initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Lv. 13,1 
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens :
marg.| marg.| LOCUTUSQUE  EST  DOMINUS . Semel loquitur Deus et duo audiuntur : Spiritum audit Moyses, ut sublimior ; litteram, Aaron, ut inferior, qui litteram nunciat populo. Unde : Ipse loquetur ad populum, et erit os tuum, tu autem eris in his que ad Deum pertinent.||

a Ex. 4, 16.
Numérotation du verset Lv. 13,2 
Homo
marg.| marg.| HOMO : aliquando excellenter accipitur qui Dei imaginem et nature servat dignitatem. Aliquando peccator, in quo dignitas deformatur, sicut hic.||
in cuius carne
interl.| interl.| interiori||
interl.| interl.| carnali voluptate||
et cute
interl.| interl.| exteriori ||
marg.| marg.| IN CUIUS  CARNE etc.  In carne et cute lepram portat, qui  carnalia vel exteriora suadere certat, ut Corinthiani qui putant resurrectionem futuram in voluptate  carnis, et in fide manentibus, quamvis  carnaliter vivant, non imputari peccata.||
ortus fuerit diversus color
interl.| interl.| Septuaginta : cicatrix significationis, id est peccatum in carne, quod significat animam compati corpori.||
sive pustula aut quasi lucens quippiam
marg.| marg.| AUT  QUASI  LUCENS . Lepra alia nimis vel moderate obscura, nondum effervente passione que nimia indiget deliberatione. Alia nimis clara et perspicua cuius aperta cognitio.||
id est plaga lepre
interl.| interl.| que est transgressio legis : leprosus enim pro parte leprosa a tabernaculo eicitur, sic qui in uno offendit, omnium reus est.||
marg.| marg.| PLAGA  LEPRE . Isidorus Hispalensis ISIDORUS.  Lepra falsa doctrina; leprosi heretici, qui unitatem vere fidei non habentes, varios doctrine profitentur errores, vera falsis admiscentes, et Ecclesiam sicut  lepra corpora irradiando commaculant.||
marg.| marg.| In corpore lepram gerit qui Ecclesie detrahit, sicut Carpogratiani, qui negant resurrectionem carnis, et Noviciani qui nuptias damnant, et peccantibus auferunt penitentiam.||

Cf. Iac. 2, 10.
adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
marg.| marg.| VEL AD  UNUM  QUEMLIBET. Cognatorum secundum spiritum a quo habent sacerdotium, quibus inest perfecta et plena phylosophia, ut discernere possint subtilia et anime motus absconditos.||
Numérotation du verset Lv. 13,3 
qui cum viderit lepram in cute et pilos
interl.| interl.| id est : cogitationes in apertam cognitionem peccati||
marg.| marg.| PILOS. Cogitationes quibus anima ornatur, mensque contegitur, a qua generantur, sicut caput capillos generat, quibus ornatur et tegitur. Unde : Capilli capitis vestri numerati sunt. Inde Nazarei caput non tondent, quia superfluas cogitationes non habent, sanctas autem deponere sanctum, damnum est.||

Mt. 10, 30 ; Lc. 12, 7.
in album
interl.| interl.| lepra alba fuscata et male munda hereticorum conscientia||
mutatos colorem ipsamque speciem lepre humiliorem cute et carne reliqua
interl.| interl.| deficiente naturali virtute et apparente infirmitate||
plaga lepre est et ad arbitrium eius separabitur.
Numérotation du verset Lv. 13,4 
Sin autem lucens candor
interl.| interl.| suspicio peccati||
fuerit in cute nec humilior carne reliqua
interl.| interl.| se ipsa||
marg.| marg.| HUMILIOR  CARNE etc.  Humilior seipso ; unde recte veniam non meretur. Vinci enim ab alio maiori, portabile est ; bonum autem a Deo preceptum non operari – dividit enim Dominus prout vult –, ut seipso quispiam deterior fiat, hoc importabile est.||
et pili
interl.| interl.| cogitationes||
coloris pristini
interl.| interl.| prioris modi||
recludet
interl.| interl.| probationis et emendationis causa||
interl.| interl.| non removebit quamvis peccatum in suspicione venit||
eum sacerdos septem diebus
marg.| marg.| RECLUDET  EUM . Secundo  recluditur ut studiose inspiciatur, et duplici probatione {t. 1 : Erfurt, f. 119vb ; facsim., p. 240b} [Rusch, f. 119vb ] transacta districtum iudicium fiat. Manifestum enim erat peccatum sacerdoti, sed animum consentire passioni nesciebat, sed coniiciebat : ideo iterum inspiciebat. Hinc Dominus post negationem, animum Petri quomodo se habeat tercio interrogat, ut non cito iudicemus, sed frequenter inquiramus.  Septem diebus recluditur.  Septenarius enim presentis vite plenitudinem signat, que s eptem diebus agitur, quo completo, peccatum et servitium cessabit. Unde  septima in divinis Scripturis requies nominatur.||
Numérotation du verset Lv. 13,5 
et considerabit die septimo et siquidem lepra
interl.| interl.| spiritus| *||
spiritus] coniec., spiritū Rusch
ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,6 
et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra
interl.| interl.| iniquitate qua obscuramur in mente||
et non creverit in cute mundabit eum
interl.| interl.| quasi medicus||
marg.| marg.| MUNDABIT  EUM . Sic Paulus eum qui in Corintho fornicatus est, quia manifesta erat passio, a sanctorum tabernaculo removit, et Satane tradidit; quem cum inspexisset secundo et penitere vidisset, suscipi iussit.||
quia scabies est lavabit
interl.| interl.| baptismo vel penitentia||

lavabit] lavabitque Weber
homo vestimenta sua et mundus erit
Numérotation du verset Lv. 13,7 
quod si postquam a sacerdote
interl.| interl.| cui non est absconditum peccatum||
visus est et redditus munditie iterum lepra creverit adducetur ad eum
Numérotation du verset Lv. 13,8 
et immunditie condemnabitur
Numérotation du verset Lv. 13,9 
plaga lepre si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 13,10 
et videbit eum cumque color albus in cute fuerit
interl.| interl.| manifesta prevaricatio||
marg.| marg.| CUMQUE  COLOR  ALBUS etc. Manifesta transgressio littere legis que propria Iudeis sicut in sacrificiis et purgationibus, et in huiusmodi. Est enim et communis gentibus de adulterio, rapina, avaricia et similibus.||
et capillorum mutaverit aspectum
interl.| interl.| ex studio animi gesta||

mutaverit] mutarit Weber
ipsa quoque caro viva apparuerit
interl.| interl.| quia in aliquo legem offendit||
Numérotation du verset Lv. 13,11 
lepra vetustissima iudicabitur
interl.| interl.| quia consenescit peccato nec corripitur, quia in se continuam rixam gerit, dum partim legem defendit, partim despicit.||
atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue immunditie est.
interl.| interl.| Contaminatum ostendet,  non recludet, quia manifesta  immunditia est.||

immunditie ΛHL ΣOM B A T ΦGRAZ*VP Θ X ΠC Cor2 (antiqui) Cor3 (alii#), Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina] inmunditieque pollutus est Cor1 Cor3 (LXX quia pollutus est), inmundicitiae P, immunditia Cor1+3 (Rabanus) Weber
Numérotation du verset Lv. 13,12 
Sin autem effloruerit
interl.| interl.| per totum||
discurrens lepra
interl.| interl.| prevaricatio legis||
in cute
interl.| interl.| quia sabbati circumcisionis vel talium transgressio : littera enim exteriorem coercet hominem, animam non ledit.||
marg.| marg.| SIN  AUTEM  EFFLORUERIT. HESYCHIUS. Ostendit Iudaicum populum partim leprosum, ut in parte transgressorem legis, unde eum sacerdos expellit tanquam immundum. Sed toto corpore leprosum Gentilem, qui totam transgreditur legem, non expellit, sed eum mundum iudicat, quia legis iugo subiectus non erat.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Sin autem effloruerit etc. In hac lepra quasi florenti et alba, diversa crimina designat. Quia cum mundialis vite voluptas quasi candida estimatur et florens, tunc grave viciorum contagium grassatur in corpore : nam aut avaricie aut libidinis patescunt macule. Sed avaricie crimen facile potest resecari. Unde : Date elemosinam, et omnia munda erunt vobis. Libido quoque ieiuniis et abstinentia mundatur. Sed omnibus per sacerdotem medela adhibeatur. Alia enim sacrificiorum oblationibus emundatur. Alia est que facilius, alia que extra castra posita mundatur, alia que omnino non mundatur.||

Lc. 11, 41.
et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes
interl.| interl.| ut omnino quis a legis littera recedat a capite usque ad pedes, id est  a primo  usque ad ultimum mandatum||
quicquid sub aspectu oculorum cadit.
Numérotation du verset Lv. 13,13 
Considerabit eum sacerdos
interl.| interl.| Christus cui placet||
et teneri a lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem
interl.| interl.| claritatem Evangelice conversationis, secundum illud : « Luceat lux vestra coram hominibus ».||

Mt. 5, 16.

a] om. Weber
versa sit et idcirco homo mundus erit.
interl.| interl.| relictis sordibus legis||
Numérotation du verset Lv. 13,14 
Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
marg.| marg.| CARO  VIVENS etc. Iudaicum mandatum quod vivere dicitur quantum ad mandatum, vel quia bene intellectum affert vitam.||
Numérotation du verset Lv. 13,15 
tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter immundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergitur immunda est
marg.| marg.| CARO  ENIM  VIVA SI  LEPRA etc. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. In  carne viva lepram gestat, qui de anima que vita  carnis est aliquid falsum existimat, sicut Luciferiani qui dicunt animam de  carnis substantia propagatam, et Arabici qui animam cum corpore mori putant.||

aspergitur] aspergatur Weber
Numérotation du verset Lv. 13,16 
interl.| interl.| in spiritualem intellectum||
et totum hominem operuerit
interl.| interl.| ut nihil retineat carnalis legis||
Numérotation du verset Lv. 13,17 
considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
Numérotation du verset Lv. 13,18 
caro autem et cutis in qua ulcus
interl.| interl.| peccatum||

autem] om. Weber
natum est et sanatum
interl.| interl.| per penitentiam||
Numérotation du verset Lv. 13,19 
et in loco ulceris
interl.| interl.| actione vel consilio quo peccatum geritur||
cicatrix apparuerit
marg.| marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 120ra ; facsim., p. 241a} [Rusch, f. 120ra ] CICATRIX etc. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. In  cicatrice sanati vulneris lepram portant, qui post agnitionem fidei et medicinam Dei quam in Christo suscipiunt, rursus aliquod indicium erroris aut perfidie veteris dogmatis ostendunt.||
alba sive subrufa
interl.| interl.| secta peccati||
interl.| interl.| lucida et manifesta||
marg.| marg.| ALBA. Quia ex vulnere legalis transgressionis : lex enim  alba, et a sole iustitie non calefacta.||
marg.| marg.| SUBRUFA. Quia de prevaricatione evangelica, sicut idolotitum sanguinem vel suffocatum comedere; utrunque autem fit contra Christum, cuius est Lex et Evangelium.||
ducetur homo ad sacerdotem

ducetur] adducetur Weber
Numérotation du verset Lv. 13,20 
qui cum viderit locum lepre humiliorem carne reliqua
interl.| interl.| id est mentem se ipsa humiliorem vel inferiorem||
et pilos versos in candorem
interl.| interl.| id est manifeste animum ad maliciam mutatum||
contaminabit eum plaga enim lepre orta est in ulcere
marg.| marg.| CONTAMINABIT. Quia in habitu est peccatum, et anime mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit.||
Numérotation du verset Lv. 13,21 
quod si pilus
interl.| interl.| penitentis||
coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
interl.| interl.| quibus suspicio definiatur||
Numérotation du verset Lv. 13,22 
et siquidem creverit
interl.| interl.| vel : effloruerit ||
interl.| interl.| id est : peccatum suum predicaverit et multiplicaverit||
adiudicabit eum lepre.
interl.| interl.| immundicie que crevit posteriori actione||
Numérotation du verset Lv. 13,23 
Sin autem steterit in loco suo,
interl.| interl.| ut nihil amplius peccet super hoc quod penitet||
ulceris est cicatrix
interl.| interl.| que ostendit quod passus est non quod patiatur ; unde Raab adhuc vocatur meretrix, Paulus persecutor.||
et homo mundus erit.
Numérotation du verset Lv. 13,24 
Caro autem et cutis quam ignis
interl.| interl.| invidie||

autem] om. Weber
exusserit10  et sanata albam
interl.| interl.| per penitentiam||

10  exusserit] exuserit Weber
sive rufam habuerit cicatricem,
interl.| interl.| ex iracundia et homicidio||
marg.| marg.| CARO  AUTEM etc. Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adiicit, alteram quippe passionem, sed eandem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua egritudine neglecte carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostre est voluptas, ebrietas, castrimargia et huiusmodi, que luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga maiori, id est exustione ignis. De quo dicitur : Ignis adversarios consumet.||
Numérotation du verset Lv. 13,25 
considerabit eam sacerdos et ecce si11  versa est in alborem et locus eius reliqua cute est12  humilior contaminabit eum
interl.| interl.| contaminatum iudicabit ||

11  si] om. Weber 12  est] om. Weber
quia plaga lepre in cicatrice
marg.| marg.| QUIA  PLAGA  LEPRE IN  CICATRICE.  In cicatrice exustionis  lepram habent Manichei qui in abstinentie cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem, non mundiciam inde, sed  lepram gignunt.||
orta est
Numérotation du verset Lv. 13,26 
quod si pilorum color non fuerit immutatus
interl.| interl.| id est : si non redierit ad iniquitatem||
nec humilior plaga carne reliqua et ipsa lepre species fuerit subobscura recludet eum septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,27 
et die septimo contemplabitur si creverit
interl.| interl.| posteriori actione||
interl.| interl.| contaminatum iudicabit ||

13  interim] in cute Weber
Numérotation du verset Lv. 13,28 
sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga combustionis est et idcirco mundabitur
interl.| interl.| mundus iudicabitur ||
quia cicatrix est combusture.
Numérotation du verset Lv. 13,29 
Vir sive mulier
marg.| marg.| VIR  SIVE  MULIER . Qui scilicet in divinitate errat sicut heretici, qui non solum Patrem factorem mundi negant, sed etiam actorem malorum affirmant, ut Manicheus.||
in cuius capite
interl.| interl.| Christo quem perfecti viri etas decoravit||
vel barba
marg.| marg.| VEL  BARBA. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. In  barba lepram gerunt, qui de apostolis et discipulis Christi perverse sentiunt et falsa predicare confingunt :  barba enim est ornamentum viri, et apostoli doctores corporis Christi.||
germinarit lepra videbit eos sacerdos
marg.| marg.| Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Sex species lepre invenimus legislatorem posuisse. Prima est capitis et barbe. Secunda clavicii et recalvationis. Tercia carnis et cutis. Quarta cutis et corporis et cicatricis albe cum rubore. Quinta ulceris et cicatricis. Sexta ulceris in capite. In capite lepram portat, qui in divinitate Patris, vel in capite ipso quod est Christo peccat. Caput enim Christi Deus, caput viri Christus. Hanc portant Iudei Valentiniani, qui in calvaria quoque lepram gerunt, quia erroris suis perfidiam aperta pravitate defendunt.||
marg.| marg.| Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Diversos colores lepre supponit, pallidam, rubeam et albam, lividam, nigram, et florescentem. Pallida imbecillem et fragilem fidem notat, cum quis, perdito colore integre sanitatis, languescit infirmitate erroris. Rubea mentem ostendit infectam cruore homicidii. Alba hereticos qui se mundos {t. 1 : Erfurt, f. 120rb ; facsim., p. 241b} [Rusch, f. 120rb ] appellant, vel qui de falsis virtutibus gloriantur. Livida invidiam. Nigra fumo idolatrie denigratam conscientiam. Florescens toto corpore significat avariciam que omne genus hominum, quasi corpus totum, commaculat. Est autem et lepra que habet ruborem cum pallore, iracundiam scilicet et furorem cum mentis imbecillitate. Quidam enim pusillanimes leviter irascuntur, peierant, mentiuntur. Pallor autem linguam mendacem significat et imbecillitatem.||

Cf. 1Cor. 11, 3.
Numérotation du verset Lv. 13,30 
et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua,
interl.| interl.| miserior presumptio ex blasphemia||
et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbe est
interl.| interl.| id est : si modicum ad blasphemiam animum intenderit, sic pilus subtilis nec florescit sed  flavescit.||
Numérotation du verset Lv. 13,31 
Sin autem viderit et locum macule equalem
interl.| interl.| ut non exiberet temeraria impietas||
vicine carni,
interl.| interl.| quia sepe contingit contra voluntatem loqui impia||
et capillum nigrum : recludet eum14  septem diebus,
marg.| marg.| RECLUDET  EUM etc. Non tam pro pena quam districte probationis causa : tempus enim in omnibus servandum, districtius in his quorum lingua circa divinitatem se effrenat.||

14  eum] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 13,32 
et die septimo intuebitur si non creverit macula
interl.| interl.| impietas||
et capillus sui coloris est et locus plage carni relique equalis
interl.| interl.| Non potest scilicet cognosci cogitatio utrum sponte an econtra egerit impie.||
Numérotation du verset Lv. 13,33 
radetur homo absque loco macule
interl.| interl.| id est, alia verba considerentur : ut possit cognosci utrum per surreptionem sicut solet, an maligne et impie locutus sit.||
et includetur septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,34 
si die septimo visa fuerit stetisse plaga
interl.| interl.| impietas||
in loco suo
marg.| marg.| SI DIE  SEPTIMO . Quia verbum in quo delinquitur, si semel negat qui peccavit, diiudicari non oportet : quis enim reum iudicat, qui quod confessus est lingua voluntate se protulisse negat ?||
nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque
interl.| interl.| per penitentiam||
vestibus suis15 
interl.| interl.| quia stolam baptismatis polluit||

15  suis Rusch] om. Weber
mundus erit
marg.| marg.| LOTISQUE  VESTIBUS  MUNDUS  ERIT etc. Hieronymus HIERONYMUS. Alia ante baptismum commissa, in baptismo diluuntur. Alia post bapstismum perpetrantur, que sive graviora sive minora sint, visus tamen emundat sacerdotis : quod enim modicum est a sacerdote venia relaxari potest Que graviora sunt, disciplina ecclesiastica et oratione sunt purganda. Que insanabilia sunt, Deo iudici reservantur. Inde est quod unusquisque secundum quod habet iubetur pro emundatione sua offerre, id est secundum quod se deliquisse cognoscit, prout potuerit, satisfacere non cesset. Est lepra que omnino mundari non postest, et ideo extra castra pellenda. Hoc est crimen blasphemie, quod in Spiritum sanctum committitur, de quo dicitur :"Qui peccavit in Spiritum sanctum, non remittetur ei" etc.||

Numérotation du verset Lv. 13,35 
sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
interl.| interl.| ut rursus impie loquatur||
Numérotation du verset Lv. 13,36 
non queret amplius utrum capillus
interl.| interl.| quo animo impia sit locutus||
in flavum sit colorem16  commutatus quia aperte immundus est
interl.| interl.| quia rediit ad vomitum ||

Cf. Prv. 26, 11.

16  sit colorem] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 13,37 
porro si steterit macula et capilli nigri fuerint
interl.| interl.| ut de mente exeat luctus, sicut de capite capillus||
noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
marg.| marg.| CAPILLI  NIGRI. Id est : si luxerit impietatem suam, et veram egerit penitentiam : lugentes enim et penitentes  nigro habitu deformantur.||
Numérotation du verset Lv. 13,38 
vir et mulier in cuius {t. 1 : Erfurt, f. 120va ; facsim., p. 242a} [Rusch, f. 120va ] cute candor apparuerit
interl.| interl.| quia hec plaga non pervenit ad animam||
Numérotation du verset Lv. 13,39 
intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem
interl.| interl.| ignorantiam legalium||
lucere in cute sciat non esse lepram
interl.| interl.| quia hec non sunt data in iustificationem sed in servitutem||
sed maculam coloris candidi et hominem mundum
marg.| marg.| VIR  SIVE  MULIER etc. HESYCHIUS. In prevaricatione divini dogmatis, maxima disctinctione usus temperatius agit loquens de Iudaice legis dogmatibus, cuius transgressionem  subobscurum alborem dicit et  lucentem. Sicut ergo transgressionem legalis littere  albam cicatricem dicimus, sic eius ignorantiam  subobscurum alborem dicamus, non omnino scilicet neque que communia sunt cum Evangelica lege vel naturali. Hec enim venialia non sunt, sed quorundam partialium parvorumque mandatorum, velut de mundatione menstrue, de oblatione puerpere : hanc ergo ignorantiam quasi cicatricem parvam  subobscurum alborem vocavit ; qui talis ignorantie est, non habet mundari. Hec enim non ad iustitiam pertinent. Unde dedit eis Deus precepta non bona, et iustitias in quibus non vivant.||

Ez. 20, 25.
Numérotation du verset Lv. 13,40 
vir de cuius capite
interl.| interl.| mente||
capilli fluunt
interl.| interl.| cogitationes rarescunt||
calvus ac mundus est
interl.| interl.| sine duplicitate fraudis||
marg.| marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 120va ; facsim., p. 242a} [Rusch, f. 120va ] CALVUS AC  MUNDUS. Simplex, non stultus : nemo enim est cui saltem pauci non remaneant capilli.||
Numérotation du verset Lv. 13,41 
et si a fronte ceciderint pili recalvaster
interl.| interl.| id est : Si in parte anteriori per simplicitatem gloriam virtutum prodiderit quas melius fuit abscondi, tolerabilis passio est et proxima venie.||
et mundus est
interl.| interl.| scilicet si ex simplicitate peccat||
Numérotation du verset Lv. 13,42 
sin autem in calvitio
interl.| interl.| omnimoda simplicitate||
sive in recalvatione
interl.| interl.| particulari||
albus
interl.| interl.| quia contra regulam legis||
vel rufus
interl.| interl.| quia contra Evangelium||
color fuerit exortus
Numérotation du verset Lv. 13,43 
et hoc sacerdos viderit condemnabit eum
interl.| interl.| Nemo enim tam simplex qui non noverit malum.||
haud dubio
interl.| interl.| vel : dubie ||
lepra est17 
interl.| interl.| vel : pre ; et vacat  est ||

17  dubio lepra est] dubie lepre Weber
que orta est in calvitio
interl.| interl.| simplicitatis||
Numérotation du verset Lv. 13,44 
quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 13,45 
habebit vestimenta dissuta
interl.| interl.| quia virtutes dissolute||
et18  caput nudum
interl.| interl.| quia galeam salutis amisit||

18  et] om. Weber
os veste contectum
interl.| interl.| ne fetorem peccati loquendo diffundat, ne docere presumat||
marg.| marg.| QUICUMQUE  ERGO etc. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Heretici ab Ecclesia eiciuntur donec purgentur.  Dissutis tunicis, id est manifestatis secretis, sedere iubentur.  Capite nudato, ut  nuditas eorum a cunctis videatur.  Ore clauso, ne ulterius impia loquantur.||
contaminatum ac sordidum se clamabit
interl.| interl.| intentione cordis||
interl.| interl.| peccatum confitendo||
Numérotation du verset Lv. 13,46 
omni tempore quo leprosus est et immundus solus habitabit extra castra
interl.| interl.| ut confundatur, et ne tabes in alios diffundat ; unde : « Sit tibi sicut ethnicus et publicanus ».||
marg.| marg.| HABITABIT  EXTRA  CASTRA. Sic Iohannes intelligibilem leprosum ab intelligibili habitaculo excludit : Qui hanc doctrinam non affert, non recipiatis eum in domum, et Ave ei non dixeritis.||
marg.| marg.|  HESYCHIUS. Ridicula sunt hec secundum litteram interpretata, ut quid enim de castris eicitur  leprosus, qui magis solacio indiget et misericordia. Quia miser, cur  vestimenta eius  dissuuntur, et  caput nudatur,  os velatur ? Sed  Caput leprosus peccator est, cuius dissoluta  vestimenta virtutes anime significant dissolutas, que eam ab estu geluque peccati custodire poterant.  nudatur, quia gale a salutis amittitur.  Os contegitur, ne loquendo odor horrendus diffundatur, nec docere alios presumat, cuius apparet stulticia, ne dicatur ei : « Qui predicas non furandum, furaris » ; « Peccatori dixit Deus : Quare tu enarras iustitias meas ? » etc.||

Mt. 18, 17.
2Io. 1, 10.
Rm. 2, 21.
Ps. 49, 16.
Numérotation du verset Lv. 13,47 
vestis
interl.| interl.| corpus||
interl.| interl.| vestimenta anime semper oportet esse munda ; unde Salomon : « Omni tempore sint vestimenta tua candida ».||

Qo. 9, 8.
lanea
interl.| interl.| que utilior||
sive linea
interl.| interl.| que minus||
que lepram habuerit
Numérotation du verset Lv. 13,48 
in stamine
interl.| interl.| anima||
interl.| interl.| divina gratia||
marg.| marg.| IN STAMINE etc. Hieronymus HIERONYMUS.  Stamen anima est, que cum tentationis fuso in filorum tenuitatem torquetur, firmioris virtutis soliditate constringitur. Stat ergo anima ut  stamen erecta, corporis sensus subiacet ut trama : alia sunt corporis, alia anime peccata.||
atque sub tegmine19 
interl.| interl.| sensu corporis||
interl.| interl.| intentione nostra||
marg.| marg.| VESTIS  LANEA etc. HESYCHIUS.  Lanea, preciosa et animam calefacientia ;  linea vilia et parum calida.  Lanea virginitas.  Linea coniugalis castitas.  Lanea : mundo abrenuntiare, in heremo philosophari, pro veritate usque ad mortem certare.  Linea : possessionis largitas, in civilitate honestas vel modestia. Unde : « Quesivit  lanam et  linum » etc. Et : « Stragulatam  vestem fecit sibi » etc. E  stamine vero et  subtegmine vestes sunt.  Subtegmen : intentio nostra. Stat enim Dei gratia cui intexatur intentio nostra, ut fiat  vestis preciosa, virtutes scilicet et bona opera.||

Prv. 31, 13.
Prv. 31, 22.

19  sub tegmine] subtemine Weber
aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est
marg.| marg.|  HESYCHIUS. Qui solam litteram attendunt, mirantur quare de stamine et  subtegmine legislator loquatur, et ea que edificare possunt relinquantur, dicentes : Quid  stamen aut  subtegmen aut huiusmodi lepra ad anime edificationem pertinent aut nocent ? Queramus ergo fructum intelligentie qui latet sub foliis vinee. In tantum enim legislator nos excolit, sed et de ea que circa virtutes evenire consuevit.||
marg.| marg.| Lepra in  veste linea : perversitas morum in mente amara, unde quidam {t. 1 : Erfurt, f. 120vb ; facsim., p. 242b} [Rusch, f. 120vb ] quasi per iustitiam seviunt, et peccatorem plus ad desperationem quam ad sanitatem trahunt.  Lepra in  veste lanea significat illos qui pro adulatione delinquentes corrigere nolunt, sed consentiunt, vel qui molliter vivunt.  Lepra in stamine : sicut  stamen textrinum opus, sic anima sustentat corpus.  Lepra in  subtegmine : peccata que per corpus committuntur : anima enim in corpore velut  stamen in  subtegmine.  Pellis exterior est carnalis conversatio, unde primis parentibus post peccatum tunicas  pelliceas fecit Dominus.  Lepra in  pelle : malum exemplum in conversatione huius vite.||
marg.| marg.| PELLIS  VEL  QUIDQUID etc. Tentatio tribulationis que hominem mortificat, sed sicut ex  pelle mortua fit utensile aliquod, sic ex mortificatis, patientia, humilitas, et probatio  conficitur. Prohibet ergo in perfecta virtute (que est vestimentum) magna vel mediocri (quod est  laneum vel  lineum), maculam inveniri albam aut rufam,  in stamine et in  subtegmine, tentationes quoque sine his nos sustinere desiderat. Si tale quipiam contigerit, sacerdos inspiciat, nec mox repellat, nec superbe ex suspitione immunda decernat, nec sicut munda temere suscipiat.||
Numérotation du verset Lv. 13,49 
si alba vel20  rufa macula fuerit
marg.| marg.| SI ALBA etc. Septuaginta : Viridans atque flamascens, id est superbia que ad modicum floret. Unde : Sicut olera herbarum cito decident, aut cenodoxia. Vult enim Christus virtutes esse sine vana gloria.||

Ps. 36, 2.

20  vel] aut Weber
infecta lepra reputabitur
interl.| interl.| non : iudicabitur||
Numérotation du verset Lv. 13,50 
qui consideratam recludet septem diebus
interl.| interl.| nihil superbe, nihil indiscrete agens||
Numérotation du verset Lv. 13,51 
et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse21  lepra perseverans erit22  pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa

21  deprehenderit crevisse] inv. Weber 22  erit] est Weber
Numérotation du verset Lv. 13,52 
et idcirco comburetur
interl.| interl.| in futuro iudicio||
interl.| interl.| futuro tempore innuit||
flammis
interl.| interl.| significantibus flamas gehenne||
Numérotation du verset Lv. 13,53 
quod si eam viderit non crevisse
Numérotation du verset Lv. 13,54 
precipiet et lavabunt
interl.| interl.| per penitentiam||
id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis
interl.| interl.| post ablutionem||
interl.| interl.| ut deprehendat, si macula superbie vel vane glorie permaneat||
Numérotation du verset Lv. 13,55 
et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam
interl.| interl.| id est : non transisse ad penitentiam||
nec tamen crevisse lepram immundum iudicabit et igne comburet
interl.| interl.| quia non corrigitur||
eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
Numérotation du verset Lv. 13,56 
sin autem obscurior
interl.| interl.| incerta scilicet et dubia lepra||
fuerit locus lepre postquam vestis est lota abrumpet eum
marg.| marg.| ABRUMPET  EUM. Per penitentiam abscidet passionem ; superbia abrumpitur, admota humilitate ; vana gloria, amota adulatione, et vana laude.||
et a solido dividet
interl.| interl.| a vestimento virtutis solide ||
Numérotation du verset Lv. 13,57 
Quod si ultra
interl.| interl.| post ablutionem et penitentiam||
apparuerit in his locis que prius immaculata erant,
interl.| interl.| vestimentis, stamine, et aliis predictis||
lepra volatilis et vaga : debet igne
interl.| interl.| gehenne||
comburi.
marg.| marg.| LEPRA  VOLATILIS ET  VAGA etc. Aliquando nos mala egisse cognoscimus et vitamus. Sed ipsa culpa in aliis actibus surrepit, que nos in aliis tenuit. Sunt enim qui carnali immuncie subiecti ad se redeunt, reatum agnoscunt, et cum se correxerint, de bono castitatis elevantur, et quos immundicia operis tenebat in corpore, immundiciam elationis tenet in mente.  Lepra enim  volatilis non plene vestimentum deseruit, sed locum mutavit. Vestimentum vero Ecclesie quisque fidelis. Sic qui divitiis superbit, correctus pauperibus omnia distribuit, sed et inde in corde elationem sumit, et  lepra volatilis locum mutavit. Alius sepe immoderatis verbis, et inepte leticie deditus a predicatore corripitur, et dum vult esse gravis et immoderate a gaudio constringitur, iracundus efficitur. Vicium ergo inepte leticie per immoderatam continentiam ad iracundie vicium transit.||
Numérotation du verset Lv. 13,58 
si cessaverit lavabit
interl.| interl.| Semel enim mundatus iterum vult lavari, ut videatur mundari.||
ea que pura sunt secundo
interl.| interl.| secunda penitentia||
et munda erunt
Numérotation du verset Lv. 13,59 
ista est lex lepre vestimenti lanei et linei staminis atque subtegminis23  omnisque supellectilis pellicee24  quomodo mundari debeat vel contaminari.

23  subtegminis] subteminis Weber 24  pellicee] pellicie Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_13)