initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<04. Exodus*>

<Prothemata>

marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Hellesmoth hebraice, exodus grece, exitus vel egressus latine : odos enim via ; hinc odoporion, id est itinerarium.

1 Hellesmoth hebr.] Helesmot To82
marg.| Egyptum huius mundi ingrediuntur"omnes qui in Adam moriuntur". Unde etiam egrediuntur"omnes qui in Christo vivificantur". Qui illi ?Videlicet hii qui subscriptis nominibus designantur

Cf. 1Cor. 15, 22.

marg.|   {t. 1 1 : Erfurt, f. 55va ; facsim., p. 112a} Rabanus MaurusRABANUS. In Pentateuco excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Israel de Egypto corporali, noster exitus de Egypto spiritali signatur. Per mare Rubrum et pharaonis submersionem atque Egyptiorum, baptismi mysterium et spiritalium hostium interitus. Per typici agni immolationem et Hebreorum liberationem, veri Agni passio et nostra redemptio. De celo datur manna, et aqua de petra, hic est panis qui de celo descendit et doctrina Christi. In monte dantur precepta atque iudicia populo Dei, ut supernis subiiciamur disciplinis. Tabernaculum et vasa eius construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesie ornatus et spiritalia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio Spiritus et orationis odoramenta commendantur : « Omnes eandem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritalem biberunt etc ». Hinc quoque Iohannes : « Facta sunt hec », inquit, « ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo ».

1Cor. 10, 3-4.
Io. 19, 36.

manducaverunt] mandicaverunt cacogr . Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ex. Prol.), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 14/06/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber04.xml&chapitre=04_Prol.)