initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Lv. 4,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 4,2 
loquere filiis Israel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini que precepit ut {t. 1 : Erfurt, f. 107va ; facsim., p. 216a} [Rusch, f.  107va ] non fierent quippiam fecerit
Numérotation du verset Lv. 4,3 
si sacerdos qui unctus est peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino

unctus est] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,4 
et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius immolabitque eum Domino

immolabitque] et immolabit Weber
Numérotation du verset Lv. 4,5 
hauriet quoque de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum {t. 1 : Erfurt, f. 107vb ; facsim., p. 216b} [Rusch, f. 107vb ] testimonii

illum] illud Weber
Numérotation du verset Lv. 4,6 
cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eum septies coram Domino contra velum sanctuarii

eum] eo Weber
Numérotation du verset Lv. 4,7 
ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basem
interl.|  evangelium

basem] basim Weber
altaris
interl.|  corpus Christi
holocausti in introitu tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 4,8 
et adipem vituli offeret pro peccato tam eum qui vitalia operit quam omnia que intrinsecus sunt

offeret] auferet Weber vitalia operit] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,9 
duos renunculos et reticulum quod est supra eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis

supra] super Weber
Numérotation du verset Lv. 4,10 
sicut offertur de vitulo hostie pacificorum et adolebit ea super {t. 1 : Erfurt, f. 108ra ; facsim., p. 217a} [Rusch, f. 108ra ] altare holocausti

offertur] aufertur Weber
Numérotation du verset Lv. 4,11 
pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et cum10  fimo

10  cum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,12 
et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem que in loco effuso11  cinerum cremabuntur

11  effuso] effusorum Weber
Numérotation du verset Lv. 4,13 
quod si omnis turba filiorum12  Israel ignoraverit et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est

12  filiorum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,14 
et postea intellexerit peccatum suum offeret pro peccato suo vitulum13  adducetque eum ad ostium tabernaculi

13  pro peccato (suo Rusch tantum) – vitulum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,15 
et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
Numérotation du verset Lv. 4,16 
inferet sacerdos qui unctus {t. 1 : Erfurt, f. 108rb ; facsim., p. 217b} [Rusch, f. 108rb ] est ex14  sanguine eius in tabernaculum testimonii

14  ex] de Weber
Numérotation du verset Lv. 4,17 
tincto digito aspergens septies contra velum
Numérotation du verset Lv. 4,18 
ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 4,19 
omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
Numérotation du verset Lv. 4,20 
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit eis15  Dominus

15  eis] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,21 
ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem vitulum quia est pro peccato16  multitudinis

16  est – pro peccato] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,22 
si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
Numérotation du verset Lv. 4,23 
et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris immaculatum
Numérotation du verset Lv. 4,24 
ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in {t. 1 : Erfurt, f. 108va ; facsim., p. 218a} [Rusch, f. 108va ] loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est.
Numérotation du verset Lv. 4,25 
Tinget sacerdos digitum in sanguine hostie pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,26 
adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius et17  dimittetur ei

17  et] ac Weber
Numérotation du verset Lv. 4,27 
quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terre ut faciat quicquam de18  his que Domini lege prohibentur atque delinquat

18  de] ex Weber
Numérotation du verset Lv. 4,28 
et cognoverit peccatum suum offeret capram immaculatam
Numérotation du verset Lv. 4,29 
ponetque manum super caput hostie que pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
Numérotation du verset Lv. 4,30 
tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,31 
omnem autem adipem auferens19  {t. 1 : Erfurt, f. 108vb ; facsim., p. 218b} [Rusch, f. 108vb ] sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei

19  adipem auferens] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,32 
si20  autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet immaculatam

20  si] sin Weber
Numérotation du verset Lv. 4,33 
ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent cedi holocaustorum21  hostie

21  cedi holocaustorum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,34 
sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,35 
omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps22  qui immolatur pro pacificis23  cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur ei24  .

22  adeps] + arietis Weber | 23  pacificis] + et Weber | 24  ei] illi Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_4)