurenti sibi : per liberum enim arbitrium ad Deum movemur, sed non promovemur nisi misericordia eius preveniat et sequatur. steterunt ad radices montis.  tamquam vicini altitudini Totus autem mons Sinai fumabat  quia Lex obscura infidelibus {t. 1 : Erfurt, f. 75ra ; facsim., p. 151a} eo quod descendisset Dominus super eum in igne,  tamquam lumen iustis, vel quia ignea Lex. et ascenderet ex eo fumus ex eo - fumus] inv. Weber quasi de fornace eratque mons omnis terribilis et sonitus bucine paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur. Moyses loquebatur,  interrogando et Dominus respondebat ei.  docendo  TOTUS AUTEM MONS etc. GREGORIUS. Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, quia humiles per claritatem sue ostensionis illuminat, et superbos per caliginem erroris obscurat. Prius igitur mens ab appetitu glorie temporalis, et ab omni concupiscentia carnali tergenda est, et tunc ad aciem contemplationis erigenda. Unde cum lex accipitur, populus ad montem appropinquare prohibetur, ut quia adhuc infirma mente terrena desiderat, sublimia non presumat. Unde recte dicitur Hbr. 12, 20. : « Si bestia tetigerit montem, lapidabitur ». Bestia enim tangit montem, cum mens irrationabilibus desideriis subdita, ad contemplationis alta se erigit, sed lapidibus percutitur, quia summa non sustinens, superni ponderis ictibus necatur. Qui igitur culmen perfectionis apprehendere nituntur, cum contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo operis per exercitium probent, ut sollicite sciant, si nulla iam mala proximis irrogant, si irrogata equanimiter tolerant, si obiectis bonis temporalibus mens leticia non solvitur, et subtractis, non nimio dolore sauciatur ; ac deinde perpendant si cum ad se intus redeunt, in eo quod spiritalia rimantur, non secum corporalium rerum umbras trahunt, vel forte tractas manu discretionis abigunt ; si incircumscriptum lumen videre cupientes, cunctas circumscriptionis sue imagines deprimunt ; et in eo quod super se attingere appetunt, vincunt quod sunt.  GREGORIUS. Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum, aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate aeris, aliquando a qualitate temporis significant, quid de ventura actione subiiciant. A positione enim locorum exprimunt sequentium merita finesque causarum, sicut de Israel dicitur : Quia verba Dei in monte audire non potuit, sed precepta in campestribus accepit ; sequentem infirmitatem populi indicans, qui ascendere ad summa non valuit, sed se in infimis negligenter vivendo laxavit. A positione corporis, sicut in Actibus apostolorum, Stephanus Iesum qui a dextris virtutis sedet, stantem se vidisse manifestat. Stare enim adiuvantis est, et recte stare cernitur, qui in bello certaminis opitulatur. {t. 1 : Erfurt, f. 75ra ; facsim., p. 151a} A qualitate aeris, sicut cum predicante Domino Evangelista nullos ex Iudea tunc credituros diceret Io. 10, 22. : Hyems autem erat. Scriptum est enim Mt. 24, 12. : Abundabit iniquitas, et refrigescet caritas multorum. Hyemis ergo curavit tempus exprimere, ut in auditorum cordibus malicie frigus inesse indicaret. Negaturo quoque Petro premittitur, quia frigus erat, et stans ad prunas, calefaciebat se Io. 18, 18.. Iam enim a caritatis ardore torpuerat, et ad amorem presentis vite, quasi ad persecutorum prunas, infirmitate estuante se calefaciebat. A qualitate temporis, sicut non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte Iudas exisse perhibetur. Cum egrediente illo, ab evangelista dicatur Io. 13, 20. : « Erat autem nox ». Et iniquo diviti dicitur Lc. 12, 20. : Hac nocte repetunt animam tuam a te. Salomon quoque non perseveraturus in somnis et in nocte sapientiam accepisse dicitur. Hinc est quod angeli ad Abraam meridie veniunt ; punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur. Descenditque Dominus  aliquid de se in contemplatione ostendens super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen  ut per contemplationem proficeret in cacumen eius. Quo cum ascendisset  DESCENDITQUE DOMINUS etc. GREGORIUS. Moyses ascendit in montem, et Dominus descendit. Mons contemplationem significat, in quam ascendimus, ut ad ea que ultra infirmitatem nostram sunt videnda sublevemur. Sed in hanc Dominus descendit, quia a nobis multum proficientibus parum de se aliquid nostris sensibus aperit ; si tamen in illo parum vel aliquid dici potest, qui unus semper et idem partialiter intelligi non potest, et tamen a suis fidelibus participari dicitur, cum in eius substantia pars nullatenus admittatur. Sed quia hunc exprimere perfecto sermone non possumus, humanitatis nostre modo, quasi infantie imbecillitate prepediti, eum aliquatenus balbutiendo resonamus. dixit ad eum : Descende  ab altitudine contemplationis, secundum illud 2Cor. 5, 13. : « Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis ». et contestare populum ne forte velit velit] velint Weber  oblitus fragilitatis sue  capacitatis sue transcendere terminos ad videndum Dominum,  Magna discretione opus est, ne velit quis divinam naturam rimari ultra quam potest ; unde Cf. Prv. 25, 27. : Qui perscrutatur maiestatem, opprimitur a gloria ; et Prv. 25, 16. : « Mel invenisti, comede quod sufficit tibi ». et pereat ex eis  heresi vel quolibet errore seducta plurima multitudo.  quia pauci contemplationi et divine visioni idonei Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur  mente et corpore ne percutiat eos.  corporali plaga, vel spiritali Dixitque Moyses ad {t. 1 : Erfurt, f. 75rb ; facsim., p. 151b} Dominum : Non poterit vulgus ascendere  pro debilitate intelligentie in montem Sinai : tu enim testificatus es et iussisti dicens : Pone terminos  positos ostende circa montem et sanctifica illum.  sanctificatum ostende, ne non sanctificati accedere presumant. Cui ait Dominus : Vade, descende, ascendesque tu et Aaron  Lex et sacerdotium tecum. Sacerdotes autem et populus nec nec] ne Weber transeant terminos  minores minus intelligentie capaces, et secreta Scripture non penetrantes nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos.  si indigni accesserint. Descendit Moyses ad populum et omnia narravit eis. Capitulum 20 Locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos : Ego sum Dominus Deus tuus,  Non est hoc mandatum, sed dicit cuius mandatum sit. qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis.  diabolice  EGO SUM DOMINUS DEUS TUUS . ORIGENES. Qui contemnit presens seculum, scilicet Egyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur, quia ad futurum seculum festinet, de eo dicit Deus : Ego sum Dominus Deus etc. Non ad illos tantum, qui de Egypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Egyptiis non serviunt, de Egypto educti de domo servitutis . Negocia seculi, actus carnis, domus servitutis est. Sicut relinquere secularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Cf. Io. 8, 31-32. : Si permanseritis in verbo meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Ergo Egyptus est domus servitutis  ; Iudea et Hierusalem, domus libertatis. Unde Gal. 4, 26. : « Que sursum est Hierusalem, libera est ». Sicut ergo terrena Egyptus filiis Israel domus dicitur servitutis ad comparationem Iudee et Hierusalem, que eis est domus libertatis : ita ad comparationem celestis Hierusalem, que est mater libertatis, totus mundus et que in eo sunt, domus dicitur servitutis  ; et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate libertate] libetate cacogr . Rusch est : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te terra Egypti etc. ; hanc vocem in Egypto audire non poteris. Et si tibi iniungatur ut facias pasca, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azima cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad Mara veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Helim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim preterieris ceterosque profectus ascenderis, nondum ydoneus iudicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere precepta libertatis, et audire : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis . Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandet ostendit. Primum mandatum ergo est : Non erunt tibi dii alii preter me.  AUGUSTINUS. Queritur quomodo decem precepta legis dividenda sint ? Utrum {t. 1 : Erfurt, f. 75rb ; facsim., p. 151b} sint quattuor usque ad preceptum de sabbato que ad Deum pertinent ? Sex autem reliqua, quorum primum est : Honora patrem tuum et matrem, que ad hominem pertinent ? An potius illa tria sunt, et ista septem ? Qui enim dicunt illa quattuor esse, separant id quod dictum est : Non erunt tibi dii alii preter me, ut aliud preceptum sit : Non facies tibi idolum etc., ubi figmenta colenda esse prohibentur. Unum autem volunt esse : Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces domum proximi tui, et omnia usque in finem. Qui vero illa tria esse dicunt, et ista septem, unum volunt esse, quidquid de uno Deo colendo precipitur, ne aliquid aliud preter illum pro Deo colatur : hec autem extrema in duo dividuntur, ut aliud sit : Non concupisces uxorem proximi tui, aliud : Non concupisces domum proximi tui. Decem tamen esse precepta neutri ambigunt, quia hoc Scriptura testatur. Mihi autem congruentius videtur accipi illa tria, et ista septem. Quia et Trinitatem videntur illa que ad Deum pertinent insinuare, et quod dictum est : Non erunt tibi dii alii preter me, hoc ipsum perfectius explicatur, cum prohibentur colenda figmenta. Concupiscentia vero uxoris aliene et concupiscentia domus aliene, tantum in peccando differunt, ut illi quo dictum est : Non concupisces domum proximi tui, adiuncta fuerint, alia dicente Scriptura : neque agrum eius, neque servum eius, neque ancillam eius, neque boves eius etc. Discrevisse autem videtur concupiscentiam uxoris aliene de concupiscentia cuiuslibet rei aliene, quando utrumque sic cepit : Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces domum proximi tui, et huic adiunxit cetera. Non autem cum dixisset : Non concupisces uxorem proximi tui, huic connexuit alia dicens : neque domum eius, neque agrum etc., sed omnia apparent hec esse coniuncta quasi uno precepto contenta, et discreta ab illo quo uxor nominata est. Illud autem ubi dictum est : Non erunt tibi dii alii preter me, patet huius rei diligentiem executionem esse in his que subiecta sunt. Quo enim pertinet : Non facies tibi idolum, neque ullum simulacrum etc., nisi ad id quod dictum est : Non erunt tibi dii alii preter me ?  ISIDORUS. Dat Deus Moysi legem innocentie nostre et agnitionis sue, que in decem verbis consistit, scriptam in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt que pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non leditur. Primum pertinet ad Deum Patrem : Dominus Deus tuus Deus unus est, ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium : Non assumas nomen Dei tui in vanum, id est non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subiecta est, sed equalem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.  primum mandatum Non habebis deos alienos {t. 1 : Erfurt, f. 75va ; facsim., p. 152a} coram me.  etsi sint dii multi et domini multi, alii non erunt tibi dii preter me  NON HABEBIS DEOS ALIENOS etc. ORIGENES. Primum mandatum est : Non erunt tibi dii alii preter me; et sequitur : Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem etc. Hec omnia quidam simul putant esse unum mandatum ; quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum : Non erunt tibi dii alii preter me. Secundum : Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem etc. Incipiamus ergo a primo mandato : Non erunt tibi dii alii preter me. Si dixisset : ‘Non sunt’, absolutior sermo videretur. Sed quia dicit : Non erunt, non negavit quia sunt, sed ne illi sint cui hec precepta dantur inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto 1Cor. 8, 5. : Siquidem sunt qui dicuntur dii, sive in celo, sive in terra etc. In aliis quoque {t. 1 : Erfurt, f. 75va ; facsim., p. 152a} locis invenies eos nominari, sicut ibi Ps. 94, 3. : « Rex magnus super omnes deos », et Ps. 49, 1. : « Deus deorum Dominus ». De dominis idem Apostolus dicit Col. 1, 16. : « Sive throni, sive dominationes, etc ». Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus, ac si dicat : Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominantur, et dii multi qui ab aliis colantur, sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde, cum divideret Excelsus gentes et disperderet filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura : deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur Ps. 81, 6-7. : « Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis » : imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod execrabiles fecit eos prevaricatio, non natura. Tibi ergo, o Israel, qui pars Dei et funiculus eius es, non erunt, inquit, tibi dii alii preter me : quia vere Deus unus est Deus, et vere Dominus unus est Dominus ; ceteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non hec tantum dicuntur ad Israel secundum carnem, immo ad te qui Israel effectus es mente Deum videndo, et circuncisus corde, non carne. Si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo hereditatis eius metiri, alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis iam non Egyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Qui enim peccat, servus est peccati Io. 8, 34..  secundum <mandatum> Non facies tibi sculptile  idolum quod nihil est, quia ex nullius rei existentis similitudine sumptum, sed otiose confictum neque omnem similitudinem  rei existentis, que non nihil est que est in celo desuper  sicut solis et lune et huiusmodi et que in terra deorsum  hominis, bovis et similium nec eorum que sunt in aquis  piscium sub terra.  NON FACIES TIBI SCULPTILE etc. ORIGENES. Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus 1Cor. 8, 5. : « Siquidem sunt dii multi, et domini multi » etc. De idolis vero 1Cor. 8, 4. : « Quia nil est idolum in mundo ». De similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur : Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnium. Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa : si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat ad orandum, non idolum sed similitudinem fecit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis : qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit. Facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus 1Cor. 8, 4. : « quia idolum nihil est in mundo ». Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quam mens otiosa et curiosa repperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his que sunt vel in celo, vel in terra, vel in aquis formatur, sed non sicut ex his que in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare. Ita etiam de celestibus, ubi quis dicat de sole et luna et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moyses eruditus omni sapientia Egyptiorum, etiam que apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Echatem, aliasque demonum formas, que Apostolus « spiritalia nequitie in celestibus » vocat Eph. 6, 12., de quibus forte dicitur Is. 34, 5. : « Inebriatus est gladius meus in celo ». His enim formis et similitudinibus invocabant demonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes, nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adherentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos, quos fugimus, et ad quem fugimus, propicium non efficimus. Quibus propheta dicit : Ve duplices animo. Et iterum Cf. 3Rg. 18, 21. : Usquequo claudicatis utroque pede ? Ab illis ergo quasi fugaces cedimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur. Unde Cf. Lam. 1, 2. : Amatores tui inimici facti sunt tibi. Multi sunt anime amatores, capti decore eius, cum quibus meretricata est, dicens Cf. Os. 2, 5. : Post amatores meos ibo, qui dant mihi vinum meum etc. Hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus que commisisti, suspectus es ; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat ; nil ultra in te lascivum videre, nil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, etiam implicas te secularibus negociis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus Cf. Mt. 12, 45., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima peiora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus, in quibus habitat et inambulet Deus. Unde Cf. Is. 52, 11. : Qui portatis vasa Domini, exite, et immundum nolite tangere : ego recipiam vos etc. Dicit ergo : Non erunt tibi dii alii preter me. Non {t. 1 : Erfurt, f. 75vb ; facsim., p. 152b} adorabis ea neque coles.  NON ADORABIS etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat {t. 1 : Erfurt, f. 75vb ; facsim., p. 152b} quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores. Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes,  non ferens animam mihi sponsatam aliqua suspitione notari  EGO SUM DOMINUS etc. Vide benignitatem Dei ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat ; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus.  ORIGENES. Omnis mulier aut sub viro est et subiecta est legibus viri, aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est. Ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legittimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum demonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaricie, post hunc veniet spiritus superbie, et alii plurimi. Alter tamen alteri non invidet nec zelotipis movetur, sed se invicem invitant. Unde Cf. Mt. 12, 45 ; Lc. 11, 26. : Adducit secum alios septem spiritus nequiores se etc. Sic nullam zelotipiam amatorum suorum patitur anima que demonibus est prostituta. Si vero coniuncta fuerit viro legittimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris, excitatur super eam zelus eius, et defendit coniugii castitatem. Si autem viderit eam temerantem coniugii iura, et occasionem querere peccandi, dat ei libellum repudii. Unde Cf. Is. 50, 1. : Propter iniquitates vestras, dimisi matrem vestram ; hec qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis eius, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde penitentem suscipiat. Unde : Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum etc. ? Et alibi : Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere etc. Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adherere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotipia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus eius, secundum illud Cf. Ez. 16, 42. : Propterea discedit zelus a te etc. Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Ieremiam dicit Cf. Ier. 6, 7-8. : Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a te. Flagellat enim omnem filium quem recipit Hbr. 12, 6.. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis. Cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur. visitans iniquitatem  Post enim peccatum, dicit Ps. 44, 11. : « Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam » etc., tamquam misericors pater et medicus. patrum  diaboli et angelorum eius in filios filios] filiis Weber  non in patres qui correctione indigni  eos scilicet qui, suggerente diabolo et angelis eius, peccaverunt in tertiam et quartam generationem {t. 1 : Erfurt, f. 76ra ; facsim., p. 153a} eorum qui oderunt me  quia peccantibus hominibus socii asciscuntur  VISITANS INIQUITATEM etc. ORIGENES. Reddens peccata patrum in filios etc. Aiunt heretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti ; Deum tamen legis iustum dicunt. Nec possunt ostendere quomodo iniustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit ; aut diabolum, si voluntatem illius facit. Unde Io. 8, 44. : Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud Cf. 1Io. 3, 9. : Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo, ita cum a diabolo suademur ad peccandum. Semen eius suscipimus, cum facimus quod suadet, iam genuit nos. Nascimur enim eius filii per peccatum. Sed quia fere sine adiutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adiungi : qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt, velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Iude, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit ; abiit ergo ad Scribas et Phariseos et pontifices. Nascitur ergo ex Iuda generatio tertia et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipsos. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia iam peccandi modum excessit, tamquam vestimentum concretum sanguine non erit mundus in hoc seculo, non flagellatur pro peccato : omnia enim ei servantur in futuro. Unde Cf. Mt. 8, 29. :"Quid venisti ante tempus torquere nos ?" Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur, quia « non vult Deus mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat » Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat ». Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».. Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli eius, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in presenti corripiantur : filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati adsciti sunt, recipiunt in presenti quod gesserunt, ut purgati, diabolo in pena socii non efficiantur. Unde Ps. 88, 33. : « Visitabo in virga iniquitates eorum ». Misericordiam autem meam non auferam ab eis 2Rg. 7, 15. . Deus enim zelans est, et animam, quam sibi despondet in fide, non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, {t. 1 : Erfurt, f. 76ra ; facsim., p. 153a} dicens eis Mt. 25, 41. : « Discedite a me, maledicti, in ignem eternum » etc. Sciamus ergo nos in presenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde 1Cor. 11, 32. : Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur.  ORIGENES. In hoc sermone solent nos heretici suggillare quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium iudicat. Sed qui Deum legis mandantem hec dicent non bonum, iustum tamen dicunt. Nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo iustitie videatur convenire si alio peccante alius puniatur.  ISIDORUS. Primum mandatum prohibet surreptionem. Secundum, errorem. Tertium interficit seculi amorem. Quartum, impietatem. Quintum, crudelitatem. Sextum, fornicationem. Septimum, rapacitatem. Octavum perimit falsitatem. Nonum, mundi cupiditatem. Decimum, adulterii cognitionem. Et notandum sicut decem plagis percutiuntur Egyptii : sic decem preceptis scribuntur tabule, quibus populus Dei regatur et demones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex, propter duo Testamenta significanda, vel quia sunt precepta duo dilectionis Dei et proximi. In quibus tota lex pendet et prophete Cf. Mt. 22, 40.. In una enim tria precepta, que ad dilectionem Dei pertinent. In altera vero septem, que ad societatem proximi. Lapidee vero fuerunt tabule, quia cor Iudeorum erat lapideum, insensibile, durum, stolidum. Unde Ez. 11, 19. : Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Et Apostolus ait 2Cor. 3, 3. : « Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus », que sentiant scilicet et intelligant. et faciens misericordiam  quia correctione non indigent, qui diligunt ve l non peccant in millia  in omnes  finitum pro infinito his qui diligunt me  non qui oderunt et custodiunt precepta mea.  « Si quis diligit me, sermonem meum servabit » Io. 14, 23.. Et 1Io. 4, 18. : « Perfecta caritas foras mittit timorem ». Non assumes nomen Dei Dei] Domini praem. Weber tui in vanum :  iurando scilicet pro nihilo nomen Domini  Christum putando tantum esse creaturam nec enim habebit insontem  etsi homines habeant Dominus  « iustus iudex » 2Tm. 4, 8. eum, qui assumpserit nomen nomen] + Domini Weber Dei sui frustra. Memento ut diem sabbati sanctifices.  Tertium mandatum pertinens ad Spiritum sanctum, cuius dono requies eterna promittitur et sanctificatio perficitur. Sex diebus operaberis,  sex milibus annorum quibus laboratur et facies omnia opera tua. Septimo autem die sabbatum sabbatum] sabbati Weber  in requie beati regni, de sabbato Iudeorum dicitur : Sabbata vestra odit anima mea. Domini Dei tui est est] om. Weber  : non facies omne opus in eo in eo] om. Weber tu  quia post hanc vitam, vera requies et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua,  nullus sexus excluditur, nulla etas nec ulla condicio  carnalis et spiritalis iumentum tuum,  idiota et advena  qui noviter accessit ad Legem qui est intra portas  septa Ecclesie tuas. Sex enim diebus fecit Deus Deus] Dominus Weber  significans quia in perfectione senarii sunt nobis opera facienda ut, postea, fruamur requie eterna celum et terram et mare et omnia que in {t. 1 : Erfurt, f. 76rb ; facsim., p. 153b} eis sunt,  ad litteram vel spiritaliter et requievit  in nobis in die septimo, idcirco benedixit Dominus diei sabbati,  quia benedicet nobis perfecte, cum requiem eternam dederit et sanctificavit eum. Honora patrem tuum et matrem tuam,  Primum est hoc in altera tabula, ut filii honorent parentes officio pietatis. Nam qui parentibus honorem non defert, quibus parere potest. ut sis longevus super terram  viventium, vel presentem quam Dominus Deus tuus dabit tibi.  HONORA PATREM etc. Hoc est primum septem mandatorum que pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero anime congruit, que est irascibilis, concupiscibilis, rationalis. Quaternarius corpori. Non occides.  Manu, vel mente, vel subtrahendo auxilium vel consilium vite ei cui potes vel debes dare.  Iudex non occidit reum, sed lex que iubet.  NON OCCIDES etc. AUGUSTINUS. Et quod dictum est : Non occides, non putandum est fieri contra hoc preceptum quod lex occidit vel occidi aliquem Deus iubet. Ille enim facit qui iubet quod ministrum negare non licet. Non mechaberis.  id est : ne cuilibet miscearis excepto federe matrimonii : per partem enim totum vult intelligi.  NON MECHABERIS. AUGUSTINUS. Queritur quoque quo differat Non mechaberis ab eo quod paulo post dicitur : Non concupisces uxorem proximi tui. In eo enim quod dictum est : Non mechaberis, poterat illud intelligi ; nisi forte in illis duobus preceptis non mechandi et non furandi, ipsa opera notata sint. In his vero extremis concupiscentia ipsa, que tantum differunt ut aliquando mechetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat nec ei misceatur, penam timens, et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sint.  AUGUSTINUS. Item queri solet utrum mechie nomine etiam fornicatio teneatur. Hoc enim grecum verbum est, quo iam Scriptura utitur pro latino. Mechos enim grece non nisi adulteros dicit. Sed Lex non solum viris, sed etiam feminis data est. Neque enim quia dictum est Cf. Ex. 20, 17. : Non concupisces uxorem proximi tui, nil sibi hic preceptum femina putet, tamquam licite concupiscat virum proxime sue. Si ergo hic ex eo quod dictum est viro : Non concupisces uxorem proximi tui, intelligitur etiam quod ad feminam pertinet, quanto magis ex eo quod dictum est : Non mechaberis, uterque sexus astringitur, cum et ipsum preceptum potest ad utrumque referri, sicut « Non occides » Ex. 20, 13., Non furaberis Ex. 20, 15., et que similiter non expresso uno sexu utrique sonare videntur, quia honoratior utique exprimitur, id est masculus. Ac per hoc femina mecha est habens virum, concumbendo {t. 1 : Erfurt, f. 76rb ; facsim., p. 153b} cum eo qui vir eius non est, etiamsi ille non habeat uxorem. Vir quoque mechus est concumbendo cum ea que uxor eius non est, etiamsi illa non habet virum. Sed utrum, si faciat vir, qui uxorem non habeat, cum femina que virum non habet, precepti huius transgressione teneatur, merito queritur. Si enim non tenetur, non est prohibita in Decalogo fornicatio, sed sola mechia, id est adulterium, quamvis omnis mechia fornicatio sit. Unde Cf. Mt. 19, 9. : Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam mechari. Hic enim fornicationem appellavit, si cum alio peccet que virum habet, quod est mechia, id est adulterium. Sed utrum omnis fornicatio mechia dici possit in Scripturis, non mihi occurrit locutionis exemplum. Sed si non omnis fornicatio mechia dici potest, ubi sit in Decalogo prohibita fornicatio quam faciunt viri qui uxores non habent cum feminis que viros vel maritos non habent, utrum inveniri possit, ignoro. Sed si furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei aliene – non enim rapinam permisit qui furtum probibuit, sed a parte totum intelligi voluit, quidquid illicite rerum proximi aufertur –, et nomine mechie omnis illicitus concubitus, atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi. Non furtum facies.  quamlibet rei usurpationem, quod vitium est rapacitatis  NON FURTUM FACIES. ISIDORUS. Sed rursum queritur quomodo differat Non furtum facias ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi. Non quod omnis qui concupiscit rem proximi furatur, sed omnis qui furatur rem proximi concupiscit. Poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi precipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.  quod est crimen mendacii et falsitatis  NON LOQUERIS CONTRA etc. AUGUSTINUS. In eo etiam quod dictum est : Falsum testimonium non dices adversus proximum tuum , queri solet utrum prohibitum sit omne mendacium, ne forte non sit hoc preceptum adversus eos, qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodest alicui et nil obest ei cui mentiris. Tale enim non est adversus proximum tuum, ut ideo hoc videatur addidisse Scriptura que posset breviter dicere : Falsum testimonium non dices, sicut dixit : « Non occides » Ex. 20, 13., « Non mechaberis » Ex. 20, 14., Non furaberis Ex. 20, 15.. Sed magna questio est, nec cito explicari potest, quomodo accipiendum sit : « Perdes omnes qui loquuntur mendacium » Ps. 5, 7., et Sir. 7, 14. : « Noli velle mentiri omne mendacium », et huiusmodi. Non concupisces domum proximi tui. Non non] nec Weber desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia que illius sunt  Etiam voluntatem adulterandi vetat : aliud est enim facere, aliud desiderare. Unde duo precepta sunt : « Non mechaberis », et : Non concupisces uxorem proximi tui. Cunctus autem populus videbat voces et lampades lampades] lampadas Weber et sonitum bucine montemque fumigantem fumigantem] fugantem Weber  :  visus, quia primatum obtinet in sensibus intermiscetur omnibus. Sic enim dicimus : Audi et vide, olfac et vide, palpa et vide.  Nos quoque doctorum voces audientes, oculum mentis dirigere debemus.  CUNCTUS AUTEM POPULUS etc. AUGUSTINUS. Solet queri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur. Sed videre solet pro generali sensu corporis et anime poni. Unde : Cum vidisset Iacob quia sunt esce in Egypto, unde scilicet absens erat. Quamvis nonnulli videre vocem nil aliud quam intelligere putaverunt, qui visus mentis est. Cum vero hic breviter dicendum esset quod populus audiebat vocem, et lampades, et vocem tube, et montem fumantem, questio maior oriretur, quomodo audiebat lampades et montem fumantem, quod pertinet ad sensum videndi. Nisi quis dicat non tam breviter dicendum fuisse, ut non totum diceretur, audiebat vocem et videbat lampades, et audiebat vocem tube, et videbat montem fumantem. Duo enim genera vocis erant, et de nubibus, sicut tonitrua et tuba ; si tamen ipsam dixit vocem que de nubibus edebatur ; ac per hoc melius in his que ad sensum audiendi pertinebant, generalis sensus est positus, id est videndi (cum breviter totum vellet Scriptura complecti) quam ut in his que pertinent ad sensum videndi, subintelligeretur auditus, quo more nos non loqui solemus. Nam ‘Vide quid sonet’ solemus dicere ; ‘Audi quid luceat’ non solemus dicere. et perterriti ac pavore {t. 1 : Erfurt, f. 76va ; facsim., p. 154a} concussi,  quasi indigni accedere steterunt procul,  Formam boni auditoris describit, qui permittit se precepta magistri auditurum et impleturum. dicentes : Moysi loquere tu nobis,  quasi : doce nos et audiemus :  id est : obediemus non loquatur nobis Dominus,  in die iudicii dicens Mt. 25, 41. : Ite, malediciti, in ignem eternum. ne forte  cito potest contingere moriamur.  morte perpetua  LOQUERE TU NOBIS etc. Significatur ad Vetus Testamentum timorem potius pertinere, sicut ad Novum dilectionem, quamvis in Veteri Novum lateat, et in Novo Vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet. Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos  vobis vel aliis, non sibi qui omnia novit venit Deus,  per signa et mirabilia et ut terror illius  « Initium sapientie timor Domini » Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 16.. esset in vobis, et non peccaretis.  si non amore, saltem timore coerciti.  NOLITE TIMERE etc. AUGUSTINUS. Sic illi cohibendi erant a peccatis, timendo scilicet ne penas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare iustitiam, et tentabantur a Domino, ut appareret cuiusmodi essent, non Deo quem non latebat, sed inter se et sibimetipsis. Stetitque populus de longe ; Moyses autem accessit ad caliginem  ubi scilicet expressiora signa fiebant, quibus noscebatur Deus. Nam quomodo in nebula erat cui celi celorum non sufficiunt ? in qua erat Deus.  STETITQUE POPULUS etc. GREGORIUS. In quibusdam locis Scripture historia servanda est, et allegoria. Et sepe sola allegoria querenda est. Aliquando sola historia tenenda, ut tardiores pascantur per historiam, et velociores per allegoriam. Unde, cum polpulus, loquente Deo, lampades, sonitum buccine et montem fumantem cerneret, territus petiit, ut sibi per Moysen loqueretur Dominus, et stetit de longe . Moyses accessit ad caliginem in qua erat Deus , quia populus non valet caliginem allegorie penetrare : valde enim paucorum est spiritalem intellectum rimari. Quia enim mentes carnalium sola sepe historia pascuntur, loquente Deo, longe populus stetit  ; quia vero spiritales allegorie nubem penetrant, ut spiritaliter verba Dei cognoscant, Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus . Dixitque dixitque] dixit Weber preterea Dominus ad Moysen : Hec dices filiis Israel : Vos vidistis quod de celo locutus sum vobis. Non facietis facietis] + mecum Weber mecum deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.  NON FACIETIS DEOS etc. Repetitur quod in primo precepto dictum est, et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in Psalmo Ps. 113, 12 ; 134, 15. : « Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum ». Altare  fidem  id est : fidem incarnationis filii mei habebitis. de terra  humanitate Christi facietis mihi, et offeretis super eo holocausta,  virtutum opera et pacifica vestra, oves vestras  simplicia et boves  fortia et perfecta in omni loco in quo fuerit memoria fuerit memoria] inv. Weber {t. 1 : Erfurt, f. 76vb ; facsim., p. 154b} nominis mei :  Ecclesia scilicet generali ; non in hereticorum conventiculis.  ALTARE DE TERRA etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concidi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur.  GREGORIUS. Altare de terra Deo facere est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominice incarnationis fidem, posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominice incarnationis fide solidamus. veniam ad te,  occulta inspiratione et benedicam tibi.  corporali benedictione et spiritali. Quod si altare lapideum feceris mihi, non edificabis illud de sectis lapidibus :  hereticis, scismaticis  id est : non per heresim et sismata Deum colentes  DE SECTIS etc. ISIDORUS. Secti lapides sunt qui unitatem scindunt et seipsos dividunt a societate fratrum : hos in corpore suo non recipit Christus, cuius corporis figuram altaris constructio significat. Lapides non secti, ex quibus altare construi iubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur, de quibus dicitur Cf. 1Pt. 2, 5. : Vos estis lapides vivi, coedificati in domos spiritales. His non est iniectum ferrum, quia incorrupti sunt, et iacula maligni ignita non receperunt. Omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia caritatis. si enim levaveris cultrum tuum  corruptionis vel scissionis super eo, polluetur. Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.  infidelitatis Capitulum 21 Hec sunt iudicia que propones eis.  HEC SUNT IUDICIA. Distinctius amodo explicantur ea que ad proximum pertinent. Notanda locutio cum dictum sit Moysi : Hec sunt iudicia que propones eis , cetera ad populum dicuntur : Si emeris servum Hebreum etc. Si emeris servum  servitio Dei mancipaveris Hebreum,  qui mente ab hoc seculo transit sex annis serviet tibi :  perfectione active vite in septimo  in contemplatione egredietur liber  a servitute mundi gratis.  quia et hoc gratie Dei tribuitur Cum quali veste  intentione bene operandi  non in deterius mutata intraverit, cum tali exeat ;  perdurans usque ad finem si habens uxorem,  bonam operationem et uxor egredietur simul.  In contemplativa non deseratur Sin autem dominus  predicator dederit illi uxorem,  bonam operationem et peperit filios et filias :  fortes et teneros fructus mulier et {t. 1 : Erfurt, f. 77ra ; facsim., p. 155a} filii filii] liberi Weber  vel : liberi eius erunt domini sui,  Bona operatio et fructus eius imputabuntur predicatori. ipse vero exibit  ad contemplationem cum vestitu suo.  cum intentione desiderii Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum  verba predicatoris scilicet sollicita mente custodio et uxorem  actionem ac liberos,  fructus non egrediar liber :  id est : ad contemplationem non transibo offeret eum  antiquorum patrum, qui sacerdotes Dei fuerunt, dictis imbuat dominus  predicator diis, et applicabitur ad ostium et postes, ut de ingressu eterni tabenaculi aliquid audiat perforabitque aurem eius subula :  mentem scilicet subtilitate divini sermonis, ne in his que agit placere hominibus querat et erit ei servus  in activa serviendo hominibus usque usque] om. Weber in seculum.  ut post seculum liber sit  SI EMERIS SERVUM HEBREUM etc. AUGUSTINUS. Ne Christiani hoc flagitarent a dominis suis, Apostolus iubet dominis servos esse subditos Tit. 2, 9., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Illud enim inde constat in mysterio esse preceptum, quia pertundi subula eius aurem ad postem precepit Deus, qui libertatem recusasset.  GREGORIUS. Allegorice. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, una nobis in necessitate est, altera in voluntate. Nemo enim cognoscens {t. 1 : Erfurt, f. 76vb ; facsim., p. 154b} Deum ad eius regnum ingreditur, nisi prius bene operetur. Sine contemplativa vero ingredi possunt, qui bona que possunt operari non negligunt. Inde per Moysen dicitur : Si emeris servum Hebreum etc. Hebreus ‘transiens’ interpretatur, et servus Hebreus emitur quando qui iam ab hoc seculo mente transit, servitio Dei subditur. Sic Moyses transivit ut videret visum, et David inquit Ps. 36, 36. : « Transivi, et ecce non erat ». Hic servus emptus sex annis servire precipitur, ita ut in septimo liber exeat gratis . Senarium enim perfectionem active vite significat. Septenarium, contemplationem. Sex ergo annis servit , in septimo liber egreditur , quia per activam quam perfecte exhibuit ad contemplative vite libertatem transit. Et notandum quod gratis liberi egrediuntur , quia postquam omnia fecerint dicunt se inutiles servos Cf. Lc. 17, 10., eis ergo sic activa fuit ex munere, ita erit ex gratia erit contemplativa. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat  : quia necesse est ut quisque in hoc quod inceperit perseveret usque ad finem operis, in ea intentione qua inchoavit. Ille enim ad contemplativam bene transit qui in activa intentionis sue vestem ad deteriora non mutavit ; et sunt nonnulli qui postquam Dei servitio socientur, operari diligunt. Alii, postquam ad servitium Dei venerint, bene operari discunt. Qui prius bona opera studuit habere, Hebreus servus cum uxore emptus est, et plerumque potest ad contemplativam transire, activam tamen vitam non deserere. Unde subditur : Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul. Cum eo enim ad libertatem egreditur uxor , quando actionem bonam qua prosit aliis non relinquit. Sin autem dederit illi uxorem dominus, et peperit filios et filias : mulier et liberi eius erunt domini sui  ; ipse vero exeat cum veste sua. Servo empto dominus dat uxorem, cum predicator eum quem Deo mancipavit, bone actioni coniungit. Predicatores autem domini vocantur. Sicut Heliseo de predicatore suo dicitur : Scis quod dominus tuus tollatur a te ? Uxor servi empticii filios et filias parit, quando ei bona actio fortes et teneros fructus generat. Sed mulier cum filiis domino remanet, et servus exit cum vestitu suo, quia bona actio et fructus eius predicatori in mercedem reputatur. Ipse vero in desiderii intentione perdurans, per Dei gratiam ad contemplationem egreditur. Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum etc. Servus dominum suum diligit , quando predicatoris verba solicita mente custodit. Uxorem quoque amans et liberos, liber egredi recusat, quando activam vitam eiusque fructus diligens, transire ad contemplativam non vult, quia bona sui ministerii opera se habere servitute considerans, ad libertatis quietem transire renuit, sed offerat eum dominus diis, et applicet ad hostium et postes, et perforet aurem eius subula, ut sit servus in secula . Qui enim in activa disposuit vita perdurare a Domino diis offertur quando a predicatore suo antiquorum patrum dictis imbuitur, qui nobis in via Dei sacerdotes fuerunt. Ad ostium quoque et postes tabernaculi ducitur, et ut de ingressu tabernaculi eterni aliquid audiat, et tremendi iudicii diem subtiliter agnoscat, ne per bona opera que facit placere hominibus appetat. Sicque auris ejus subula perforatur , id est mens timoris Dei subtilitate, ut verbi acumine transfixa, per omne quod agit noverit ingressum regni attendere, et quasi ab ostio et poste tabernaculi perforatam aurem portare. Et erit servus in secula , ut esse post seculum liber possit : « Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei » Rm. 8, 21.. Tunc enim nobis via libertas erit, cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra pervenerit. Nunc vero non solum activa est in servitute, sed ipsa contemplatio, qua super nos rapimur, libertatem mentis perfecte non obtinet, sed imitatur, quia illa quies intima in enigmate videtur.  SEX ANNIS etc. ISIDORUS. Allegorice. In sex etatibus huius seculi servientes, septimo {t. 1 : Erfurt, f. 77ra ; facsim., p. 155a} die, id est eterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc seculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientie, et cum uxore et filiis nostris quos pretulimus libertati, id est cum carne et operibus eius, peccato serviemus in eternum. Si quis vendiderit filiam suam in famulam,  Alia lex est ancille, alia filie, quia maiori necessitate venditur filia quam ancilla. non egredietur sicut ancille  Hebree post sex annos scilicet quia humiliata est exire consueverunt consueverunt] consuerunt Weber . Si displicuerit  humiliata oculis domini sui cui tradita fuerit, dimittet eam :  liberam populo autem alieno  gentilibus, vel hereticis vendendi non habebit habebit Amiatinus Cava Λ B T M Θ ( plur. ) Φ ( plur. ) Ω Ed1455 Clementina ] habet Weber licentiam licentiam Rusch tantum ] potestatem cett. Weber ,  vel : potestatem si spreverit eam. Sin autem filio suo desponderit  firmo matrimonio eam iuxta morem filiarum faciet illi.  dotando eam Quod si alteram  ista repudiata acceperit ei acceperit ei] inv. Weber , providebit puelle  humiliate a filio nuptias, et vestimenta et pretium pudicitie  ablate non negabit. Si tria ista non fecerit,  Nec ipse scilicet humiliaverit, nec filio uxorem affixerit, nec alia superducta a filio eam abicierit. egredietur gratis  sufficiet in servitute non teneri absque pecunia.  sicut servus Hebreus  AUGUSTINUS. Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non abibit ita ut recedunt ancille . Quod si non placuerit domino, quia non agnominavit eam, remunerabit eam . Genti autem extere non est dominus vendere illam, quoniam sprevit in eam. Quod si filius cognominaverit eam, secundum iustificationem filiarum faciet illi. Quod si aliam accipiet ei, que opus sunt et vestem et conversationem eius non fraudabit. Si autem hec tria non fecerit ei, exibit gratis sine pretio . Obscurissimum locum inusitate locutionis fecerunt. Sed aperiam ut potero. Si quis vendiderit filiam suam in famulam , id est ut sit famula (quam oiketen oiketen] scrips. , moyketen Rusch, οἰκέτην Augustinus, οἰκετίαν Raban ( PL108 ) * vocant Greci), non abibit ita ut recedunt ancille. I ntelligendum est : Non sic recedet quomodo recedunt ancille Hebree post sex annos. Eam enim oportet etiam in feminam Hebream legem datam intelligi, que servatur in maribus. Cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in famulatu ita intelligitur humiliata, quia ei dominus se miscuit ? Unde sequitur : Quod si non placuerit domino suo, quia iam non agnominavit eam, id est non eam fecit uxorem, remunerabit eam, hoc est quod supra dixit : Non abibit ita ut recedunt ancille . Iussa est enim aliquid accipere, quia humiliata est, quia non ei ita se miscuit ut faceret eam uxorem, id est ut agnominaret eam sibi. Genti autem extere non est dominus vendere eam quoniam sprevit in eam, id est non quia sprevit ideo dominus est vendere illam , id est non tantum dominatur, ut extere genti licite vendat. Idem est ante sprevit in eam  : et sprevit eam . Sprevit autem, id est humiliavit concumbendo, nec uxorem faciendo. Quod si filius agnominaverit eam , secundum iustificationem filiarum faciet illi , id est : si filio coniunxerit eam uxorem, sicut filie dotem apponet. Quod si aliam accipiet ei, id est non istam deputavit uxorem filio, que opus sunt et vestem et conversationem eius non fraudabit, quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum daret, si eam sibi non agnominasset. Quod autem nos diximus : conversationem non fraudabit , grecus habet : homeliam, id est locutionem. Sic honestius concubitum appellans, hoc est pro concubitu mercedem dabit. Sic et Daniel concubitum significans ait Cf. Dn. 13, 54.58 :"Sub qua arbore vidistis eos loquentes ?" Et alibi Dn. 13, 57. : « Ille timentes loquebantur vobis ». Si autem tria hec non fecerit ei, exibit gratis, id est : Si eam ipse concubitu non humiliaverit, neque filio suo coniunxerit, neque alia a filio ducta, istam eiecerit. A bibit gratis , id est non sufficiet ei non teneri in servitute. Abibit nihil accipiens, ut servus Hebreus. Non enim licebit domino copulare illam viro non Hebreo, quam non licet extere genti {t. 1 : Erfurt, f. 77rb ; facsim., p. 155b} tradi. Si autem servo Hebreo eam copulaverit, intelligitur quod cum eo gratis exibit , non a marito separata. Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), qu. 78, CCSL 33, lin. 1322-1334 (quasi ad litteram) : « Si quis autem uendiderit filiam suam famulam non abibit ita ut recedunt ancillae. quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam, remunerabit eam. genti autem exterae non est dominus uendere illam, quoniam spreuit in ea. quodsi filio adnominauerit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. quodsi aliam accipiet ei, quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit. si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. obscurissimum istum locum inusitata uerba locutiones que fecerunt, ita ut interpretes nostri quemadmodum eum explicarent paene non inuenirent. in ipso quoque graeco eloquio multum obscurum est quod hic dicitur. tamen quid uideatur, ut potero, aperiam. si quis autem, inquit uendiderit filiam suam famulam id est, ut sit famula, quam οἰκέτην graeci uocant non abibit ita ut recedunt ancillae, intellegendum est: non sic recedet quomodo recedunt ancillae hebraeae post sex annos. eam quippe oportet etiam in femina hebraea legem datam intellegi quae seruatur in maribus. cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in illo famulatu intellegitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit ? hoc quippe in consequentibus utcumque clarescit. sequitur enim et dicit: quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam id est non eam fecit uxorem remunerabit eam, hoc est quod supra dixit: non abibit ita ut recedunt ancillae. iussa est quippe aliquid accipere pro eo, quod humiliata est, quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est ut adnominaret eam sibi ». Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), qu. 78, CCSL 33, lin. 1342-1372 (sententialiter) : « genti autem exterae non est dominus uendere illam, quia spreuit in ea, id est: non quia spreuit in ea, ideo dominus est uendere illam, id est in tantum ei dominabitur, ut etiam exterae genti eam licite uendat. hoc est autem spreuit in ea, quod est spreuit eam; spreuit eam autem hoc est humiliauit eam, id est concumbendo nec uxorem faciendo. dixit autem graece ἠθέτησεν, quod nos diximus spreuit: quo uerbo scriptura utitur apud hieremiam: sicut spernit mulier eum cui commiscetur. deinde sequitur et dicit: quodsi filio adnominauerit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. hic iam adparere incipit quemadmodum supra dixerit: quam non adnominauit. nam quid est aliud si filio adnominauerit eam nisi filio coniunxerit eam uxorem? quando quidem dicit: secundum iustificationem filiarum faciet ei, id est, ut sic tradat tamquam filiam, dotem scilicet adponens ei. deinde adiungit: quodsi aliam accipiet ei id est non istam deputabit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiet quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit, <dabit> ei simili lege quae conpetunt, quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum ei daret, si eam sibi non adnominasset et tamen concumbendo humiliasset. quod autem nos diximus: conuersationem non fraudabit, graecus habet ὁμιλίαν, id est locutionem, quo nomine intellegitur scriptura honestius appellare concubitum. quid est autem concubitum non fraudabit nisi pro concubitu mercedem dabit? namque apud danielem contra susannam falsum testimonium dicentes seniores, uenit, inquiunt, ad eam adulescens, qui erat in latenti absconditus, et concubuit cum ea. daniel autem de hoc ipso interrogans ait: sub qua arbore uidistis eos conloquentes? quod illi dixerant: concubuit cum ea. deinde alterum arguens atque conuincens dixit: semen chanaan et non iuda, species delectauit te et illa concupiscentia euertit cor tuum; sic enim faciebatis filiabus israhel, sed illae timentes adquiescebant uobis. graecus autem habet ὡμίλουσαν ὑμῖν, quod posset latine uerbum e uerbo dici loquebantur uobis, quo significaretur concubitus. iam ubi dicitur: sub qua arbore conprehendistis eos? graecus habet: conprehendistis eos conloquentes inuicem? et illic significatur concubitus. quod ergo de hac de qua agitur adiungit scriptura et dicit: si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis, hoc intellegitur: si eam ipse concubitu non humiliauerit neque filio suo coniunxerit neque alia a filio suo ducta istam eiecerit, abibit gratis, id est sufficiet ei non teneri in seruitute; abibit enim nihil accipiens ut seruus hebraeus. non enim licet domino eius copulare illam uiro non hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. si autem seruo hebraeo eam copulauerit, hoc utique intellegitur, quod cum eo gratis exibit nequaquam a marito separata ». <Non est> Rabanus Maurus, Commentaria in Ex., lib. 3, cap. 1, PL 108, 109-110.  VENDIDERIT FILIAM. STRABO. Filia est subiectio devota a bona voluntate genita, que se committit alicuius doctoris magisterio, quam doctor debet aut per se docere aut caro discipulo, multis preceptis ornatam, quasi dotatam tradere docendam. Si neutrum facere voluerit, dimittat eam liberam, ne vendat genti aliene, id est hereticis. Qui percusserit  materiali gladio vel spiritali hominem volens  iniqua voluntate occidere,  in anima vel in corpore morte  corporali vel spiritali moriatur. {t. 1 : Erfurt, f. 77rb ; facsim., p. 155b} Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradiderit tradiderit] tradidit Weber in manu eius :  occulta equitate constituam tibi locum in in] om. Weber quo fugere debeat. Si quis per industriam per industriam] de industria ΩR Weber  volens scilicet occiderit proximum suum,  sandalisando, vel in heresim inducendo et per insidias :  sicut de Ioab legitur ab altari meo evelles eum  a communione corporis Christi separabis ut moriatur.  QUI AUTEM NON etc. RABANUS. Homicidis non spontaneis sex civitates refugii decernuntur : Chades in Galilea, montis Neptalim, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe : ipsa est Hebron in monte Iuda ; et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho ; Bosor, que est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse. He constitute sunt filiis Israel, et advenis ne moriantur et in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec ante populum exponat causam suam. Mystice : si quis per insidias aut odium mucrone malicie aliquem percusserit , et in mortem anime seduxerit, eterne morti ipse obnoxius erit. Unde Mt. 18, 6. : Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut etc. Et 1Io. 3, 15. : Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scimus quoniam omnis homicida non habet vitam eternam. Hic ab altari Domini avelli iubetur, quia indignus sacramentis Dominicis, a communione merito removetur. Qui autem per incuriam aut ignorantiam aliquem leserit, habet urbem refugii, Ecclesiam videlicet catholicam, ubi penitens per omne tempus presentis vite bonis studeat operibus ; et si spem suam in morte summi pontificis, id est Christi, posuerit, salvus erit.  AUGUSTINUS. Si autem nolens, sed Deus tradidit in manus eius etc. Ita hoc dicitur, quasi etsi nolens occidere, posset occidere, ubi Deus traderet in manus eius . Intelligitur ergo tantummodo Deum fecisse, et pro hoc tantummodo quia Deus id fecit, dictum est : sed Deus illum tradidit in manus eius . Cum vero volens occidit, et ipse occidit, et Deus tradidit in manus eius . Hoc ergo interest, quod illic tantummodo Deus fecit ; hic autem et Deus et homo, propter voluntatem facientis. Sed non sicut Deus, sic homo. Deus enim iuste, homo autem pena dignus : non quia illum occidit quem Deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. Non enim ministerium prebuit Deo iubenti, sed sue malicie cupiditate servivit. In eodem facto igitur Deus de occulta equitate laudatur, et homo de propria iniquitate punitur. Non enim quia Deus « proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum » Rm. 8, 32. : Iudas ideo iuste tradidit. Qui percusserit  corporaliter vel spiritaliter affligendo patrem suum  carnalem vel spiritalem aut aut X B ΦP ΨBDF ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] et Λ L* ΩR Weber matrem, morte moriatur.  eterna, vel penitens tali peccato moriatur Qui maledixerit  contradicendo verbo vel facto, vel malum imprecando  blasphemando patri suo  Deo aut aut ΩR Rusch ] et Weber matri,  Ecclesie unitatem scindendo morte moriatur vv. 16 et 17 ΩSM Ed1455 Rusch ] inv. ΩR Weber . Qui furatus furatur furatur Rusch tantum ] furatus fuerit ΩR Weber  vel furatus fuerit  seducendo a veritate hominem, et vendiderit eum,  diabolo obnoxium fecerit convictus noxe, morte  eterna moriatur. Si rixati fuerint viri,  id est : si contenderint duo sapientes et percusserit  exasperaverit  ut a fide exorbitet commoverit alter proximum suum lapide  duritia mentis, vel non misericorditer consulendo vel pugno,  scrupulosis questionibus et ille mortuus non fuerit,  a fide penitus non devians sed iacuerit in lecto lecto] lectulo Weber  :  lesa caritate in eo si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum,  caritatem que non penitus extincta innocens  mundus a crimine erit qui percusserit percusserit] percussit Weber , ita tamen ut operas eius et impensas in medicos restituat.  SI RIXATI FUERINT etc. RABANUS. Id est : si quis cum proximo contendens duritia mentis, vel parcitate spernendo scilicet, vel non consulendo, exasperavit, {t. 1 : Erfurt, f. 77va ; facsim., p. 156a} et ille infirmatus tristicia, a fervore dilectionis languerit, reus per confessionem, opera penitentie et impensam promisse emendationis in medicos, id est doctores, impendat, qui infirmum baculo consolationis erigant, et fomentis predicationum in pristinum dilectionis statum restituant.  In correctione necessaria est discretio, ne qui corrigere debet, occidat, vel in desperationem vel odium mittat. Qui percusserit servum suum  discipulum sibi commissum vel ancillam  plebem subiectam virga,  correctione nimia et mortui fuerint in manibus eius,  in custodia criminis reus erit. Si si] sin Weber autem uno die supervixerint supervixerint] supervixerit Weber vel duobus, non subiacebit poene, quia pecunia {t. 1 : Erfurt, f. 77va ; facsim., p. 156a} illius est. Si rixati fuerint viri,  disputantes « ad subversionem audientium » 2Tim. 2, 14. et percusserit quis mulierem  animam infirmam verbum Dei concipientem pregnantem,  verbo Dei et abortivum quidem fecerit,  verbum conceptum perdidit sed ipsa vixerit :  non in fide omnino mortua subiacebit damno  quia quos potuit Deo lucrari neglexit quantum expetierit maritus mulieris,  Christus, vel doctor Ecclesie et arbitri  Ecclesie prelati iudicaverint iudicaverint] iudicarint Weber . Sin autem mors eius fuerit subsecuta,  ut post Sathanam abierit reddet animam pro anima,  in die Iudicii puniendam, vel laboravit usque ad mortem, ut repparet eam ad fidem oculum  intellectum pro oculo,  intellectu turbato dentem pro dente,  quo comminuitur et subtiliatur verbum Deri, quia male comminuit et dividit manum  qua male operatur {t. 1 : Erfurt, f. 77vb ; facsim., p. 156b} pro manu,  virtute et actu pedem pro pede,  quia offendiculum prebuit adustionem  in igne inferni pro adustione,  quia animam gehenne tradidit vulnus  lesionem anime quamlibet pro vulnere, livorem  minorem lesionem pro livore.  SI RIXATI FUERINT etc. RABANUS. Si quis alicuius animam, post conceptum verbi, per incuriam vel fraudem leserit, ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit, etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, ut damnum illatum per penitentiam restituat, secundum Evangelii ministerium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, eterna morte reus erit.  AUGUSTINUS. Quod non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputavit. Hic de anima questio est, utrum quod formatum non est, ne animatum quidem possit intelligi, et ideo non sit homicidium, quia nec examinatum dici potest, si adhuc animam non habet. Sequitur enim et dicit : Si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima, id est morietur. Secundum illud : « Oculum pro oculo », et « dentem pro dente », et similia, talionis scilicet equitate, que Lex ideo constituit, ut monstraret que vindicta debeatur. Aliter enim nesciretur quid venia relaxaret, ut dici possit : « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris » Mt. 6, 12.. Debitores igitur Lege monstrantur, ut quando ignoscitur, appareat quid dimittatur : aliter enim non dimitteremus. Si ergo illud informe puerperium iam quidem fuerit, sed adhuc quodammodo informiter animatum, quoniam magna de anima questio non est precipitanda, ideo Lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima viva in corpore, quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata, et ideo nondum sensibus predita.  ORIGENES. Quod si litigabunt duo viri, et percusserint mulierem pregnantem, et exierit infans eius nondum formatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit pro anima sua. Quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo etc. Primum videamus de eo qui nondum formatus exierit, quomodo iubetur damno pecunie percuti unus ex litigantibus, cum duo dicantur. Quid etiam hoc quod vir mulieris imponit ‘ei’, et non ‘eis’ ; et ‘dabit’, et non potius ‘dabunt’ ? Quod si infans iam formatus exierit, animam dare pro anima facile intelligimus : morte scilicet vindicetur peccatum. Que autem sequuntur, opere precium est explicare. Nec enim videtur etiam infans formatus calce litigantis percussus, oculum in ventre perdidisse, dentes vero omnino non habuit. Si enim hoc ad matrem referamus, quomodo abortiens mulier oculum perdit, aut dentes dolet ? Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura ? Nunquid litigantibus viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur ? In Deuteronomio quoque hec facile explicari non queunt. In Scripturis tamen hisdem vocabulis et officiis membra anime nominantur, quibus utuntur vel appellantur membra corporis. Unde Mt. 7, 3 ; Lc. 6, 41. : Vides vestucam in oculo fratris tui, et trabem que in oculo tuo est non vides. Et alibi : « Qui habet aures audiendi, audiat ». Et Rm. 10, 15. : « Quam speciosi pedes evangelizantium pacem ». Ne nos ergo vocabulorum similitudo conturbet. Sunt ergo duo litigantes, duo disputantes de dogmatibus vel questionibus legis, et rixantes circa verborum pugnas. Unde Apostolus 2Tim. 2, 14. : Nolite contendere verbis etc. Et alibi : Questiones legis devita, sciens quod generant lites. Quia ergo isti in questione litigant « ad subversionem audientium » 2Tim. 2, 14., percutiunt mulierem pregnantem, et eiciunt infantem formatum, vel adhuc informem. Mulier pregnans dicitur anima que nuper concepit verbum Dei. Unde : A timore tuo, Domine, in utero concepimus et peperimus. Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, non mulieres existimande sunt, sed viri et perfecti. Unde Cf. Is. 66, 8. : {t. 1 : Erfurt, f. 77vb ; facsim., p. 156b} Si peperit terra in una die, et nata est gens die una simul. Ista est ergo generatio perfectorum que in die eadem concipitur et nascitur. Pariunt autem viri secundum illud Gal. 4, 19. : « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus ». Perfecti ergo et viri statim pariunt, id est conceptum fidei verbum in opera perducunt. Anima autem que concipit et in ventre retinet et non parit, mulier dicitur. Unde Cf. Is. 37, 3. : Dolores partus advenerunt ei, et virtus pariendi non est in ea. Hec ergo inter se duobus litigantibus, et scandala proferentibus percutitur et scandalizatur, ut verbum fidei quod tenuiter conceperat, nondum formatum, abiiciat. Est enim in aliquibus formatum verbum, in aliquibus non formatum. Unde Gal. 4, 19. : « Donec formetur in vobis Christus ». Christus enim est Verbum Dei. Damnum ergo patietur, qui excussit. De damnis ergo doctorum dicit Apostolus 1Cor. 3, 15. : Si cuius opus arserit, damnum patietur etc. Et ipse Dominus in Evangelio Cf. Mt. 16, 26. : Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animam autem suam perdat ? Unde videtur ostendi quod quedam peccata ad damnum pertinent, non tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit, salvari dicitur, licet per ignem. Unde Ioannes dicit quedam peccata esse ad mortem. Que autem sint ad mortem, que non ad mortem, non facile discerni potest : « Delicta » enim « quis intelligit ? » Ps. 18, 13. Sed cum referuntur super quinque mnas acquisite alie quinque, et super duas due, qui mercedem huius acquisitionis perdit, damno dicitur percuti, sicut qui causam scandali infirmiori et muliebri anime prebuit. Dabit autem secundum quod indixerit vir eius, et dabit cum honore anime discentis. Vir magister est Christus, vel qui pro Christo animarum doctor est. Patietur ergo damnum qui contendit « ad subversionem audientium » 2Tim. 2, 14., pro anima que nondum habuit infantem formatum, quod potest de scandalo catecumini accipi. Potest etiam fieri ut qui lesit, instruat et reparet anime que perdidit, et cum honore et modestia, scilicet cum mansuetudine, non cum lite, sicut cum scandalum intulit. Sed cum formatus fuerit, dabit animam pro anima . Formatus infans potest videri sermo Dei in corde anime, que suscepit gratiam baptismatis, vel que evidentius et clarius verbum Dei suscepit. Reddet ergo qui percussit, animam pro anima in die iudicii, scilicet apud eum iudicem, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Velut qui sibi conscius fuerit tanti scandali, ponat animam suam pro anima scandalizati, et usque ad mortem det operam quomodo ad fidem restituatur. Ponat oculum pro oculo  : si oculum anime lesit, id est intellectum eius turbavit, auferatur oculus eius ab eo qui preest Ecclesie, id est intellectus. Si dentem lesit, qui suscipiens cibum verbi Dei comminuere, vel molaribus terere solebat, ut subtilem ad ventrem anime transmitteret sensum. Si hunc dentem ille vexaverit et evulserit, ut contritione eius non possit anima subtiliter et spiritaliter suscipere verbum Dei, auferetur dens eius, qui non bene cibos verbi comminuit et dividit. Propter hoc enim fortasse de Domino dicitur Ps. 3, 8. : « Dentes peccatorum contrivisti ». Et alibi Ps. 57, 7. : « Molas leonum confringet Dominus ». Sic ergo per membra dicitur ledi anima et percuti. Manum quoque pro manu , et pedem pro pede deposcit. Manus est anime virtus qua tenere aliquid et stringere potest, ut actus eius et fortitudo ; et pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo scandalizata anima non solum in fide, sed etiam in actibus deicitur, que per manus significantur, manus auferuntur illius quibus non bene operatur, et pedes quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam, quia combussit et gehenne tradidit animam. Per singula hec ostenditur, ut percussor, truncatis omnibus membris, a corpore Ecclesie excidatur, ut ceteri videntes timorem habeant et non similiter faciant. Ideo Apostolus cum doctorem describit Ecclesie, inter cetera precipit 1Tm. 3, 3 ; Tit. 1, 7. « non percussorem », ne percutiens pregnantes mulieres, id est animas incipientes, ponat animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente etc. De qualibus dicitur Mt. 24, 19 ; Mc. 13, 17 ; Lc. 21, 23. : « Ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus », in quibus scandalizantur, si fieri potest, etiam electi. Sciendum tamen quod non est perfectorum scandalizari, sed mulierum aut parvulorum. Unde Mt. 18, 6. : Si quis scandalisaverit unum de pusillis istis etc. Si percusserit quispiam oculum  intuitum recti intellectus auditoris servi sui aut ancille, et luscos eos fecerit, dimittet eos eos] om. Weber liberos  tamquam indignus regere quos lesit pro oculo quem eruit. Dentem quoque si excusserit servo vel ancille sue,  discretionis qua Scriptura in pastum anime comminuitur similiter dimittet eos liberos.  alteri magistro Si bos  quodlibet animal quod vulnerare potest, a parte totum cornu  effrenato sermone vel actione percusserit percusserit] petierit Weber virum aut mulierem,  cuiuslibet doctoris discipulum et {t. 1 : Erfurt, f. 78ra ; facsim., p. 157a} mortui fuerint, lapidibus obruetur :  duris comminationibus corrigetur et non comedentur carnes eius,  id est : nemo imitabitur eum : ille enim carnes mortui animalis comedit, qui mortua opera imitatur. dominusque bovis innocens erit. Quod si bos  cuiuslibet doctoris discipulus cornupeta cornupeta] cornipeta Weber fuerit ab heri et nudius tertius,  hoc pro tempore preterito ponit partem pro toto, more Scripture et contestati sunt  qui vident, vel leduntur dominum eius, nec reclusit dominus dominus] om. Weber eum,  corrigendo, refrenando occideritque  verbo vel exemplo virum  fortiorem aut mulierem  infirmiorem et bos lapidibus obruetur, et dominum  magistrum illius occident.  ab Ecclesia eiciendo  occisum monstrabunt Quod si pretium fuerit ei fuerit ei] inv.Weber impositum,  penitentia satisfactionis dabit pro anima sua  redimenda quicquid fuerit postulatum postulatum] postulatus Weber .  a Deo, vel a prelatis Ecclesie Filium  discipulum quoque et filiam  discipulam si cornu percusserit, simili sententie subiacebit.  SI BOS CORNUPETA etc. RABANUS. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Prv. 16, 23. : Cor hominis erudiet os eius, et labiis illius addet gratiam. Si servum ancillamque invaserit,  quemlibet Deo vel prelato suo tamquam servum obedientem, vel adhuc timore pene servientem  qui pro temporalibus Deo servit tantum, et hereditatem celestis patrie negligit triginta siclos argenti dabit domino,  TRIGINTA SICLOS. Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et caritatem emendabit.  ARGENTI. Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis, et scientia decalogi instructi erant, compensabit. bos vero lapidibus obruetur obruetur] opprimetur Weber .  duris correctionibus compensabit, vel arguetur Si quis aperuerit cisternam,  profunditatem scientie et foderit,  alta scientie penetrando et non operuerit eam,  tegendo coram parvulis cecideritque bos  scandalizata mens munda vel asinus  immunda  a parte totum : locutio usitata in eam, dominus  scrutator profundorum cisterne reddet pretium iumentorum :  per condignam penitentiam quod autem mortuum est, ipsius erit.  id est : imputabitur ei  SI QUIS APPERUERIT etc. Cisternam aperire est valido intellectu Scripture sacre arcana penetrare. Per bovem vero et asinum, mundum animal et immundum, fidelis vel infidelis accipitur. Qui ergo cisternas fodit, operiat ne illic bos vel asinus ruat, id est qui Scripture alta intelligit, sublimes sensus non capientibus per silentium tegat, ne per scandalum mentis aut fidelem parvulum, aut infidelem qui credere potuisset, interimat. Ex morte enim iumentorum debet precium , quia illud amisisse convincitur. Unde ad agendam penitentiam reus tenetur. Quisquis enim ad alta sapientie fluenta perveniens, cum hoc apud bruta audientium corda non contegit, pene reus addicitur, si per verba eius scandalum munda vel immunda mens capiat. Operienda est ergo cisterna coram parvulis, id est tegenda est alta scientia. Si bos  discipulus alienus bovem  socium suum in agro Domini secum laborantem alterius vulnerarit,  seduxerit et ille mortuus fuerit :  in errore vel delicto lapsus vendent bovem vivum,  penitentie scilicet et pene subiicient dividentque dividentque] et divident Weber pretium :  id est : compatientur sibi invicem et dignam penitentiam agent cadaver autem mortui inter se dispartient dispartient] dispertient Weber .  penitenti condolendo. Unde 2Cor. 11, 29. : « Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Quis scandalizatur, et ego non uror ? »  SI BOS ALIENUS BOVEM ALTERIUS VULNERAVIT. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore : a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest que non vescuntur. Si Si] sin Weber autem sciebat quod bos cornipeta esset  corruptor fratrum ab heri et nudius tertius, et non custodivit  correxit eum dominus suus :  magister reddet bovem pro bove,  id est : eum qui deceptus fuit sano intellectu reformare studeat et cadaver integrum accipiet.  id est : omnem penitentiam in se transferat quia error discipuli est magistri Capitulum 22 Si quis furatus fuerit  ab Ecclesia subtrahendo bovem  sapientem in agro Domini laborantem aut ovem,  simplicem et occiderit  fidem in eo scilicet omnino extinxerit {t. 1 : Erfurt, f. 78rb ; facsim., p. 157b} vel vendiderit :  hereticis vel demonibus quinque boves pro uno bove restituet,  quanto maior in possessione commoditas, tanto maior in amissione dolor  sensus corporis penitentie subiiciet  que enim iustitia est ad litteram, ut pro bove quinque, pro ove quattuor reddantur et quattuor oves pro una ove.  id est : omni tempore vite sue, qua quattuor temporibus agitur, penitentiam agat, vel quod quattuor elementis et quattuor humoribus constat, penitendo affligat.  SI QUIS FUERIT etc. STRABO. Secundum litteram, quinque boves pro uno bove, quatuor oves pro una ove redduntur. Quia bos quinque utilitates habet, ovis quattuor . Bos enim immolatur, {t. 1 : Erfurt, f. 78rb ; facsim., p. 157b} arat, pascit, lactat, corium etiam diversis usibus ministrat. Ovis vero immolatur et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Iudeus quilibet intelligitur, quem si quis Iudeus vendiderit, pene legis subiacebit, que continetur in quinque libris. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur Is. 53, 7. : Sicut ovis ad occisionem ductus est. Si quis hunc vendiderit, quattuor oves reddat, id est secundum institutionem quattuor Evangeliorum penitentiam agat. Si effringens fur  hereticus domum  Ecclesiam sive suffodiens  latenter evertens inventus fuerit inventus fuerit] inv. Weber , et accepto vulnere mortuus  anathematizatus fuerit : percussor non erit  nulli culpe subiacebit reus  in pectore eius sanguinis. Quod si orto sole  veritatis hoc fecerit, homicidium perpetravit,  Criminis reus erit. et ipse morietur.  eterna morte Si non habuerit quod pro furto reddat,  aliquid scilicet sane doctrine, qua ad fidem Christi convertatur ipse ipse] om. Weber venundabitur.  id est : postestati diaboli et ominibus tormentis tradetur  SI EFFRINGENS FUR . AUGUSTINUS. Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium. Si autem orietur sol super eum, reus est etc. Intelligitur ergo non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occiditur ; si autem diurnus, pertinere. Hoc est enim quod ait : si orietur sol super eum etc., quia poterat discerni quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non deberet occidi. Hoc et in antiquis legibus secularibus, quibus tamen ista est antiquior, invenitur : impune scilicet occidi nocturnum furem quoquo modo ; diurnum autem si se telo defenderit : iam enim plus est quam fur. Si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens  id est a fide non penitus discedens sive bos sive asinus sive ovis :  ut supra duplum restituet.  id est : corpore et animo penitebit Si leserit  invadendo quispiam  episcopus vel sacerdos agrum vel vineam,  alterius parochiam et dimiserit iumentum suum  carnalem appetitum, quo alterius dignitatem invadere querit ut depascatur aliena :  vastet, avaricie causa quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni estimatione restituet.  id est : quidquid in parochia sua laboris et utilitatis impendit, pro huiusmodi invasione perdit, vel ad damnum restaurandum tribuet Si egressus  modum scilicet excedens ignis  castigatio acerrima vel immoderata invenerit spicas spicas] spinas Weber  SPICAS. Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes, quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicis immittit nec ad maturitatem pervenire sinit. et comprehenderit acervos frugum  conventus iam provectorum sive stantes segetes in agris,  adhuc crescentes et ad maturitatem tendentes reddet damnum qui ignem succenderit.  penitendo et si poterit, in pristinum statum restaurando  SI EGRESSUS IGNIS etc. Ignem succendimus, cum correctionem subditis preparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes ledamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre ceperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam penitentiam gerat, quod per inertiam lesit, studiose restituat. Si quis  predicator commendaverit  docendo amico pecuniam  divini verbi vel fidei aut vas  recte fidei et boni operis  libros antiquorum patrum qui vasa Dei sunt in custodiam, et ab eo qui susceperat furto ablatum fuerit ablatum fuerit] ablata fuerint Weber  :  fraudulentia hereticorum si inventus fuerit inventus fuerit] invenitur Weber  incorrectus fur,  non homo  hereticus duplum reddat reddat] reddet Weber .  corpore et anima penitebit, vel in eternum punietur Si latet fur fur] om. Weber , dominus  qui pecuniam custodiendam suscepit  magister domus applicabitur ad deos,  sacerdotes vel catholicos doctores et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,  propria nequitia ad perpetrandam fraudem,  subvertendo aliquem de grege Domini tam in bove  ut supra quam in asino,  in fatuo et ove ac vestimento,  virtutum operum et quicquid damni inferri damni inferri] damnum inferre Weber potest : ad deos utriusque causa  accusantis et accusati perveniet, et si illi iudicaverint, duplum restituet  ut supra  fidem scilicet, et confessionem confessionem] oncfessionem cacogr . Rusch plene exolvet, ut qui minus intelligens aberravit, plene instructus per omnia fidelis sit. {t. 1 : Erfurt, f. 78va ; facsim., p. 158a} proximo suo. Si quis  Christus, vel maior prelatus commendaverit proximo suo  episcopo vel sacerdoti asinum,  immundum bovem,  mundum ovem,  simplicem et omne iumentum  brutum ad custodiam,  spiritalem et mortuum fuerit,  omnino a fide discesserit aut debilitatum  in aliquo scandalizatum vel captum  deceptum ab hostibus,  hereticis, demonibus nullusque hoc viderit :  quia latenter factum iusiurandum erit in medio  pro suspitione purganda quod non extenderit manum ad rem proximi sui,  qui commendavit suscipietque dominus iuramentum,  devotionem, sed et studium bonum restituet eum in vitam eternam. et ille reddere non cogetur.  quia innocens Quod si furto ablatum fuerit,  dormiente patre restituet damnum domino.  quia custodire debuit Si comestum a bestia,  diabolo incorporatum deferat deferat] deferet Weber  ne totum devoretur  statim preces pro eo fundat, eumque moneat et curare studeat ad eum  Dominum quod occisum est, et non restituet.  quia quod potuit, fecit Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit,  velut si episcopus alterius clericum vel parrochianum vitiatus fuerit et debilitatum  in parte aut mortuum  in toto fuerit domino  qui mutuum suscepit non presente,  negligentes scilicet reddere compelletur.  QUI A PROXIMO etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro eterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in presentia eius semper sumus. Unde 2Cor. 5, 11. : « Scientes timorem Domini, hominibus suademus ». Et alibi 2Cor. 2, 17. : Quasi coram Deo, in Christo loquimur. Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si eius curam strenue gessit, et quasi Deo presente; aliter damnum reddere compelletur. Unde Mt. 5, 26. : Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem. Quod si impresentiarum dominus fuerit dominus fuerit] inv. Weber ,  quia diligentiam adhibuit quam potuit non restituet, maxime si conductum fuerit fuerit] venerat Weber pro mercede operis sui. Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam  iuxta sensum partium exponendo  scientiam canonicam nondum ab alio expositam dormieritque dormieritque] et dormierit Weber cum ea, dotabit eam  quia nisi per fidem catholicam acquiesierit, copula eius frui non licebit.  DOTABIT EAM. Sensus sententie historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum caritatis edificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote recte fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere. et habebit uxorem. Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consueverunt consueverunt] consuerunt Weber . Maleficos  cooperatores et adiutores diaboli  MALEFICOS. Qui prestigiis magice artis et diabolicis figmentis agunt, vel hereticos, quia consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur. non patieris vivere.  quasi : vivos in Ecclesia esse. Qui coierit cum iumento,  id est vitiis stulti et insensati mixtus fuerit, cuius societas a Deo separat, et diabolo sociat, que est fornicatio pessima. morte  eterna moriatur. Qui immolat  corporaliter vel spiritaliter  idolatra scilicet diis,  demonibus, quia dii gentium demonia sunt occidetur  excommunicetur ab Ecclesia, vel in eternum punietur preter Domino soli.  Adora Dominum Deum tuum, et illi soli servies Cf. Mt. 4, 10 ; Lc. 4, 8.. Advenam  « Advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei » Ps. 38, 13..  qui ad patriam celestem tendit non contristabis neque affliges eum : advene enim et ipsi fuistis in terra Egypti.  in mundo  ADVENAM NON CONTRISTABIS etc. Dilectionem proximi pro misericordie compassione commendat, ne furoris aut avaricie stimulo commoti, ius nature negligamus. Sed que volumus ut faciant nobis homines, eadem illis faciamus, et que nolumus nobis fieri, non faciamus. Vidue  que in die iudicii expectat Christum, quem modo non habet presentem. et pupillo  cui mortuus est mundus pater et babylonia mater. non nocebitis. Si leseritis eos, vociferabuntur  corde ad me,  qui sum defensor eorum et ego audiam  iudicando clamorem {t. 1 : Erfurt, f. 78vb ; facsim., p. 158b} eorum, et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio,  gladio spiritali vel materiali et erunt uxores vestre  actiones vidue, et filii vestri  fructus vel ad litteram pupilli. Si pecuniam mutuam  materialem vel spiritalem  scientiam legis  SI PECUNIAM etc. Predicatores evangelii monet ne super utilitatem utilitatem] coniec., vitatem cacogr . Rusch appetant sed, habentes victum et vestitum, his contenti sint, secundum illud Mt. 10, 8. : « Gratis accepistis gratis date ». dederis populo meo  fideli  gentili pauperi  spiritu Mt. 5, 3 : « Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum ». qui habitat tecum  in eadem fide non urgebis urgebis] urges Weber eum  immoderate fructum commissi vel divini verbi exigendo quasi exactor, nec usuris opprimes.  aliqua superabundantia, quia post perceptionem gratie ad observantiam legis non debet retorqueri, quia Christus finis est legis Rm. 10, 4.. Si pignus  confessionem peccati a proximo tuo  qui in te peccavit acceperis  scilicet vestimentum,  quo operitur contra frigus impietatis ante solis occasum  antequam occidat tibi per dolorem cordis sol iustitie reddes reddes] redde Weber ei.  SI PIGNUS. AUGUSTINUS. Genus pro specie posuit : sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur.  GREGORIUS. Pignus , peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, cum in nos aliquid peccat, quia peccata debita vocantur, secundum illud Mt. 18, 32. : « Omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me », « Et Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris » Mt. 6, 12.. A debitore autem nostro pignus accipimus , cum ab eo qui in nos peccavit peccati confessionem tenemus, per quam relaxare peccatum postulamur. Qui enim peccatum fatetur et veniam petit, iam quasi pro debito pignus dedit. Quod ante solis occasum reddere iubemur, quia priusquam per dolorem cordis nobis sol iustitie occidat, debemus confessionem venie reddere a quo confessionem accipimus culpe, ut qui se deliquisse in nos meminit a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit. Ipsum enim est solum indumentum quo operitur indumentum - quo operitur] inv. Weber caro caro] carnis Weber eius,  alias : quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat :  securus laxato peccato si clamaverit ad me,  te non condonante exaudiam eum, quia misericors sum.  volens vitam peccatoris, non mortem Diis  sacerdotibus, doctoribus, qui Ecclesie principantur : cum enim omnis detractio perniciosa sit, in illos est perniciosior. non detrahes, et principi populi tui  ad litteram, vel Christo, cuius factus principatus super humerum eius Is. 9, 6. non maledices. DIIS NON DETRAHES. AUGUSTINUS. Deos non maledices . Queritur quos dixerit deos, utrum iudices qui iudicant populum, sicut dictum est Moysi qui datus fuerat deus pharaoni, ut expondendo sequatur : Et principem populi tui non maledices . An secundum illud Apostoli 1Cor. 8, 5. : Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in celo, sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multi ; addendo enim ‘sicuti sunt’, deos intelligi voluit, qui digne etiam dicuntur, quibus tamen latria, id est servitus, que ad religionem pertinet, non debetur, sed uni Deo vero qui nobis est Deus ? Illi autem prohibiti sunt maledici, non iussi sacrificiis vel ullis latrie obsequis honorari. Decimas tuas  perfectiones operum et primitias  initialem faciendi voluntatem non tardabis  Hilarem datorem diligit Deus 2Cor. 9, 7.. offerre :  divine gratie consecrare primogenitum filiorum tuorum  principium operum dabis mihi.  DECIMAS TUAS. ISIDORUS. Per primitias frugum vel primogenitorum , primitiva bonorum operum ostenduntur, vel bona voluntas, que prior est opere, quam Pelagiani sibi tribuendo offendunt. Deus autem, dum sibi a nobis iubet offerri, indicat ad gratiam suam pertinere. In decimis vero denarius perfectionem significat, quia usque ad ipsum numerus crescit. Ideoque sicut in primitiis principia voluntatum, ita in decimis {t. 1 : Erfurt, f. 79ra ; facsim., p. 159a} consummationes nostrorum operum ad Deum referre precipimur, a quo et boni operis initium et perfectionis donatur effectus. De bobus quoque et ovibus  fortibus et simplicibus similiter facies :  tota presenti vita in qua generare debemus opera bona que offeramus Domino in resurrectionis octava septem diebus sit cum matre sua,  Ecclesia die octavo  resurrectionis reddes illum mihi.  exigenti Viri sancti eritis mihi :  remoti ab omni actione seculari carnem  hereticorum libros, demoniis consecratos, vel quoslibet carnales, id est idolatrie vel heresi vitiatos vel humana conversatione que a bestiis  hereticis vel demonibus fuerit pregustata,  decepta non comedetis,  membris Christi incorporando  non est communicandum mense demoniorum fidelibus 1Cor. 10, 21 : « Non potestis calicem Domini bibere et calicem demoniorum ; non potestis mense Domini participes esse et mense demoniorum. sed proicietis canibus.  societati immundorum contra Ecclesiam latrantium, unde Mt. 18, 17. : « Sit tibi sicut ethnicus et publicanus ». Capitulum 23 Non suscipietis suscipietis] suscipies Weber vocem mendacii  consentiendo, vel loquendo non non] nec Weber iunges  te illi sociando manum  operam tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.  « Testis falsus non erit impunitus » Prv. 19, 5. Non sequaris sequaris] sequeris Weber  quasi : non te defendas, quia cum pluribus peccas, vel ideo non esse peccatum dicas turbam  populum, sed doctores scilicet qui pauciores licet sint, sunt tamen sanioris consilii ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum  dum iudex resides acquiesces {t. 1 : Erfurt, f. 79ra ; facsim., p. 159a} sententie, ut a vero devies. Pauperis quoque non misereberis in iudicio iudicio] negotio Weber .  dum iudex resides Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.  Hec per se sic patent, ut expositione obsurentur.  Quasi dicat Mt. 5, 44 ; Lc. 6, 27. : Diligite inimicos vestros et cetera.  PAUPERIS QUOQUE NON MISEREBERIS etc. Ne scilicet contra iusticam pauperi faveas causa misericordie. Bona est misericordia, sed non debet esse contra iudicium. Iudicium autem dicit Scriptura quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, oportune sequitur : Si occurreris bovi inimici tui etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a iudicando libera. Non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos iudex resides. Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis,  negligendo sed sublevabis cum eo.  Benefacite his qui vos oderunt Mt. 5, 44 ; Lc. 6, 27.. Non declinabis  accipiendo personam in iudicium iudicium] iudicio Weber pauperis.  Recte iudicate, filii hominum Ps. 57, 2.. Mendacium fugies.  « Perdes omnes qui loquuntur mendacium » Ps. 5, 7..  MENDACIUM. Veritatem et iudicium amat Dominus, et ad hec exequenda populum suum hortatur, « quia non est personarum acceptor » Act. 10, 34.. Insontem et iustum non occides,  quia Dominus sanguinem servorum suorum ulciscetur Cf. 4rg. 9, 7 : « ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel. » quia aversor impium.  non : iustum Nec accipias munera  in iudicio vel testimonio  Beatus qui « excutit manus suas ab omni munere » Is. 33, 15. que excecant  interiori cecitate etiam prudentes,  Avaro nil est scelestius ; nihil iniquius quam amare pecuniam Sir. 10, 9-10.. et subvertunt verba iustorum.  ut putant Peregrino  qui dum est in hoc seculo, peregrinatur a Domino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas,  quomodo scilicet facile contristentur non habentes unde se consolentur quia et ipsi peregrini fuistis in terra Egypti.  Ex conditione sua quisque perpendat quomodo aliis misereatur. Unde Lc. 6, 37. : Dimittite, et dimittetur vobis etc. Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius. Anno autem septimo dimittes eam,  seminabis quidem, sed non colliges et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui, et quicquid reliquum reliquum] reliqui Weber fuerit edant bestie agri.  apri, cervi Ita facies in vinea et in oliveto tuo.  Putabis scilicet et excoles, sed fructum non colliges.  SEX ANNIS SEMINABIS etc. AUGUSTINUS. Queritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terre ut nec seminetur. Non enim ad vineam et olivetum pertinet quod dictum est : Edent pauperes gentis tue, quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt. De vinea enim et oliveto, postea dicit similiter esse faciendum. Ideo illud de arvis intelligitur, que frumentis serviunt. An sic accipiendum Sex annis seminabis terram tuam , et colliges, septimo vero non colliges, ut intelligatur ‘seminabis’, etiamsi dictum non est, ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum vero dimittere quod fuerit seminatum ? Nam quid inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis scilicet que illis frugibus possunt vesci, id est apris, cervis, et huiusmodi ? Quod tamen non diceretur, nisi significationis gratia. De bubus enim non est cura Deo. Quod sic non intelligitur quasi non pascat ea, que « non seminant neque metunt » Lc. 12, 24., sed quia ei cure non est precepto movere hominem, quomodo bovi suo consulat : quanto ergo minus cura est ei de feris bestiis precipere, cum eas ipse pascat divitiis nature, qui etiam eas pascit per alios sex annos, cum colliguntur que seminantur ?  SEX ANNIS SEMINABIS TERRAM TUAM etc. In senario, perfectio operum, in septenario, requies animarum exprimitur. Bene ergo sex annis seminare terram nostram, et congregare fruges eius precipimur, quia in presenti vita, que sex etatibus constat, terram carnis nostre exercere et virtutum semina in ea serere debemus, ut in futuro vitam eternam accipiamus. Quod autem pauperes populi et bestie agri comedere iubentur, que in septimo anno de nostro labore preterito crescunt, significatur quod per elemosinarum et caritatis obsequium, merces in futuro paratur. Quam etiam vinea {t. 1 : Erfurt, f. 79rb ; facsim., p. 159b} et olivetum, id est gratie et misericordie opera, preparant. Si ergo non tantum amicis sed etiam bestiis, id est inimicis, benefici sumus in futuro, cum iam non erit tempus operandi, premia consequemur. Unde 2Cor. 9, 6 ; cf. Gal. 6, 8 : « Que enim seminaverit homo, hec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam ».  : « Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet » vitam eternam. Sex diebus operaberis,  omni tempore presentis vite, quo laborandum est septima septima ΩR Weber ] septimo X P* Rusch Clementina tantum * die cessabis  in quiete anime solute a corpore ut requiescat bos  qui fortiter operandi laborem sustinuit  disciplinatus et asinus  hebes  de quo dicitur Gn. 49, 14-15. : Isachar asinus fortis supposuit humerum ad portandum. tuus, et refrigeretur filius ancille tue  Ecclesie, que nobis quasi ancilla servit, vel sinagoge, que servit cum filiis suis : multi enim Iudei ad Dominum conversi. {t. 1 : Erfurt, f. 79rb ; facsim., p. 159b} et advena.  gentilis de oleastro assumptus est, et bone olive insertus, vel qui in mundo fuit quasi advena et peregrinus. Omnia que dixi vobis custodite. Et per nomen  sed per nomen suum deorum externorum deorum externorum] inv. Weber non iurabitis,  In Evangelio omnino interdicitur iuramentum. neque audietur ex ore vestro.  ET PER NOMEN DEORUM etc. Per nomen suum iurare permittit, non quod bonum sit iurare. Sed sciebat homines pronos ad iurandum esse : non vult ut iurent per nomina externorum deorum et frequenti iuramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis. Tribus vicibus per singulos annos  In aprili scilicet, in iunio et in septembri mihi festa celebrabitis.  Pasca, Pentecosten, Scenophegia  TRIBUS VICIBUS etc. Fidem sancte Trinitatis colentes : in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecosten datur Spiritus, in Scenophegia paterne maiestatis potentia declaratur. Sollemnitatem quoque quoque] om. Weber azymorum  qua Christus immolatur custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut precepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Egypto :  aprilis, quando, secundum Iosephum, colligebant spicas, et eas igne torrentes, et manibus confricantes offerebant primitias Domino ; de quibus parum imponebant sacrificio, reliquum erat sacerdotis quo facto, cuique metere licebat. non apparebis in conspectu meo vacuus.  bonis operibus Et sollemnitatem  Hec erat in iunio, quando panes primitiarum offerebantur. mensis mensis] messis Weber primitivorum operis tui quecumque serueris serueris Weber ] severis Rusch  vel : seminaveris in agro, sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregabis congregabis] congregaveris Weber omnes fruges tuas de agro.   Tribus vicibus per singulos annos etc. Hoc est omni tempore presentis vite et in sancte Trinitatis confessione, per fidem, spem et caritatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem agni immaculati ab Egyptia servitute liberati, per spiritales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate littere, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solennitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum voluntatem et sermonum primitias Domino consecramus. Solennitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vite et introitum regni celestis pervenire contendimus, in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vite presentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes, ne in conspectu Dei vacui appareamus.  SOLENNITATEM QUOQUE IN EXITU ANNI. Maturis scilicet frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebrei thesseri, Macedones ytheneos vocant ; in cuius principio Iudei feriantes amplius tuba canunt quam in cunctis mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenophegie quinto decimo die, qui est solennitas Tabernaculorum. Ter in anno apparebit omne masculinum masculinum] + tuum Weber coram Domino Deo tuo tuo] om. Weber .  Femina enim debent occultari. Non immolabis super fermento  malitie et nequitie sanguinem victime tue tue] mee Weber ,  id est : purum sacrificium sine corruptione offeres. nec remanebit adeps  id est pinguedo bonorum operum et fecunditas virtutum, vel spiritalis intelligentia sollemnitatis mee usque mane.  die iudicii, quia tunc non erit locus operandi, virtutibus studendi, vel Scripturam perscrutandi Primitias frugum terre terre] + tue Weber  bonorum operum initia deferes in domum Domini Dei tui.  quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam Non non] nec Weber coques  O Herodes, o Iudei  passione p u  Iosephus dicit ante octavum diem non licere interfici. hedum  Christus qui est hedus Iudeis, agnus nobis  Et Septuaginta : agnum {t. 1 : Erfurt, f. 79va ; facsim., p. 160a} in lacte matris sue.  in infantia vel tempore conceptionis  NON COQUES HEDUM etc. AUGUSTINUS. Quomodo intelligatur ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri. Si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui , nullus usus est ita coquendi. Si autem in diebus quibus lactatur, quis Iudeorum hoc umquam servavit, ut agnum non coqueret, nisi sugere desisteret ? Quid est autem in lacte matris sue, quasi possit, etiamsi boc intelligeretur, sine huius precepti transgressione coqui, si eo nato mortua {t. 1 : Erfurt, f. 79va ; facsim., p. 160a} matre eius, ab ove alia lactaretur ? Cum alicuius ergo significantie causa esse preceptum nemo ambigit. Sed etiam que possunt observantia factitari, non sine causa ita sunt precepta. Significant enim aliquid : hoc vero quomodo observetur ad proprietatem verborum, aut non est, aut non elucet. Intellectum tamen de Christo approbo, qui hac prophetia predictus est non occidendus a Iudeis infans, quando Herodes querens eum occidere, non invenit ; ut coques quod dictum est, pertineat ad ignem passionis, id est tribulationem. Illud quoque forsitan non absurdum est quod alii dicunt id esse preceptum per prophetiam, ne se boni Israelite sociarent Iudeis malis, a quibus Christus passus est tamquam agnus in lacte matris sue , id est eo tempore quo conceptus est. Dicuntur enim femine ex quo conceperint lac colligere : Christus autem nono mense completo, decimo inchoato, natus est octavo kalendas ianuarias, et primo mense conceptus est, scilicet octavo kalendas aprilis, quod tempus et passionis eius fuit in lacte matris sue, id est in die quo conceptus est ; vel parvulis adhuc et lactentibus, non immittes passionem tamquam Christo dictum sit qui talibus adhuc discipulis pepercit. Unde Io. 18, 8. : « Si ergo me queritis, sinite hos abire ». Unde addit Evangelista Io. 18, 9. : « Ut sermo impleretur, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam ». Unde apparet eos, si tunc paterentur, fuisse perituros ; postea vero passi sunt, non agni in lacte, sed arietes in grege.  STRABO. Moraliter. Hedus , id est peccator, non est in lacte matris coquendus , id est blandiciis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus. ecce mittam ego mittam ego] inv. Weber angelum meum,  Iosue   Ecce mittam etc. RABANUS. Iosue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur : angelos enim grece nuntius dicitur. qui precedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum quem paravi. Observa eum, et audi vocem eius,  Unde Ios. 1, 17. : Sicut obedivimus Moysi, sic obediemus tibi. nec contemnendum putes, quia non dimittet te te] om. Weber cum peccaveritis, et est nomen meum in illo.  quia ex filiis Israel, qui ‘vir videns Deum’ interpretatur, vel quia Iesus dictus est. Mistice vero salvator et redemptor noster potest intelligi, qui est angelus magni consilii, et sue et paterne voluntatis nuntius, in quo nomen Dei veraciter est, quia verus Deus est. quod si audieris vocem eius et feceris omnia que loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.  INIMICUS ERO etc. GREGORIUS. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Sir. 10, 15. : Initium omnis peccati superbia. Prima eius soboles septem principalia vitia : inanis gloria, invidia, ira, tristicia, avaricia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbie vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spiritale liberationis prelium Spiritu septiformis gratie plenus venit. Precedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Etheum Etheum] Hettheum Weber et Pherezeum Chananeum Chananeum] Chananeumque Weber et Eveum et Iebuseum quos ego conteram conteram] contribo Weber .  PRECEDETQUE TE ANGELUS etc. RABANUS. Iosue populum Israeliticum in terram promissionis induxit, septem gentes eiciens, idolaque et aras eorum destruens. Mystice, verus Deus has gentes cum simulacris suis exterminat, cum septem principalia vitia et omne idolum inimici de cordibus nostris expellit, ut nature nostre terram secure possideamus.  QUOS EGO CONTERAM . IOHANNES CHRYSOSTOMUS. Habet unum quodque vitium in corde nostro propriam mansionem quam sibi vindicans, in anime nostre recessu exterminat Israelem, id est rerum summarum contemplationem, et adversari non desinit. Non enim possunt virtutes cum vitiis morari, sed cum ab Israelitis, id est a virtutibus, fuerint vitia {t. 1 : Erfurt, f. 79vb ; facsim., p. 160b} superata, locum quem concupiscentie vel fornicationis spiritus possidebat, castitas obtinebit. Quem furor ceperat, patientia vindicabit. Quem tristicia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio leticia possidebit. Quem accidia vastavit, excolet fortitudo. Quem superbia conculcabat, humilitas honestabit. Itaque singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est effectus, virtutes contrarie possidebunt, que filii Israelis, id est anime Deum videntes, nuncupantur ; qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones paravisse quam proprias recuperasse credendi sunt ; quia secundum veterem traditionem, terram Chananeorum filii Sem in divisione orbis sortiti sunt, quam Chananei violenter possederunt. Unde iusto iudicio Dei expulsi sunt. Voluntas quoque Domini possessionem cordis nostri non vitiis sed virtutibus deputavit, que post prevaricationem Ade insolescentibus vitiis, quasi Chananeis, a propria regione depulse sunt. Cum vero per Dei gratiam diligentia nostra et labore nostro restituuntur, non tam alienam terram occupant quam recipiunt propriam. Non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos, et confringes statuas eorum.  ut omnis memoria eorum destruatur Servietisque Domino Deo vestro ut benedicam  « Etenim benedictiones dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Syon » Ps. 83, 8.. panibus tuis  verbi Dei et aquis,  doctrine et auferam infirmitatem  peccati de medio tui.  corde  BENEDICAM