initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Lv. 8,1 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens

1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 8,2 
tolle Aaron cum filiis suis et vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis

et] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,3 
et congregabis omnem cetum ad ostium tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 8,4 
fecit Moyses ut Dominus imperaverat et congregata omni turba ante fores

imperaverat] imperarat Weber et congregata] congregataque Weber
Numérotation du verset Lv. 8,5 
ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri
Numérotation du verset Lv. 8,6 
statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset {t. 1 : Erfurt, f. 113va ; facsim., p. 228a} [Rusch, f. 113va ] eos
Numérotation du verset Lv. 8,7 
vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens eum tunica hyacinthina desuper {t. 1 : Erfurt, f. 113vb ; facsim., p. 228b} [Rusch, f. 113vb ] humerale imposuit

eum] om. Weber hyacinthina] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 8,8 
quod astringens cingulo aptavit rationale in quo {t. 1 : Erfurt, f. 114ra ; facsim., p. 229a} [Rusch, f. 114ra ] erat doctrina et veritas

rationale] rationali Weber
Numérotation du verset Lv. 8,9 
Cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut preceperat ei Dominus

Cidari Rusch ] Cidarim Weber
Numérotation du verset Lv. 8,10 
tulit et unctionis oleum quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua

linivit] levit Weber
Numérotation du verset Lv. 8,11 
cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labiumque10  cum basi sua sanctificavit oleo

10  labiumque] labrumque Weber
Numérotation du verset Lv. 8,12 
quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
Numérotation du verset Lv. 8,13 
filios quoque eius oblatos consecravit vestivitque11  tunicis lineis et cinxit balteis12  imposuitque mitras {t. 1 : Erfurt, f. 114rb ; facsim., p. 229b} [Rusch, f. 114rb ] ut iusserat Dominus

11  consecravit vestivitque] vestivit Weber 12  balteis] balteo Weber
Numérotation du verset Lv. 8,14 
obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuisset13  Aaron et filii eius manus suas

13  posuisset] posuissent Weber
Numérotation du verset Lv. 8,15 
immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit sanguinem reliquum14  ad fundamenta eius

14  sanguinem reliquum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,16 
adipem vero15  qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare

15  vero] autem Weber
Numérotation du verset Lv. 8,17 
vitulum cum pelle et16  carnibus et fimo cremans extra castra sicut preceperat Dominus

16  et] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,18 
obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum imposuissent Aaron et {t. 1 : Erfurt, f. 114va ; facsim., p. 230a} [Rusch, f. 114va ] filii eius manus suas
Numérotation du verset Lv. 8,19 
immolavit eum et fudit sanguinem eius per circuitum altaris17 

17  circuitum altaris] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,20 
ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni
Numérotation du verset Lv. 8,21 
lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut preceperat ei
Numérotation du verset Lv. 8,22 
obtulit et arietem secundum in consecratione18  sacerdotum posueruntque super caput eius19  Aaron et filii eius manus suas

18  consecratione] consecrationem Weber 19  eius] illius Weber
Numérotation du verset Lv. 8,23 
quem cum immolasset Moyses sumens de sanguine tetigit extremum auricule dextere Aaron et pollicem manus eius dextere similiter et pedis.
Numérotation du verset Lv. 8,24 
Obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auricule singulorum dextere et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum.
Numérotation du verset Lv. 8,25 
Adipem vero et caudam omnemque {t. 1 : Erfurt, f. 114vb ; facsim., p. 230b} [Rusch, f. 114vb ] pinguedinem que operit intestina reticulum20  iecoris et duos renunculos21  cum adipibus suis et armo dextro separavit

20  reticulum] reticulumque Weber 21  renunculos] renes Weber
Numérotation du verset Lv. 8,26 
tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panes22  absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum

22  panes] panem Weber
Numérotation du verset Lv. 8,27 
tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino
Numérotation du verset Lv. 8,28 
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domino23 

23  Domino] Domini Weber
Numérotation du verset Lv. 8,29 
tulitque24  pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut preceperat ei Dominus

24  tulitque] tulit et Weber
Numérotation du verset Lv. 8,30 
assumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari {t. 1 : Erfurt, f. 115ra ; facsim., p. 231a} [Rusch, f. 115ra ] aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes25 

25  vestes] + eorum Weber
Numérotation du verset Lv. 8,31 
cumque sanctificasset eos in vestitu suo precepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut precepit mihi Deus26  dicens Aaron et filii eius comedent eos

26  Deus] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,32 
quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
Numérotation du verset Lv. 8,33 
de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo implebitur27  tempus consecrationis vestre septem enim diebus finitur consecratio

27  implebitur] complebitur Weber
Numérotation du verset Lv. 8,34 
sicut et impresentiarum factum est ut ritus sacrificii compleretur
Numérotation du verset Lv. 8,35 
die ac nocte manebitis in tabernaculo {t. 1 : Erfurt, f. 115rb ; facsim., p. 231b} [Rusch, f. 115rb ] observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi preceptum est
Numérotation du verset Lv. 8,36 
fecerunt28  Aaron et filii eius cuncta que locutus est Dominus per manum Moysi.

28  fecerunt] feceruntque Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_8)