initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 14

Numérotation du verset Lv. 14,1 
Locutus est
marg.|  LOCUTUS  EST. Quia maculas inter virtutes suborientes purificare docuit, quomodo leprosus curetur subiungit, ubi ostendit quia de lepra anime superius egit.

1 Locutus] Locutusque Weber
dicens :
Numérotation du verset Lv. 14,2 
Hic est ritus leprosi
interl.|  simpliciter
marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 121ra ; facsim., p. 243a} [Rusch, f. 121ra ] LOCUTUS  EST  DOMINUS  AD  MOYSEN. Nota quia soli Moysi, non etiam Aaron que de mundationibus sunt loquitur. Precipue enim Christum significat qui omnem lepram solus emundat. Hic enim non de speciali, sed de generali lepra agitur ; unde simpliciter ait :   Hic est ritus leprosi  ; ipse enim omnem peccatum curavit.
quando mundandus est adducetur ad sacerdotem
interl.|  Christum
Numérotation du verset Lv. 14,3 
qui egressus de castris
interl.|  Christus ad nos venit qui extra castra eramus

de] e Weber
cum invenerit lepram esse mundatam
interl.|  nos scilicet mundatos ab errore, id est paratos mundari
Numérotation du verset Lv. 14,4 
precipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos
interl.|  DUOS PASSERES. Divinitatem scilicet et humanitatem Christi. Que munda, quia peccatum non habuit, et viva , quia ex peccato non fuit obnoxia morti.
quos vesci licitum est
marg.|  QUOS  VESCI etc. Quia : « Verbum caro factum est », et : Nisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis.

Io. 1, 14.
Cf. Io. 6, 54.
et lignum cedrinum
marg.|  LIGNUM  CEDRINUM. Crucem que contra omnia fortis, sicut   cedrus fortis et imputribilis.
vermiculumque
interl.|  incorruptam mentem et stabilem fidem
marg.|  VERMICULUM. Septuaginta : Coccinum tortum, passionem scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate et impassibilitate contextum.
et hyssopum
interl.|  orationem sanctorum
marg.|  HYSOPUM. Gratiam Spiritus sancti que nostre emundationi cooperatur. Unde : « Asperges me hysopo, et mundabor » etc.

Ps. 50, 9.
Numérotation du verset Lv. 14,5 
et unum e passeribus
interl.|  quod scilicet pass ibile est et occidi potest
immolari iubebit in vase fictili
interl.|  pro nobis qui de lucto facti
super aquas viventes
marg.|  SUPER  AQUAS etc. Baptismatis. Quicumque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptisati sumus.

Rm. 6, 3.
Numérotation du verset Lv. 14,6 
alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco
interl.|  martirio
et hyssopo tinget in sanguine passeris immolati
marg.|  TINGET  IN  SANGUINE etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer   in sanguine occisi   passeris tingitur , quia non in hominis tantum passione, sed Dei et hominis baptisamur.
Numérotation du verset Lv. 14,7 
quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur
marg.|  SEPTIES . Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio. Vel ut   purgetur anima a   septem demonibus.
et dimittet passerem
interl.|  divinitatem im pass ibilem
marg.|  ET  DIMITTET  PASSEREM . Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus.
vivum ut in agrum
interl.|  latitudinem contemplationis
avolet
Numérotation du verset Lv. 14,8 
cumque laverit
interl.|  penitentia
homo vestimenta sua
marg.|  VESTIMENTA . Opera, et si quas virtutes habuerit, quia et has peccatum polluit.
radet omnes pilos corporis
interl.|  cogitationes que omnes erant immunde
et lavabitur aqua
interl.|  lacrimarum vel baptismi
purificatusque
marg.|  PURIFICATUSQUE. Vere ; superius tamen dictum est lepram mundatam, sed sic intelligendum est mundari aptam.
ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat
interl.|  quia paulatim ad meliora provehitur
extra tabernaculum suum
interl.|  in quo cenat cum Deo sicut sponsa cum sponso
interl.|  misteriorum adeptionem
marg.|  EXTRA  TABERNACULUM. Consortium sanctorum,a quo excluduntur peccatores. Unde : Cum huiuscemodi nec cibum sumere.

1Cor. 5, 11.
septem diebus
Numérotation du verset Lv. 14,9 
et die septimo radat capillos capitis
marg.|  CAPILLOS . Cogitationes que ornatum homini ut rationali et multa disceptanti prebent sicut   capilli capitis .
barbamque
interl.|  que discretionem continet : barba enim inter utrumque sexum discretio est.
et supercilia
marg.|  ET  SUPERCILIA. Que hominem contemplativum de sublimibus et divinioribus constituunt, quod   supercilia in altioribus sita significant.
ac totius corporis pilos
marg.|  TOTIUS  CORPORIS etc. Etiam verendarum partium, ut nulla remaneat veterum cogitationum, ut totus novus et quasi modo genitus veterem hominem exuat, novum induat. Quomodo enim   rasis pilis succedunt novi, sic nove cogitationes ad meliora pullulant veteribus   rasis .
et lotis
interl.|  penitentia, non baptimo : « Unus » enim « Dominus, una fides, unum baptisma ».

Eph. 4, 5.
rursum vestibus et corpore
Numérotation du verset Lv. 14,10 
die octavo
marg.|  DIE  OCTAVO . Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, que patriarcha Iacob vidit occurrentibus sibi angelis. Unde locum castra Dei appellavit.
marg.|  Postquam prima die qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad emundationem {t. 1 : Erfurt, f. 121rb ; facsim., p. 243b} [Rusch, f. 121rb ] leprosi precepit, octava die alia sacrificia substituit. Hec enim eandem vim habent quam prima, quia omne tempus in hebdomadibus terminatur.   Octava ergo et prima est que subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum, summopere vitandum ostendit, quod tantum tam diligenter purgari precipit.

Cf. Gn. 32, 2.
assumet duos agnos immaculatos,
interl.|  Unde : « Erit agnus absque macula, masculus, anniculus ».
marg.|  AGNOS  IMMACULATOS etc. Omnia hec figurant sacrificia Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari : primo enim venit et passus est. Secundo in gloria venturus est.

Ex. 12, 5.
marg.|  ANNICULAM.   Anniculum iubet esse sacrificium tanquam perfectum : perfecta enim in predictis animalibus   annicula sunt. Unde et tunc generationi apta sunt.
absque macula, et tres decimas
marg.|  ET  TRES  DECIMAS. Qui enim mundatur in sacrificium Unigeniti, debet fide Trinitatis signari,   tres decimas , scilicet in Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem : denarius enim perfectus est.
simile
marg.|  SIMILE. Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis. Unde in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizamur, dum in morte Christi baptizamur.
in sacrificium, que conspersa sit oleo
interl.|  quia misericorditer pro nobis passus est
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Est lepra peccati que sacrificiorum oblationibus mundatur, id est corde contrito et humiliato ; est idolatrie que aqua baptismi diluitur ; est hereticorum qui septem diebus extra castra arcentur, ut per septiformi Spiritus agnitionem purgentur ; est lepra que visu sacerdotis aufert per doctrinam. Que vero omnino mundari non potest, eorum scilicet qui in Spiritum sanctum peccant et nolunt penitere et consequi veniam.
et seorsum olei sextarium
interl.|  Septuaginta : cotilam
interl.|  quia fides ex misericordia Dei est et gratia
marg.|  OLEI  SEXTARIUM. Quia fide intelligitur et agitur unumquodque predictorum. Sextarius nanque mensura est, nec plus nec minus capiens : quod enim plus est effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostre mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur : quod enim plus est aut minus, extra fidem est.
marg.|  OLEI  SEXTARIUM. Pinguedinem Dei misericordiam et gratiam, et si clarissimam sanctimonie faciem preferre non valuit, lucernam fidei non extinguat.
Numérotation du verset Lv. 14,11 
cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et hec omnia coram Domino
interl.|  quia ad ingressum scientie Dei, qui mundatur adducitur
in ostio tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 14,12 
tollet agnum
interl.|  Christum
et offeret eum pro delicto
interl.|  illius cuius aures leprose
olei sextarium et oblatis ante Dominum omnibus

olei] oleique Weber
Numérotation du verset Lv. 14,13 
immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem
interl.|  verum
pertinet hostia que sancta sanctorum est

que] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 14,14 
assumensque sacerdos de sanguine hostie que immolata est pro delicto ponet supra extremum
marg.|  SUPRA  EXTREMUM . Ut auditum muniat et cautum reddat, ne amplius vocem serpentis audiat.

supra] super Weber
auricule dextere eius qui mundatur et super pollices manus dextere et pedis
marg.|  ET  PEDIS. Ut in conspectu Dei motio nostra et via dirigatur. His enim supradictis custoditis per sanguinem agni et fidem eius qui nobis per misericordiam et compassionem ipsius donatur, intelligibilis lepra fugatur.
Numérotation du verset Lv. 14,15 
et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
Numérotation du verset Lv. 14,16 
tingetque digitum dextrum in eo et asperget septies
marg.|  ET  ASPERGET  SEPTIES. Presumit talis sacerdos apud Deum, quoniam mundare et dimittere potuerit ; unde   septies aspergit , quia numerus est remissionis et gratie.
contra Dominum
Numérotation du verset Lv. 14,17 
quod autem reliquum est olei in leva manu
interl.|  sicut supradictum est
fundet super extremum auricule dextere eius qui mundatur
marg.|  QUOD  AUTEM  RELIQUUM etc. Ut fides sacerdotis in operibus ostendatur. Non enim {t. 1 : Erfurt, f. 121va ; facsim., p. 244a} [Rusch, f. 121va ] aliter vim suam exerit, nisi   manu assumpta, id est actione confirmata et signata. Mittit autem   oleum in sinistra   manu , et intingit digitum   dextrum in   oleo , ut per arma iustitie a   dextris et a sinistris conversetur, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.
et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto
Numérotation du verset Lv. 14,18 
et super caput eius
interl.|  in capite , totum corpus significat, et Christum Deum eum qui mundatus est hac unctione ostentat
Numérotation du verset Lv. 14,19 
rogabitque pro eo coram Domino {t. 1 : Erfurt, f. 121va ; facsim., p. 244a} [Rusch, f. 121va ] et faciet sacrificium pro peccato
marg.|  ET  FACIET  SACRIFICIUM etc. Per ea que dicta sunt de delictis, possunt ea que   pro peccato sunt convinci : vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia.
tunc immolabit holocaustum
Numérotation du verset Lv. 14,20 
et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur
marg.|  HOLOCAUSTUM etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et a peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur : tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus : quedam enim a pollutione lepre liberat, alia inducit in castra, alia plenissime mundatos ad altare presentat.
Numérotation du verset Lv. 14,21 
quod si pauper
interl.|  debilis corpore vel animo
est et non potest manus eius
interl.|  cum velit, quia vel senex vel infirmus
invenire que dicta sunt,
interl.|  sacrificia districte penitentie apta
assumet agnum
interl.|  oportet enim penitentem ante omnia benignum esse
pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem simile consperse oleo
interl.|  Qui a malis abstinet, decimam partem simile consperse oleo habet.
interl.|  Christi theologiam qui misericorditer nostre contemperatus est carni.
in sacrificium et olei sextarium
interl.|  fidem
Numérotation du verset Lv. 14,22 
duosque turtures sive duos pullos columbe
interl.|  Hec facile reperiuntur.
interl.|  continentiam
interl.|  Legis meditationem : hec et corpus et animam a terrenis retrahunt operibus, sicut ea que in districta penitentia aguntur ; unde pro illis inducuntur.
quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum
Numérotation du verset Lv. 14,23 
offeretque ea die octavo purificationis sue sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
marg.|  QUOD  SI  PAUPER  EST etc. Hieronymus HIERONYMUS. Si divitias celestium chrismatum non habet (verbi gratia), si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum, si martirii non potuit portare tropheum, se saltem servet invictum.
marg.|  QUOD  SI  PAUPER  EST etc. Mirabiliter condescendit, veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia precipit, ne obstupescat si maiora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam unde emat agnum aut columbam aut turturem ? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, maliciam; penitentiam, emundationem intelligamus. Penitentie sunt opera necessaria, que valeant delere peccata. Unde : Facite fructus dignos penitentie. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio penitentie. Exigit enim orationem assiduam, elemosinam, vigilias, sacrum ieiunium, et ut possit dicere : Facte sunt lacrime mee panes die ac nocte. Et : « Lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis » etc. Et : « Cinerem tanquam panem manducabam » etc. Ignoscit his qui volunt sed non possunt, aliam viam penitentie, id est alia sacrificiorum genera, exquirit.

Lc. 3, 8.
Ps. 41, 4.
Ps. 6, 7.
Ps. 101, 10.
Numérotation du verset Lv. 14,24 
qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
Numérotation du verset Lv. 14,25 
immolatoque agno,
interl.|  coram Domino
de sanguine eius ponet super extremum auricule
interl.|  ut sit mundus auditus
dextere illius qui mundatur et super pollices manus
interl.|  ut sint opera munda
eius ac pedis dextri
interl.|  ne gradiatur ad malum
Numérotation du verset Lv. 14,26 
olei vero partem mittat in manum suam sinistram

mittat] mittet Weber
Numérotation du verset Lv. 14,27 
in quo tingens digitum manus dextere asperget septies
interl.|  ut recipiat Spiritum sanctum vel ut eiciantur septem demonia

manus dextere] inv. Weber
contra Dominum
Numérotation du verset Lv. 14,28 
tangetque extremum auricule dextere illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto
marg.|  PONET  SUPER  EXTREMUM etc. OrigenesORIGENES. Vides quomodo ultime et summe {t. 1 : Erfurt, f. 121vb ; facsim., p. 244b} [Rusch, f. 121vb ] purificationis est aurem purificari, ut purus et mundus servetur auditus. Et   manum dextram , ut munda sint opera nullis sordibus admixta. Et   pedes , ut ad opus bonum tantummodo dirigantur, nec ultra lapsum iuventutis incurrant.   Septies aspergit sacerdos   contra Dominum ex   oleo  : post omnia enim que pro purificatione celebrata sunt, postquam conversus et reconciliatus est Deo, post immolatas hostias ordinis erat ut virtus in eum   septem plicis Spiritus intraret, secundum illud : « Redde michi leticiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me ». Vel quoniam peccatorum corda Dominus in Evangelio testatur a   septem demonibus obsideri, competenter   septies ante Dominum in purificatione respergit, ut expulsio   septem spirituum malignorum de purificati corde   septies excusso   digitis oleo declaretur. Sic ergo conversis a peccato purificatio per omnia supradicta datur ; datur autem donum gratie Spiritus que per   olei imaginem designatur, ut non solum purificationem consequatur qui convertitur a peccato, sed Sancto Spiritu repletus priorem stolam et anulum recipiat, et per omnia Patri Filius reparetur.

Ps. 50, 14.

auricole dextere] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 14,29 
reliquam autem partem olei que est in sinistra manu mittet super caput purificati ut {t. 1 : Erfurt, f. 121vb ; facsim., p. 244b} [Rusch, f. 121vb ] placet pro eo Dominum
Numérotation du verset Lv. 14,30 
et turturem sive pullum columbe offeret
Numérotation du verset Lv. 14,31 
unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis
Numérotation du verset Lv. 14,32 
hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui.
Numérotation du verset Lv. 14,33 
locutusque est Dominus ad Moysen
interl.|  Legem

locutusque] locutus Weber
et Aaron
interl.|  Prophetas
interl.|  quia hec ad utrosque pertinent
dicens :
Numérotation du verset Lv. 14,34 
Cum ingressi fueritis terram Chanaan
interl.|  gentium que Abrae promisse sunt, secundum illud : Patrem multarum gentium posui te etc.

Gn. 17, 5.
quam ego dabo vobis in possessionem
interl.|  predicantibus Legem et prophetiam, sicut apostolis qui docuerunt gentes
si fuerit plaga lepre in edibus
interl.|  domesticis ecclesiis
interl.|  congregationibus hereticorum
Numérotation du verset Lv. 14,35 
ibit cuius est domus nuntians
interl.|  sicut Nimpha vel Priscilla
sacerdoti
interl.|  Petro vel Paulo qui possit iudicare peccata
et dicet quasi plaga lepre
interl.|  impie doctrine
videtur mihi esse in domo
interl.|  Ecclesia
mea
marg.|  CHANAAN . HESYCHIUS. Terra Chananeorum Abrae promissa est, quam possidebant septem gentes immundos spiritus significantes. De quibus dicitur : Assumit septem spiritus nequiores se, et inhabitant ibi. Possident terram Abrae gentes que erant ei promisse, cui dictum est : Patrem multarum gentium posui te. Quando ergo Moyses et Aaron, id est Lex et Prophete, ingrediuntur inter gentes, expellit Deus per eos Chananeos intelligibiles, et dat eis terram in hereditatem, ut ibi regnet Lex et Prophetia, et qui predicant ea. Tunc vadit cuius domus est et annunciat sacerdoti quia lepra videtur esse in domo sua. Tales domus sunt domestice ecclesie singulorum. Unde Paulus : Salutate Priscillam et Aquilam, et domesticam eorum ecclesiam. Vadit ergo ad sacerdotem qui discretionis habet iudicium. Aliquando enim sacerdos non est, cuius domus est, quod ibi patet : Salutate Nimpham, et domesticam eius ecclesiam.

Cf. Mt. 12, 45 ; Lc. 11, 26.
Gn. 17, 5 ; Rm. 4, 17.
1Cor. 16, 19.
Col. 4, 15.
Numérotation du verset Lv. 14,36 
at ille precipiet ut efferantur10  universa de domo priusquam ingrediatur eam
interl.|  id est : Recedeant qui in domo erant et se a malo illo immunes ostendant, ne participes pene fiant ; hoc est enim quod ait : « Ne immunda fiant omnia que in   domo sunt ».

Lv. 14, 36.

10  efferantur] efferant Weber
ut11  videat utrum lepra sit ne immunda fiant omnia que in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram

11  ut] et Weber
Numérotation du verset Lv. 14,37 
et cum viderit in parietibus
interl.|  diversis ordinibus quibus Ecclesia sustentatur ; unde Iacobus et Iohannes et Cephas columne dicuntur Ecclesie tanquam ministri sacrorum et doctores.
illius quasi valliculas
interl.|  opinionem scilicet ministrorum viliscentem et ex peccato humiliorem
pallore sive rubore
interl.|  Septuaginta : virore , id est vana gloria, que quasi herba cito vanescit.
deformes et humiliores superficie reliqua
Numérotation du verset Lv. 14,38 
egredientur12  ostium domus et statim claudet eam septem diebus
interl.|  moderata increpatione corrigens ut penitens veniam mereatur et absolvatur  : septe narius enim veniam in   sept iformi Spiritu significat.

12  egredientur] egredietur Weber
Numérotation du verset Lv. 14,39 
reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram
interl.|  dogmata impietatis
Numérotation du verset Lv. 14,40 
iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem
marg.|  EXTRA  CIVITATEM. Non tantum   extra domum, quia de universali Ecclesia sunt eiciendi, que est civitas Dei vivi.
in loco immundo
interl.|  inter hereticos qui omnia impietatis opera vel dogmata recipiunt
Numérotation du verset Lv. 14,41 
domum autem ipsam radi
marg.|  DOMUM  AUTEM  IPSAM  RADI etc.   Domum radiunt qui Scripturas intelligunt et {t. 1 : Erfurt, f. 122ra ; facsim., p. 245a} [Rusch, f. 122ra ] discernunt et quod dolose fuscatum est novacula diiudicaritionis   radunt .
intrinsecus {t. 1 : Erfurt, f. 122ra ; facsim., p. 245a} [Rusch, f. 122ra ] per circuitum et spargi pulverem
interl.|  particularem doctrinam
interl.|  reliquias, ut nihil omnino remaneat
rasure extra urbem
interl.|  generalem Ecclesiam
in loco immundo
interl.|  inter hereticos, tanquam immunda et ab immundis invecta
Numérotation du verset Lv. 14,42 
lapidesque alios
marg.|  LAPIDESQUE  ALIOS . Dogmata veritatis, de quibus dicitur :   Lapides vivi volvuntur super terram. Et alibi : Quicumque edificaverit super fundamentum aurum et argentum, et lapides preciosos etc.

Za. 9, 16.
1Cor. 3, 12.
reponi pro his qui ablati fuerant13  et luto alio liniri domum
interl.|  expositione que legem exprimit

13  fuerant] fuerint Weber
Numérotation du verset Lv. 14,43 
sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita
Numérotation du verset Lv. 14,44 
ingressus sacerdos viderit
interl.|  non auditu sed inspectione cognoscens
reversam lepram et parietes
interl.|  ministrorum ordines
aspersos maculis
marg.|  REVERSAM  LEPRAM,  ET  PARIETES  ASPERSOS  MACULIS. Id est : si eiectis pravis dogmatibus, et expositione subtili rursus impietatis doctrina inveniatur   aspersa .
lepra est perseverans et immunda domus
interl.|  Odivi ecclesiam malignam.

Ps. 25, 5.
Numérotation du verset Lv. 14,45 
quam statim destruent
interl.|  non tantum condemnabunt dogmata, sed ipsos auctores
et lapides eius ac ligna
interl.|  quorum doctrina constitit ipsa ecclesia
atque universum pulverem proicient extra oppidum
interl.|  civitatem sanctam Hierusalem
in loco immundo
interl.|  hereticorum
Numérotation du verset Lv. 14,46 
qui intraverit
interl.|  in quibus communicans
domum
interl.|  conventiculum hereticorum
quando clausa est
interl.|  que pene subiecta est
immundus erit usque ad vesperum
interl.|  penitentiam
interl.|  « Ad vesperum demorabitur fletus ».

Ps. 29, 6.
Numérotation du verset Lv. 14,47 
et qui dormierit in ea
interl.|  in tali doctrina requieverit
et comederit
interl.|  panem luctus
interl.|  mysteria destructe ecclesie
quippiam lavabit
interl.|  penitentia vel baptismo
vestimenta
interl.|  opera
sua
Numérotation du verset Lv. 14,48 
quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
marg.|  QUOD  SI  INTROIENS etc. Memento que legeris in mundatione leprosi. Manifeste enim apparet quia ecclesiam hereticorum exprimit, que contra dispensationem incarnationis Christi agit, et ideo ad domum mundandam talia sacrificia adiicit, in quibus mysteria carnis et passionis Christi possunt exprimi, et peccata in se commissa sanare.
Numérotation du verset Lv. 14,49 
et ad14  purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum

14  ad] in Weber
Numérotation du verset Lv. 14,50 
et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
Numérotation du verset Lv. 14,51 
tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et passerem vivum et tinget15  omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies

15  tinget] intinguet Weber
Numérotation du verset Lv. 14,52 
purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo
Numérotation du verset Lv. 14,53 
cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo {t. 1 : Erfurt, f. 122rb ; facsim., p. 245b} [Rusch, f. 122rb ] et iure mundabitur
Numérotation du verset Lv. 14,54 
ista est lex omnis lepre et percussure
interl.|  recapitulatio
interl.|  genus preponit
marg.|  ISTA  EST  LEX. Quia late   leges lepre exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit.
Numérotation du verset Lv. 14,55 
lepre
interl.|  impie doctrine que peior est omnibus
vestimentorum16 
interl.|  virtutum

16  vestimentorum] vestium Weber
et domorum
interl.|  ecclesiarum
Numérotation du verset Lv. 14,56 
cicatricis et erumpentium papularum lucentis macule et in varias species coloribus immutatis
marg.|  LEPRE. Impie doctrine, que contingit etiam laycis, ideo additum est : Vir aut mulier in quo fuerit plaga lepre etc. Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post hec,   lepram que est in virtutibus posuit : hec enim sunt anime   vestimenta . Inde que est scilicet in Ecclesie doctoribus, qui sunt parietes   domus . Tandem   cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit,   lepram veram describens, eam que est in peccatis vel in dubiis vel manifestis.
Numérotation du verset Lv. 14,57 
ut possit scire17  quo tempore mundum quid
interl.|  quando ignoranter peccatur ; unde : « Si ceci essetis, peccatum non haberetis ».

Io. 9, 41.

17  scire] sciri Weber
vel immundum sit.
interl.|  quando scienter peccatur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_14)