initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 20

Numérotation du verset Lv. 20,1 

1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 20,2 
hec loquere filiis Israel homo de filiis Israel et de advenis qui habitant in Israel si quis de semine suo dederit idolo Moloch morte moriatur populus terre lapidabit eum

loquere] loqueris Weber de semine suo - dederit] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,3 
et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo idolo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum

idolo] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,4 
quod si negligens populus terre et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere
Numérotation du verset Lv. 20,5 
ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque ipsum et omnes qui consenserint ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui

succidamque] + et Weber consenserint] consenserunt Weber
Numérotation du verset Lv. 20,6 
anima que declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illum de medio populi sui

illum] illam Weber
Numérotation du verset Lv. 20,7 
sanctificamini et estote sancti quia ego sanctus sum Dominus Deus vester

sanctus sum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,8 
custodite precepta mea et facite ea quia ego sum10  Dominus qui sanctifico vos

quia] om. Weber 10  sum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,9 
{t. 1 : Erfurt, f. 127va ; facsim., p. 256a} [Rusch, f. 127va ] qui maledixerit patri suo aut11  matri morte moriatur qui12  patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum

11  aut] et Weber 12  qui] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,10 
si mechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetraverit13  cum uxore14  proximi sui morte moriantur et mechus et adultera

13  perpetraverit] perpetrarit Weber 14  uxore] coniugi Weber
Numérotation du verset Lv. 20,11 
Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur15  ambo sanguis eorum sit super eos.

15  moriantur Weber ] moriatur Rusch Clementina
Numérotation du verset Lv. 20,12 
Si quis dormierit cum nuru sua uterque moriatur16  quia scelus operati sunt et17  sanguis eorum erit18  super eos

16  moriatur] moriantur Weber | 17  et] om. Weber | 18  erit] sit Weber |
Numérotation du verset Lv. 20,13 
qui dormierit cum masculo coitu {t. 1 : Erfurt, f. 127vb ; facsim., p. 256b} [Rusch, f. 127vb ] femineo uterque operatus est19  nefas morte moriantur sanguis eorum sit20  super eos

19  operatus est] operati sunt Weber 20  sanguis eorum – sit] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,14 
qui supra uxorem filiam matrem eius duxerit21  scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri

21  matrem eius - duxerit] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,15 
qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite
Numérotation du verset Lv. 20,16 
mulier que succubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos
Numérotation du verset Lv. 20,17 
qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel {t. 1 : Erfurt, f. 128ra ; facsim., p. 257a} [Rusch, f. 128ra ] filiam matris sue et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi22  eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint23  et portabunt iniquitatem suam

22  populi] + sui Weber 23  revelaverint] revelarint Weber
Numérotation du verset Lv. 20,18 
qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui
Numérotation du verset Lv. 20,19 
turpitudinem matertere tue et amice24  tue non discoperies qui hec25  fecerit ignominiam carnis sue nudavit portabunt ambo iniquitatem suam

24  amice] amite Weber 25  hec] hoc Weber
Numérotation du verset Lv. 20,20 
qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis sue portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur
Numérotation du verset Lv. 20,21 
qui duxerit uxorem fratris sui rem illicitam facit26  turpitudinem fratris sui revelavit absque liberit erit27 

26  illicitam facit] inv. Weber 27  liberis erit] filiis erunt
Numérotation du verset Lv. 20,22 
custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi
Numérotation du verset Lv. 20,23 
Nolite ambulare in legitimis nationum quas {t. 1 : Erfurt, f. 128rb ; facsim., p. 257b} [Rusch, f. 128rb ] ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hec fecerunt et abominatus sum eas28 

28  eas] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 20,24 
vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis
Numérotation du verset Lv. 20,25 
separate29  et vos iumentum mundum ab immundo et avem mundam ab immunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et in30  cunctis que moventur in terra et que vobis ostendi esse polluta

29  separate] + ergo Weber 30  in] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,26 
eritis mihi sancti31  quia sanctus sum ego32  Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei

31  mihi sancti] inv. Weber 32  sum ego] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,27 
vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_20)