initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 22

Numérotation du verset Lv. 22,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens

1 Locutusque] locutus quoque Weber
Numérotation du verset Lv. 22,2 
loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his que consecrata sunt filiorum Israel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi
interl.| interl.| Non ostendit vile et contaminatum utiliter tractando.||
marg.| marg.| ET NON  CONTAMINENT etc. Inordinate agendo populum scandalizent, putantes superfluum esse Dei ministerium, et iustitiam, et iudicium.||
que ipsi offerunt
marg.| marg.| QUE  IPSI  OFFERUNT. Que obtulerunt scilicet sacerdotibus, per eos Domino offerenda. Nota sanctificationis genus quod fit voto et devotione offerentis; sed utrum homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re se ipsos vovent, observandum est.||
ego Dominus
interl.| interl.| qui irascor et vindico||
Numérotation du verset Lv. 22,3 
dic ad eos et ad posteros eorum
interl.| interl.| Non solum sacerdotem, sed omnem sanctorum ministrum hanc legem vult observare.||
omnis qui accesserit de stirpe ista
interl.| interl.| quamdu durabit||

omnis] + homo Weber ista] vestra Weber
ad ea que consecrata sunt et que obtulerunt filii Israel Domino in quo est immunditia peribit coram Domino
marg.| marg.| QUI  ACCESSERIT. Quasi non solum a ministerio, mystico officio abstineat, sed nec tangat que oblata sunt : mundus enim ad munda debet accedere.||
ego sum Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,4 
homo de semine Aaron
interl.| interl.| Christianus in baptismo adoptatus et factus cognatus et frater ; unde « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta » appellantur. ||

1Pt. 2, 9.
qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his que sanctificata sunt mihi donec sanetur
interl.| interl.| ut supra dictum est||
interl.| interl.| Non vult pollutos comedere sancta antequam sanentur. Et non solum sacerdotes, sed etiam ministrantes vult abstinere a perceptione ciborum sanctorum donec penituerunt.||
qui tetigerit immundum super mortuo
marg.| marg.| QUI  FUERIT  LEPROSUS. Non sensibilem  leprosum abominatur, qui in viciis patitur, sed spiritualem, quod ibi exponit :  Qui tetigerit immundum super mortuum, sive, iuxta Septuaginta :  Omnem immunditiam anime , id est peccatum.||
et ex quo egreditur semen quasi coitus
marg.| marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 129vb ; facsim., p. 260b} [Rusch, f. 129vb ] EX QUO  EGREDIETUR  SEMEN. Hieronymus HIERONYMUS. AD FABIOLAM. Si quis sacerdotum semine fluxerit, ad sacerdotalem mensam prohibetur accedere, e contrario vidua cuius cum Sara defecerunt muliebria, propter continentiam et castitatem recipitur, et de erario templi alitur ; si filios habuerit redditur soboli, ut ministretur veris viduis, et sacerdotalibus cibis sustentatur, nullius alterius amore teneatur.||
egredietur] sic Rusch
Numérotation du verset Lv. 22,5 
et qui tangit reptile et quodlibet immundum {t. 1 : Erfurt, f. 129vb ; facsim., p. 260b} [Rusch, f. 129vb ] cuius tactus est sordidus
Numérotation du verset Lv. 22,6 
immundus erit usque ad vesperum
interl.| interl.| penitentiam||
et non vescetur his que sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam et aqua
interl.| interl.| penitentie lacrimis : « Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis » etc.||

Ps. 6, 7.

et Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 22,7 
et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est
interl.| interl.| Cibum quem ego dedero caro mea est.||

Cf. Io. 6, 52.
Numérotation du verset Lv. 22,8 
morticinum et captum a bestia non comedent
interl.| interl.| Non oportet participare mense Domini et demonium.||

Cf. 1Cor. 10, 21.
nec polluentur in eis ego Dominus
interl.| interl.| « panis » scilicet « qui de celo descendi ».||

Cf. Io. 6, 41 ; 6, 51.

ego] + sum Weber
Numérotation du verset Lv. 22,9 
custodient precepta mea
marg.| marg.| CUSTODIANT  PRECEPTA.  Precepta Domini  custodientibus ea causa sunt iustificationis et salutis ; transgredientibus vero, peccati et mortis, et precipue in perceptione sanctorum. « Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit ».||

1Cor. 11, 29.
ut non subiaceant peccato et
interl.| interl.| sic||
moriantur in sanctuario cum polluerint illud
interl.| interl.| Hec est causa mortis.||
ego Dominus qui sanctifico vos
interl.| interl.| qui penitentes scilicet in communionem sanctorum accipio, pollutos excipio.||

vos] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 22,10 
omnis alienigena
interl.| interl.| qui legem Evangelii non suscipit||
interl.| interl.| qui diabolo cognatus, alienus est a Deo||
non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius
interl.| interl.| Iudeus qui fructum observantie legis carnaliter querit.||
marg.| marg.| INQUILINUS etc. Qui non pure nec diligenter in Ecclesia versatur, tanquam migraturus, sed glorie aut questus causa, tanquam mercennarius memoratur. Qui non est pastor, cuius non sunt proprie oves.||

Io. 10, 12.
non vescetur ex eis

vescetur] vescentur Weber
Numérotation du verset Lv. 22,11 
quem autem sacerdos
interl.| interl.| Christus||
interl.| interl.| qui impios a participatione sanctorum prohibuit, conversos accedere permittit||
emerit
interl.| interl.| « Empti enim estis precio magno » etc.||

1Cor. 6, 20.
et qui vernaculus
interl.| interl.| Vernaculus qui in domo nutritus et fide Ecclesie educatus.||
domus
interl.| interl.| Evangelica doctrina, que est « argentum igne examinatum, probatum terre » etc.||

Ps. 11, 7.
eius erit hii comedent ex eis
interl.| interl.| misticis panibus et vivificantibus||

erit] fuerit Weber
Numérotation du verset Lv. 22,12 
si filia
interl.| interl.| anima in baptismo regenerata||
sacerdotis
interl.| interl.| Christi, qui est « sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech ».||
cuilibet ex populo
interl.| interl.| peccato||
nupta fuerit
interl.| interl.| Iudei scilicet et gentilis vel heretici societatem amplectens.||
marg.| marg.| CUILIBET EX  POPULO  NUPTA. Non sufficit in fide Christi nutriri : permanere et crescere in ea debemus, nec alienigenarum cuilibet, id est aliene a Deo doctrine, vel legi vel actione commisceri, nec quia de patribus sumus fidelibus, ideo de sanctis presumamus, sed ubi et ipsi fideles persistamus.||
de his que sanctificata sunt et de primitiis
interl.| interl.| Corpore Christi||
non vescetur
Numérotation du verset Lv. 22,13 
sin autem vidua
interl.| interl.| errorem penitus relinquens et sepeliens||
vel repudiata
interl.| interl.| ab illis quorum abhorret societatem||
et absque liberis
interl.| interl.| operibus malis||
reversa fuerit ad domum
interl.| interl.| Ecclesiam||
patris sui
interl.| interl.| Christi||
sicut puella consueverat10 
interl.| interl.| dum in fide servebat, et virtutibus iuvenescebat ; de qua dicitur : « Adolescentule dilexerunt te ». ||

Ct. 1, 2.

10  consueverat] consuerat Weber
aletur cibis patris sui omnis alienigena
interl.| interl.| Qui non est Christi filius vel Ecclesie, ne sanctum detur canibus, et margarite porcis.||

Cf. Mt. 7, 6.
comedendi ex eis non habet potestatem.
Numérotation du verset Lv. 22,14 
Qui comederit de sanctificatis
interl.| interl.| mysterii corporis et sanguinis||
per ignorantiam,
interl.| interl.| nesciens virtutem et dignitatem||
marg.| marg.| QUI  COMEDERIT DE  SANCTIFICATIS etc. Sancta sanctorum, corporis Christi mysteria, de quo dictum est : « Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei ». Ab hoc non solum alienigenas et inquilinos accedere prohibuit, sed ne  per ignorantiam percipiatur interdicitur.  Per ignorantiam autem percipit qui dignitatem et virtutem eius nescit. Unde Salomon : Cum sederis ut comedas cum principe, diligenter attende que posita sunt ante te.||

Lc. 1, 35.
Prv. 23, 1.
addet quintam partem cum eo quod comederit11 
marg.| marg.| ADDET  QUINTAM etc. Septuaginta :  Super ipsum. Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso vel super ipsum addi iubetur : hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit, nec solum gustum12  producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his que superna sunt suspicemur.||

11  comederit] comedit Weber
12  gustum] corr., iustum cacogr. Rusch
marg.| marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 130ra ; facsim., p. 261a} [Rusch, f. 130ra ] ET DABIT  SACERDOTI IN  SANCTUARIO . Sanctificationem mistici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia, translationem vero sacerdoti oportet dari, quia per eius virtutem et sermonem sanctificata sunt que videntur, ut omnes excedant sensus.||

13  sanctuario] sanctuarium Weber
Numérotation du verset Lv. 22,15 
nec contaminabunt
interl.| interl.| quintam addendo||
sanctificata filiorum Israel
marg.| marg.| FILIORUM  ISRAEL . Fidelem populum significat, qui per hoc misterium Deum videt, et quecumque Deo consecrat in Dominicum sacrificium, sancta sanctorum sunt, quia ex eis conficitur corpus Christi. Ipse enim est primitie nostre conspersionis : ideo recte ex nostris subsistit primitiis.||
que offerunt Domino
Numérotation du verset Lv. 22,16 
ne forte sustineant iniquitatem
interl.| interl.| in comedendo : quia non communem sed misticum debent intelligere cibum.||
delicti sui
interl.| interl.| Quod in Deum committit, proprie in lege delictum vocatur ; unde addit : « Ego Dominus qui sanctifico vos ».||
cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico vos14 
interl.| interl.| Contra quem agit qui sancta impie percipit, qui misterium meum ad sanctificationem, non ad contaminationem proposui.||

14  vos] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 22,17 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens :
marg.| marg.| LOCUTUS  EST  DOMINUS AD  MOYSEN  DICENS etc. Non solum sacerdotes mundos esse, sed oblationes populi mundas esse iubet, ut sciat fidelis quia oblatio est intelligibilis, quia debet vivere sancte et impollutus esse, sicut sacerdos Christi. Docete omnes gentes baptizare eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos custodire quecumque mandavi vobis. Qui ergo holocaustum promisit que est vita perfecta, videat ut talis oblatio sit impolluta : aliter enim non suscipietur.||

Mt. 28, 19-20.
Numérotation du verset Lv. 22,18 
loquere ad Aaron et ad15  filios eius et ad omnes filios Israel et dices16  ad eos homo de domo Israel et de advenis qui habitant apud eos17  qui18  oblationem suam vel vota
interl.| interl.| promissa ex necessitate||

15  ad] om. Weber | 16  et dices] dicesque Weber | 17  eos] vos Weber | 18  qui] + obtulerit Weber |
solvens vel sponte offerens
interl.| interl.| « Voluntarie sacrificabo tibi » etc.||

Ps. 53, 8.
quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
Numérotation du verset Lv. 22,19 
et19  offeratur per vos masculus
interl.| interl.| virilis, fortis, stabilis ad offerendum||

19  et] ut Weber
immaculatus
interl.| interl.| a peccato||
erit ex bobus
interl.| interl.| de bobus offert qui legem opere implet||
et ex ovibus
interl.| interl.| quas simplex offert||
et ex capris
interl.| interl.| quas penitens offert||
Numérotation du verset Lv. 22,20 
si maculam
interl.| interl.| peccati||
habuerit non offeretis neque erit acceptabile
marg.| marg.| HOMO DE  DOMO  ISRAEL etc. Ad litteram quoque si offeras bovem vel ovem aut capram aut aliquid huiusmodi, sacerdotibus primitias dando, vel pauperes pascendo, vel divina edificia constituendo, vel aliquid quod pertineat ad ipsum Deum faciendo – ideo enim holocaustum dicitur –, impolluta sit hec oblatio ; non tamen pollutionem nominat, ut spiritualem intelligamus pollutionem que est ex rapina, iniustitia, avaricia, et huiusmodi.||
Numérotation du verset Lv. 22,21 
homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus
interl.| interl.| ut supra||
quam de ovibus immaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo
marg.| marg.| HOMO  QUI  OBTULERIT etc. Precepit oblationem populi mundam esse, adiungit quales ministri debeant esse et offerre.||
marg.| marg.| PACIFICORUM etc. Que valeant ad salutem et pacem, etsi non possit recte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et huiusmodi. Stella enim differt a stella in claritate.||

1Cor. 15, 46.
Numérotation du verset Lv. 22,22 
si cecum fuerit,
marg.| marg.| SI CECUM. Qui Deum ignorat et eius ministerium, nec aliis potest exponere. Unde circa se, et circa alios, et circa ministerium, negligenter agit. Unde Ysaias : Videte quoniam omnes nescierunt, universi canes muti, non valentes latrare.||

Is. 56, 10.
si fractum,
marg.| marg.| SI FRACTUM. Pede vel manu, cuius actio scilicet vel voluntas debilis est vel distorta, non est dignus salute et sacris altaribus.||
si cicatricem habens,
marg.| marg.| SI CICATRICEM. Detractorem notat : pessimus enim hic morbus, et asperrimum vulnus non facile mitigatur.||
si papulas
marg.| marg.| SI PAPULAS. Septuaginta :  Linguam incisam ; qui propter sordidam vitam perdidit docendi fiduciam. Peccatori dixit Deus : Quare tu enarrasti iustitiam meam ? etc.||

Cf. Ps. 49, 16.
marg.| marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 130rb ; facsim., p. 261b} [Rusch, f. 130rb ] SCABIEM  VEL  IMPETIGINEM. Fornicator significatur qui maculat corpus suum. Qui enim fornicatur, in corpus suum peccat.||

1Cor. 6, 18.
non offeretis ea Domino neque adolebitis20  super altare Domini
marg.| marg.| NON  OFFERETIS EA  DOMINO etc. Septuaginta :  Non offerent hec Domino. Tales enim ministerio altaris non sunt offerendi. Sacrificium pacificorum non addit sicut superius, ut de ministris altaris hoc dici intelligamus, qui holocaustum debent esse, et vitam perfectam et consummatam21  agere.||

20  adolebitis] + ex eis Weber
21  consummatam] corr., consummatum cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lv. 22,23 
bovem et ovem aure et cauda amputatis
interl.| interl.| Curtatus est cauda qui de novissimis non cogitat.||
marg.| marg.| AURE ET  CAUDA etc.  Aure amputatus est qui inobediens est, qui verbis turpibus delectatur, bona adversatur.||
voluntarie
interl.| interl.| ut mortificentur peccata et vivant Deo, et tibi possint coniungi||
offerre potes
interl.| interl.| Septuaginta : occides tibimetipsi ||
marg.| marg.|  VOLUNTARIE etc. Talis enim vel mandata operatur, et dicitur bos, vel simplex est et ovis appellatur. Ideo non omnino adversamur, aut in parte inimici deputamus. Sed docemus et exhortamur.||
votum autem ex his solvi non potest
interl.| interl.| id est : ad ministerium tales offerri non possunt ; si tamen penituerint, suscipiendi sunt.||
Numérotation du verset Lv. 22,24 
omne animal quod vel contritis
interl.| interl.| qui crescente malicia prolem sibi virtutum conterit, et quibus vir possit cognosci||
vel tunsis vel sectis
marg.| marg.| VEL  TUSIS etc. Qui illatis temtationibus cedit, et anime fortitudinem perdit. Non enim oportet hec pati, nec credere hosti affligenti. Unde : Ut quid tristis incedo, dum affligit me inimicus ?||

Ps. 42, 2.
ablatisque
marg.| marg.| ABLATISQUE. Qui una actione prava quasi cultro se ipsum occidit a coniunctione Dei privatus, prole virtutis et signis virilitatis : alter enim qui paulatim conteritur.||
testiculis est, non offeretis Domino22  in terra vestra
interl.| interl.| Terra nostra conversatio bona, quam a Deo excolendam percipimus.||

22  Domino] + et Weber
hoc omnino ne faciatis
Numérotation du verset Lv. 22,25 
de manu alienigene
interl.| interl.| qui ab extraneis ad Ecclesiam venit extra doctus||
non offeretis panes
interl.| interl.| corruptos||
Deo vestro
interl.| interl.| incorruptibili||
et quicquid aliud dare voluerit23  quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea
interl.| interl.| Quia vos incorrupto Deo et Ecclesie que est sine macula deservitis.||

23  voluerit] voluerint Weber
Numérotation du verset Lv. 22,26 
locutus24  est Dominus ad Moysen dicens

24  locutus] locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 22,27 
bos ovis et capra
interl.| interl.| Evangelica gratia ; unde Paulus : « Per Evangelium ego vos genui ».||

1Cor. 4, 15.
cum generata25  fuerint septem diebus
interl.| interl.| tota presenti vita que septem diebus volvitur||

25  generata] genita Weber
erunt sub ubere
interl.| interl.| ut nutriantur lacte doctrine||
matris sue
interl.| interl.| Ecclesie||
die autem octavo
interl.| interl.| resurrectionis, quia tunc anima et corpus sanctum sacrificium erunt.||
et deinceps offerri poterunt Domino
marg.| marg.| BOS,  OVIS ET  CAPRA etc. Mater omnium natura est. Sub hac omne genus hominum, peccatorum scilicet et iustorum, septem diebus est. Si quis enim mandata operatur, vel simplex sit vel peccator, septem diebus, id est presentis vite seculo, oportet eum sustinere iura nature, sed octava die resurrectionis sub hac matre non erit, sed perfecta hostia Domini quod in hac vita esse non poterit, ubi omnia incerta et mutabilia. Unde Salomon : Ante mortem non laudes hominem.||

Sir. 11, 30.
Numérotation du verset Lv. 22,28 
sive illa bos sive ovis
interl.| interl.| figurale pascha||
non immolabuntur
marg.| marg.| NON  IMMOLABUNTUR. Legale pascha significat, quia hec Moyses in die paschatis tradidit immolanda Iudeis, dicens : Immolabis pascha Domino Deo tuo oves et boves etc. ; hoc pascha celebrare non possunt qui verum susceperunt.||
una die cum fetibus suis
interl.| interl.| Vero paschate, quod fetus dicitur pro temporis novitate, et quia figura tandem peperit veritatem.||
UNA DIE CUM FETIBUS etc. Quia vetus pascha tempus suum habuit, cui tempore suo novum successit, Christus autem figurale pascha in cena celebravit, et post aliam horam quasi alia die verum Pascha substituit, vel vere alia die, quia quarta decima die ad vesperum agebatur pascha Iudeorum. Quidquid autem post vesperum est, alterius diei est ; forsitan vero in his fetibus Christus significatur, de quo dicitur : Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis. Hic non eadem die qua vitulus et ovis occisus est : nam quartadecima die pascha celebraverunt. In crastino Christum crucifixerunt.||
Is. 9, 6.
Numérotation du verset Lv. 22,29 
si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino
interl.| interl.| Evangelicam conversationem, que Domino gratiarum actiones agit ; unde : « Luceat lux vestra coram hominibus : ut » etc.||

Mt. 5, 16.
ut possit esse placabilis
interl.| interl.| susceptibilis scilicet||
Numérotation du verset Lv. 22,30 
interl.| interl.| operando, contemplando||

26  quo immolatur] om. Weber
eam nec27  remanebit quicquam
interl.| interl.| aliquid incorrectum vel inconsummatum||

27  nec] non Weber
in mane
interl.| interl.| in principio||
diei alterius28 
interl.| interl.| futuri seculi quo non licet operari||

28  diei alterius] inv. Weber
ego Dominus
interl.| interl.| qui hic legem constituo : ibi iudico ; hic talenta committo, ibi rationem exigo.||
Numérotation du verset Lv. 22,31 
custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,32 
ne polluatis nomen meum sanctum
marg.| interl.| Polluti marg.| Nomen meum « per vos blasphematur » ||

Cf. Rm. 2, 24 : « Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est » ; cf. Is. 52, 5.
ut sanctificer
interl.| interl.| in futuris, non in presentibus||
in medio filiorum
interl.| interl.| verorum||
Israel ego Dominus qui sanctifico vos
Numérotation du verset Lv. 22,33 
et eduxi vos29  de terra Egypti
interl.| interl.| ne redeatis||

29  vos] om. Weber
ut essem vobis in Deum
interl.| interl.| ut cognosceritis me Deum ; quod erit, cum ipse erit « omnia in omnibus ».||
ego Dominus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_22)