initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Lv. 1,1 
interl.|  Septuaginta : revocavit
marg.|  HESYCHIUS. VOCAVIT AUTEM etc. Secundum Septuaginta :   Revocavit . Sicut secundum eos,   revocavit Deus Beseleel ex nomine, quando precepit fieri tabernaculum secundum figuram que ostensa est in monte : ergo et nunc quandam sacrificiorum intelligibilium imaginem describere precepit, hec revocatio quippe quandam dispensationem rerum vel verborum ad superiora respicientium innuit.

a Ex. 36, 30.
autem Moysen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii
interl.|  celo vel Scriptura in qua imagines et figure misteriorum in futurarum rerum testimonium
dicens :
marg.|  VOCAVIT  AUTEM etc. HESYCHIUS. Per coniunctionem sequentia iungit precedentibus, initium scilicet libri huius fini precedentis. Unius enim et eiusdem diei opus in utroque continetur. Liber quoque Numeri, quia nihil habet medium inter se et Leviticum, simile sortitur prohemium ; hoc est : « Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai » etc. Nihil ergo post hystoriam Levitici ante hystoriam Numeri populus egit : neque enim locum mutaverat, quia necdum tabernaculum dedicaverat, nec multum temporis preterierat. In primo quippe mense secundi anni, eiusdem mensis initio agere ceperunt. In Exodo autem et Genesi, quia multum tempus medium mortis Ioseph et egressionis filiorum Israel fluxerat, coniunctio non obtinet principium, sed oportunum dispensationi eorum dispensatur exordium :"Hec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt Egyptum".
marg.|  OrigenesORIGENES. VOCAVIT  AUTEM etc. In principio, leges sacrificiorum et munerum promulgans, ait : Si homo munus offert Deo, offeret de bobus vel pecoribus, id est agnis et hedis. Si vero ex avibus, turtures vel pullos columbe. Si autem non homo sed anima offerat munus Deo, ex simila offerat azimos panes coctos in clibano, vel similam ex sartagine conspersam in oleo aut ex craticula. Deinde dicit : quia fermentum non oportet offerri, neque mel sacrificiis admisceri, sed sale omne sacrificium vel munus salliri. Secundo primitiarum sacrificia recentia et purgata offerri iubet. Post hec sub eadem legis continentia de sacrificiis salutaribus adiungit : primo ex bobus, secundo ex ovibus in quibus liceat vel in agnis vel in hedis mares vel feminas offerri. Nihil autem preter hec in sacrificiis salutaribus offerendum decrevit. Videndum vero quid sit quod dixit : Homo ex vobis etc., tanquam possit non homo offerre, cum si quis ex vobis offerat suffecisset dicere. In sequentibus autem dicit : Si anima offerat munus. In posterioribus cum secundo ad Moysen loquitur Deus de sacrificiis pro peccato offerendis adiungit : Si pontifex peccaverit, offerat illud vel illud. Si autem omnis Synagoga, si princeps, si anima una peccaverit, mandatur quid offerant singuli. Non putemus hanc distinctionem personarum vel rerum inanem. Beati enim oculi qui, abiecto velamine littere, spiritum possunt videre, et beati qui ad hec audienda interiores aures afferunt mundas.
marg.|  OrigenesORIGENES. VOCAVIT  AUTEM etc. Quod non diligat Deus Iudeorum sacrificia, Ysaias ostendit dicens : Quo michi multitudo victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum : holocausta arietum, et adipem pingium, et sanguinem vitulorum et arietum et hircorum, nolui. Quis quesivit hec de manibus vestris ? Quod ergo preceperat, abnuit. Unde Amos : Numquid victimas et sacrificia obtulisti michi in deserto ? Frequenter tamen obtulerant, sed que grata non habebat, quasi non oblata refutabat. Hinc IeremiasHieromias : Comedite carnes quia non locutus sum patribus vestris, et non precepi eis de verbo holocaustomatum. Sed negat idem qui mandaverat, quia intentionem datoris qui acceperant preteribant. Erat enim subtilis lex, et sub littere absconsa velamine, ut eam perscrutantes, et sese emendarent, et futura intelligerent. Rationabilium ergo et intelligibilium sacrificiorum imago describitur, et aperte hec vocatio dispensatione verborum, vel rerum respicientium ad superiora innuit.

Nm. 1, 1.
Ex. 1, 1.
Is. 1, 11-12.
Am. 5, 25.
Ier. 7, 21-24.
Ieremias] scrips., Hieromias cacogr . Rusch
Numérotation du verset Lv. 1,2 
Loquere filiis
interl.|  Iudeis
Israel
interl.|  carnalis vel spiritualis : Non enim qui in manifesto, Iudeus est, nec que palam in carne, est circuncisio, sed que in occulto ; cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

Rm. 2, 28-29.
et dices ad eos : homo
interl.|  genus humanum
interl.|  hominis id est rationalis est Deum offerendo placare, quia non placet hostia sine ratione
interl.|  HESYCHIUS. Possibile est eundem hominem appellari, et que sunt iumentorum agere ; unde : « Homo, cum in honore esset, non intellexit ».

Ps. 48, 13.
qui obtulerit
interl.|  voluntarie
interl.|  active vite operibus de quibus hic agit : de contemplatione vero in sequentibus, ubi de avibus mandatur.
interl.|   hostia dicitur ab hoste, vel ab hostio quo adducebatur, vel quia ante bellum immolabatur ; post victoiam vero victima.
Domino de pecoribus
interl.|  quasi : quales sunt, talia offerunt.
id est de bobus
interl.|  pietatis operibus
et ovibus
interl.|  innocentie simplicitate
interl.|  ovium nomine, etiam caprarum genus inclusit.
marg.|  DE  BOBUS  ET  OVIBUS. HESYCHIUS. Simplicem designat hominem qui nihil acuminis vel ad maliciam habet vel ad virtutem, sed ab alio trahitur. Hec enim animalia mansueta, et trahentes facile sequentia. Unde Iudeorum tantum hec possunt esse munera qui si virtutis aliquid non operantur, sufficit mala non facere. De quibus : « Homines et iumenta salvabis, Domine ». Primus ordo hominibus datur, iumentis etiam salus conceditur.

Ps. 35, 7.
offerens victimas
Numérotation du verset Lv. 1,3 
si holocaustum
interl.|  opus scilicet omnino perfectum
fuerit eius oblatio ac de armento
interl.|  de stirpe Patriarchorum
masculum
interl.|  Christum nihil feminee fragilitatis habentem
interl.|  fortia et virilia opera
immaculatum
interl.|  « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius ».

1Pt. 2, 22.
offeret ad ostium tabernaculi testimonii
interl.|  quia : « Extra portam passus est », et : « In propria venit, et sui eum non receperunt ».
interl.|  apostolicam doctrinam, iuxta quam nobis vivendum est et operandum

Io. 1, 11.
Hbr. 13, 12.
ad placandum sibi Dominum
interl.|  Factus est enim maledictum, ut nos a maledicto liberaret.
interl.|  Septuaginta : acceptum contra Dominum
marg.|  HOMO  QUI  OBTULERIT etc. OrigenesORIGENES. Allegorice. Hominem quem primum ponit ad offerendum Domino, genus humanum intelligit, quod vitulum offert saginatum, scilicet quem pater pro filio regresso, qui omnem substantiam suam delapidaverat, iugulavit, magnum convivium fecit et leticiam habuit, ut letarentur in celo angeli super uno peccatore penitentiam agente. Iste quia non habuit propriam substantiam quam offerret, quia omnia dissipaverat, obtulit vitulum celitus missum, de armento, id est de Patriarcharum generatione,   masculum , nihil feminee fragilitatis habentem,   immaculatum , « qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius ».   Ad hostium {t. 1 : Erfurt, f. 104va ; facsim., p. 210a} [Rusch, f.  104va ]   tabernaculi , non intra, quia : « In propria venit, et sui eum non receperunt ».   Ad hostium quoque oblatus est, quia extra castra, id est extra civitatem, passus est. Mali enim coloni filium patrisfamilias extra vineam eiecerunt et occiderunt : hic ergo offertur   ad hostium tabernaculi testimonii , acceptus contra Dominum. Quid enim tam acceptum Deo quam hostia Christi qui seipsum obtulit ?   Ponet manum suam   super caput , quia peccata humani generis posuit super corpus suum. « Ipse est » enim « caput corporis Ecclesie ». Fortassis vero non sine causa sit quod supradictum est   ad hostium tabernaculi testimonii . Et infra ad altare, quod est   ad hostium tabernaculi testimonii . Quasi non eundem locum semel designasse sufficeret, sed fortasse intelligi voluit, quia sanguis Christi non solum in Hierusalem effusus est est, ubi altare et basis eius et tabernaculum testimonii, sed et supernum altare quod est in celis, ubi est Ecclesia primitivorum, aspersit, secundum illud : Pacificavit per sanguinem crucis que in terra sunt et que in celis ; quod ante duplex hostia fuerit. Paulus ad Hebreos dicit : dum « per velamem, id est carnem suam ». Et iterum interius velamen interpretatur quod penetravit Ihesus. Si ergo duo velamina velut pontifex ingressus est, sacrificium quoque duplex est, quod et terrena et celestia salvet.
marg.|  OrigenesORIGENES. Allegorice. Homo qui obtulerit etc.   Homo qui ad imaginem Dei et similitudinem factus est rationabiliter vivit. Moraliter : offert vitulum, ovem, hedum, par turturum et duos pullos colombarum, cum castum coniugum servaverit, et mysterium intellexerit, quo oculi sponse sicut columbe dicuntur ad plenitudinem aquarum, et collum eius sicut turturis.
marg.|  DE  ARMENTO  MASCULUM etc. Isidorus HispalensisISIDORUS. Allegorice. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus ;   de armento , id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro sue crucis terram carnis nostre perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit.
marg.|  Vitulus superbus, caro nostra : hanc offerimus, dum castam custodimus. Ad hostium tabernaculi  : ubi divinorum suscipiet auditum.   Masculum sit munus : feminam nesciat concupiscentiam, fragilitatem dissolutionem et molliciem fugiat. Ponitur manus super hostiam, ut Domino sit accepta, frenum scilicet continentie, et manus discipline, secundum illud : Macero corpus meum, et servituti subiicio : ne cum aliis predicavero, ipse reprobus efficiar. Iugulatur contra Dominum, dum mortificantur membra. Filii Aaron sacerdotis offerunt sanguinem. Sacerdos in te est, et filii eius mens et sensus eius, qui soli intelligunt Dominum, et capaces scientie eius sunt. Vult ergo ut rationabilem sensum et carnem tuam castam offeras. Unde : Hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Hoc est enim per sacerdotem vel filios eius offerri sanguinem ad altare, cum quis corpore et spiritu castus efficitur. Sunt enim qui carnem offerunt in holocaustum non per sacerdotis ministerium. Non enim scienter nec secundum legem que in ore sacerdotis, corpore casti, animo incesti. Aut enim concupiscentie gloria maculantur, aut cupiditate, aut avaricia polluuntur, aut aliis viciis vexantur. Non est enim in eis consilium et prudentia que sacerdotio funguntur apud Deum, sed quasi stulte virgines sunt, que corpore caste fuerunt, oleum autem caritatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt.

Cf. Gal. 3, 13.
Hbr. 13, 12.
Mt. 21, 39.
Col. 1, 18.
Col. 1, 20.
Hbr. 10, 20.
Cf. Ct. 5, 12.
1Cor. 9, 27.
Rm. 12, 1.
Numérotation du verset Lv. 1,4 
ponetque
interl.|  Peccata nostra posuit in corpore suo super lignum
interl.|  offerens qui non designatur ex nomine

Cf. 1Pt. 2, 24.
manus
interl.|  operationes
interl.|  initium bone cogitationis ut statim sequatur perfectio operis
interl.|  « Ipse est caput corporis Ecclesie ».

Col. 1, 18.

hostie caput] inv. Weber
et acceptabilis erit
interl.|  Deo
atque in expiationem eius proficiens
marg.|  SI  HOLOCAUSTUM  FUERIT etc. HESYCHIUS. Moraliter. Sacrificium Deus exigit ut nobis proficiat, non sibi. Unde : Obsecro vos ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, et rationabile obsequium vestrum etc. Placens est ergo sacrificium Deo, corporum nostrorum mortificatio, qua et a peccatis abstinemus, et virtutes acquiremus. Hoc alii plenissime, alii faciunt ex parte : qui se omnino mortificant et seculo renuntiant, holocaustum fiunt, dum se totos per intelligibilem ignem Deo offerunt, non iam terreni, sed celestes effecti. Si ergo talis iustitiam legis fecerit que est secundum litteram,   bos congrue nominatur, qui portat iugum terrenorum operum legem sustinens, quasi iugum de quo Petrus ait : « Quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices » etc. ? Paulus quoque ait : Non alligabis os bovis triturantis. Quod exponit sicaa   : Numquid de   bobus cura est Deo ? an propter nos dicit, quia debet in spe qui arat, arare.   Masculum debet esse munus, ne operator legis ullatenus effeminetur.   Immaculatum , ne labem iniquitatis vel simulationis admisceat.   Ad hostium tabernaculi testimonii  : in celo enim debet esse nostra conversatioab  . In conscientia quoque cogitationes habitant, que tandem pro nobis aut contra nos   testimonium dicant.   Ad placandum Dominum . Iuxta Septuaginta autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte iudicans, nullique adherens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit, tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Undeac   : Coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia maior est Deus corde nostro, et cognoscit omnia etc.   Ponetque manus super caput hostie etc. Quod nos hostiam dicimus, Grece carponia dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum : propter quod qui offert,   manum in   caput hostie ponit , quod significat initium predicte conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum penas luerit. Sic autem   acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens , cum positione manus manifestaverit, quia sponte, non necessitate, obtulerit.

Rm. 12, 1.
Act. 15, 10.
1Cor. 9, 9.
aa  Cf. 1Cor. 9-10.
ab  Cf. Phil. 3, 20.
ac  1Io. 3, 19-20.
Numérotation du verset Lv. 1,5 
immolabitque
interl.|  Fidem mortis Christi habebit in mente.
interl.|  Franget carnis petulantiam.
vitulum
interl.|  qui alacer leticiam significat spiritualem : « Hylarem enim datorem diligit Deus »ad  .

ad  2Cor. 9, 7.
coram Domino
interl.|  animi imperio ubi Deus videt
et offerent filii Aaron sacerdotis
interl.|  Electi sunt membri veri sacerdotis, id est Christi ; undeae   : « Vos estis genus electum, regale sacerdotium ».

ae  1Pt. 2, 9.

sacerdotis] sacerdotes Weber
sanguinem eius fundentes
interl.|  sic
interl.|  in hac fide mundantes corda
per altaris circuitum
interl.|  OrigenesORIGENES. « Quia non capit prophetam perire extra Hierusalem »af  .
marg.|  FILII  AARON etc. OrigenesORIGENES. De genere   Aaron fuit Anna et Cayphas, et alii qui Christum pronunciaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem eius ad basim altaris : ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis eius. Undeag   : « Non capit prophetam perire extra Hierusalem ».

af  Lc. 13, 33.
ag  Lc. 13, 33.

per] super Weber
quod est ante ostium
interl.|  apostolicam doctrinam
tabernaculi
interl.|  a sacerdotibus
marg.|  IMMOLABITQUE  VITULUM etc. HESYCHIUS. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo offerre debemus, sed etiam sicut placet ei mortificando corpus non ad inferiora, sed ad superiora tendentes. Hoc est enim coram Domino filii Aaron occidunt, et sanguinem offerunt ; qui autem offerat, non designatur ex nomine. Oblationem enim quilibet adducere, id est promittere, potest, implere autem promissa, quasi bovem occidere et sanguinem effundere, filii Aaron soli, pro dignitate sacerdotii. Aaron vero arcanus vel montanus intepretatur. Quisquis ergo templum dei et excelsum virtutibus se edificaverit, filius Aaron debet dici et sacerdos. Sacerdos enim unctione efficitur, et omnes sacerdotes sumus qui mystice unctionis dignitatem servamus. Unde Iohannesah   : « Vos unctionem habetis a sancto ». Et Petrusai   : « Vos autem genus electum, regale sacerdotium » etc. Hi sanguinem fundunt, id est anime non parcunt, illudaj  audientes : « Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam ». Sanguis namque animam significat, secundum illudak   : « Anima carnis in sanguine est ». In circumitu altaris, id est Dominici corporis, quia sicut super altatre sacrificium ponitur, sic omnem anime virtutem super corpus Christi, id est ad imitationem eius operantur sacerdotes. Undeal   : « Altare de terra facietis michi ». Christi enim corpus de terra nostra est. Et alibiam   : Si altare lapideum feceris michi, non edificabis illud de sectis lapidibus. Si enim cultrum super illud levevaris, polluetur. Christi enim caro nec secta nec dolata manu humana ad hostium tabernaculi in circumitu, ut in omnibus eum imitemur. Per hostium autem tabernaculi apostolicam doctrinam intelligimus, per quam introimus in celeste tabernaculum, in quo habitat Deus. Unde Ysaias : Respice, Domine, de celo. Sicut Christus hostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur.

ah  1Io. 2, 20.
ai  1Pt. 2, 9.
aj  Mt. 10, 39 ; 16, 25.
ak  Lv. 17, 11 ; 14.
al  Ex. 20, 24.
am  Ex. 20, 25.
Numérotation du verset Lv. 1,6 
detractaque pelle
interl.|  HESYCHIUS. id est divitiis pro Christo dispersis
interl.|  velamine littere
hostie,
interl.|  Verbi Dei
interl.|  ostendendo quid cuique conveniat quis singulorum profectus
artus
interl.|  omnes sensus corporis Domino consecrando, vel certa discretione singula examinendo
interl.|  Cum vitam nostram Deo dicamus, membra hostie frustatim concisa super ignem ponimus.
Numérotation du verset Lv. 1,7 
et subicient
interl.|  tanquam fideles dispensatoresan 
interl.|  intermiscentes sermonem divinitatis

an  Cf. Lc. 12, 42.
in altari ignem
interl.|  Spiritus sancti quo opera et vota excoquenda sunt et examinanda
strue lignorum ante composita
interl.|  exemplis Patrum ad quorum imitationem omnia facienda
interl.|  usque ad lignum crucis passio Christi, ibi finita est dispensatio carnis
Numérotation du verset Lv. 1,8 
et membra que cesa sunt desuper ordinantes,
interl.|  non infimis et indignis communicantes
caput videlicet,
interl.|  principale mentis et intelligentie et quod precipue Domino consecrandum est
interl.|  id est mens que corporis et anime salute fovetur, et in unum utriusque motus colligit non debet dividi
et cuncta que adherent iecori
interl.|  in quo, secundum phisicos, est initum omnis desiderii et sedes caloris quo excoquuntur cibi. Omnis autem intentio nostra et desideria Domino sunt devovenda.
Numérotation du verset Lv. 1,9 
intestinis
interl.|  cogitationibus immundis
interl.|  conscientia
et pedibus
interl.|  pulvereis actibus, quia vix sine peccato aliquid agimus
lotis
interl.|  aliter non sunt offerenda
interl.|  consummatione sacramenti suscepta
aqua
interl.|  compunctionis lacrimis
adolebitque ea sacerdos super altare
interl.|  Christum
in holocaustum
et suavem odorem Domino
interl.|  quia super altare
marg.|  DETRACTAQUE  PELLE etc. OrigenesORIGENES. Allegorice. Sacerdos   pellem detrahit qua teguntur membra, qui velamen littere a Verbo separat, et interna spiritualis intelligentie membra denudat, nec ponit in loco humili, sed in altari. Indignis enim et terrenis mysteria non pandit, sed his qui sunt altare Dei, in quibus semper ignis divinus accenditur et caro consumitur. Membratim vitulum dividit, qui per ordinem distincte explanat quis sit profectus, Christi fimbriam contigisse, pedes lacrimis lavisse, et capillis extersisse, et quanto potius caput unxisse, vel quid {t. 1 : Erfurt, f. 105ra ; facsim., p. 211a} [Rusch, f.  105ra ] habeat prerogative in pectore eius recubuisse, horum causas disserere. Alia incipientibus, alia proficientibus in fide Christi coaptare. Alia vero iam perfectis scientia et caritate, vituli dimembratio est. Qui etiam noverit que sunt principia legis ostendere, quis profectus in prophetis, que perfectio in Evangeliis, quo lacte alantur parvuli, quo oleo foveantur infirmi, quo solido cibo impinguentur athlete Christi. Holocaustum vituli per discreta membra convenienter disponit, ligna subiciit altari quo ardeat ignis, qui non solum virtutes corporales Christi, sed aliquatenus divinitatem ostendit. De sursum est enim Christi divinitas, quo ignis iste festinat. Convenienter ergo omnia que in corpore Salvatoris gesta sunt, celestis ignis absumpsit, et ad divinitatis eius naturam omnia restituit. Lignis tamen adhibitis ignis iste succenditur : usque ad crucem enim passus est ; ubi autem in ligno suspensus est, dispensatio carnis finita est. Resurgens enim a mortuis ascendit in celum, quod iter eius natura ignis ostendit. Undeao   : Si cognovimus Christum secundum carnem, sed iam nunc non novimus. Holocaustum nanque carnis eius per lignum crucis oblatum, terrena celestibus et divinis humana sociavit. Moraliter. Intestina cum pedibus iubet aqua dilui in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, nec quisquam potest habere partem cum Ihesu, nisi laverit pedes eius.
marg.|  HESYCHIUS. Moraliter. DETRACTAQUE etc.   Pellis detrahitur , cum divitiis et quibusque secularibus expoliamur. Undeap   :   Pellem pro   pelle , et universa que habet homo dabit pro anima sua. Membra conciduntur, dum singulorum conversatio in augmentum corporis in mensura membri edificatur. Filii Aaron ignem subiiciunt, dum spiritum accendunt, componentes struem lignorum, meditationes scilicet et dotrinas Scripturarum, quibus Spiritus Dei nutritur et continue accenditur, ut nullis turbinibus extinguatur. Undeaq   : « Spiritum nolite extinguere. Prophetias nolite spernere ». Concisiones vero animam et corpus intelligimus. Cum enim unius sint animalis, invicem adversantur sibi. Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem etc.ar  Caput autem mentem significat. Unde Ysaiasas   : « Omne caput languidum, et omne cor merens ». Hec enim sibi compati invicem dicuntur, et rationale nostrum in utroque habitans, in utriusque salute fovetur. Caput non dividitur, quia mens per diversa non debet vagari, sed a pace Dei custodiri, secundum illudat   : Pax Dei, que exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra etc. Cuncta que adherent iecori, vel adeps, iuxta Septuaginta, quo scilicet desideriorum appetitus moventur. Superiacet enim renibus et inguinibus que sunt organa coitus. Hec autem offerimus, cum desideriis non corporaliter, sed spiritualiter utimur. Super altare lignis suppositis imponimus, ut Scripturis spiritualibus que de altari Dominici corporis dicte sunt coaptemus.   Intestinis, id est abditis, cogitationibus   lotis aqua baptismi vel penitentie lacrimis,   et pedibus , id est actionibus.   Super altare : in hoc fit Domino   in suavem odorem . Sacrificium nostrum holocaustum fit Domino et   odor suav itatis, quando omnia super intelligibile altare offerimus Christum imitantes sicut possimus.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Moraliter. Detractaque etc.   Pellem hostie   detrahimus , cum ab oculis mentis superficiem virtutis amovemus. Artus in frusta concidimus, cum distinguentes subtiliter membratimque intima eius cogitemus. Si idcirco non numquam impulsu illicite cogitationis affligimur, quia in quibusdam terrene cogitationis actibus, quamvis licitis, libenter occupamur. Cumque vel in minimis terrena actio per desiderium tangitur, crescente diaboli fortitudine, mens nostra tentatione inquinatur. Unde membra hostie frustatim concisa, caput et que circa iecur sunt iubentur ignibus cremari. Pedes vero et intestina prius aqua dilui. Nos enim {t. 1 : Erfurt, f. 105rb ; facsim., p. 211b} [Rusch, f.  105rb ] ipsos sacrificium Deo offerimus, dum vite nostre opera virtutibus distinguentes immolamus. Caput et que circa iecur continentur incendimus, cum in sensu nostro, quo omne corpus regitur, et in occultis desideriis flama divini amoris ardemus. Et tamen precipitur ut pedes et intestina laventur : pedibus enim terra tangitur, intestinis stercora gestantur ; quia plerumque iam ex desiderio in eternitatem succendimur, toto sensu devotionis ad appetitum nostre mortificationis inhiamus. Sed quia adhuc aliquid terrenum per infirmitatem agimus, multa etiam que iam subegimus illicita in corde toleramus. Cumque cogitationes nostras immunda tentatio inquinat, intestina hostie stercus portant. Sed ut comburi debeant, lavantur, quia immundas cogitationes fletus diluit, quas in acceptione sacrificii supernus amor incendat. Et quidquid mens vel in experto certamine vel de pristine conversationis memoria patitur, lavatur ut, tanto suavius in conspectu Dei ardeat, quanto eum assistere cepit, nihil terrenum, nihil lubricum in arca sue orationis imponat.

ao  2Cor. 5, 16.
ap  Iob. 2, 4.
aq  1Th. 5, 19-20.
ar  Gal. 5, 17.
as  Is. 1, 5.
at  Phil. 4, 7.
Numérotation du verset Lv. 1,10 
quod si de pecoribus oblatio est,
interl.|  Adhuc activam vitam instruit.
marg.|  QUOD  SI  DE  PECORIBUS. HESYCHIUS. Paucis immutatis, eadem dicit. Et notandum quod non solum de bobus, sed et de ovibus precepit Israelitam offerre. Holocaustum ergo efficitur non solum bos qui operatur mandata, sed et ovis, id est simplex et sine malicia. Unde Hieremiasau   : « Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam » etc. De capris quoque oblatio sit : possibile est enim peccatorem operam dare simplicitati, et quasi ovem factum, holocaustum conversationis sue Deo offerre iubenti, quamvis hoc non putarent Iudei, putantes filium hereditare peccatum patris. Undeav   : « Filius non portabit iniquitatem patris » etc.

au  Ier. 11, 19.
av  Ez. 18, 20.
interl.|  simplicibus
interl.|  quibus innocentia et simplicitas significatur
sive de capris
interl.|  Asperrimis caprarum pilis penitentie habitus significatur qui Domino offerendus est.
holocaustum
interl.|  Moraliter : perfectum opus offerre debet ille qui penitet.
agnum anniculum
interl.|  Christum qui oblatus est in anno placabili Domino ; undeaw   : « Benedices corone anni benignitatis tue ». Et alibiax   : Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : iuxta » etc.

aw  Ps. 64, 12.
ax  Ex. 12, 5.

agnum] om. Weber
et sine
interl.|  vel : absque

sine] absque Weber
macula
interl.|  quia « peccatum non fecit »ay 

ay  1Pt. 2, 22.
offeret
marg.|  AGNUM  ANNICULUM  ET  SINE  MACULA etc. Isidorus HispalensisISIDORUS. Allegorice.   Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Undeaz   : « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi ». Bene hedus offertur, quia per mortem Christi iugulatur diabolus auctor peccati.

az  Io. 1, 29.
peccata] sic Rusch
Numérotation du verset Lv. 1,11 
immolabitque ad latus
interl.|  si non per directum
altaris
interl.|  Christi
interl.|  Memoriam Dominice passionis in qua omne sacrificium offerendum et omne bonum peragendum
quod respicit ad aquilonem
interl.|  quia hec pars vel res nebulosa
interl.|  sanctos timore frigidos : verentur enim omnia opera sua incerti ad quem finem perducantur, et quomodo apud Deum pensentur
marg.|  AD  LATUS  ALTARIS  QUOD  RESPICIT  AD  AQUILONEM. Id est gentilitatem   altare respicit , quia pro gentibus celebrata est passio Christi. Nos vero ad   aquil onarem partem   altaris sacrificium offerimus, dum memoriter passionem Christi pro gentibus factam credimus.
coram Domino :
marg.|  IMMOLABITQUE  AD  LATUS etc. HESYCHIUS. Hoc de bobus non precepit, sed   coram Domino immolari. Unde verba contrarietatem et differentiam habere videntur, cum utrumque sit holocaustum, sed habeant differentem locum. Secundum litteram ergo, utrisque eundem locum dedit.   Altare enim holocaustomatum ante tabernaculum ex   latere ianue erat constitutum, ut ministrantibus non obstrueretur sanctorum aditus. Sicut in Exodo dicitur. Et imposuit velum ianue tabernaculi testimonii, et aram holocaustomatum posuit circa hostium tabernaculi. Quecumque ergo ad sacrificium offerebantur ex   latere altaris ab   aquilone stabat, et sic   coram Domino celebrabatur sacrificium, id est in conspectu sanctorum : facies enim Dei sanctum sanctorum dicitur, quia in ipsis gloria Dei habitabat. Unde, in ipsa semel in anno sacerdotem intrare iubebatur. Verborum ergo differentia, contemplationi fuit necessaria.   Altare enim Christus, oves simplicitati studentes. Non absolute ergo oblatio ovium offertur in directum intelligibilis   altaris sicut boum, sed ex latere. In directum enim offert qui mandata perficit. Ex   latere autem qui abstinet a malis, sicut in aulam regiam melius est per hostium rectum ingredi, bonum tamen etiam ex   latere introire. Deo enim quolibet modo offerre bonum est.   Ad aquilonem necessario addidit. Nebulosa enim fere semper hec pars est. Obscurantur siquidem nebula, id est gnorantia, qui se omnino innocentie tradunt, propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione iustitie.
sanguinem
interl.|  animam ; undeba   : « Anima carnis in sanguine est ». Huic non debemus parcere, sed pro Christo ponere.

ba  Lv. 17, 11.14.
vero illius fundent
interl.|  id est animas Domino consecrabunt : sedes enim anime in sanguine est.
super altare
interl.|  Christum
interl.|  ut omnes actus suos memoria passionis consecrent
filii Aaron
interl.|  montani vel arcani
per circuitum
Numérotation du verset Lv. 1,12 
dividentque
interl.|  discernendo
interl.|  omnes sensus vel vim contemplationis certa discretione component
membra caput
interl.|  mentem
et omnia que adherent iecori
interl.|  in quo desiderium
interl.|  Patrum exempla

imponent] om. Weber
quibus subiciendus est
interl.|  ut fundamentum omnis boni
ignis
interl.|  Spiritus sancti
Numérotation du verset Lv. 1,13 
intestina
interl.|  latentes cogitationes que aliquando fimo peccati sordent
vero et pedes
interl.|  actiones que sepe terram contigunt
lavabunt10  aqua
interl.|  baptismi vel compunctionis

10  lavabunt Weber ] lavbaunt cacogr . Rusch
et oblata omnia
interl.|  Deo patri
adolebit
interl.|  igne Spiritus sancti
sacerdos super altare
interl.|  Christum
marg.|  OMNIA  ADOLEBIT  SACERDOS  SUPER  ALTARE etc. Hec   omnia super altare offerentem ponere iubet, ut omnem nostrum hominem, spiritualibus Scripturis que de intelligibili altari Dominici corporis dicte sunt, coaptemus, et ad imitationem eius vivere studeamus.
in holocaustum et odorem suavissimum Domino
ET ODOREM SUAVISSIMUM etc. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus   omnia super intelligibile   altare , tanquam imitatores Christi conversationem vite nostre conformantes ei, tunc offertur   Domino odor suavissimus .
Numérotation du verset Lv. 1,14 
sin autem
interl.|  Contemplative vite instructio incipit.
de avibus
interl.|  contemplativis
holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus
interl.|  castimonie sanctitate
et pullis
interl.|  scientia scilicet et mansuetudine spirituali
columbe
interl.|  simplicitate
marg.|  SIN  AUTEM  DE  AVIBUS etc. Isidorus HispalensisISIDORUS. Allegorice.   Turtur , caro Christi, secundum illud Salomonisbb   : « Pulcre sunt gene tue sicut turturis ».   Columba Spiritum sanctum significat. Unde : Super quem videris Spiritum descendentem sicut   columbam , hic est Filius meus.   Turtur ergo et   columba caro Christi est Spiritui sociata. Hec tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus.
marg.|  HESYCHIUS. Admirabilis verborum subtilitas, non solum quia differentias conversationum describit, sed quasdam secundum legem, quasdam significat supra legem. Secundum legem enim sunt boum et ovium oblationes, quamvis spontanee dicantur, quia etsi offerre in potestate sit offerentis. Homo enim est liberi arbitrii, non tamen quale operatur. Necesse est ergo aut bovem offerre aut ovem, id est aut iustitiam operari, aut abstinere a malis. Unde suprabc   : Homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est de bobus et ovibus, offeret victimas. Predicte autem oblationi non sunt volatilia connumerata. Perfectius enim et maius est hoc sacrificium et paucorum. Volatilia enim sunt homines contemplationi vacantes, qui si necessitate terrenis negociis se immisceant, mox ad celestia revolant. Undebd   : Non seminant, neque metunt, et pater celestis pascet illa. Talis de turturibus et   columbis offerat, id est in scientia et mansuetudine spirituali, ut cognitio legis non excedat in vanis occupata : turtur nanque cognitionem significat. Unde Hieremiasbe   : «   Turtur et hyrundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit iudicium Domini ».   Columba autem munda et simplex Spiritum sanctum significat et annunciat quales esse debent qui Scripturis sanctis contemplandis student. Unde Ezechiasbf   : Meditabor ut   columba . Unus sacerdos offert, non multi, quia contemplatio paucorum est. Unde offert ad altare, cum cetera ad tabernaculum testimonii offerantur. Contemplativi enim postponunt terrena, contemplantur et sapiunt celestia, « ubi Christus est in dextera Dei sedens »bg  .

bb  Ct. 1, 9.
bc  Lv. 1, 2.
bd  Lc. 12, 24.
be  Ier. 8, 7.
bf  Is. 38, 14.
bg  Col. 3, 1.
Numérotation du verset Lv. 1,15 
offeret eam sacerdos
interl.|  unde non multi : paucorum enim contemplatio
ad altare
interl.|  Dominicum corpus
et retorto ad collum capite
interl.|  Christus qui est nostrum caput numquam est a corpore suo, id est Ecclesia, avulsus.
marg.|  RETORTO  AD  COLLUM etc. Moraliter. Caput   ad collum retorquatur et non absciditur, cum caro ita ieiuniis maceratur et vigiliis, ut non penitus vita rumpatur. Unde dicit Apostolusbh  « hostiam viventem ».

bh  Rm. 12, 1.
ac rupto vulneris loco
interl.|  vel : collo
interl.|  scilicet pelle
decurrere faciat11 
interl.|  Septuaginta : excolet, ubi per partes scilicet et perfecte curas despiciat presentis vite, qui totam suam animam vult Deo offerre

11  faciat] faciet Weber
sanguinem super crepidinem
interl.|  alii : basim, id est Evangelium in quo oportet nos maxime despicere presentem vitam
altaris
interl.|  Christi
marg.|  AC  RUPTO  VULNERE etc. Abrupta scilicet pelle que superiacet collo non valde separata a corpore, non precipit ut avis occidatur, sed abrumpatur vel refringatur. Paulatim enim caput, id est mens, dividenda est a pelle, id est a carne. Unde non effunditur   sanguis , sed   decurrit .
Numérotation du verset Lv. 1,16 
vesiculam
interl.|  inflationem
interl.|  ut inflationem et superfluam omnino inquisitionem deponat ; undebi   : « Scientia inflat ».

bi  1Cor. 8, 1.
vero gutturis et plumas
interl.|  superbiam
interl.|  levitatem et instabilitatem
interl.|  « Altiora te ne quesieris »bj  .

bj  Sir. 3, 22.
proiciet prope12 
interl.|  extra

12  prope] propter Weber
altare
interl.|  quia non necessaria sed superflua
interl.|  quia inquisitio sublimium ad orientem videtur esse
in loco in quo cineres effundi solent
interl.|  ut cognoscat quia hec digna sunt cinere et in terra manere, non in celum ascendere
marg.|  AD  ORIENTALEM  PLAGAM etc. Prime condicionis nostre reminisci debemus : primus enim pater   ad orientalem plagam in felicitate paradisi factus est, sed exigente peccato, in miserias huius vite devolutus, factus est vermis et cinis. Dum hoc cogitamus et nos esse tales perpendimus, quasi   vesiculam et   plumam in loco cinerum proiicimus, id est mentis discretionem qua nos felicitatem {t. 1 : Erfurt, f. 105vb ; facsim., p. 212b} [Rusch, f.  105vb ] amisisse et in   cineres reddituros non dubitamus.
Numérotation du verset Lv. 1,17 
confringetque
interl.|  quia membra oportet conterere et affligere
ascellas
interl.|   ascelle a motu dicte : in his enim brachia moventur, nam cillere movere dicimus
eius et non secabit nec ferro dividet eam
interl.|  Septuaginta : sicut bovem vel ovem, integer enim spiritus et anima et corpus sine querela conservetur
interl.|  Nihil ferro heretice pravitatis secandum, sed boni operis manu faciendum.
et adolebit super altare lignis
interl.|  doctrine
igne
interl.|  Spiritus sancti
supposito holocaustum est
interl.|  totum incensum
et oblatio suavissimi odoris Domino.
marg.|  ET  NON  SECABIT etc. Non faciet avem sicut bovem aut ovem per divisiones. Contemplativus enim tantum celestibus inheret, nec caro eius concupiscit adversus spiritumbk  . Undebl   : « Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum ». Integer enim   super intelligibile   altare , et super   ligna quibus   ignis subiicitur, offertur. Aliter sacrificium non accipitur, nisi meditatione legis condiatur. Sic autem in   holocaustum et   odor suavissimus Domino efficitur, quia sacrificium nostrum odoratur, si cuiusque vita et conversatio secundum legem sibi offeratur.

bk  Gal. 5, 17.
bl  Ps. 83, 3.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_1)