initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 19

Numérotation du verset Lv. 19,1 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 19,2 
loquere ad omnem cetum filiorum Israel et dices ad eos sancti estote quia {t. 1 : Erfurt, f. 126ra ; facsim., p. 253a} [Rusch, f. 126ra ] ego sanctus sum Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,3 
unusquisque patrem suum et matrem suam timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester

patrem suum et matrem suam] metrem et patrem suum Weber
Numérotation du verset Lv. 19,4 
nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,5 
si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis
Numérotation du verset Lv. 19,6 
eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid residuum fuerit in diem tertium igne comburetis

quidquid] + autem Weber
Numérotation du verset Lv. 19,7 
si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus
Numérotation du verset Lv. 19,8 
portabitque iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit peribitque anima illa de populo suo

portabitque] portabit Weber peribitque] et peribit Weber
Numérotation du verset Lv. 19,9 
cum messueris {t. 1 : Erfurt, f. 126rb ; facsim., p. 253b} [Rusch, f. 126rb ] segetes terre tue non tondebis usque ad solum superficiem terre nec remanentes spicas colliges
Numérotation du verset Lv. 19,10 
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,11 
non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum
Numérotation du verset Lv. 19,12 
non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

periurabis] peierabis Weber
Numérotation du verset Lv. 19,13 
non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii tui apud te usque mane

tui] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,14 
non maledices surdo nec coram ceco pones offendiculum sed timebis Dominum Deum {t. 1 : Erfurt, f. 126va ; facsim., p. 254a} [Rusch, f. 126va ] tuum quia ego sum Dominus

Dominum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,15 
non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

non] nec Weber
Numérotation du verset Lv. 19,16 
non eris criminator nec susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus

nec] et Weber
Numérotation du verset Lv. 19,17 
ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum
Numérotation du verset Lv. 19,18 
non queras10  ultionem nec memor eris iniurie civium tuorum diliges amicum tuum sicut te11  ipsum ego Dominus

10  queras] queres Weber 11  te] temet Weber
Numérotation du verset Lv. 19,19 
leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste que ex duobus texta est non indueris
Numérotation du verset Lv. 19,20 
homo si dormierit cum muliere {t. 1 : Erfurt, f. 126vb ; facsim., p. 254b} [Rusch, f. 126vb ] coitu seminis que sit ancilla etiam nobilis12  et tamen pretio non redempta est13  nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera

12  nobilis] nubilis Weber 13  est] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,21 
pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem
Numérotation du verset Lv. 19,22 
orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
Numérotation du verset Lv. 19,23 
quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis preputia eorum poma que germinant immunda erunt vobis nec edetis ex eis
Numérotation du verset Lv. 19,24 
quarto autem14  anno omnis fructus15  sanctificabitur laudabilis Domino

14  autem] om. Weber 15  fructus] +eorum Weber
Numérotation du verset Lv. 19,25 
quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma que proferunt ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,26 
non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia
Numérotation du verset Lv. 19,27 
neque in rotundum attondebitis {t. 1 : Erfurt, f. 127ra ; facsim., p. 255a} [Rusch, f. 127ra ] comam nec radatis barbam
Numérotation du verset Lv. 19,28 
et super mortuo non incidetis carnes vestram ne16  figuras aliquas aut17  stigmata facietis vobis ego Dominus

16  carnes vestras ne] carnem vestram neque Weber 17  aut] et Weber
Numérotation du verset Lv. 19,29 
ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo
Numérotation du verset Lv. 19,30 
sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,31 
ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,32 
coram capite cano18  consurge et honora personam senis et time Dominum19  Deum tuum ego sum Dominus

18  capite cano] inv. Weber 19  Dominum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,33 
si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos non20  exprobretis ei

20  non] ne Weber
Numérotation du verset Lv. 19,34 
sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advene in terra Egypti ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,35 
nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura
Numérotation du verset Lv. 19,36 
statera iusta et equa sint pondera iustus modius equus21  sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Egypti

21  equus] equusque Weber
Numérotation du verset Lv. 19,37 
custodite omnia precepta mea et universa iudicia mea22  et facite ea ego Dominus.

22  mea] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_19)