initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 24

Numérotation du verset Lv. 24,1 
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 24,2 
precipe filiis Israel ut offerant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter

offerant] afferant Weber
Numérotation du verset Lv. 24,3 
extra velum testimonii in tabernaculo federis ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris

ad] in Weber
Numérotation du verset Lv. 24,4 
super candelabrum mundissimum ponentur semper in {t. 1 : Erfurt, f. 132ra ; facsim., p. 265a} [Rusch, f. 132ra ] conspectu Domini

candelabrum mundissimum] candelabro mundissimo Weber
Numérotation du verset Lv. 24,5 
accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
Numérotation du verset Lv. 24,6 
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
Numérotation du verset Lv. 24,7 
et pones super eos thus lucidissimum ut sit panes in monimentum oblationis Domini

panes] panis Weber monimentum] monumentum Weber
Numérotation du verset Lv. 24,8 
per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel federe sempiterno
Numérotation du verset Lv. 24,9 
Eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo.
Numérotation du verset Lv. 24,10 
Ecce autem {t. 1 : Erfurt, f. 132rb ; facsim., p. 265b} [Rusch, f. 132rb ] egressus filius mulieris Israelitis quem pepererat de viro egyptio inter filios Israel iurgatus est in castris cum viro Israelita

Istraelita] Istraelite Weber
Numérotation du verset Lv. 24,11 
cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Moysen vocabatur autem mater eius Salamuth
interl.|  retributio vel pacifica

Salamut(h) ΩM Rusch ] Salumith Weber
filia Dabri de tribu Dan
Numérotation du verset Lv. 24,12 
Miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
Numérotation du verset Lv. 24,13 
qui locutus est ad Moysen
Numérotation du verset Lv. 24,14 
dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum universus populus

blasphemum Weber ] plaspfemum Rusch universus populus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 24,15 
et ad filios Israel loqueris {t. 1 : Erfurt, f. 132va ; facsim., p. 266a} [Rusch, f. 132va ] homo10  qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum

10  homo Weber ] homo iter. cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lv. 24,16 
et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus obruet11  eum omnis populi12  multitudo sive ille civis sive13  peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur

11  obruet] opprimet Weber | 12  populi] om. Weber | 13  sive] seu Weber |
Numérotation du verset Lv. 24,17 
qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
Numérotation du verset Lv. 24,18 
qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
Numérotation du verset Lv. 24,19 
qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit sic14  fiet ei

14  sic] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 24,20 
fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
Numérotation du verset Lv. 24,21 
qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
Numérotation du verset Lv. 24,22 
equum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 24,23 
locutusque est Moyses ad filios Israel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israel sicut preceperat {t. 1 : Erfurt, f. 132vb ; facsim., p. 266b} [Rusch, f. 132vb ] Dominus Moysi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_24)