initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Lv. 7,1 
Hec quoque lex est hostie pro delicto sancta sanctorum est

1 lex est] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,2 
idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
Numérotation du verset Lv. 7,3 
offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
Numérotation du verset Lv. 7,4 
duos renunculos et pinguedinem que iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 7,5 
et adolebit ea {t. 1 : Erfurt, f. 111vb ; facsim., p. 224b} [Rusch, f. 111vb ] sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
Numérotation du verset Lv. 7,6 
omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 7,7 
sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostie una erit lex ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit

una erit - lex] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,8 
sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
Numérotation du verset Lv. 7,9 
et omne sacrificium simile quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine preparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
Numérotation du verset Lv. 7,10 
sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron equa mensura per singulos dividetur
Numérotation du verset Lv. 7,11 
hec est lex hostie pacificorum que offertur Domino
Numérotation du verset Lv. 7,12 
{t. 1 : Erfurt, f. 112ra ; facsim., p. 225a} [Rusch, f. 112ra ] si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
Numérotation du verset Lv. 7,13 
panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum que immolatur pro pacificis
Numérotation du verset Lv. 7,14 
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostie sanguinem
Numérotation du verset Lv. 7,15 
cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
Numérotation du verset Lv. 7,16 
si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit {t. 1 : Erfurt, f. 112rb ; facsim., p. 225b} [Rusch, f. 112rb ] vesci licitum est
Numérotation du verset Lv. 7,17 
quicquid autem tertius dies invenerit ignis absumet

dies invenerit] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,18 
si quis de carnibus victime pacificorum die tertio comederit irrita erit oblatio eius nec proderit offerenti quin potius quecumque anima tali se edulio contaminaverit prevaricationis rea erit

erit] fiet Weber | eius] om. Weber | contaminaverit] contaminarit Weber |
Numérotation du verset Lv. 7,19 
caro que aliquid tetigerit immundum non comedetur sed comburetur igni qui fuerit mundus vescetur ex ea

ex] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,20 
anima polluta que ederit de carnibus hostie pacificorum que oblata est Domino peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,21 
et que tetigerit immunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei que polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,22 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 7,23 
loquere filiis Israel adipem ovis et bovis et capre non comedetis

ovis et bovis] b. e. o. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,24 
adipem {t. 1 : Erfurt, f. 112va ; facsim., p. 226a} [Rusch, f. 112va ] cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in varios usus

varios usus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,25 
si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo
Numérotation du verset Lv. 7,26 
sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus
Numérotation du verset Lv. 7,27 
omnis anima que ederit sanguinem peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,28 
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 7,29 
loquere filiis Israel dicens10  qui offert victimam pacificorum Domino {t. 1 : Erfurt, f. 112vb ; facsim., p. 226b} [Rusch, f. 112vb ] offerat simul et sacrificium id est libamenta eius.

10  dicens] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,30 
Tenebit manibus adipem hostie et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecraverit11  tradet sacerdoti

11  consecraverit] consecrarit Weber
Numérotation du verset Lv. 7,31 
qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius
Numérotation du verset Lv. 7,32 
armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 7,33 
qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit12  armum dextrum in portione {t. 1 : Erfurt, f. 113ra ; facsim., p. 227a} [Rusch, f. 113ra ] sua

12  habebit] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 7,34 
pectusculum enim elevationis13  et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israel

13  elevationis] elationis Weber
Numérotation du verset Lv. 7,35 
hec est unctio Aaron et filiorum eius in cerimoniis Domini die quo14  obtulit eos Moyses ut sacerdotio fungerentur

14  quo] qua Weber
Numérotation du verset Lv. 7,36 
et que precepit eis dari15  Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis

15  eis dari] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,37 
ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pro16  pacificorum victimis

16  pro] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,38 
quam17  constituit Dominus Moysi in monte Sinai quando mandavit filiis Israel ut offerrent {t. 1 : Erfurt, f. 113rb ; facsim., p. 227b} [Rusch, f. 113rb ] oblationes suas Domino in deserto Sinai.

17  quam Cava Rusch Clementina Edmaior. ] quas Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_7)