initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 27

Numérotation du verset Lv. 27,1 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens

1 Locutus] locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 27,2 
loquere filiis Israel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub estimatione dabit pretium
Numérotation du verset Lv. 27,3 
si fuerit masculus a vicesimo anno usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii

anno] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 27,4 
si mulier triginta
Numérotation du verset Lv. 27,5 
a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos mulier decem

mulier] femina Weber
Numérotation du verset Lv. 27,6 
ab uno mense usque ad quintum annum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres

quintum annum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 27,7 
sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem
Numérotation du verset Lv. 27,8 
si pauper fuerit et estimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille estimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit
Numérotation du verset Lv. 27,9 
{t. 1 : Erfurt, f. 136ra ; facsim., p. 273a} [Rusch, f. 136ra ] animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit
Numérotation du verset Lv. 27,10 
et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,11 
animal immundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 27,12 
qui diiudicans utrum bonum vel malum sit statuet pretium

vel] an Weber
Numérotation du verset Lv. 27,13 
quod si dare noluerit is qui offert addet supra estimationem quintam partem

noluerit] voluerit Weber estimationem] estimationis Weber
Numérotation du verset Lv. 27,14 
homo si voverit domum suam et sanctificaverit eam Domino considerabit sacerdos utrum bona sit an mala et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur

eam - Domino considerabit] inv. Weber sit - an mala] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 27,15 
sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem estimationis supra et habebit domum
Numérotation du verset Lv. 27,16 
quod si agrum possessionis sue voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis estimabitur pretium si triginta modiis ordei seritur ager10  quinquaginta siclis {t. 1 : Erfurt, f. 136rb ; facsim., p. 273b} [Rusch, f. 136rb ] venundetur11  argenti

10  ager] terra Weber 11  venundetur] veniet Weber
Numérotation du verset Lv. 27,17 
si statim ab anno incipientis iubilei voverit agrum quanto valere potest tanto estimabitur
Numérotation du verset Lv. 27,18 
sin autem post aliquantulum12  temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iubileum et detrahetur ex pretio

12  aliquantulum] aliquantum Weber
Numérotation du verset Lv. 27,19 
quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem estimate pecunie et possidebit eum
Numérotation du verset Lv. 27,20 
sin autem redimere noluerit13  sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit

13  redimere noluerit] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 27,21 
quia cum iubelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum
Numérotation du verset Lv. 27,22 
si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,23 
supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iubileum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino
Numérotation du verset Lv. 27,24 
in iubileo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis sue
Numérotation du verset Lv. 27,25 
{t. 1 : Erfurt, f. 136va ; facsim., p. 274a} [Rusch, f. 136va ] omnis estimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet
Numérotation du verset Lv. 27,26 
primogenita que ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt
Numérotation du verset Lv. 27,27 
quod si immundum animal est14  redimet qui obtulerit15  iuxta estimationem suam16  et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantumcumque fuerit ante17  estimatum

14  animal est] inv. Weber | 15  obtulerit] obtulit Weber | 16  suam] tuam Weber | 17  quantumcumque fuerit ante] quantocumque a te fuerit Weber |
Numérotation du verset Lv. 27,28 
omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,29 
et omnis consecratio que offertur ab homine non redimetur sed morte {t. 1 : Erfurt, f. 136vb ; facsim., p. 274b} [Rusch, f. 136vb ] morietur
Numérotation du verset Lv. 27,30 
omnes decime terre sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur
Numérotation du verset Lv. 27,31 
si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum
Numérotation du verset Lv. 27,32 
omnium decimarum18  que sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino

18  decimarum] + boves et oves et capre Weber
Numérotation du verset Lv. 27,33 
non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur
Numérotation du verset Lv. 27,34 
hec sunt precepta que mandavit Dominus Moysi et19  ad filios Israel in monte Sinai20 

19  et] om. Weber 20  Sinai] + Explicit liber vaiecra id est Leviticus Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 27), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_27)