initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 25

Numérotation du verset Lv. 25,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai dicens
Numérotation du verset Lv. 25,2 
loquere filiis Israel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizetis sabbatum Domini

sabbatizetis] sabbatizet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,3 
sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
Numérotation du verset Lv. 25,4 
septimo anno sabbatum erit terre requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis

septimo] + autem Weber
Numérotation du verset Lv. 25,5 
que sponte gignet humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terre est

ginget] gingit Weber
Numérotation du verset Lv. 25,6 
sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancille et mercennario tuo et advene qui peregrinantur apud te
Numérotation du verset Lv. 25,7 
iumentis et pecoribus tuis omnia que nascantur prebebunt cibum

et pecoribus – tuis] inv. Weber nascantur] nascuntur Weber
Numérotation du verset Lv. 25,8 
numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum id est {t. 1 : Erfurt, f. 133ra ; facsim., p. 267a} [Rusch, f. 133ra ] septies septem que simul faciunt quadraginta novem annos

hebdomadas] hebdomades Weber | septies septem] inv. Weber | quadraginta novem – annos] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 25,9 
et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
Numérotation du verset Lv. 25,10 
sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terre vestre ipse est enim iubileus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam suam10  pristinam

vestre] tue Weber 10  suam] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,11 
quia iubileus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemie non colligetis
Numérotation du verset Lv. 25,12 
ob sanctificationem iubilei sed statim ablata comedetis
Numérotation du verset Lv. 25,13 
anno iubilei redient omnes ad possessiones suas
Numérotation du verset Lv. 25,14 
quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iubilei emes ab eo
Numérotation du verset Lv. 25,15 
et iuxta supputationem frugum vendet tibi
Numérotation du verset Lv. 25,16 
quanto plures11  anni remanserint post iubileum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minus emptori12  constabit tempus enim frugum vendet tibi

11  plures] plus Weber 12  minus emptori] minoris et Weber
Numérotation du verset Lv. 25,17 
nolite affligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 25,18 
facite precepta mea et iudicia custodite et {t. 1 : Erfurt, f. 133rb ; facsim., p. 267b} [Rusch, f. 133rb ] implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
Numérotation du verset Lv. 25,19 
et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
Numérotation du verset Lv. 25,20 
quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
Numérotation du verset Lv. 25,21 
dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
Numérotation du verset Lv. 25,22 
seretisque anno octavo et comedetis fruges veteres13  usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera

13  feuges veteres] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,23 
terra quoque non vendetur14  in perpetuum quia mea est et vos advene et coloni mei estis

14  vendetur] veniet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,24 
unde cuncta regio possessionis vestre sub redemptionis condicione vendetur
Numérotation du verset Lv. 25,25 
si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
Numérotation du verset Lv. 25,26 
si15  autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire

15  si] sin Weber
Numérotation du verset Lv. 25,27 
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddat16  emptori sicque recipiet possessionem suam

16  reddat] reddet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,28 
quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit {t. 1 : Erfurt, f. 133va ; facsim., p. 268a} [Rusch, f. 133va ] emptor quod emerat usque ad annum iubileum in ipso enim omnis venditio redibit17  ad dominum et ad possessorem pristinum

17  redibit] redit Weber
Numérotation du verset Lv. 25,29 
qui vendiderit domum suam18  intra muros urbis19  habebit licentiam redimendi donec unus annus impleatur20 

18  suam] om. Weber | 19  muros urbis] inv. Weber | 20  annus impleatur] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 25,30 
si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iubileo
Numérotation du verset Lv. 25,31 
sin autem in villa fuerit domus que muros non habet agrorum iure vendetur sin autem21  redempta non fuerit in iubileo revertetur ad dominum

21  sin autem] si ante Weber
Numérotation du verset Lv. 25,32 
edes Levitarum que in urbibus sunt semper possunt redimi
Numérotation du verset Lv. 25,33 
si redempte non fuerint in iubileo revertentur ad dominos quia domus urbium Levitarum22  sunt pro possessionibus23  inter filios Israel

22  levitarum] leviticarum Weber 23  sunt – pro possessionibus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,34 
suburbana autem eorum non veneant24  quia possessio sempiterna est

24  veneant] venient Weber
Numérotation du verset Lv. 25,35 
si attenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit {t. 1 : Erfurt, f. 133vb ; facsim., p. 268b} [Rusch, f. 133vb ] tecum
Numérotation du verset Lv. 25,36 
ne accipias ab eo usuras25  nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te

25  ab eo - usuras] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,37 
pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
Numérotation du verset Lv. 25,38 
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Egypti ut darem vobis terram Chanaan et essem Deus vester26 

26  Deus vester] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,39 
si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
Numérotation du verset Lv. 25,40 
sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iubileum operabitur apud te
Numérotation du verset Lv. 25,41 
et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
Numérotation du verset Lv. 25,42 
mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Egypti non veneant27  condicione servorum

27  veneant] venient Weber
Numérotation du verset Lv. 25,43 
ne affligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
Numérotation du verset Lv. 25,44 
servus et ancilla sint vobis de nationibus que in {t. 1 : Erfurt, f. 134ra ; facsim., p. 269a} [Rusch, f. 134ra ] circuitu vestro sunt
Numérotation du verset Lv. 25,45 
et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
Numérotation du verset Lv. 25,46 
et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in eternum. Fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam
Numérotation du verset Lv. 25,47 
si invaluerit apud vos manus advene atque peregrini et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius.
Numérotation du verset Lv. 25,48 
Post venditionem potest redimi qui voluerit, ex fratribus suis redimat28  eum

28  redimat] redimet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,49 
et patruus et patruelis et consanguineus et affinis sin autem et ipse potuerit redimat29  se

29  redimat] redimet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,50 
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis sue usque ad annum iubileum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
Numérotation du verset Lv. 25,51 
si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum secundum hos reddet et pretium
Numérotation du verset Lv. 25,52 
si pauci ponet rationem {t. 1 : Erfurt, f. 134rb ; facsim., p. 269b} [Rusch, f. 134rb ] cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
Numérotation du verset Lv. 25,53 
quibus ante servivit mercedibus imputatis non affliget eum violenter in conspectu tuo
Numérotation du verset Lv. 25,54 
quod si per hec redimi non potuerit anno iubileo egredietur cum liberis suis
Numérotation du verset Lv. 25,55 
mei enim servi sunt30  filii Israel quos eduxi de terra Egypti.

30  enim servi – sunt] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 25), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_25)