initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Lv. 3,1 
Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio,
interl.| interl.| OrigenesORIGENES. Salutaris que ex bobus tantum offertur et ovibus vel capris. Nam pro peccatis anima generaliter iubetur offerre, sed post hec per varias personas itur, ut si pontifex delinquat, et offerat pro peccato, offeret vitulum, non sicut pro munere.||
et de bobus voluerit offerre marem
interl.| interl.| id est : fortia opera||
sive feminam
interl.| interl.| infirma||
interl.| interl.| utrosque enim digne oportet conversari si volunt salvari||
marg.| marg.| MAREM  SIVE  FEMINAM etc. HESYCHIUS. Superius in holocaustum tantum  mares offeruntur. Per holocaustum ergo summe virtutes designantur : virginem scilicet esse, mundo renuntiare, et similia, que paucorum sacrificia. Hostie vero pacificorum virtutes minores, et communia vota fidelium, quibus pacatur Deus. Unde  femine offeruntur cum  maribus, id est infirma opera cum fortioribus.||
immaculatam
interl.| interl.| labe peccati||

immaculatam Rusch] immaculata Weber
offeret coram Domino
interl.| interl.| in beneplacito Domini||
marg.| marg.| QUOD SI  HOSTIA etc. Origenes ORIGENES. Transmissis ceteris, de salutaribus sacrificiis dicit que de animalibus, id est bobo et capris et ovibus, offeruntur, et nihil ultra ad immolandum substituitur. Nec aves quidem,que in offerendis muneribus substitute sunt superius. Qui enim salutares offert hostias salutis sue iam conscius est. Necesse ergo habet ut magna et perfecta offerat. Unde Apostolus : « Perfectorum autem est solidus cibus ».||
marg.| marg.|  HESYCHIUS. Quod si hostia etc. Sunt secundum leges diverse hominum conversationes, sunt in modum scalarum ordinate virtutes, ut alius quasdam, alius assequatur omnes, ut quisque sublevetur a terra. Quod significat sacrificiorum differentia. Unde hic holocaustum id est se totum offert, sicut Paulus, qui Christo configitur cruci. Alius sacrificium pacificorum vel salutare, qui salutem desiderat nec potest ascendere ad sublimia. Qui enim non potest esse virgo si in sancto conversetur coniugio, vitam precipit a Domino qui ait : « Non omnes capiunt verbum istud », et inter salvatos necessario ordinatur. Hoc ipsum de contemptu rerum, de iustitia, de cibo cum gratiarum actione percipiendo. Magnus est enim qui magna, parvus, non minimus, qui salutem potest consequi, mediocria scilicet. Ergo secundum duas conversationum species, duas sacrificiorum spontaneorum ponit diffinitiones. Ait enim in Exodo : Altare de terra facietis michi, et immolabitis super illud holocaustomata et pacifica vestra, oves et boves etc. Subinfert pacifica, tanquam secundi ordinis et virtutis. Qui ergo sibi putat sufficere si salvetur, siquidem de bobus offert. Boves autem sunt qui ea que legis sunt faciunt, masculum et feminam immaculatum offert munus. Cum autem qui holocaustum offert non precipit offerre feminam, non quod femina privetur a conversatione, sed quia virorum, id est fortiorum, est perfecta sapere. Unde : « Mulierem fortem quis inveniet ? » Fortitudo enim vix in mulieribus invenitur. Pacificorum sacrificium virorum est et mulierum : oportet enim eas digne conversari ut perveniant ad salutem.||

Hbr. 5, 14.
Mt. 19, 11.
Ex. 20, 24.
Prv. 21, 10.
Numérotation du verset Lv. 3,2 
ponetque manum
interl.| interl.| ut supra||
super caput victime sue que immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotis sanguinem per altaris circuitum

sacerdotis] sacerdotes Weber altaris circuitum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 3,3 
et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino adipem
interl.| interl.| iram : hec enim operit cor||
interl.| interl.| iram, quam offerimus dum temperamus, vel cum pro Deo irascamur, et iram in eius causam reflectimus||
marg.| marg.| ADIPEM. HESYCHIUS. Oportet intelligibilem  adipem offerri, id est desiderium, quod Greci epithimiam dicunt, qui operit prius superiorem ventrem, deinde inferiorem, ut et cogitandi et faciendi desiderium offeramus : precedit enim cogitatio, succedit impletio. Hoc autem in ventre, id est in corde, facimus, in quo prius actiones proponimus tanquam appetamus ; deinde perficere festinamus tanquam digeramus. Nihil ergo pravum proponamus, nihil expleamus. Bene autem super ventrem superiorem, id est appetitum, describit  adipem qui operit ventrem, que maxima pars desiderii circa appetitum est vel propositum. Inferiori autem ventri duos renes coniunxit, quia affinitas quedam est renum et cordis. Unde : « Ure renes meos et cor meum ». {t. 1 : Erfurt, f. 107ra ; facsim., p. 215a} [Rusch, f.  107ra ] Alibi quoque coniungitur : Qui probas renes et corda. Motum siquidem irascendi, medici ponunt in corde, in renibus autem memoriam huius rei dicunt iacere, in quibus et femina causa est. Unde etiam eis cum femoribus communio est. Vult ergo et nuptiarum desiderium Deo offerri, ut fiat causa prolis, non fornicationis, ut sit honorabile coniugium et thorus immaculatus. Iram quoque Deo offeramus, ut contra peccatum irascamur. Unde : « Irascimini, et nolite peccare ». Hinc Moyse iratus valde, proiecit tabulas, et confregit. Quia vero in epate concupiscentia est, pinnam, id est summitatem, precipit cum renibus auferri et offerri : ut primitiva cogitationum nostrarum Deo offeramus, et per delibationem massam sanctificemus.||

Ps. 25, 2.
Ier. 11, 20.
Ps. 4, 5 ; Eph. 4, 26.
Cf. Ex. 32, 19.

Domino] Domini Weber
interl.| interl.| cor et iecur cordique adherentia||
marg.| marg.| VITALIA. Septuaginta : Ventrem, id est cor. Cuius secundo facit mentionem iuxta Septuaginta, quia duplicem habet operationem secundum medicos, quia per unam partem alimentum trahit, quam vocant ventrem superiorem. Per alteram purgationem discernit, quam vocant ventrem inferiorem. Renes sunt genitalium seminum ministeria cum ventre et femoribus communicantes. Primum ergo adipem, qui supra ventrem est et duos renes et adipem qui super eos est, id est super femora, que renibus sunt vicina, iubet offerri : in medio enim femoris et ventris sunt positi.||
et quicquid pinguedinis est intrinsecus
interl.| interl.| Septuaginta : omnem adipem qui in ventre est||

est intrinsecus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 3,4 
duos renes
interl.| interl.| in quibus vis libidinis||
interl.| interl.| in quibus vis generandi||
cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris
marg.| marg.| RETICULUM  IECORIS. Id est epatis, in quo delectatio vel concupiscentia. Unde iuxta Septuaginta : Pinna epatis cum renibus auferetur. Iecur enim in renibus vim operationis ministrat.||
cum renunculis
interl.| interl.| in quo sedes caloris et initium desiderii, in quo appetitus gule notatur, quem offerimus cum Dei amore refrenamus||
Numérotation du verset Lv. 3,5 
adolebuntque ea super altare
interl.| interl.| supernum||
in holocaustum lignis
interl.| interl.| exemplis Patrum||
igne
interl.| interl.| Spiritus sancti||
interl.| interl.| secundum mandata, Spiritus conversando||
interl.| interl.| quia fundamentum totius boni||
supposito in oblationem suavissimi odoris Domino
interl.| interl.| cui placet perficere fructum, non solum centesimum vel sexagesimum, sed etiam tricesimum||
Numérotation du verset Lv. 3,6 
si vero de ovibus fuerit eius oblatio
interl.| interl.| in ove innocentia, sicut et in agno figuratur||
et pacificorum hostia sive masculum
interl.| interl.| fortia||
sive feminam
interl.| interl.| infirma opera||
obtulerit immaculata
interl.| interl.| a labe peccati||
erunt omnia

omnia] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 3,7 
si agnum obtulerit coram Domino
Numérotation du verset Lv. 3,8 
ponet manum
interl.| interl.| ut supra||
suam super caput victime sue que immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum

suam] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 3,9 
et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem
interl.| interl.| desiderii vel concupiscentie||
et caudam
interl.| interl.| cauda finis est corporis : hec immolatur, cum opus bonum ad finem perducitur||
totam
marg.| marg.| ET CAUDAM etc. Septuaginta : Lumbum sine macula integrum, ne scilicet aliud offeratur Deo, aliud adversario. Sufficit enim huic ad veniam que virtutis sunt non agere ; sin autem mala operatur, veniam non consequitur. Unde : Estote simplices sicut columbe. Columbe enim nimiam simplicitatem habent, maliciam nullam. Qui de bobus sacrificium offert, lumbum Deo offerre non eget, quem in bonis operibus constringit et exercet. Qui de capris immolat, non habet lumbum immaculatum quem offerat, quia eum olim peccato maculavit. Qui ergo non fuit in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, non qui peccator fuit. Hac causa in sacrificio pacificorum ab agnis capras distinxit.||

Mt. 10, 16.
Numérotation du verset Lv. 3,10 
cum renibus et pinguedinem que operit ventrem atque universa vitalia
interl.| interl.| hec iam exposita sunt||
et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque
interl.| interl.| Septuaginta : pinnam||
iecoris cum renunculis
marg.| marg.| SI VERO DE  OVIBUS etc. HESYCHIUS. Quem precipiat offerre bovem, quem rursus ovem, et quem capram, superius diximus. Bos enim est qui legis mandata operatur. Oves : simplices. Capre quia simplices ante peccatores, modo penitentes. Sed ibi ovibus capras miscuit dicens : Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris etc. Septuaginta vero : Si ab ovibus munus eius ab agnis et hedis, immaculatum offeret. Ovis enim agnorum et hedorum genus esse videtur. Unde Amos : E populis ego sum, et sustulit me Dominus de gregibus ovium, cum ‘e populis’ proprie dicatur, qui capris vescitur. Quia ergo lex quedam agnos, quedam capras dicit. Agni autem tantum simplices sunt, qui nihil peccaverunt ; capre autem simplices, qui peccaverunt et conversi sunt : recte quodammodo sacrificium in holocaustum unum est. Qui enim post peccatum perfecta vult sapere, debet conversari sicut qui non peccaverit ante. In sacrificio autem pacificorum cum in ovibus et capris et bobus cetera eadem custodisset, hoc unum plus in ovibus posuit ; quod non solum adipem reticulumque iecoris, vel secundum Septuaginta, pinnam epatis et renes, sed et caudam, vel etiam secundum Septuaginta, lumbum immaculatum cum renibus iussit offerri. Quia enim ut simplex multa que facere debuit omisit : virtute sua debet uti, in bonum faciendum, non, ut simplex, in malum tantum vitandum, ut manifestum sit, quia que scire {t. 1 : Erfurt, f. 107rb ; facsim., p. 215b} [Rusch, f.  107rb ] potest non omittit. Iure cauti redduntur simplices, qui ex simplicitate facile possunt ad voluntatem trahi, ut non solum renes et adipem qui super ipsos est, sed et lumbum offerant qui in renibus est. Lumbus enim virtutem significat. Unde Roboam ait : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. Et alibi : Lumbos vestros precingetis. In lumbis quoque operatio generationis.||

Cf. Am. 7, 14-15.
3Rg. 12, 10.
Numérotation du verset Lv. 3,11 
et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis
interl.| interl.| spiritualis||
interl.| interl.| ignis absumens sacrificia, absorbens mortem victoria||
et oblationis Domini
Numérotation du verset Lv. 3,12 
interl.| interl.| simplex qui ante peccavit et penituit||
interl.| interl.| que habitum penitentie significat||
fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
Numérotation du verset Lv. 3,13 
ponet
interl.| interl.| qui penitentiam offert, in principio bonis operibus operam det||
manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
interl.| interl.| ut supra||
Numérotation du verset Lv. 3,14 
tollentque ex ea in pastum ignis
interl.| interl.| Spiritus sancti||
dominici adipem
interl.| interl.| iram, ut supra||
qui operit ventrem
interl.| interl.| quia impedit ira animum ne possit cernere verum||
et qui tegit universa vitalia
interl.| interl.| cor et iecur et que his adherent||
Numérotation du verset Lv. 3,15 
duos renunculos cum reticulo quod est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis

quod] qui Weber
Numérotation du verset Lv. 3,16 
adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis et suavissimi odoris. Omnis adeps
interl.| interl.| ut omne desiderium nostrum offeratur Domino, non partim mundo. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus.||

super altare – sacerdos] inv. Weber
Domini erit
Numérotation du verset Lv. 3,17 
iure perpetuo
interl.| interl.| non quia figura semper observetur, sed quod per ea intelligitur||
in generationibus
interl.| interl.| per singulas etates||
et cunctis habitaculis vestris
interl.| interl.| Ecclesiis vel quibuslicet locis||
interl.| interl.| id est : omni conversatione sive sociali sive solitaria||
nec adipem10 
interl.| interl.| carnis appetitum vel desiderium||

10  adipem] scrips., adipē Rusch, adipes Weber
nec sanguinem
interl.| interl.| omnis ratio et intellectus animi, que sanguis significat, Dei consecranda sunt : anima enim in sanguine est.||
omnino comedetis.
marg.| marg.| NEC  ADIPEM etc. Propriam concupiscentiam, id est carnalem, habere non debemus : Quisque enim temptatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.  Sanguinem prohibet  comedi, ne quemquam interficiamus.  Sanguinem enim edere bestiarum, id est crudelium est. Ideo autem  omnino additur, ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde iussit sanguinem fundi circa basim altaris.||

Iac. 1, 14.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_3)