initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 21

Numérotation du verset Lv. 21,1 
Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices ad eos : Non contaminetur sacerdos
interl.|  Littera a pollutionibus mortuorum abstinere precipit sacerdotes.

1 ad eos non] eis ne Weber
in mortibus civium suorum
interl.|  id est : luctu scilicet mortuorum vel peccatis mortiferis.
Numérotation du verset Lv. 21,2 
{t. 1 : Erfurt, f. 128va ; facsim., p. 258a} [Rusch, f. 128va ] nisi tantum in consanguineis ac propinquis
interl.|  quibus debemus adhibere maiorem curam
interl.|  quibus sepe filium preficit sacedotalis dignitas
id est super patrem et matrem et filium et filiam fratrem quoque

patre et matre] m. e. p. Weber filium et filiam fratrem] filio ac filia fratre Weber
Numérotation du verset Lv. 21,3 
et sororem virginem que non est nupta viro
interl.|  alienata scilicet a domo sacerdotis
marg.|  NON  CONTAMINETUR  SACERDOS etc. Id est : nihil omittet ex his que expediat sacerdotem docere, et nolunt obedire, qui ex inobedientia moriuntur,   nisi tantum in consanguineis et propinquis etc. Oportet enim sacerdotem diligentiam adhibere populo, ne peccet, sed cognatis precipue et domui sue. Si quis enim suorum, et {t. 1 : Erfurt, f. 128va ; facsim., p. 258a} [Rusch, f. 128va ] maxime domesticorum, curam non habet, fidem abnegavit etc. In his ergo peccantibus sacerdos necessario polluitur, utpote qui quotidie immo semper debet eis que ad salutem sunt providere, et circa eos ne peccent que morte digna sunt vigilare. In   patre quoque   et matre hoc idem intelligendum est. Sepe enim doctorem filium sacerdotalis dignitas facit.   Que non est nupta viro  : si enim cognati sacerdotum semetipsos separaverint, ut alia domus fit in eis peccantibus, non polluntur. Quandiu enim eis adherent, propinquitatis et cognationis legem custodientes, contaminationis eorum recte sunt participes : cohabitantium enim non poterit ignorari peccatum.
marg.|  NISI  TANTUM  IN  CONSANGUINEIS.  HIERONYMUS ad Fabiolam. Super omnem animam que mortua est, non ingredietur sacerdos. Non accedet scilicet ubi peccatum est et in peccato mors : « Anima que peccaverit, ipsa morietur ». Quamvis sit potens et dives, et multitudinem offerat victimarum, si mortuus est, non tangitur a pontifice non videtur. Si autem reviviscit, et ad vocem Salvatoris egreditur de sepulcro, et fasciis peccatorum solutus incedit, intrat ad eum pontifex, cum eo manet, et cum eo resurgente prandet. Super matre et sua patre suo non inquinabitur. Multa nos cogit facere affectus, et dum corporum propinquitates respicimus, corporis et anime Creatorem offendimus. Qui autem amat aut patrem aut matrem super Christum non est eo dignus. Multi monachorum, dum parentibus miserentur, animas perdiderunt. Super patre aut matre pollui non licet : quanto minus super fratre, sorore, consobrinis, familia ac servis. Genus regale et sacerdotale sumus, illum attendamus patrem qui numquam moritur, aut qui pro nobis moritur. Qui Deo vivens mortuus est, ut nos mortuos vivificaret. Si quid habemus de Egypto, quod princeps mundi suum possit agnoscere, tenenti Egyptie cum pallio relinquamus. Syndone opertus adolescens vinctum Dominum sequebatur. Incurrisset in laqueos nisi expeditus et nudus persequentium impetus declinasset. Reddamus parentibus que parentum sunt, si tamen vivunt, si filios suos servientes Deo Patri preferri sibi gloriantur. Sed hoc de maximo pontifice intelligitur, sicut in sequentibus ostenditur. Minoribus vero aliquid indulgetur.

1Tim. 5, 8.
Ez. 18, 4 ; 18, 20.
Lv. 21, 11.
Cf. Mt. 10, 37 : « Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus ».

sororem virginem] sorore virgine Weber
Numérotation du verset Lv. 21,4 
sed nec in principe populi sui contaminabitur
Numérotation du verset Lv. 21,5 
non radent caput
interl.|  sapientiam
nec barbam
interl.|  perfectionem sapientie
neque in carnibus suis facient
interl.|  id est : Non scandalizentur aliquo peccante, nec carnalem ex hoc sapientiam debent sumere.
incisuram
interl.|  Incisura sapientia carnis est ; ideo de Iudeis carnalia sapientibus ait Paulus : « Videte concisionem ».
marg.|  NON  RADENT  CAPUT.  HIERONYMUS ad Fabiolam. Summus autem pontifex nec discooperiet. Qui habet cydarim, et nomen Dei portat in fronte, et diademate ornatus est regis, et ad perfectam Christi pervenit etatem, et semper eius gloria protegendus est, vestimenta sua non scindet, quia candida, quia impolluta. Thamar, amissa pudicicia, scidit tunicam, Cayphas, perdito sacrificio, rupit publice vestimenta sua. Super omnem animam que mortua est non ingredietur, et de sanctis non egredietur, ne polluat sanctificationem Dei sui, pro ocioso verbo quoque rationem reddemus. Quidquid non edificat audientes in periculum vertitur eloquentium. Si aliquid reprehensibile dicimus, de sanctis egredimur, et vocabulum Christi polluimus in quo nobis blandimur. Quanto ergo magis pontifex (quem oportet esse sine crimine, tantarumque virtutum ut semper moretur in sanctis) paratus victimas offerre pro populo, sequester hominum et Dei et carnes agni sacro ore conficiens, quia oleum sanctum Christi Dei sui super eum est, non polluat vestimenta. Quotquot enim in Christo baptizamur Christum induimus ; servemus tunicam quam accepimus, sanctum custodiemus in sancto. Ille montanus habitator qui de Hierusalem descendit in Iericho, non prius vulneratus est quam nudatus. Uxorem virginem accipiet etc. Pontifex cui hec precepta dantur, Christum a quibusdam intelligitur, de quo dicitur : « Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech ». Et in Zacharia : Audi, Ihesus sacerdos magne etc. Hic est cui sordida peccatorum nostrorum vestimenta tolluntur, ut recipiat gloriam quam habuit prius quam mundus esset. Sed ne Scripture vim facere putemur, interpretemur in membris quod referatur ad caput, et sic disputemus de vero lumine, ut derivetur ad eos quibus Christus donavit ut lumen sint.
marg.|  NON  RADENT  CAPUT etc. Nimis egre dolere sacerdotes de mortuis prohibet lex, tanquam spem future vite habent et populum docent, propterea non solum in propriis {t. 1 : Erfurt, f. 128vb ; facsim., p. 258b} [Rusch, f. 128vb ] peccatis vigilare, et sanam mentem habere, sed etiam in alienis que supra taxata sunt,   caput et barbam sapientiam et perfectionem significant. Unde   caput nostrum dicitur Christus, in quo solo recte sapimus. Merito   barba perfectionem,   caput sapientiam significat, quia venientibus ad annos discretionis et iuvenilis etatis,   barba nascitur. Peccatores dicuntur mortui, secundum illud : Cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos sibi Christus. Non ergo oportet sacerdotis   caput aut barbam radi super mortuum, quia non oportet cogitationes que sicut capilli caput, ita sapientiam ornant, alio pecccato corrumpere, sed integras conservare ut possit exhortari, arguere, increpare.

Phil. 3, 2.
Ps. 109, 14 ; Hbr. 5, 6 ; 7, 17.
Zac. 3, 8.
Cf. 1Cor. 11, 3.
Eph. 2, 5.

incisuram] incisuras Weber
Numérotation du verset Lv. 21,6 
sancti erunt Domino suo et non polluent nomen eius
interl.|  Unde Malachias : O sacerdotes qui polluitis nomen meum . Et paulo post : « Offertis super altare meum panem pollutum ».
marg.|  POLLUENT  NOMEN  EIUS. Quod est magnum in gentibus. Vos autem, dicit Malachias, polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini deserta est. In peccato enim sacrificii nomen Dei polluunt sacerdotes.

Cf. Mal. 1, 4.
Mal. 1, 7.
Mal. 1, 12.

Domino] Deo Weber
incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
Numérotation du verset Lv. 21,7 
scortum et vile prostibulum
interl.|  Synagogam de qua dicit Ysaias : « Quomodo facta est meretrix civitas fidelis ? »

Is. 1, 21.
non ducet uxorem
marg.|  SCORTUM  ET  VILE etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet quod non nisi virginem   ducat uxorem .
nec eam que repudiata est a marito
marg.|  QUE  REPUDIATA etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, ne predicet eius absentiam litteralem.
Numérotation du verset Lv. 21,8 
et panes propositionis offert sit ergo sanctus sicut ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
marg.|  SIT  ERGO  SANCTUS. Si sacerdotes datam iam sibi a Deo sanctificationem custodiunt, sanctificant ipsum Deum, qui cum in natura sanctus sit, a participibus glorie sue voluit sanctificari.

sicut] quia et Weber
Numérotation du verset Lv. 21,9 
sacerdotis
interl.|  Christi
filia
interl.|  Synagoga
si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
marg.|  SACERDOTIS  FILIA. Grave cuiuslibet   filiam fornicari, sed maxime   sacerdotis qui debet habere filios subditos in omni castitate.
marg.|  SACERDOTIS  FILIA. Synagoga non solum uxor, sed et Dei   filia appellatur, sed utrumque depravans, aliena facta est. Unde : Relinquetur   filia Syon sicut umbraculum in vinea etc. Et alibi : « Fornicata est mater eorum », quod igne sit exusta, incendii monstrant vestigia.

Is. 1, 8.
Os. 2, 5.
Numérotation du verset Lv. 21,10 
pontifex id est sacerdos maximus
interl.|  unctus pre participibus suis
marg.|  PONTIFEX etc. Christus « magnus Dominus noster, et magna virtus eius », qui pro nobis factus est sacerdos et hostia.

Cf. Hbr. 1, 9.
Ps. 146, 5.
inter fratres suos
interl.|  Nunciabo fratribus meis nomen tuum.
interl.|  Christianos : Qui fecerit voluntatem patris mei, ille meus frater, etc.

Hbr. 2, 12.
Cf. Mt. 12, 50 ; Mc. 3, 35.
super cuius caput fusum est unctionis oleum
interl.|  « Unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie, pre consortibus tuis ».
interl.|  Septuaginta : Christum oleum dicit Scriptura, id est ipsum Christum.

Ps. 44, 8.
et cuius manus in sacerdotio consecrate
interl.|  Septuaginta : consummate
marg.|   CONSECRATE   . Alii sacerdotes in sanguine vituli et arietis consecrabant vel consummabant, scilicet manus suas : ipse vero proprio sanguine, crucifixis manibus.
sunt vestitusque est sanctis vestibus
interl.|  « Dominus regnavit, decorem indutus est, indutus <est Dominus> fortitudinem » etc.

Ps. 92, 1.
caput suum non discoperiet
interl.|  quia lugentes detrahebant sibi ornamenta
interl.|  cydari
interl.|  ornamentum detrahendo
vestimenta non scindet
interl.|  qui mos erat lugentibus
interl.|  Ecclesiam non patietur scindi per hereses.
marg.|  VESTIMENTA  NON  SCINDET. HESYCHIUS. Ex quo enim Verbum caro factum est, totus carni sue inest, nec unquam ab ea vel crucifixa vel sepulta separatus est ; de melioribus eius indumentis dicitur : « Amictus » sum « lumine sicut vestimento », « abyssus sicut vestimentum amictus eius ». Hic est pontificis habitus quo profunda sapientie et scientie luce indicatur vestitus, hec vere sancta sunt indumenta.

Ps. 103, 2.
Ps. 103, 6
Numérotation du verset Lv. 21,11 
et ad omnem mortuum non ingredietur {t. 1 : Erfurt, f. 129ra ; facsim., p. 259a} [Rusch, f. 129ra ] omnino super patre suo et matre
interl.|  Iudaico populo ex quo fuit secundum carnem

patre] + quoque Weber
non contaminabitur
marg.|  AD  OMNEM  MORTUUM etc. Septuaginta :   animam mortuam. « A nima que peccaverit, ipsa morietur ». Hac morte maxime gentes perierunt, que nec legem nec doctrinam habuerunt, sed ipse peccata omnium tulit, et tamen impollutus mansit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. AD  OMNEM  MORTUUM etc. Septuaginta :   Super omnem animam mortuam non introibit . Quomodo dicat   animam mortuam corpus mortuum, difficile est intelligere : corpus tamen   anima destitutum rectricis sue nomen accepit, quoniam reddendum est illi sicut edificium quod ecclesia dicitur, cum homines exierint, tamen ecclesia vocatur. Sed cum corpus viventis   anima non dicatur, quomodo   anima cum mortuum fuerit dicitur ? Porro si   animam mortuam intelligimus a corpore separatam, ut mortem dicamus ipsam separationem, sicut dicimur mortui peccato, quia peccato non utimur, sic   anima corpori   mortua , quia ipso non utitur. Quomodo potest quis   intrare super animam mortuam quod sacerdos prohibetur ? An vitam temporalem   animam que   mortua est in corpore,   anima migrante, que mori non potest ? Non quia illa vita   anima fuerit, sed quia per presentiam subsistebat, nomen eius acceperit :   anima enim omnis carnis sanguis eius est, qui mortuus est in corpore mortui. Non enim abscedente   anima abscessit. Vetuit ergo summum sacerdotem super patris vel matris funus intrare quod secundum non prohibuit. De sanctis non exibit, dum scilicet eorum funera celebrantur. De sanctis prohibitus est exire, sicut septem diebus quibus sanctificabatur, de sanctis prohibitus est exire {t. 1 : Erfurt, f. 129ra ; facsim., p. 259a} [Rusch, f. 129ra ] non autem semper. Sane si uxores ducere, filios gignere, sacerdotes summi non vetantur. Magna oritur questio : cum hominem coniugali concubitu immundum dicat usque ad vesperum, et cum abluerit corpus suum, et iubeatur sacerdos summus propter incensum continuationis bis quotidie intrare intra velum ubi erat altare incensi, nec quemquam immundum ad sancta fas esset accedere, quomodo quotidie id summus sacerdos impleat si filios procreabat ? De egritudine responderi potest quod gratia Dei non egrotabat. Consequitur ergo ut aut continens esset, aut aliquibus diebus incensum intermitteret, aut si illud intermitti non posset, quod nonnisi per summum sacerdotem imponi posset, non fieret immundus coitu coniugali, merito precipue sanctificationis sue ; aut si etiam ad ipsum pertinet, quod de omnibus filiis Israel in sequentibus dicit ut non accedat ad sancta, si cui accidit aliquid immunditie, illud pro peccato restat accipere quod nonnullis diebus non imponebatur incensum.
marg.|  SUPER  PATRE etc. ADAMANTIUS. Omnis homo in patre et matre pollutus est. Solus Christus in hac generatione mundus ingressus est, in matre pollutus non est, quia sine concupiscentia genitus est, quia Ioseph ministerium tantum prestitit, unde patris vocabulum promeruit ; pretera verus Pater omnium Deus, mater Hierusalem celestis. Quicumque ergo peccant, in Patre contaminantur contra quem peccata committunt. In matre contaminantur qui postquam crediderunt, in aliquo ledunt Ecclesiam, vel celestis matris libertatem indigna peccati servitute maculant.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queri potest quare super funus patris sui sacerdos prohibetur intrare. Quomodo enim poterat esse summus sacerdos nondum mortuo patre suo, cum eos lex iubeat patribus succedere. Sed necesse erat nondum sepulto summo sacerdote continuo substitui alium propter contaminationis incensum. De egritudine autem possumus dicere forte non solere summos sacerdotes, nisi subito mori non precedente egritudine, sicut de populo Aaron Scriptura testatur.

Ez. 18, 4 ; 18, 20.
Cf. Rm. 6, 2.
Numérotation du verset Lv. 21,12 
nec egredietur de sanctis
interl.|  Etsi peccatoribus condescendit, tamen sanctus est et in sanctis quiescit, quia celum non deseruit, quamquam cum publicanis et peccatoribus manducet.

Cf. Mt. 9, 11 ; Mc. 2, 16 ; Lc. 5, 30.
ne polluat sanctuarium Domini
interl.|  Spiritum Sanctum : hic est enim oleum sancte unctionis .
quia oleum sancte unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
interl.|  qui huius legislator qualis sit lex subdit : Virginem ducet etc.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. EGO  DOMINUS qui sanctifico. De Moyse etiam dictum est : Et sanctificabis eum. Sed Moyses sanctificat visibilibus sacramentis per mysterium, Dominus autem invisibili gratia per Spiritum ubi est totus fructus etiam visibilium sacramentorum : sine hac sanctificatione visibilia sacramenta nihil prosunt. Invisibilis tamen sanctificatio sine visibili prodest. Tolerabilius enim quis dixerit sine illis istam non esse, quam si fuerit non prodesse, cum ista sit omnis illius utilitas. Sine visibili quoque invisibilis esse potest. Symoni mago visibilis, scilicet baptismus, non profuit, quia invisibilis non affuit, sed quibus invisibilis affuit, profuit, etiam si visibilia sacramenta non perceperunt, non tamen Moyses qui visibiliter sacerdotes sanctificat, ubi ipse fuerit sacrificiis vel oleo sanctificatus ostenditur. Invisibiliter vero sanctificatum nemo negat ; idem de Iohanne Baptista dici potest, qui prius baptizator quam baptizatus apparuit ; unde sanctificatum esse claruit, quamvis visibiliter factum non invenitur antequam baptizaret. Hoc de latrone quoque cui secum crucifixo Dominus aitaa   : « Hodie mecum eris in paradiso ». Neque enim sine sanctificatione invisibili tanta felicitate donatus est. Ex his colligitur invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse et profuisse sine visibilibus sacramentis que pro contemptorum diversitate mutata sunt ; visibilem vero sanctificationem que fit per sacramenta visibilia sine invisibili posse adesse, non posse prodesse, nec tamen visibile sacramentum ideo contemnendum est. Nam contemptor eius invisibiliter sanctificari non potest : hinc Cornelius et qui cum eo erant, iam Spiritu sanctificati, baptizati sunt, nec superflua iudicata est visibilis sanctificatio, quia invisibilis precessit.

aa  Lc. 23, 43.
contemnendum] contemendum cacogr . Rusch
Numérotation du verset Lv. 21,13 
virginem
interl.|  Ecclesiam : « Despondi enim vos uni viro »ab  etc.

ab  2Cor. 11, 2.
ducet uxorem
marg.|  VIRGINEM  DUCET  UXOREM. Hieronymus HIERONYMUS AD FABIOLAM. Vidua est cuius maritus mortuus est, eiecta que a vivo marito eicitur, meretrix que multorum patet libidini. Accipiet uxorem virginem de genere suo, non alienigenam, ne in mala terra nobilium seminum frumenta degenerent. Non meretricem que multis exposita fuit, non eiecta que priori coniugio indigna, non viduam, ne pristinarum meminerit voluptatum, sed illam animam que non habet maculam neque rugam, que in Christo renata, innovatur de die in diem. Undeac   : « Despondi enim vos uni viro, virginem castam, exibere Christo ». Nolo discipulam coniugemque pontificis quicquam habere veteris hominis. Si consurreximus cum Christo, que {t. 1 : Erfurt, f. 129rb ; facsim., p. 259b} [Rusch, f. 129rb ] sursum sunt sapiamusad  , preteritorum obliti,futurorum avidi. Infelix Simon qui post baptismum de antiquo matrimonio cogitavit, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit.

ac  2Cor. 11, 2.
ad  Cf. Col. 3, 1.
Numérotation du verset Lv. 21,14 
viduam
interl.|  Synagogam
interl.|  amisso Deo
autem10  et repudiatam
interl.|  a Deo per idolatriam
interl.|  alii : eiectam
marg.|   VIDUAM ET REPUDIATAM etc. ADAMANTIUS. Qui peccat, abiectus est ; etiam si episcopus tacet, vel ignorantia, vel negligentia, non prodest homini gratia ; animam abiectam Christus non   ducit uxorem , nec pollutam, que scilicet tantum peccatum voluit et optavit, quia magnus pontifex omnino puram requirit animam quam sibi iungat, et unum spiritum efficiat. Qui peccat ad mortem, abiectus est ; qui venialiter, pollutus est.

10  autem] om. Weber
et sordidam
interl.|  Nota quia fideles suos non vult Iudeorum observationibus communicare.
atque meretricem
interl.|  heresim que multorum patet libidini
marg.|  SORDIDAM  ATQUE etc. Que vadit post amatores, scilicet demones qui animam pulchram, id est ad imaginem Dei factam, adulterare cupiunt.
non accipiet sed puellam
interl.|  virginem, id est Ecclesiam vel animam
de populo suo
Numérotation du verset Lv. 21,15 
ne commisceat
interl.|  fideles
interl.|  Non mittat margaritas ante porcosae  .

ae  Cf. Mt. 7, 6.
stirpem
interl.|  Septuaginta : semen , id est Verbum Dei.
generis sui
interl.|  Septuaginta : genere suo, humano scilicet
vulgo
interl.|  Iudaicis moribus
gentis sue
interl.|  de qua ipse secundum carnem
interl.|  Ideo non eget sacrificiis et purificationibus Iudeorum : Ego sum pro omnibus sacrificium et purgatio.
Numérotation du verset Lv. 21,16 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens :
Numérotation du verset Lv. 21,17 
Loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam
interl.|  peccati
non offeret panes Deo suo
marg.|  HOMO  DE  SEMINE etc. Hec secundum litteram accipere, nimis videtur absurdum esse. Tales macule non sunt in hominis11  potestate vel voluntate. Per maculas ergo corporum vicia animorum describit : cum enim causam populi presul suscipit, quasi ad egrum medicus accedit. Qui si eger est, qua presumptione vult mederi ? Ille ergo ad exemplum debet pertrahi qui cunctis passionibus mortuus spiritualiter vivit ; cuius intentione corpus nec omnino per imbecillitatem nec valde per contumeliam refrangatur.
11  hominis] coniec. , homi<ne>m Rusch
Numérotation du verset Lv. 21,18 
nec accedet ad ministerium eius si cecus fuerit
marg.|  SI  CECUS. Lumen contemplationis ignorans, presentis vite tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit quo porrigat operis gressum.
vel12  si claudus
interl.|  qui non potest efficere quod faciendum se cognoscit
marg.|  SI  CLAUDUS . Qui scilicet videt quo pergere debeat, sed infirmitate mentis non potest facere quod desiderat.

12  vel] om. Weber
si vel parvo vel grandi et torto naso
interl.|  discretione, qua virtutes a viciis discernimus
marg.|  SI  PARVO  VEL  GRANDI  NASO.   Parvo naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis ydoneus non est :   naso enim odores fetoresque dis cernimus ;   nasus grandis et tortus est discretionis immoderata subtilitas, que plus quam oportet vel decet excrescens, actionis confundit rectitudinem.
Numérotation du verset Lv. 21,19 
si fracto pede
marg.|  FRACTO  PEDE. Qui viam Dei pergere non potest, et boni operis exors est, non ut claudus qui saltem cum infirmitate tenebat.
vel13  manu

13  vel] si Weber
Numérotation du verset Lv. 21,20 
si gibbus
marg.|  SI  GIBBUS . Terrena sollicitudine pressus, ad superna non respiciens, inferiora tantum inspiciens.
vel14  lippus
marg.|  VEL  LIPPUS .   Lippus , cuius ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed operatio carnalis obscurat. In   lippis enim pupille sane sunt, sed humore defluente palpebre grossescunt, cuius crebra infusione acies etiam pupille viciantur.

14  vel] si Weber
si albuginem habens in oculo
marg.|  SI  ALBUGINEM.   Albuginem habet qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientie vel iustitie cecatur : pupilla enim nigra videt, alba non videt, quia sensus humane cogitationis, si stultum te vel peccatorem intelligit, cognitionem intime claritatis apprehendit : si candorem iustitie vel sapientie sibi attribuit, a superna cognitione se excludit.
si iugem scabiem
marg.|  SI  IUGEM  SCABIEM . Cui scilicet petulantia carnis sine cessatione dominatur in mente. In   scabie nanque fervor viscerum ad cutem trahitur, in quo luxuria signatur, quia similiter cordis temtatio ad operationem prosilit.
si impetiginem in corpore
marg.|  SI  IMPETIGINEM.   Impetiginem habet   in corpore qui avaricia vastatur in mente, que si in parvis non compescitur, sine mensura dilatatur.   Impetigo sine dolore corpus occupat et membrorum decorem fedat ; avaricia quoque dum animam delectat exulcerat, quia dum acquirere nititur, ad inimicicias accenditur, dolorem in vulnere non facit, quia estuanti animo de culpa abundantiam promittit ; decor membrorum fedatur, quia per eam aliarum virtutum pulcritudo depravatur, quasi totum corpus exasperat quia per omnia vicia animam supplantat. Radix enim omnium malorum cupiditasaf  .

af  1Tim. 6, 10.
vel hirniosus
marg.|  VEL  HERNIOSUS. Alii :   ponderosus , quia scilicet turpitudinem non exercet in opere, sed adhuc continua cogitatione gravatur in mente, qui totis cogitationibus ad lasciviam defluit, tanquam in corde gestans pondus turpitudinis.
Numérotation du verset Lv. 21,21 
omnis qui habuerit maculam
interl.|  quamlibet de predictis
de semine15  sacerdotis non accedet offerre hostias {t. 1 : Erfurt, f. 129va ; facsim., p. 260a} [Rusch, f. 129va ] Domino nec panes Deo suo

15  semine] + Aaron Weber
Numérotation du verset Lv. 21,22 
vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
Numérotation du verset Lv. 21,23 
ita dumtaxat ut intra velum
interl.|  Corpus Christi
non ingrediatur nec accedet16  ad altare quia maculam habet17  contaminare non debet sanctuarium meum
interl.|  scandalizare populum
marg.|  OMNIS  QUI  HABUERIT. Quisquis cuilibet horum vicio subiicitur, panes Domino offerre prohibetur, ne aliena delicta diluere non valeat, quem adhuc propria delicta devastant.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ablata est omnis dubitatio. Nemo summorum vel secundorum sacerdotum {t. 1 : Erfurt, f. 129va ; facsim., p. 260a} [Rusch, f. 129va ] deberet ad sancta accedere si immundus est. Sequitur ergo continentia sacerdotis, ne propter filiorum generationem aliquibus diebus non imponeret incensum continuationis quod summi sacerdotes soli bis quotidie mane et vespere imponebant. Quia post coitum coniugalem, etiam loto corpore, immundus erat usque ad vesperum, a quo incensum necesse erat imponi.
marg.|  Oportet sacerdotem esse animo et conversatione immaculatum, quem sicut Moyses duodecim maculis, iuxta Septuaginta, mundum esse precepit, sic Paulus duodecim conservare eum monuit dicensag   : Non superbum, non iracundum, non violentum, etc. Est enim Dei dispensator qui subiectis debet virtutibus precellere.
marg.|  Hoc quoque in Ecclesia fit, si quis maculatus fuerit et penitendo cessaverit, sanctis communicare non prohibetur ; ministrare autem vel ad velum accedere et ad altare non licet. Velum enim et altare corpus Christi est. Unde Paulusah   : Habemus altare de quo comedere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Et alibiai   : Habentes fiduciam in introitu sanctorum per velamen, id est carnem eius.

ag  Tit. 1, 7.
ah  Hbr. 13, 10.
ai  Cf. Hbr. 10, 19-20.

16  accedet] accedat Weber 17  habet] + et Weber
ego Dominus qui sanctifico eos
interl.|  dicentesaj   : Estote perfecti, sicut Pater vester celestis perfectus est.

aj  Mt. 5, 48.
Numérotation du verset Lv. 21,24 
locutus18  ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel cuncta que sibi fuerant imperata.
interl.|  que predicta sunt
marg.|  LOCUTUS  EST  ERGO  MOYSES etc. Moysi dignitatem commendat : aliis enim pauca. Ipsi vero loquitur Deus omnia, quia iustus est, et imago Christi est. Nos quoque monet maioribus et perfectioribus attendere qui continue fruuntur eterna visione.

18  locutus] + est Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_21)