initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Lv. 12,1 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 12,2 
loquere filiis Israel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum immunda erit septem diebus {t. 1 : Erfurt, f. 119ra ; facsim., p. 239a} [Rusch, f. 119ra ] iuxta dies separationis menstrue
Numérotation du verset Lv. 12,3 
et die octavo circumcidetur infantulus
Numérotation du verset Lv. 12,4 
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis sue omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis sue

sue] eius Weber
Numérotation du verset Lv. 12,5 
sin autem feminam pepererit immunda erit duabus hebdomadibus {t. 1 : Erfurt, f. 119rb ; facsim., p. 239b} [Rusch, f. 119rb ] iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis sue
Numérotation du verset Lv. 12,6 
cumque expleti fuerint dies purificationis sue pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbe sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti

sue] eius Weber
Numérotation du verset Lv. 12,7 
qui offeret eam coram Domino et orabit {t. 1 : Erfurt, f. 119va ; facsim., p. 240a} [Rusch, f. 119va ] pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam

eam] illa Weber orabit] rogabit Weber
Numérotation du verset Lv. 12,8 
quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures aut duos pullos columbe unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur.

aut] vel Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_12)