initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Lv. 10,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 116rb ; facsim., p. 233b} [Rusch, f. 116rb ] Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis preceptum non erat
Numérotation du verset Lv. 10,2 
egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino
Numérotation du verset Lv. 10,3 
dixitque Moyses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui appropinquant mihi in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron

mihi] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 10,4 
vocatis autem Moyses Misael et Elsaphan filiis {t. 1 : Erfurt, f. 116va ; facsim., p. 234a} [Rusch, f. 116va ] Oziel patrui Aaron ait ad eos ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra

filiis] filios Weber tollite] colligite Weber
Numérotation du verset Lv. 10,5 
confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
Numérotation du verset Lv. 10,6 
locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar et Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem cetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israel plangant incendium quod Dominus suscitavit

locutusque] locutus Weber et] atque Weber
Numérotation du verset Lv. 10,7 
vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe {t. 1 : Erfurt, f. 116vb ; facsim., p. 234b} [Rusch, f. 116vb ] sancte unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta preceptum Moysi
Numérotation du verset Lv. 10,8 
dixit Dominus ad Aaron

dixit] + quoque Weber
Numérotation du verset Lv. 10,9 
vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intrabitis in tabernaculum testimonii ne moriamini quia preceptum est sempiternum in generationes vestras

intrabitis in] intratis Weber
Numérotation du verset Lv. 10,10 
ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum

ut] et praemittit Weber
Numérotation du verset Lv. 10,11 
doceatisque filios Israel omnia legitima que locutus est Dominus ad eos per manum Moysi

legitima] + mea Weber
Numérotation du verset Lv. 10,12 
locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios {t. 1 : Erfurt, f. 117ra ; facsim., p. 235a} [Rusch, f. 117ra ] eius qui erant residui10  tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est

10  erant residui] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 10,13 
comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut preceptum est mihi
Numérotation du verset Lv. 10,14 
pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filie tue tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israel
Numérotation du verset Lv. 10,15 
eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint {t. 1 : Erfurt, f. 117rb ; facsim., p. 235b} [Rusch, f. 117rb ] coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut precepit Dominus
Numérotation du verset Lv. 10,16 
inter hec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quereret Moyses exustum reperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait
Numérotation du verset Lv. 10,17 
cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto que sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini
Numérotation du verset Lv. 10,18 
presertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta et comedere debueritis eam11  in sanctuario {t. 1 : Erfurt, f. 117va ; facsim., p. 236a} [Rusch, f. 117va ] sicut preceptum mihi est12 

11  debueratis eam] inv. Weber 12  mihi est] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 10,19 
responditque13  Aaron oblata est victima hodie14  pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Deo15  in cerimoniis mente lugubri

13  responditque] respondit Weber | 14  victima hodie] inv. Weber | 15  Deo] Domino Weber |
Numérotation du verset Lv. 10,20 
quod cum audisset Moyses recepit satisfactionem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_10)