initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <05. Leviticus*> ©Gloss-e.irht.cnrs.fr Martin Morard edidit, Armelle Le Huërou glossas transcripsit, collaborante Annalisa Chiodetti (textus biblicus), Parisiis, 2018. [en cours de révision] La Glose sur le Lévitique dépend des homélies d’Origène sur ce livre ainsi que de la version latine ducommentaire d’Hésychius de Jérusalem, dont le texte grec semble perdu, ainsi que du commentaire de Raban qui pille le commentaire d’Hésychius d’après un texte identique à celui de la version éditée. Le texte de la Glose semble légérement plus proche de celui de l’édition d’Hésychius que de celle de Raban à certains endroits, ailleurs c’est l’inverse. Selon Wenger1956 (p. 456 ), le texte des deux manuscrits d’Hésychius conservés à Paris (auxquels on peut ajouter Tr212) appartiendrait à une même famille, « nettement » différente de celle qui a servi à l’édition. Les courts sondages publiés ci-dessous révèlent plutôt un texte assez proche de celui de l’édition dont la Glose s’écarte soit parce qu’elle dépendrait d’une autre version du texte latin d’Hésychius, soit, plus probablement, en raison du processus de sententiarisation qui la caractérise. Rusch ajoute à Hésychius et à Raban. On notera par exemple, à propos de Lv. 4, 11, une allusion à la thèse christologique du Christus apsuchon d’Arius et d’Eunome, combatue par Athanase d’Alexandrie au synode d’Alexandrie de 362 (Lv. 4, 11 marg., Erfurt, f. 108ra ; facsim., p. 217a ), que les manuscrits du 13e siècle de la Glose semblent encore ignorer. La recherche de son origine reste encore à poursuivre. En Lv. 7, 30, la sentence extraite de la lettre 64 de Jérôme à Fabiola a conduit certains auteurs à attribuer à Pline une formule concernant le siège de la volupté dans le foie qui vient simplement de Jérôme. Soit la rédaction initiale de la sentence dépend d’un commentaire oral mal compris par un auditeur, soit le glosateur a mal compris Jérôme, soit des scolies interlinéaires comme « ut Plinius » ou « ut P<aschasi>us » ont été insérées à mauvais escient. En tout état de cause, la source hiéronymienne a été non seulement reformulée, mais aussi interpolée. Glossa : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 1, Erfurt, f. 104ra-136vb ; facsim., p. 502b-506b. Textus Bibliae : ΩF : deficit Rusch => in apparatu : Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 135-176. Fontes : Rabanus Maurus, In Lv., PL 108, 245-586 << Hesychius Hierosolymitanus , Commentarius in Leviticum : Cambridge, Trinity College 52 (12e s.) Firenze, Laur. Plut. 17 cod. 16 (13e s.) Grenoble, BM, 229 (308), 12es. 3/4, prov. Grande Chartreuse; Londres, BL, Harley 3032 (9e s. init.) ; New-York, Pierpont-Morgan, 768 (9e s.). Paris, BnF, lat. 11995 , prov. Corbie Paris, BnF, lat. 2312 = Regius 3805, prov. Fleury Tr212 : Troyes, BM, 212 (12e s.), prov. Clairvaux Hesychius1527 : ed. : Isychii presbyteri Hierosolymorum in Leviticum libri septem ornatissimo viro domino Mathiae Saraecastro, officiali Trevirensi, Johannes Sichardus, Basilea apud And. Crabandrum, 1527 [de préférence à ] Hesychius1618 : Magna Bibliotheca Veterum Patrum, t. 7, Cologne, 1618 PG93  : PG 93, 787-1180 (mendosa editio) << J.-P. Migne, Cursus theologicus Completus, t. 49 , col. 343-733, (pagination différente de PG 93). A. Vaccari , Esichio di Gerusalemme e il suo « Commentarius in Leviticum », Bessarione 22 (1918), p. 8-46 = Scritti di erudizione e di filologia, 1, Roma, 1952, p. 165-206 ; Wenger 1956 : A. Wenger , Hésychius de Jérusalem. Le fragment grec du commentaire"In Leuiticum", in Revue des études augustiniennes, 2, 1956, p. 464-470, p. 464 : « Le Commentaire in Leviticum est la traduction latine d’un original grec appartenant à Hésychius de Jérusalem » ; Albert Siegmund , Die Überlieferung der griechischen christlichen Literatur in der lateinischen Kirche, Munich, 1949, p. 87-88. [MM2018.09.14] <Prothemata>   {t. 1 : Erfurt, f. 104ra ; facsim., p. 209a} HESYCHIUS. Querendum est quare liber iste Leviticus dicatur, quia scilicet in hoc nomine totius libri argumentum manifestatur. Tribus Levi tabernaculi ministerium sortita est, in quo sacrificia et primitias, primogenitorum oblationes offerri preceptum est, que omnia sicut cetera ad Levitas pertinent. A quibus liber iste congruum sortitus est nomen, quibus hec omnia digerit per ordinem.  Vaietra, alias vaiiqra Hebraice, leviticus Grece, et Latine offertorius vel sacrificativus, quia de sacrificiis et cerimoniis agit. Hic bene post Exodum ponitur. In eo enim tabernaculum ordinatur, in hoc ea continentur que Dominus Moysi de tabernaculo loquebatur, et tabernaculi cerimonie.  HESYCHIUS. Si quis querat quare libri Legis divisi sunt, cum hystoria tempore indivisa sit, respondendum est : ut fastidium scilicet lectori auferret librorum divisio, sicut et vie spacia dividit viator, tanquam divisus minuatur labor.  GILIBERTUS. Rabbanus ab Hesychio Hierosolimorum episcopo (qui Leviticum satis plene exposuit) multa collegit Rabanus Maurus , In Lv., PL, 108, 245-586 Hesychius Hierosolymitanus , Commentarius in Leviticum, PG 59., ab aliis quoque Patribus qui eius aliquas sententias exposuerunt, quedam operi suo apposuit, et ex confuso sententiarum ordine quemdam expositionis ordinem multorum doctorum sententias alternando composuit.  HESYCHIUS. Pre omnibus necesse est interpretationem Legis ad anagogen trahi, et spiritualem intelligentiam in littera prescrutari. Hoc enim non contradicit Legi, sed eam defendit. Spiritualem quippe intellectum diligenter esse intelligendum : etiam ipse Christus ostendit, qui in parabolis suis agrum mundum, agricolam seminantem semen bonum iustos, zizania malignos, messores quoque angelos, et inimicum superseminantem diabolum appellavit. Quis ergo vetat bovem eum qui operatur iustitiam appellare, sicut ovem simplicem et innocentem, columbam et turturem sublimius agentes et contemplationi vacantes ? Numquid non Ezechiel Hierusalem leenam dixit, et catulum eius Eliachim, qui ductus est in Egyptum, et alium catulum Ioachim in Babilone ductum ? Non solum que in parabolis dicta sunt, sed et que secundum historiam sunt, ad sublimiorem ducenda esse intellectum Paulus ostendit dicens Gal. 4, 22. : Scriptum est : Quoniam Abraam duos filios etc. ; post que addidit Gal. 4, 24. : « Que sunt per allegoriam dicta. Hec enim sunt duo Testamenta » etc. Fortassis autem noxia erit littera spoliata spirituali intelligencia, et variis reprehensionibus obnoxia. Unde per Ezechielem et bonam legem et non bonam Dominus appellat dicens Ez. 20, 11 (Edmaior.). : « Dedi eis precepta mea et iudicia mea ostendi eis, que faciat homo et vivat in eis ». Et alibi Ez. 20, 25. :"Dedi eis mandata non bona et iudicia in quibus non vivant". Patet ergo bona esse et non bona, et in quibus vivant et quibus non vivant. Qui enim custodit secundum Spiritum, vivit in eis. Qui autem secundum carnem moritur Cf. Rm. 8, 13., quia vitam non agnoscit in eis. Deinde legislator non semper, sed certo tempore voluit custodiri legis superficiem, ut reprimeret duram Iudeorum cervicem. Unde Ex. 32, 9 ; Dt. 9,13. : Scio « quod populus iste dure cervicis sit ». Isaias Isaias] corr., Osee Rusch * Is. 15, 5 ; cf. Ier. 48, 34. autem vocat Iudeos vitulam conternantem, que scilicet nullo modo domatur. Et alibi Os. 10, 11. : Efraim vitula docta diligere trituram, transivi super pulcritudinem colli eius ; in quo obedientia significatur. Iugum enim legis imposuit, ut humiliati libenter susciperent leve et suave iugum Cf. Mt. 11, 30..  ORIGENES. Si secundum quosdam etiam nostrorum simplicem intellectum sequamur, et absque ulla (ut ipsi nos deridere solent) stropha verbi et allegorie nubilo vocem legislatoris excipiamus, ego ecclesiasticus sub fide Christi vivens, et in medio Ecclesie positus, ad sacrificandum vitulos et agnos, et offerendam similam cum thure et oleo, divini precepti autoritate compellor. Ipse ergo Dominus, ipse Spiritus sanctus deprecandus est, ut omnem nebulam peccati, que visum cordis nostri obscurat, auferre dignetur, ut spiritualem intelligentiam intueamur, secundum illud Ps. 118, 18. : « Revela oculos meos et considerabo » etc.  ISIDORUS. Omnis hostiarum diversitas Christi hostiam prefigurabat. Unde, veritate oblata, cessavit umbra, verum sacrificium veri et eterni sacerdotis prefigurans. Ideo autem hostiis animalium propter emundationem oblatis, una vera hostia Christi promittebatur, in qua fieret remissio peccatorum, de carne et sanguine contractorum, qui regnum Dei non possidebunt, quia substantia corporalis in celestem mutabitur qualitatem. Christus in vitulo propter virtutem crucis offerebatur. In agno, propter innocentiam. In ariete, propter principatum. In hirco, propter similitudinem carnis peccati. In turture et columba, quia Deus et homo."Mediator enim Dei et hominum" 1Tim. 2, 5. in duarum substantiarum coniunctione monstrabatur. In similaginis conspersione credentium per aquam baptismi collectam esse Ecclesiam, id est corpus Christi, ostendebatur. Nos autem moraliter offerimus vitulum, cum carnis superbiam vincimus. Agnum, cum irrationabiles motus corrigimus. Hedum, dum lasciviam superamus. Columbam, dum simplices sumus. Turturem, dum casti sumus. Panes azimos, cum non in fermento malicie, sed in azimis sinceritatis epulamur.  RABANUS. Hieronymus singula sacrificia, immo singulas pene sillabas et vestes Aaron, et totum Leviticum ordinem, celestia dicit sperare sacramenta. Origenes quoque ait : Quia sicut in novissimis diebus Verbum Dei ex Maria virgine carne vestitum processit in mundum, cuius caro ab omnibus videbatur, divinitas paucis et electis cognita tegebatur : sic verbum Dei per prophetas profertur ad homines, ibi carnis, hic littere velamine tectum. Littera tanquam caro aspicitur, spiritualis sensus tanquam divinitas sentitur. Capitulum 1 {t. 1 : Erfurt, f. 104rb ; facsim., p. 209b} Vocavit  Septuaginta : revocavit  HESYCHIUS. VOCAVIT AUTEM etc. Secundum Septuaginta : Revocavit . Sicut secundum eos, revocavit Deus Beseleel ex nomine Ex. 36, 30., quando precepit fieri tabernaculum secundum figuram que ostensa est in monte : ergo et nunc quandam sacrificiorum intelligibilium imaginem describere precepit, hec revocatio quippe quandam dispensationem rerum vel verborum ad superiora respicientium innuit. autem Moysen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii  celo vel Scriptura in qua imagines et figure misteriorum in futurarum rerum testimonium dicens :  VOCAVIT AUTEM etc. HESYCHIUS. Per coniunctionem sequentia iungit precedentibus, initium scilicet libri huius fini precedentis. Unius enim et eiusdem diei opus in utroque continetur. Liber quoque Numeri, quia nihil habet medium inter se et Leviticum, simile sortitur prohemium ; hoc est Nm. 1, 1. : « Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai » etc. Nihil ergo post hystoriam Levitici ante hystoriam Numeri populus egit : neque enim locum mutaverat, quia necdum tabernaculum dedicaverat, nec multum temporis preterierat. In primo quippe mense secundi anni, eiusdem mensis initio agere ceperunt. In Exodo autem et Genesi, quia multum tempus medium mortis Ioseph et egressionis filiorum Israel fluxerat, coniunctio non obtinet principium, sed oportunum dispensationi eorum dispensatur exordium Ex. 1, 1. :"Hec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt Egyptum".  ORIGENES. VOCAVIT AUTEM etc. In principio, leges sacrificiorum et munerum promulgans, ait : Si homo munus offert Deo, offeret de bobus vel pecoribus, id est agnis et hedis. Si vero ex avibus, turtures vel pullos columbe. Si autem non homo sed anima offerat munus Deo, ex simila offerat azimos panes coctos in clibano, vel similam ex sartagine conspersam in oleo aut ex craticula. Deinde dicit : quia fermentum non oportet offerri, neque mel sacrificiis admisceri, sed sale omne sacrificium vel munus salliri. Secundo primitiarum sacrificia recentia et purgata offerri iubet. Post hec sub eadem legis continentia de sacrificiis salutaribus adiungit : primo ex bobus, secundo ex ovibus in quibus liceat vel in agnis vel in hedis mares vel feminas offerri. Nihil autem preter hec in sacrificiis salutaribus offerendum decrevit. Videndum vero quid sit quod dixit : Homo ex vobis etc., tanquam possit non homo offerre, cum si quis ex vobis offerat suffecisset dicere. In sequentibus autem dicit : Si anima offerat munus. In posterioribus cum secundo ad Moysen loquitur Deus de sacrificiis pro peccato offerendis adiungit : Si pontifex peccaverit, offerat illud vel illud. Si autem omnis Synagoga, si princeps, si anima una peccaverit, mandatur quid offerant singuli. Non putemus hanc distinctionem personarum vel rerum inanem. Beati enim oculi qui, abiecto velamine littere, spiritum possunt videre, et beati qui ad hec audienda interiores aures afferunt mundas.  ORIGENES. VOCAVIT AUTEM etc. Quod non diligat Deus Iudeorum sacrificia, Ysaias ostendit dicens Is. 1, 11-12. : Quo michi multitudo victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum : holocausta arietum, et adipem pingium, et sanguinem vitulorum et arietum et hircorum, nolui. Quis quesivit hec de manibus vestris ? Quod ergo preceperat, abnuit. Unde Amos Am. 5, 25. : Numquid victimas et sacrificia obtulisti michi in deserto ? Frequenter tamen obtulerant, sed que grata non habebat, quasi non oblata refutabat. Hinc Ieremias Ieremias] scrips., Hieromias cacogr . Rusch Hieromias Ier. 7, 21-24. : Comedite carnes quia non locutus sum patribus vestris, et non precepi eis de verbo holocaustomatum. Sed negat idem qui mandaverat, quia intentionem datoris qui acceperant preteribant. Erat enim subtilis lex, et sub littere absconsa velamine, ut eam perscrutantes, et sese emendarent, et futura intelligerent. Rationabilium ergo et intelligibilium sacrificiorum imago describitur, et aperte hec vocatio dispensatione verborum, vel rerum respicientium ad superiora innuit. Loquere filiis  Iudeis Israel  carnalis vel spiritualis : Non enim qui in manifesto, Iudeus est, nec que palam in carne, est circuncisio, sed que in occulto ; cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est Rm. 2, 28-29.. et dices ad eos : homo  genus humanum  hominis id est rationalis est Deum offerendo placare, quia non placet hostia sine ratione  HESYCHIUS. Possibile est eundem hominem appellari, et que sunt iumentorum agere ; unde : « Homo, cum in honore esset, non intellexit » Ps. 48, 13.. qui obtulerit  voluntarie  active vite operibus de quibus hic agit : de contemplatione vero in sequentibus, ubi de avibus mandatur. ex vobis {t. 1 : Erfurt, f. 104va ; facsim., p. 210a} hostiam   hostia dicitur ab hoste, vel ab hostio quo adducebatur, vel quia ante bellum immolabatur ; post victoiam vero victima. Domino de pecoribus  quasi : quales sunt, talia offerunt. id est de bobus  pietatis operibus et ovibus  innocentie simplicitate  ovium nomine, etiam caprarum genus inclusit.  DE BOBUS ET OVIBUS. HESYCHIUS. Simplicem designat hominem qui nihil acuminis vel ad maliciam habet vel ad virtutem, sed ab alio trahitur. Hec enim animalia mansueta, et trahentes facile sequentia. Unde Iudeorum tantum hec possunt esse munera qui si virtutis aliquid non operantur, sufficit mala non facere. De quibus Ps. 35, 7. : « Homines et iumenta salvabis, Domine ». Primus ordo hominibus datur, iumentis etiam salus conceditur. offerens victimas si holocaustum  opus scilicet omnino perfectum fuerit eius oblatio ac de armento  de stirpe Patriarchorum masculum  Christum nihil feminee fragilitatis habentem  fortia et virilia opera immaculatum  « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius » 1Pt. 2, 22.. offeret ad ostium tabernaculi testimonii  quia Io. 1, 11. : « Extra portam passus est », et Hbr. 13, 12. : « In propria venit, et sui eum non receperunt ».  apostolicam doctrinam, iuxta quam nobis vivendum est et operandum ad placandum sibi Dominum  Factus est enim maledictum, ut nos a maledicto liberaret Cf. Gal. 3, 13..  Septuaginta : acceptum contra Dominum  HOMO QUI OBTULERIT etc. ORIGENES. Allegorice. Hominem quem primum ponit ad offerendum Domino, genus humanum intelligit, quod vitulum offert saginatum, scilicet quem pater pro filio regresso, qui omnem substantiam suam delapidaverat, iugulavit, magnum convivium fecit et leticiam habuit, ut letarentur in celo angeli super uno peccatore penitentiam agente. Iste quia non habuit propriam substantiam quam offerret, quia omnia dissipaverat, obtulit vitulum celitus missum, de armento, id est de Patriarcharum generatione, masculum , nihil feminee fragilitatis habentem, immaculatum , « qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius ». Ad hostium {t. 1 : Erfurt, f. 104va ; facsim., p. 210a} tabernaculi , non intra, quia Hbr. 13, 12. : « In propria venit, et sui eum non receperunt ». Ad hostium quoque oblatus est, quia extra castra, id est extra civitatem, passus est. Mali enim coloni filium patrisfamilias extra vineam eiecerunt et occiderunt Mt. 21, 39. : hic ergo offertur ad hostium tabernaculi testimonii , acceptus contra Dominum. Quid enim tam acceptum Deo quam hostia Christi qui seipsum obtulit ? Ponet manum suam super caput , quia peccata humani generis posuit super corpus suum. « Ipse est » enim « caput corporis Ecclesie » Col. 1, 18.. Fortassis vero non sine causa sit quod supradictum est ad hostium tabernaculi testimonii . Et infra ad altare, quod est ad hostium tabernaculi testimonii . Quasi non eundem locum semel designasse sufficeret, sed fortasse intelligi voluit, quia sanguis Christi non solum in Hierusalem effusus est est, ubi altare et basis eius et tabernaculum testimonii, sed et supernum altare quod est in celis, ubi est Ecclesia primitivorum, aspersit, secundum illud Col. 1, 20. : Pacificavit per sanguinem crucis que in terra sunt et que in celis ; quod ante duplex hostia fuerit. Paulus ad Hebreos dicit Hbr. 10, 20. : dum « per velamem, id est carnem suam ». Et iterum interius velamen interpretatur quod penetravit Ihesus. Si ergo duo velamina velut pontifex ingressus est, sacrificium quoque duplex est, quod et terrena et celestia salvet.  ORIGENES. Allegorice. Homo qui obtulerit etc. Homo qui ad imaginem Dei et similitudinem factus est rationabiliter vivit. Moraliter : offert vitulum, ovem, hedum, par turturum et duos pullos colombarum, cum castum coniugum servaverit, et mysterium intellexerit, quo oculi sponse sicut columbe dicuntur ad plenitudinem aquarum Cf. Ct. 5, 12., et collum eius sicut turturis.  DE ARMENTO MASCULUM etc. ISIDORUS. Allegorice. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus ; de armento , id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro sue crucis terram carnis nostre perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit.  Vitulus superbus, caro nostra : hanc offerimus, dum castam custodimus. Ad hostium tabernaculi  : ubi divinorum suscipiet auditum. Masculum sit munus : feminam nesciat concupiscentiam, fragilitatem dissolutionem et molliciem fugiat. Ponitur manus super hostiam, ut Domino sit accepta, frenum scilicet continentie, et manus discipline, secundum illud 1Cor. 9, 27. : Macero corpus meum, et servituti subiicio : ne cum aliis predicavero, ipse reprobus efficiar. Iugulatur contra Dominum, dum mortificantur membra. Filii Aaron sacerdotis offerunt sanguinem. Sacerdos in te est, et filii eius mens et sensus eius, qui soli intelligunt Dominum, et capaces scientie eius sunt. Vult ergo ut rationabilem sensum et carnem tuam castam offeras. Unde Rm. 12, 1. : Hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Hoc est enim per sacerdotem vel filios eius offerri sanguinem ad altare, cum quis corpore et spiritu castus efficitur. Sunt enim qui carnem offerunt in holocaustum non per sacerdotis ministerium. Non enim scienter nec secundum legem que in ore sacerdotis, corpore casti, animo incesti. Aut enim concupiscentie gloria maculantur, aut cupiditate, aut avaricia polluuntur, aut aliis viciis vexantur. Non est enim in eis consilium et prudentia que sacerdotio funguntur apud Deum, sed quasi stulte virgines sunt, que corpore caste fuerunt, oleum autem caritatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. ponetque  Peccata nostra posuit in corpore suo super lignum Cf. 1Pt. 2, 24.  offerens qui non designatur ex nomine manus  operationes super hostie {t. 1 : Erfurt, f. 104vb ; facsim., p. 210b} caput hostie caput] inv. Weber  initium bone cogitationis ut statim sequatur perfectio operis  « Ipse est caput corporis Ecclesie » Col. 1, 18.. et acceptabilis erit  Deo atque in expiationem eius proficiens  SI HOLOCAUSTUM FUERIT etc. HESYCHIUS. Moraliter. Sacrificium Deus exigit ut nobis proficiat, non sibi. Unde Rm. 12, 1. : Obsecro vos ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, et rationabile obsequium vestrum etc. Placens est ergo sacrificium Deo, corporum nostrorum mortificatio, qua et a peccatis abstinemus, et virtutes acquiremus. Hoc alii plenissime, alii faciunt ex parte : qui se omnino mortificant et seculo renuntiant, holocaustum fiunt, dum se totos per intelligibilem ignem Deo offerunt, non iam terreni, sed celestes effecti. Si ergo talis iustitiam legis fecerit que est secundum litteram, bos congrue nominatur, qui portat iugum terrenorum operum legem sustinens, quasi iugum de quo Petrus ait Act. 15, 10. : « Quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices » etc. ? Paulus quoque ait 1Cor. 9, 9. : Non alligabis os bovis triturantis. Quod exponit sic Cf. 1Cor. 9-10. : Numquid de bobus cura est Deo ? an propter nos dicit, quia debet in spe qui arat, arare. Masculum debet esse munus, ne operator legis ullatenus effeminetur. Immaculatum , ne labem iniquitatis vel simulationis admisceat. Ad hostium tabernaculi testimonii  : in celo enim debet esse nostra conversatio Cf. Phil. 3, 20.. In conscientia quoque cogitationes habitant, que tandem pro nobis aut contra nos testimonium dicant. Ad placandum Dominum . Iuxta Septuaginta autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte iudicans, nullique adherens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit, tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde 1Io. 3, 19-20. : Coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia maior est Deus corde nostro, et cognoscit omnia etc. Ponetque manus super caput hostie etc. Quod nos hostiam dicimus, Grece carponia dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum : propter quod qui offert, manum in caput hostie ponit , quod significat initium predicte conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum penas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens , cum positione manus manifestaverit, quia sponte, non necessitate, obtulerit. immolabitque  Fidem mortis Christi habebit in mente.  Franget carnis petulantiam. vitulum  qui alacer leticiam significat spiritualem : « Hylarem enim datorem diligit Deus » 2Cor. 9, 7.. coram Domino  animi imperio ubi Deus videt et offerent filii Aaron sacerdotis sacerdotis] sacerdotes Weber  Electi sunt membri veri sacerdotis, id est Christi ; unde 1Pt. 2, 9. : « Vos estis genus electum, regale sacerdotium ». sanguinem eius fundentes  sic  in hac fide mundantes corda per per] super Weber altaris circuitum  ORIGENES. « Quia non capit prophetam perire extra Hierusalem » Lc. 13, 33..  FILII AARON etc. ORIGENES. De genere Aaron fuit Anna et Cayphas, et alii qui Christum pronunciaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem eius ad basim altaris : ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis eius. Unde Lc. 13, 33. : « Non capit prophetam perire extra Hierusalem ». quod est ante ostium  apostolicam doctrinam tabernaculi  a sacerdotibus  IMMOLABITQUE VITULUM etc. HESYCHIUS. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo offerre debemus, sed etiam sicut placet ei mortificando corpus non ad inferiora, sed ad superiora tendentes. Hoc est enim coram Domino filii Aaron occidunt, et sanguinem offerunt ; qui autem offerat, non designatur ex nomine. Oblationem enim quilibet adducere, id est promittere, potest, implere autem promissa, quasi bovem occidere et sanguinem effundere, filii Aaron soli, pro dignitate sacerdotii. Aaron vero arcanus vel montanus intepretatur. Quisquis ergo templum dei et excelsum virtutibus se edificaverit, filius Aaron debet dici et sacerdos. Sacerdos enim unctione efficitur, et omnes sacerdotes sumus qui mystice unctionis dignitatem servamus. Unde Iohannes 1Io. 2, 20. : « Vos unctionem habetis a sancto ». Et Petrus 1Pt. 2, 9. : « Vos autem genus electum, regale sacerdotium » etc. Hi sanguinem fundunt, id est anime non parcunt, illud Mt. 10, 39 ; 16, 25. audientes : « Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam ». Sanguis namque animam significat, secundum illud Lv. 17, 11 ; 14. : « Anima carnis in sanguine est ». In circumitu altaris, id est Dominici corporis, quia sicut super altatre sacrificium ponitur, sic omnem anime virtutem super corpus Christi, id est ad imitationem eius operantur sacerdotes. Unde Ex. 20, 24. : « Altare de terra facietis michi ». Christi enim corpus de terra nostra est. Et alibi Ex. 20, 25. : Si altare lapideum feceris michi, non edificabis illud de sectis lapidibus. Si enim cultrum super illud levevaris, polluetur. Christi enim caro nec secta nec dolata manu humana ad hostium tabernaculi in circumitu, ut in omnibus eum imitemur. Per hostium autem tabernaculi apostolicam doctrinam intelligimus, per quam introimus in celeste tabernaculum, in quo habitat Deus. Unde Ysaias : Respice, Domine, de celo. Sicut Christus hostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. detractaque pelle  HESYCHIUS. id est divitiis pro Christo dispersis  velamine littere hostie,  Verbi Dei  ostendendo quid cuique conveniat quis singulorum profectus artus  omnes sensus corporis Domino consecrando, vel certa discretione singula examinendo {t. 1 : Erfurt, f. 105ra ; facsim., p. 211a} in frusta concident  Cum vitam nostram Deo dicamus, membra hostie frustatim concisa super ignem ponimus. et subicient  tanquam fideles dispensatores Cf. Lc. 12, 42.  intermiscentes sermonem divinitatis in altari ignem  Spiritus sancti quo opera et vota excoquenda sunt et examinanda strue lignorum ante composita  exemplis Patrum ad quorum imitationem omnia facienda  usque ad lignum crucis passio Christi, ibi finita est dispensatio carnis et membra que cesa sunt desuper ordinantes,  non infimis et indignis communicantes caput videlicet,  principale mentis et intelligentie et quod precipue Domino consecrandum est  id est mens que corporis et anime salute fovetur, et in unum utriusque motus colligit non debet dividi et cuncta que adherent iecori  in quo, secundum phisicos, est initum omnis desiderii et sedes caloris quo excoquuntur cibi. Omnis autem intentio nostra et desideria Domino sunt devovenda. intestinis  cogitationibus immundis  conscientia et pedibus  pulvereis actibus, quia vix sine peccato aliquid agimus lotis  aliter non sunt offerenda  consummatione sacramenti suscepta aqua  compunctionis lacrimis adolebitque ea sacerdos super altare  Christum in holocaustum et suavem odorem Domino  quia super altare  DETRACTAQUE PELLE etc. ORIGENES. Allegorice. Sacerdos pellem detrahit qua teguntur membra, qui velamen littere a Verbo separat, et interna spiritualis intelligentie membra denudat, nec ponit in loco humili, sed in altari. Indignis enim et terrenis mysteria non pandit, sed his qui sunt altare Dei, in quibus semper ignis divinus accenditur et caro consumitur. Membratim vitulum dividit, qui per ordinem distincte explanat quis sit profectus, Christi fimbriam contigisse, pedes lacrimis lavisse, et capillis extersisse, et quanto potius caput unxisse, vel quid {t. 1 : Erfurt, f. 105ra ; facsim., p. 211a} habeat prerogative in pectore eius recubuisse, horum causas disserere. Alia incipientibus, alia proficientibus in fide Christi coaptare. Alia vero iam perfectis scientia et caritate, vituli dimembratio est. Qui etiam noverit que sunt principia legis ostendere, quis profectus in prophetis, que perfectio in Evangeliis, quo lacte alantur parvuli, quo oleo foveantur infirmi, quo solido cibo impinguentur athlete Christi. Holocaustum vituli per discreta membra convenienter disponit, ligna subiciit altari quo ardeat ignis, qui non solum virtutes corporales Christi, sed aliquatenus divinitatem ostendit. De sursum est enim Christi divinitas, quo ignis iste festinat. Convenienter ergo omnia que in corpore Salvatoris gesta sunt, celestis ignis absumpsit, et ad divinitatis eius naturam omnia restituit. Lignis tamen adhibitis ignis iste succenditur : usque ad crucem enim passus est ; ubi autem in ligno suspensus est, dispensatio carnis finita est. Resurgens enim a mortuis ascendit in celum, quod iter eius natura ignis ostendit. Unde 2Cor. 5, 16. : Si cognovimus Christum secundum carnem, sed iam nunc non novimus. Holocaustum nanque carnis eius per lignum crucis oblatum, terrena celestibus et divinis humana sociavit. Moraliter. Intestina cum pedibus iubet aqua dilui in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, nec quisquam potest habere partem cum Ihesu, nisi laverit pedes eius.  HESYCHIUS. Moraliter. DETRACTAQUE etc. Pellis detrahitur , cum divitiis et quibusque secularibus expoliamur. Unde Iob. 2, 4. : Pellem pro pelle , et universa que habet homo dabit pro anima sua. Membra conciduntur, dum singulorum conversatio in augmentum corporis in mensura membri edificatur. Filii Aaron ignem subiiciunt, dum spiritum accendunt, componentes struem lignorum, meditationes scilicet et dotrinas Scripturarum, quibus Spiritus Dei nutritur et continue accenditur, ut nullis turbinibus extinguatur. Unde 1Th. 5, 19-20. : « Spiritum nolite extinguere. Prophetias nolite spernere ». Concisiones vero animam et corpus intelligimus. Cum enim unius sint animalis, invicem adversantur sibi. Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem etc. Gal. 5, 17. Caput autem mentem significat. Unde Ysaias Is. 1, 5. : « Omne caput languidum, et omne cor merens ». Hec enim sibi compati invicem dicuntur, et rationale nostrum in utroque habitans, in utriusque salute fovetur. Caput non dividitur, quia mens per diversa non debet vagari, sed a pace Dei custodiri, secundum illud Phil. 4, 7. : Pax Dei, que exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra etc. Cuncta que adherent iecori, vel adeps, iuxta Septuaginta, quo scilicet desideriorum appetitus moventur. Superiacet enim renibus et inguinibus que sunt organa coitus. Hec autem offerimus, cum desideriis non corporaliter, sed spiritualiter utimur. Super altare lignis suppositis imponimus, ut Scripturis spiritualibus que de altari Dominici corporis dicte sunt coaptemus. Intestinis, id est abditis, cogitationibus lotis aqua baptismi vel penitentie lacrimis, et pedibus , id est actionibus. Super altare : in hoc fit Domino in suavem odorem . Sacrificium nostrum holocaustum fit Domino et odor suav itatis, quando omnia super intelligibile altare offerimus Christum imitantes sicut possimus.  GREGORIUS. Moraliter. Detractaque etc. Pellem hostie detrahimus , cum ab oculis mentis superficiem virtutis amovemus. Artus in frusta concidimus, cum distinguentes subtiliter membratimque intima eius cogitemus. Si idcirco non numquam impulsu illicite cogitationis affligimur, quia in quibusdam terrene cogitationis actibus, quamvis licitis, libenter occupamur. Cumque vel in minimis terrena actio per desiderium tangitur, crescente diaboli fortitudine, mens nostra tentatione inquinatur. Unde membra hostie frustatim concisa, caput et que circa iecur sunt iubentur ignibus cremari. Pedes vero et intestina prius aqua dilui. Nos enim {t. 1 : Erfurt, f. 105rb ; facsim., p. 211b} ipsos sacrificium Deo offerimus, dum vite nostre opera virtutibus distinguentes immolamus. Caput et que circa iecur continentur incendimus, cum in sensu nostro, quo omne corpus regitur, et in occultis desideriis flama divini amoris ardemus. Et tamen precipitur ut pedes et intestina laventur : pedibus enim terra tangitur, intestinis stercora gestantur ; quia plerumque iam ex desiderio in eternitatem succendimur, toto sensu devotionis ad appetitum nostre mortificationis inhiamus. Sed quia adhuc aliquid terrenum per infirmitatem agimus, multa etiam que iam subegimus illicita in corde toleramus. Cumque cogitationes nostras immunda tentatio inquinat, intestina hostie stercus portant. Sed ut comburi debeant, lavantur, quia immundas cogitationes fletus diluit, quas in acceptione sacrificii supernus amor incendat. Et quidquid mens vel in experto certamine vel de pristine conversationis memoria patitur, lavatur ut, tanto suavius in conspectu Dei ardeat, quanto eum eum] coniec., cum cacogr . Rusch assistere cepit, nihil terrenum, nihil lubricum in arca sue orationis imponat. quod si de pecoribus oblatio est,  Adhuc activam vitam instruit.  QUOD SI DE PECORIBUS. HESYCHIUS. Paucis immutatis, eadem dicit. Et notandum quod non solum de bobus, sed et de ovibus precepit Israelitam offerre. Holocaustum ergo efficitur non solum bos qui operatur mandata, sed et ovis, id est simplex et sine malicia. Unde Hieremias Ier. 11, 19. : « Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam » etc. De capris quoque oblatio sit : possibile est enim peccatorem operam dare simplicitati, et quasi ovem factum, holocaustum conversationis sue Deo offerre iubenti, quamvis hoc non putarent Iudei, putantes filium hereditare peccatum patris. Unde Ez. 18, 20. : « Filius non portabit iniquitatem patris » etc. de {t. 1 : Erfurt, f. 105rb ; facsim., p. 211b} ovibus  simplicibus  quibus innocentia et simplicitas significatur sive de capris  Asperrimis caprarum pilis penitentie habitus significatur qui Domino offerendus est. holocaustum  Moraliter : perfectum opus offerre debet ille qui penitet. agnum agnum] om. Weber anniculum  Christum qui oblatus est in anno placabili Domino ; unde Ps. 64, 12. : « Benedices corone anni benignitatis tue ». Et alibi Ex. 12, 5. : Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : iuxta » etc. et sine sine] absque Weber  vel : absque macula  quia « peccatum non fecit » 1Pt. 2, 22. offeret  AGNUM ANNICULUM ET SINE MACULA etc. ISIDORUS. Allegorice. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde Io. 1, 29. : « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi peccata] sic Rusch  ». Bene hedus offertur, quia per mortem Christi iugulatur diabolus auctor peccati. immolabitque ad latus  si non per directum altaris  Christi  Memoriam Dominice passionis in qua omne sacrificium offerendum et omne bonum peragendum quod respicit ad aquilonem  quia hec pars vel res nebulosa  sanctos timore frigidos : verentur enim omnia opera sua incerti ad quem finem perducantur, et quomodo apud Deum pensentur  AD LATUS ALTARIS QUOD RESPICIT AD AQUILONEM. Id est gentilitatem altare respicit , quia pro gentibus celebrata est passio Christi. Nos vero ad aquil onarem partem altaris sacrificium offerimus, dum memoriter passionem Christi pro gentibus factam credimus. coram Domino :  IMMOLABITQUE AD LATUS etc. HESYCHIUS. Hoc de bobus non precepit, sed coram Domino immolari. Unde verba contrarietatem et differentiam habere videntur, cum utrumque sit holocaustum, sed habeant differentem locum. Secundum litteram ergo, utrisque eundem locum dedit. Altare enim holocaustomatum ante tabernaculum ex latere ianue erat constitutum, ut ministrantibus non obstrueretur sanctorum aditus. Sicut in Exodo dicitur. Et imposuit velum ianue tabernaculi testimonii, et aram holocaustomatum posuit circa hostium tabernaculi. Quecumque ergo ad sacrificium offerebantur ex latere altaris ab aquilone stabat, et sic coram Domino celebrabatur sacrificium, id est in conspectu sanctorum : facies enim Dei sanctum sanctorum dicitur, quia in ipsis gloria Dei habitabat. Unde, in ipsa semel in anno sacerdotem intrare iubebatur. Verborum ergo differentia, contemplationi fuit necessaria. Altare enim Christus, oves simplicitati studentes. Non absolute ergo oblatio ovium offertur in directum intelligibilis altaris sicut boum, sed ex latere. In directum enim offert qui mandata perficit. Ex latere autem qui abstinet a malis, sicut in aulam regiam melius est per hostium rectum ingredi, bonum tamen etiam ex latere introire. Deo enim quolibet modo offerre bonum est. Ad aquilonem necessario addidit. Nebulosa enim fere semper hec pars est. Obscurantur siquidem nebula, id est gnorantia, qui se omnino innocentie tradunt, propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione iustitie. sanguinem  animam ; unde Lv. 17, 11.14. : « Anima carnis in sanguine est ». Huic non debemus parcere, sed pro Christo ponere. vero illius fundent  id est animas Domino consecrabunt : sedes enim anime in sanguine est. super altare  Christum  ut omnes actus suos memoria passionis consecrent filii Aaron  montani vel arcani per circuitum dividentque  discernendo  omnes sensus vel vim contemplationis certa discretione component membra caput  mentem et omnia que adherent iecori  in quo desiderium et imponent imponent] om. Weber {t. 1 : Erfurt, f. 105va ; facsim., p. 212a} ligna  Patrum exempla quibus subiciendus est  ut fundamentum omnis boni ignis  Spiritus sancti intestina  latentes cogitationes que aliquando fimo peccati sordent vero et pedes  actiones que sepe terram contigunt lavabunt lavabunt Weber ] lavbaunt cacogr . Rusch aqua  baptismi vel compunctionis et oblata omnia  Deo patri adolebit  igne Spiritus sancti sacerdos super altare  Christum  OMNIA ADOLEBIT SACERDOS SUPER ALTARE etc. Hec omnia super altare offerentem ponere iubet, ut omnem nostrum hominem, spiritualibus Scripturis que de intelligibili altari Dominici corporis dicte sunt, coaptemus, et ad imitationem eius vivere studeamus. in holocaustum et odorem suavissimum Domino ET ODOREM SUAVISSIMUM etc. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare , tanquam imitatores Christi conversationem vite nostre conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus . sin autem  Contemplative vite instructio incipit. de avibus  contemplativis holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus  castimonie sanctitate et pullis  scientia scilicet et mansuetudine spirituali columbe  simplicitate  SIN AUTEM DE AVIBUS etc. ISIDORUS. Allegorice. Turtur , caro Christi, secundum illud Salomonis Ct. 1, 9. : « Pulcre sunt gene tue sicut turturis ». Columba Spiritum sanctum significat. Unde : Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam , hic est Filius meus. Turtur ergo et columba caro Christi est Spiritui sociata. Hec tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus.  HESYCHIUS. Admirabilis verborum subtilitas, non solum quia differentias conversationum describit, sed quasdam secundum legem, quasdam significat supra legem. Secundum legem enim sunt boum et ovium oblationes, quamvis spontanee dicantur, quia etsi offerre in potestate sit offerentis. Homo enim est liberi arbitrii, non tamen quale operatur. Necesse est ergo aut bovem offerre aut ovem, id est aut iustitiam operari, aut abstinere a malis. Unde supra Lv. 1, 2. : Homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est de bobus et ovibus, offeret victimas. Predicte autem oblationi non sunt volatilia connumerata. Perfectius enim et maius est hoc sacrificium et paucorum. Volatilia enim sunt homines contemplationi vacantes, qui si necessitate terrenis negociis se immisceant, mox ad celestia revolant. Unde Lc. 12, 24. : Non seminant, neque metunt, et pater celestis pascet illa. Talis de turturibus et columbis offerat, id est in scientia et mansuetudine spirituali, ut cognitio legis non excedat in vanis occupata : turtur nanque cognitionem significat. Unde Hieremias Ier. 8, 7. : «  Turtur et hyrundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit iudicium Domini ». Columba autem munda et simplex Spiritum sanctum significat et annunciat quales esse debent qui Scripturis sanctis contemplandis student. Unde Ezechias Is. 38, 14. : Meditabor ut columba . Unus sacerdos offert, non multi, quia contemplatio paucorum est. Unde offert ad altare, cum cetera ad tabernaculum testimonii offerantur. Contemplativi enim postponunt terrena, contemplantur et sapiunt celestia, « ubi Christus est in dextera Dei sedens » Col. 3, 1.. offeret eam sacerdos  unde non multi : paucorum enim contemplatio ad altare  Dominicum corpus et retorto ad collum capite  Christus qui est nostrum caput numquam est a corpore suo, id est Ecclesia, avulsus.  RETORTO AD COLLUM etc. Moraliter. Caput ad collum retorquatur et non absciditur, cum caro ita ieiuniis maceratur et vigiliis, ut non penitus vita rumpatur. Unde dicit Apostolus Rm. 12, 1. « hostiam viventem ». ac rupto vulneris loco  vel : collo  scilicet pelle decurrere faciat faciat] faciet Weber  Septuaginta : excolet, ubi per partes scilicet et perfecte curas despiciat presentis vite, qui totam suam animam vult Deo offerre sanguinem super crepidinem  alii : basim, id est Evangelium in quo oportet nos maxime despicere presentem vitam altaris  Christi  AC RUPTO VULNERE etc. Abrupta scilicet pelle que superiacet collo non valde separata a corpore, non precipit ut avis occidatur, sed abrumpatur vel refringatur. Paulatim enim caput, id est mens, dividenda est a pelle, id est a carne. Unde non effunditur sanguis , sed decurrit . vesiculam  inflationem  ut inflationem et superfluam omnino inquisitionem deponat ; unde 1Cor. 8, 1. : « Scientia inflat ». vero gutturis et plumas  superbiam  levitatem et instabilitatem  « Altiora te ne quesieris » Sir. 3, 22.. proiciet prope prope] propter Weber  extra altare  quia non necessaria sed superflua ad {t. 1 : Erfurt, f. 105vb ; facsim., p. 212b} orientalem plagam  quia inquisitio sublimium ad orientem videtur esse in loco in quo cineres effundi solent  ut cognoscat quia hec digna sunt cinere et in terra manere, non in celum ascendere  AD ORIENTALEM PLAGAM etc. Prime condicionis nostre reminisci debemus : primus enim pater ad orientalem plagam in felicitate paradisi factus est, sed exigente peccato, in miserias huius vite devolutus, factus est vermis et cinis. Dum hoc cogitamus et nos esse tales perpendimus, quasi vesiculam et plumam in loco cinerum proiicimus, id est mentis discretionem qua nos felicitatem {t. 1 : Erfurt, f. 105vb ; facsim., p. 212b} amisisse et in cineres reddituros non dubitamus. confringetque  quia membra oportet conterere et affligere ascellas   ascelle a motu dicte : in his enim brachia moventur, nam cillere movere dicimus eius et non secabit nec ferro dividet eam  Septuaginta : sicut bovem vel ovem, integer enim spiritus et anima et corpus sine querela conservetur  Nihil ferro heretice pravitatis secandum, sed boni operis manu faciendum. et adolebit super altare lignis  doctrine igne  Spiritus sancti supposito holocaustum est  totum incensum et oblatio suavissimi odoris Domino.  ET NON SECABIT etc. Non faciet avem sicut bovem aut ovem per divisiones. Contemplativus enim tantum celestibus inheret, nec caro eius concupiscit adversus spiritum Gal. 5, 17.. Unde Ps. 83, 3. : « Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum ». Integer enim super intelligibile altare , et super ligna quibus ignis subiicitur, offertur. Aliter sacrificium non accipitur, nisi meditatione legis condiatur. Sic autem in holocaustum et odor suavissimus Domino efficitur, quia sacrificium nostrum odoratur, si cuiusque vita et conversatio secundum legem sibi offeratur. Capitulum 2 Anima  Tria sacrificia offert homo id est Christus : quartum anima , id est Ecclesia.  pauper quis  non homo  Ecclesia  Gentilis cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila   simila que est delicatissima farina, ex qua fit panis optimus. Hec est sapientia inter dona Dei optima."Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientie et intelligentie intelligentie] intelli. Rusch " Is. 11, 2 : « ... spiritus sapientie et intellectus ». Cf. Iob. 20, 3 ; Sap. 7, 22 : « ... spiritus intelligentie ».. erit oblatio eius oblatio eius] inv. Weber fundetque super eam  quidquid sapit, gratie spiritus imputando oleum  elemosinam et ponet thus  orationem  ut sapientia augeatur coram Deo ; unde Iacobus Iac. 1, 5. :"Qui indiget sapientia, postulet a Deo".  ANIMA CUM etc. A meliori parte totum hominem significat : requirit enim spiritualem et perfectum auditorem, quia anima est sapientie capax, non caro.  ISIDORUS. Allegorice. Quartum sacrificium offert anima . Simila Ecclesiam significat, que de multis personis quasi granis est collecta, legis et Evangelii mola inter litteram et spiritum separata, per aquam baptismi adunata, chrismate peruncta, et solidata spirituali igne ; per humilitatem fit accepta hostia.  ORIGENES. Anima etc. Que scilicet nec vitulum habet, nec ovem, nec hedum, nec par turturum aut duos pullos colombarum, hic est animalis homo, qui si peccatis non urgetur, nec per vicia precipitatur, non tamen habet aliquid in se spirituale, vel figuraliter carnes Verbi Dei. Animalis homo non percipit que sunt Spiritus Dei 1Cor. 2, 14.. Spiritualis autem omnia diiudicat. Hic ergo qui anima nominatur non potest offerre omnia, quia non potest examinare omnia. Sed solam similam et panes azimos, id est communem hanc vitam in agricultura, et in ceteris vite usibus, offert tamen similam oleo conspersam. Omnis enim anima eget oleo divine misericordie vel gratie.  HESYCHIUS. Anima cum obtulerit etc. Anima totum hominem significat, sicut ibi Gn. 46, 26. : « Cuncte anime que ingresse sunt cum Iacob in Egyptum » etc. Lucas autem ait Act. 27, 37. : Eramus autem omnes anime in navi ducente septuaginta sex. Forsitan per animam , Gentilem significat. Supra enim filiis Israel precepit ut sacrificia offerrent cum sanguine. Hic autem qui est sine lege offerre precipiens, non dicit ‘homo’ sicut supra, sed anima . Animalis erat Gentilis, non intelligens ea que sunt Dei, sed vocat ad oblatio nem misericordia Dei, ut percipiat salutem, cum pro peccatis sacrificia disponit, qui nec habet ovem nec capram, turturem vel columbam offerre precipit ; qui nec habet illud, similam . Non enim iam ex operibus, ut pauper virtutibus, sed sola cognitione Dei salvatur, que licet principium sit salutis, tamen thus et oleum superponendum, ut gratia Dei elemosinis et orationibus misceatur. Unde angelus ad Cornelium ait Act. 10, 4. : Orationes tue et elemosine tue ascenderunt ad Dominum. In thure interiores curantur passiones, et fumo eius sanantur oculi ex infirmitate lacrimantes. Oratio quippe anime passiones sanat, oculos interiores curat ab ignorantia, lacrimas ex egritudine peccati accendentes fugat. ac deferet ad filios Aaron sacerdotis sacerdotis] sacerdotes Weber  FILIOS. Ministros Ecclesie. Quia quidquid offerimus, cum sanctis Ecclesie doctoribus conferre debemus. Unde Paulus cum apostolis contulit Evangelium, ne in vacuum cucurrisset Cf. Gal. 2, 2.. quorum unus  Christus qui nos offert Deo tollit tollit] tollet Weber pugillum plenum {t. 1 : Erfurt, f. 106ra ; facsim., p. 213a} simile et olei  misericordie et caritatis ac totum thus  quia semper oportet orare ; unde 1Th. 5, 17. : « Sine intermissione orate ».  QUORUM UNUS etc. Unitas Ecclesie pugillum simile tollit , quia pro capacitate sensus unusquisque fidelis Scripture scientiam debet appetere. Unde Rm. 12, 3. : « Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem ».   {t. 1 : Erfurt, f. 106ra ; facsim., p. 213a} MORALITER. Quorum unus etc. Notandum quod pugillus simile et olei , totum vero thus offerri iubetur, quia sapientia que in simila , et caritas vel misericordia que in oleo signatur, in hac vita non possunt esse plena. Unde 1Cor. 13, 12. : « Videmus nunc per speculum in enigmate » ; et « nunc cognosco ex parte » etc. Olei quoque pars offertur, quia misericordia numquam impletur, quia etsi miserearis quantum potes, plus tamen debes velle. Caritas etiam que oleo figuratur, in presenti inchoatur, et in futuro perficietur. Thus autem totum crematur, quia semper orationi insistitur.  SIMILE. Scientie vel cognitionis Dei. Accepta enim est scientia Deo, quam fides comprehendere potest, et sicut qui pugillo vult plus comprehendere, nihil proficit, totum quippe decurrit. Sic fides est mensura scientie Dei. « Credere enim oportet accedentem ad Deum » Hbr. 11, 6., et quod non est ex fide, peccatum est. et ponet memoriale  Dei noticiam, secundum illud : « Odorem noticie sue manifestat per nos in omni loco » 2Cor. 2, 14..  MEMORIALE etc. Cognitionis Dei perfectam scientiam, cuius memores erimus, que numquam destruitur; et eam que nunc est, non ut contrariam destruit, sed partem minimam esse per plenitudinem suam ostendit : « Cum enim venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est » 1Cor. 13, 10.. super altare in odorem suavissimum Domino.  « Christi bonus odor sumus in his qui salvi fiunt » 2Cor. 2, 15. etc. Quod autem reliquum  secretum mysterii quod vulgus capere non potest  scientie in Christo abscondite fuerit de sacrificio, erit Aaron  eius scilicet qui alta potest intelligere, et legem Dei quasi arcana continere, alta recondens mysteria, donec oportune auditoribus proferat et filiorum  imitatorum eius sanctum sanctorum  omnem scientiam superans de oblationibus Domini.  DE SACRIFICIO etc. HESYCHIUS. De illa scilicet perfecta et in celis abscondita, in Christoque reposita scientia, « in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi » Col. 2, 3.. Aaron montanus interpretatur, id est altiora de Deo intelligens. Vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens : hic tale sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum , est de oblationibus Domino  : partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans, et ad perfectionem exaltat. Cum autem obtuleris  credendo, predicando, venerando sacrificium  Christum coctum in clibano  Virginis utero  de clibano offeremus, cum de Christi incarnatione diputamus de simila  Dei noticia panes  Evangelicam doctrinam que solida et perfecta  apostolorum verba scilicet absque  vel : sine fermento  seculari scientia conspersos  abundanter oleo  Christi misericordia et lagana azyma  Prophetarum preconia oleo  quia qua caritate Christus incarnatus est vel sit et passus annunciat lita  non conspersa  CUM AUTEM etc. HESYCHIUS. Allegorice. Sacrificium Christus pro nobis immolatus. Coctum in clibano  : virginis scilicet utero. Clibanus enim panem suscipit et ignem : sic uterus virginis panem vite, id est Dei Verbum et ignem Spiritus sancti, de celo suscepit. Unde Lc. 1, 25. : « Spiritus sanctus superveniet in te » etc. Si ergo offers munus incarnationis Christi, que facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de simila , id est scientia vel notitia Dei, fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus. Verba apostolorum sunt panes , lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis ad nutriendum aptiores, tantum precellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem azimi sine fermento scientie secularis. Utraque tamen in oleo fiunt : concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophete scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt quod illi nunciabant futurum.  LAGANA. Panis latus et tenuis, qui prophetiam et legem significat : quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem lagani , tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum : hec tamen oleo lita , quia lex et prophetia caritatem Christi predixerunt, qua in salute humani generis venit. si oblatio  dispensatio tua fuerit de sartagine  cruce  DE SARTAGINE. Sicut enim sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem que igne passionis est assata. Et sicut in sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata. De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare. simile  noticie Dei consperse oleo  quia gratia Dei pro nobis miserando gustavit mortem et absque fermento  exterioris doctrine divides  singulas partes passionis ditinguendo : proditionem scilicet, sputa, collaphos, coronam spineam etc. eam minutatim {t. 1 : Erfurt, f. 106rb ; facsim., p. 213b} et fundes super eam super eam] supra Weber oleum  Christus passus est pro nobis, ut sequamur vestigia eius Cf. 1Pt. 2, 21..  SI OBLATIO etc. HESYCHIUS. Allegorice. Oblatio de sartagine , dispensatio passionis de cruce. Sartago igne consumitur, cibos superpositos aut statim aut longo intervallo esui reddit aptos, crux quoque super omnia fortis, omnem creaturam crucifixo subiecit, et carnem que ante passionem esui non videbatur apta, post aptam fecit. Si enim non fuisset crucifixus, sacrificium corporis eius non comederemus, quod modo in memoria passionis eius facimus. Unde ad Ezechielem dicitur Ez. 4, 3. : Sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, Hierusalem scilicet que maxime in cruce Domini offendit, et ideo ab eius scientia recessit. SIMILE CONSPERSE OLEO. Quia mortuus est, et misertus nostri. ABSQUE FERMENTO. Sine macula. DIVIDES EAM MINUTATIM, ut sermonem passionum eius, que {t. 1 : Erfurt, f. 106rb ; facsim., p. 213b} per partes processerunt, dividamus , alapas, scilicet collaphos, sputa et vulnera diligenter distinguamus. Et fundes super eam olueum , ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur. si si Rusch ] sin Weber autem de craticula  morte et sepultura. In clibano enim nativitas, in sartagine passio, in craticula designatur mors. fuerit fuerit] om. Weber sacrificium,   De craticula sacrificium offerimus, cum mortis Christi pie reminiscimur. eque simila  noticia vel scientia a palea separata, trita vel subtiliata conspergetur oleo conspergetur oleo] inv. Weber  ex misericordia enim mortuus est et resurrexit  SI AUTEM etc. HESYCHIUS. Sicut in sartagine crucem, sic in craticula mortem et sepulturam accipimus. Sartago enim super ignem ardentem et accensum, craticula autem super carbones ardentes et olim accensos ponitur : sic mors Christi non fuit initium passionis, sed subsistentia. Hoc munus ex simila , id ex Dei cognotione, perficitur. Oportet enim Christum Deum et immortalem predicari, qui secundum carnem mortuus est. In oleo fit munus, quia oportet disputantem et de morte et de resurrectione misericordiam quoque addere : ex misericordia quippe mortem sustinuit, et resurrectionem dispensavit.  MORALITER. Si autem etc. Similam offert qui in aliquibus communis vite usibus bene conversari studet. Hec oleo conspergenda est, quia omnis anima oleo eget misericordie nec vitam presentem evadere potest, nisi misericordia celestis affuerit. Clibanus autem pondus tentationis exprimit. Sartago constantiam et robur animi, craticula multiplicem impugnationem. quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis  Christi per quem offerimus qui cum obtulerit  altari quod est in celis eam tollet memoriale  abundantiam scientie vel cognitionis perfecte, cuius semper memores erimus, quando eius capaces fuerimus de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino  custodiens apud se et in futurum quicquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius  id est scire quantum nos et perscrutari precepit, Aaron et filiorum eius erit, eorum scilicet qui sublimia de Deo cogitare possunt vel sentire sanctum sanctorum  sancta enim est omnis bona conscientia, vel sancta sanctorum que de Dei scientia sicut oportet disputat de oblationibus Domini omnis oblatio que offertur Domino, absque fermento  corruptione heretica  exterioris doctrine : « Attendite a fermento Phariseorum » Lc. 12, 1.. fiet,  OMNIS OBLATIO QUE OFFERTUR. ORIGENES. Dicat aliquis : Melius fere agebatur cum antiquis, quibus diversis sacrificiis venia prestabatur, apud nos una tantum venia peccatorum per baptisimi lavacrum, nulla post peccati misericordia. Decet enim districtioris discipline esse Christianum, pro quo Christus mortuus est, boves, hirci, et oves iugulabantur et aves, et simila oleo conspergebatur ; pro te Dei Filius iugulatus est, et iterum te peccare delectat. Non tamen desperes : audisti quanta in lege sacrificia pro peccatis, audi quante sunt remissiones in Evangeliis. Prima est in baptismo. Secunda est in martirio. Tertia per elemosinam. Unde Lc. 11, 41. : Date que habetis, et ecce omnia munda sunt vobis. Quarta quia fratribus remittimus. Unde Cf. Mt. 6, 14. : Si remiseritis fratribus ex corde, et vobis remittet Pater vester etc. Quinta quia convertimus « peccatorem ab errore vie sue » Iac. 5, 20., secundum illud Iac. 5, 20. : « Qui converti fecerit peccatorem ab errore vite sue » etc. Sexta per abundantiam caritatis. Unde dicitur Lc. 7, 47. : Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et alibi 1Pt. 4, 8. : « Caritas operit multitudinem peccatorum ». Septima per penitentiam duram et laboriosam, cum peccator lavat lacrimis lectum suum Ps. 6, 7., et fiunt ei panes die ac nocte Ps. 41, 4., nec erubescit sacerdoti Domini peccatum suum confiteri, et medicinam querere, secundum illud qui ait Ps. 31, 5. : « Dixi : Confitebor adversum me » etc. Hinc Iacobus Iac. 5, 14. : Si quis infirmatur, vocet presbiteros Ecclesie. Tu ergo cum venis ad gratiam baptismi, vitulum obtulisti, quia in morte Christi baptizaris. Cum ad martirium duceris, hircum obtulisti, quia auctorem peccati diabolum iugulasti. Cum elemosinam feceris, et erga indigentes misericordie affectum impenderis, sacrum altare hedis pinguibus honorasti. Si fratri tuo ex corde dimiseris, et iracundie tumorem deposueris, mitem et simplicem animum habueris, arietem vel agnum sacrificasti. Si divinis lectionibus instructus, meditando ut columba, et in lege Domini vigilando converteris peccatorem ab errore vie sue Iac. 5, 20. et ad simplicitatem columbe Cf. Mt. 10, 16. revocaveris, et sanctis adiungendo societatem turturis feceris imitari, par turturum aut duos pullos columbarum {t. 1 : Erfurt, f. 106va ; facsim., p. 214a} obtulisti. Si autem proximum tuum non tantum sicut teipsum dilixeris, sed sicut Christus (qui ait) Io. 15,13. maiorem hac caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis etc., panes azimos similaticios caritatis oleo subactos, sine fermento malicie et nequitie, sed in azimis sinceritatis et veritatis te obtulisse cognosce. Si in amaritudine fletus fueris, si carnem tuam maceraveris, et multa abstinentia arefeceris, ut dicas : Sicut in frixorio confrixa sunt ossa mea, in sacrificio similam a sartagine vel a craticula obtulisti: Hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, que iam secundum legem non potest offerre Israel. nec quicquam {t. 1 : Erfurt, f. 106va ; facsim., p. 214a} fermenti ac mellis  philosophice eloquentie  FERMENTI AC MELLIS. Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et severitatis. Unde Pascha cum amaritudinibus manducatur. adolebitur in sacrificio Domini.  AC MELLIS. Gentilis eloquentie, que voce suavis est, non re. Unde Prv. 5, 3. : Favus distillans labia meretricis. Quod autem dicitur in Canticis Ct. 4, 11. : «  Mel et lac sub lingua tua », presentibus non contradicit. ‘Sub lingua’ enim dicitur, non ‘in lingua’, ut ostendatur paganorum sapientia et Iudeorum littera lingue Ecclesie, id est doctrine, subiecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerri. Unde ait : Non adolebitur in sacrificium , id est holocaustum : primitias tantum eorum offeretis. Primitias enim illius sapientie offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses inquit Cf. Act. 17, 28. : Sicut vester poeta dixit, huius et genus sumus. Quod enim invenit congruum scientie Dei, non respuit : non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia « placuit Deo per stulticiam predicationis salvos facere credentes » 1Cor. 1, 21.. Unde Moyses ait : Super altare vero non imponentur, et cum liceret dici non ponentur, dicit : Non imponentur in odorem suavitatis, significans quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci noticiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est. primitias tantum eorum offeretis ac ac] et Weber munera  Elementa litterarum et alia que philosophi repperierunt, que divinis eloquiis necessaria sunt, discende ergo artes, ut per eas divina Scriptura quasi instrumento proferatur. super altare vero non imponentur imponentur] ponentur Weber in odorem suavitatis  quia terrena sunt quicquid obtuleris sacrificii sale condies  ut quidquid ad Chrsiti honorem offerimus, sale rationis et discretionis condiamus nec auferes sal federis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal.  SALE CONDIES etc. Apostolica sapientia. Unde Mt. 5, 13. : « Vos estis sal terre » etc. Sicut omnis cibus sale conditur , ita apostolica doctrina sermo predicationis. Ideo precipitur sal in omni sacrificio offerri , ut secundum Apostolicam doctrinam et institutionem et imitationem operis vivamus. Unde Paulus ait 1Cor. 4, 16 ; 11, 1. : « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi ». Et alibi Eph. 2, 20. : « Superedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ». Unde et legislator non dixit simpliciter sal , sed sal federis Dei tui . Sicut enim fedus rationale, sic etiam sal rationale. Testamenti ergo Evangelici et salis Apostolici nos commonere voluit. Oleum in sacrificium offertur, si cum hylaritate offeramus, non ex tristicia aut ex necessitate. « Hylarem enim datorem diligit Deus » 2Cor. 9, 7.. si si] sin Weber autem obtuleris munus primitiarum primitiarum] primarum Weber  ORIGENES. de primis frugibus ut simila, sit recens et nova  initiis bonorum operum et doctrine frugum  vel : fructum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus,  rudibus torrebis torrebis] torres Weber  adurendo consecrare debes eas igni,  Spiritus sancti et confringes  separando litteram a spiritu in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino  SI AUTEM OBTULERIS MUNUS PRIMATIARUM etc. ORIGENES. Secundo in loco primitiarum , id est de initiis, frugum mandatur oblatio, quod in die Pentecostes lex Dei iussit fieri : sed illis umbra data est, nobis veritas reservata est. In die autem Pentecostes, oblato sacrificio orationum, Spiritus sancti primitias apostolorum suscepit Ecclesia. Et vere hec fuerunt recentia, quia novum erat. Unde et « musto pleni » Act. 2, 13. dicebantur. Igne tosta. Ignee nanque lingue supra singulos consederunt.  HESYCHIUS. Si autem obtuleris etc. Non modo precipit eos Dei noticiam sive scientiam offerre, qui in ea permanserunt, sed et rudes. Unde Apostolus : Mox ut vocatus est, predicavit. Primitivus Deo est qui noviter credere cepit, qui dudum ei nullum scientie fructum obtulit. Tales quia necdum subtiliter mysteria proferunt, ut farinam offerant aut similam necesse est, ut virentia ac torrida atque confracta offerant. Quemadmodum enim fructus humidos, {t. 1 : Erfurt, f. 106vb ; facsim., p. 214b} necdum mole aptos ut fiant farina vel simila, igne confringentes, paleas separamus : sic qui nondum solidam scientiam habent nec subtilem theologiam, igne Spiritus sancti indigent, ut littere paleas separent, quo sufficientem Dei scientiam possideant. Oportet autem nos oleum supereffundere, et thus ponere : per elemosinam quippe et orationem scientia divina nobis perficitur. fundens super ea super ea] supra Weber oleum  misericordie  elemosinam et thus  orationem : « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo » Ps. 140, 2.. imponens quia oblatio Domini est de qua adolebit sacerdos  ut supra in memoriam muneris {t. 1 : Erfurt, f. 106vb ; facsim., p. 214b} partem farris fracti et olei ac totum thus. Capitulum 3 Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio,  ORIGENES. Salutaris que ex bobus tantum offertur et ovibus vel capris. Nam pro peccatis anima generaliter iubetur offerre, sed post hec per varias personas itur, ut si pontifex delinquat, et offerat pro peccato, offeret vitulum, non sicut pro munere. et de bobus voluerit offerre marem  id est : fortia opera sive feminam  infirma  utrosque enim digne oportet conversari si volunt salvari  MAREM SIVE FEMINAM etc. HESYCHIUS. Superius in holocaustum tantum mares offeruntur. Per holocaustum ergo summe virtutes designantur : virginem scilicet esse, mundo renuntiare, et similia, que paucorum sacrificia. Hostie vero pacificorum virtutes minores, et communia vota fidelium, quibus pacatur Deus. Unde femine offeruntur cum maribus , id est infirma opera cum fortioribus. immaculatam immaculatam Rusch ] immaculata Weber  labe peccati offeret coram Domino  in beneplacito Domini  QUOD SI HOSTIA etc. ORIGENES. Transmissis ceteris, de salutaribus sacrificiis dicit que de animalibus, id est bobo et capris et ovibus, offeruntur, et nihil ultra ad immolandum substituitur. Nec aves quidem,que in offerendis muneribus substitute sunt superius. Qui enim salutares offert hostias salutis sue iam conscius est. Necesse ergo habet ut magna et perfecta offerat. Unde Apostolus Hbr. 5, 14. : « Perfectorum autem est solidus cibus ».  HESYCHIUS. Quod si hostia etc. Sunt secundum leges diverse hominum conversationes, sunt in modum scalarum ordinate virtutes, ut alius quasdam, alius assequatur omnes, ut quisque sublevetur a terra. Quod significat sacrificiorum differentia. Unde hic holocaustum id est se totum offert, sicut Paulus, qui Christo configitur cruci. Alius sacrificium pacificorum vel salutare, qui salutem desiderat nec potest ascendere ad sublimia. Qui enim non potest esse virgo si in sancto conversetur coniugio, vitam precipit a Domino qui ait Mt. 19, 11. : « Non omnes capiunt verbum istud », et inter salvatos necessario ordinatur. Hoc ipsum de contemptu rerum, de iustitia, de cibo cum gratiarum actione percipiendo. Magnus est enim qui magna, parvus, non minimus, qui salutem potest consequi, mediocria scilicet. Ergo secundum duas conversationum species, duas sacrificiorum spontaneorum ponit diffinitiones. Ait enim in Exodo Ex. 20, 24. : Altare de terra facietis michi, et immolabitis super illud holocaustomata et pacifica vestra, oves et boves etc. Subinfert pacifica, tanquam secundi ordinis et virtutis. Qui ergo sibi putat sufficere si salvetur, siquidem de bobus offert. Boves autem sunt qui ea que legis sunt faciunt, masculum et feminam immaculatum offert munus. Cum autem qui holocaustum offert non precipit offerre feminam, non quod femina privetur a conversatione, sed quia virorum, id est fortiorum, est perfecta sapere. Unde Prv. 21, 10. : « Mulierem fortem quis inveniet ? » Fortitudo enim vix in mulieribus invenitur. Pacificorum sacrificium virorum est et mulierum : oportet enim eas digne conversari ut perveniant ad salutem. ponetque manum  ut supra super caput victime sue que immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotis sacerdotis] sacerdotes Weber sanguinem per altaris circuitum altaris circuitum] inv. Weber et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino Domino] Domini Weber adipem  iram : hec enim operit cor  iram, quam offerimus dum temperamus, vel cum pro Deo irascamur, et iram in eius causam reflectimus  ADIPEM. HESYCHIUS. Oportet intelligibilem adipem offerri, id est desiderium, quod Greci epithimiam dicunt, qui operit prius superiorem ventrem, deinde inferiorem, ut et cogitandi et faciendi desiderium offeramus : precedit enim cogitatio, succedit impletio. Hoc autem in ventre, id est in corde, facimus, in quo prius actiones proponimus tanquam appetamus ; deinde perficere festinamus tanquam digeramus. Nihil ergo pravum proponamus, nihil expleamus. Bene autem super ventrem superiorem, id est appetitum, describit adipem qui operit ventrem, que maxima pars desiderii circa appetitum est vel propositum. Inferiori autem ventri duos renes coniunxit, quia affinitas quedam est renum et cordis. Unde Ps. 25, 2. : « Ure renes meos et cor meum ». {t. 1 : Erfurt, f. 107ra ; facsim., p. 215a} Alibi quoque coniungitur Ier. 11, 20. : Qui probas renes et corda. Motum siquidem irascendi, medici ponunt in corde, in renibus autem memoriam huius rei dicunt iacere, in quibus et femina causa est. Unde etiam eis cum femoribus communio est. Vult ergo et nuptiarum desiderium Deo offerri, ut fiat causa prolis, non fornicationis, ut sit honorabile coniugium et thorus immaculatus. Iram quoque Deo offeramus, ut contra peccatum irascamur. Unde Ps. 4, 5 ; Eph. 4, 26. : « Irascimini, et nolite peccare ». Hinc Moyse iratus valde, proiecit tabulas, et confregit Cf. Ex. 32, 19.. Quia vero in epate concupiscentia est, pinnam, id est summitatem, precipit cum renibus auferri et offerri : ut primitiva cogitationum nostrarum Deo offeramus, et per delibationem massam sanctificemus. qui operit {t. 1 : Erfurt, f. 107ra ; facsim., p. 215a} vitalia  cor et iecur cordique adherentia  VITALIA. Septuaginta : Ventrem, id est cor. Cuius secundo facit mentionem iuxta Septuaginta, quia duplicem habet operationem secundum medicos, quia per unam partem alimentum trahit, quam vocant ventrem superiorem. Per alteram purgationem discernit, quam vocant ventrem inferiorem. Renes sunt genitalium seminum ministeria cum ventre et femoribus communicantes. Primum ergo adipem, qui supra ventrem est et duos renes et adipem qui super eos est, id est super femora, que renibus sunt vicina, iubet offerri : in medio enim femoris et ventris sunt positi. et quicquid pinguedinis est intrinsecus est intrinsecus] inv. Weber  Septuaginta : omnem adipem qui in ventre est duos renes  in quibus vis libidinis  in quibus vis generandi cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris  RETICULUM IECORIS. Id est epatis, in quo delectatio vel concupiscentia. Unde iuxta Septuaginta : Pinna epatis cum renibus auferetur. Iecur enim in renibus vim operationis ministrat. cum renunculis  in quo sedes caloris et initium desiderii, in quo appetitus gule notatur, quem offerimus cum Dei amore refrenamus adolebuntque ea super altare  supernum in holocaustum lignis  exemplis Patrum igne  Spiritus sancti  secundum mandata, Spiritus conversando  quia fundamentum totius boni supposito in oblationem suavissimi odoris Domino  cui placet perficere fructum, non solum centesimum vel sexagesimum, sed etiam tricesimum si vero de ovibus fuerit eius oblatio  in ove innocentia, sicut et in agno figuratur et pacificorum hostia sive masculum  fortia sive feminam  infirma opera obtulerit immaculata  a labe peccati erunt omnia omnia] om. Weber si agnum obtulerit coram Domino ponet manum  ut supra suam suam] om. Weber super caput victime sue que immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem  desiderii vel concupiscentie et caudam  cauda finis est corporis : hec immolatur, cum opus bonum ad finem perducitur totam  ET CAUDAM etc. Septuaginta : Lumbum sine macula integrum, ne scilicet aliud offeratur Deo, aliud adversario. Sufficit enim huic ad veniam que virtutis sunt non agere ; sin autem mala operatur, veniam non consequitur. Unde Mt. 10, 16. : Estote simplices sicut columbe. Columbe enim nimiam simplicitatem habent, maliciam nullam. Qui de bobus sacrificium offert, lumbum Deo offerre non eget, quem in bonis operibus constringit et exercet. Qui de capris immolat, non habet lumbum immaculatum quem offerat, quia eum olim peccato maculavit. Qui ergo non fuit in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, non qui peccator fuit. Hac causa in sacrificio pacificorum ab agnis capras distinxit. cum renibus et pinguedinem que operit ventrem atque universa vitalia  hec iam exposita sunt et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque  Septuaginta : pinnam iecoris cum renunculis  SI VERO DE OVIBUS etc. HESYCHIUS. Quem precipiat offerre bovem, quem rursus ovem, et quem capram, superius diximus. Bos enim est qui legis mandata operatur. Oves : simplices. Capre quia simplices ante peccatores, modo penitentes. Sed ibi ovibus capras miscuit dicens : Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris etc. Septuaginta vero : Si ab ovibus munus eius ab agnis et hedis, immaculatum offeret. Ovis enim agnorum et hedorum genus esse videtur. Unde Amos Cf. Am. 7, 14-15. : E populis ego sum, et sustulit me Dominus de gregibus ovium, cum ‘e populis’ proprie dicatur, qui capris vescitur. Quia ergo lex quedam agnos, quedam capras dicit. Agni autem tantum simplices sunt, qui nihil peccaverunt ; capre autem simplices, qui peccaverunt et conversi sunt : recte quodammodo sacrificium in holocaustum unum est. Qui enim post peccatum perfecta vult sapere, debet conversari sicut qui non peccaverit ante. In sacrificio autem pacificorum cum in ovibus et capris et bobus cetera eadem custodisset, hoc unum plus in ovibus posuit ; quod non solum adipem reticulumque iecoris, vel secundum Septuaginta, pinnam epatis et renes, sed et caudam, vel etiam secundum Septuaginta, lumbum immaculatum cum renibus iussit offerri. Quia enim ut simplex multa que facere debuit omisit : virtute sua debet uti, in bonum faciendum, non, ut simplex, in malum tantum vitandum, ut manifestum sit, quia que scire {t. 1 : Erfurt, f. 107rb ; facsim., p. 215b} potest non omittit. Iure cauti redduntur simplices, qui ex simplicitate facile possunt ad voluntatem trahi, ut non solum renes et adipem qui super ipsos est, sed et lumbum offerant qui in renibus est. Lumbus enim virtutem significat. Unde Roboam ait 3Rg. 12, 10. : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. Et alibi : Lumbos vestros precingetis. In lumbis quoque operatio generationis. et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis  spiritualis  ignis absumens sacrificia, absorbens mortem victoria et oblationis Domini {t. 1 : Erfurt, f. 107rb ; facsim., p. 215b} si capra  simplex qui ante peccavit et penituit  que habitum penitentie significat fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino ponet  qui penitentiam offert, in principio bonis operibus operam det manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum  ut supra tollentque ex ea in pastum ignis  Spiritus sancti dominici adipem  iram, ut supra qui operit ventrem  quia impedit ira animum ne possit cernere verum et qui tegit universa vitalia  cor et iecur et que his adherent duos renunculos cum reticulo quod quod] qui Weber est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis adolebitque ea super altare sacerdos super altare – sacerdos] inv. Weber in alimoniam ignis et suavissimi odoris. Omnis adeps  ut omne desiderium nostrum offeratur Domino, non partim mundo. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Domini erit iure perpetuo  non quia figura semper observetur, sed quod per ea intelligitur in generationibus  per singulas etates et cunctis habitaculis vestris  Ecclesiis vel quibuslicet locis  id est : omni conversatione sive sociali sive solitaria nec adipem adipem] scrips. , adipē Rusch, adipes Weber  carnis appetitum vel desiderium nec sanguinem  omnis ratio et intellectus animi, que sanguis significat, Dei consecranda sunt : anima enim in sanguine est. omnino comedetis.  NEC ADIPEM etc. Propriam concupiscentiam, id est carnalem, habere non debemus : Quisque enim temptatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus Iac. 1, 14.. Sanguinem prohibet comedi , ne quemquam interficiamus. Sanguinem enim edere bestiarum, id est crudelium est. Ideo autem omnino additur, ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde iussit sanguinem fundi circa basim altaris. Capitulum 4 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Loquere filiis Israel  quia hoc omnibus precipitur anima  homo generalis vel prelati Ecclesie et perfecti. In sequentibus autem excipit dicens Lv. 4, 3. : « Si sacerdos qui unctus est ».  non enim corpus tantum causa peccati cum peccaverit per ignorantiam  boni et de universis mandatis Domini que precepit ut {t. 1 : Erfurt, f. 107va ; facsim., p. 216a} non fierent quippiam fecerit  ANIMA CUM PECCAVERIT. ORIGENES. Recte animam dicit quam peccare describit : non enim spiritum vocaret, quem peccaturum diceret, sed nec hominem in quo peccato interveniente imago Dei non constaret. Non est ergo spiritus qui peccat. Fructus enim spiritus, ut ait Apostolus Gal. 5, 22., est caritas, gaudium, pax, patientia, et similia. Alibi vero ait Gal. 6, 8. : Qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem ; et qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam, quoniam ergo alius est qui seminat, et aliud in quo seminatur. Seminatur enim in carne, cum peccatur, ut inde metatur corruptio. Vel in spiritu, cum secundum Deum vivitur, ut vita eterna metatur. Constat animam esse, que vel in carne vel in spiritu seminat, et que in peccata ruere possit, et ab eis averti. Corpus enim est sequela eius, ad quecumque delegerit, et spiritus dux ad virtutem, si eum sequi velit.  HESYCHIUS. Anima cum peccaverit etc. Nihil necessarium legislator omisit, differentias conversationum assignavit, et in oblatione sacrificiorum vias conversandi, tandem Christi sacrificium exponit, per quod nobis peccatorum remissio et redemptio data est. Et notandum quod peccatum anime esse dixit contra eos qui accusant corpus quasi causam peccati. Sed si anima est immunis, nihil nocet ei luxuria carnis. Immo si anima bene regit, statim cessat et recedit. Si autem peccat {t. 1 : Erfurt, f. 107va ; facsim., p. 216a} anima per ignorantiam, non tamen a carne cogitur, sed negligentia et imitatione deteriorum, per quam que noxia sunt utilia putat. Notandum quoque quod sacerdotem in multis admiscet quasi similem aliis pro peccatis offerentem : Christus ebum fratribus similis esse debuit, ut fieret misericors et fidelis sacerdos. Sed legislator peccatum sacerdotis peccatum populi dicit. Sacerdos enim sensibilis negligens aut peccans aut non vindicans populum peccare facit ; intelligibilis autem nullo modo peccatum fecit. Secundum tamen quod possumus que dicuntur intelligibili sacerdoti coaptemus. Si enim patientia Dei quis abusus fuerit, videtur illi Deus licentiam dare peccandi. Unde Ysaias Is. 63, 17. : Quare errare fecisiti nos, Domine, de viis tuis ; indurasti cor nostrum etc. ? Abacuc quoque similia queritur Hab. 1, 13. : Quare non respicis super inique agentes, taces devorante impio iustiorem se etc. ? Videtur ergo legislator significare sacerdotem, cui dictum est : « Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech ». Et qui a Patre unctus est, secundum illud Ps. 44, 9 ; Hbr. 1, 9. : « Propterea unxit te Deus, Deus tuus ». Hic pro peccatis nostris seipsum sacrificium obtulit. Unde Paulus ait Hbr. 9, 28. : Christus semel mortuus est ad multorum exhaurienda peccata. Offert tamen se pro peccato suo, quia peccatum nostrum in se suscepit. Unde 2Cor. 5, 21. : Qui nesciebat peccatum, pro nobis peccatum fecit. si sacerdos  de genere transit ad species  Christus qui est sacerdos in eternum Cf. Ps. 109, 4 ; Hbr. 5, 6 ; 7, 17 ; 7, 21. qui unctus est unctus est] inv. Weber  oleo leticie, pre consortibus suis Cf. Ps. 44, 8. peccaverit  Christus peccare dicitur, dum nos peccamus qui membra eius sumus. delinquere faciens populum,  longanimitate patientie : dum enim non statim punit, putatur hec vel non curare vel nescire, et ita impii in peius animantur ; unde patientia Dei ad penitentiam vel ad patientiam te adducit : tu autem thesaurizas tibi iram Rm. 2, 5. etc.  SI SACERDOS etc. ORIGENES. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit : neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret ceteros provectus est.  ORIGENES. Si sacerdos etc. Terror simul et misericordia in divinis legibus ostentatur. Ita ne nihil tutum, nec ipse pontifex quidem. Qui pontifex, qui unctus est, qui sacris ignibus divina succendit altaria, qui munera et salutares hostias immolat, qui inter Deum et homines repropiciator intervenit, nec iste immunis a contagione peccati. Sed vide misericordiam Dei. Unde Paulus Hbr. 5, 1. : Omnis pontifex ab hominibus assumptus pro hominibus constituitur ad offerendas hostias. Et post Hbr. 5, 2-3. : Lex homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes, ut possint sicut pro sua ita et pro populi infirmitate offerre ; non scilicet qui omnino peccare non possent, alioquin homines non essent, sed qui imitentur eum « qui peccatum non fecit » 1Pt. 2, 22.. In quo precipue mirandum est non quod sacerdos non peccat, sed cognoscit peccatum suum. Non enim qui se peccasse non putat, sed emendat, et quod facilius indulget peccantibus, qui conscientia infirmitatis mordetur.  ORIGENES. Moraliter. Si sacerdos etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, qui in nobis per orationes quas Deo fundimus, quasi sacerdotio fungitur : hic si delinquit, populum bonorum actuum delinquere facit, qui intra nos est. Nec aliquid recte gerimus, si dux bonorum operum depravatus sensus. Ideo ad emendationem huius singularis hostia vitulus saginatus requiritur. Similiter Synagoga, id est virtutum nostrarum emendatio, Christi morte reparatur. offeret  Patri pro peccato suo  quod in se suscepit qui peccata nostra portavit in corpore suo super lignum. 1Pt. 2, 24. vitulum  carnem suam  Septuaginta addunt de bobus, id est de patribus, qui in iustitia legis fuere gloriosi  qui in cruce inimicos nostros ventilavit immaculatum  « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius » 1Pt. 2, 22.. Domino  VITULUM IMMACULATUM etc. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, semel pro munere, et semel pro peccato ; sed qui pro munere super altare holocausti consumitur, qui vero pro peccato, extra castra et in loco mundo, solis adipibus et renibus oblatis in altari. Hic est forte Ihesus qui per sanguinem suum pacificavit et que in terris, et que in celis Cf. Col. 1, 20.. In celis pro munere. In terris autem, ubi ab Adam usque ad Moysen regnavit peccatum, oblatus pro peccato. Hoc autem est passum esse extra castra scilicet angelorum Dei. Unde Iacob Gn. 32, 2. : Castra Dei hec sunt. Extra hec est locus omnis hic terrenus {t. 1 : Erfurt, f. 107vb ; facsim., p. 216b} , in quo habitamus, in quo passus est Christus. et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii  crucem  quia cruci se tradidit ; unde Is. 53, 7. : « Oblatus est quia ipse voluit ».  doctrinam et traditionem apostolorum secundum quam factum est sacrificium. Hic est enim introitus ad celum quod est tabernaculum testimonii ; unde Ysaias Is. 40, 22. : Expandit celum sicut tabernaculum ad habitandum. coram Domino,  inspiciente Patre cui dicitur Lc. 23, 46 ; Ps. 30, 6. : « Pater in manus in manus tuas commendo spiritum meum ». ponetque manum  Se enim ipsum obtulit, nem coegit ; unde Io. 10, 18. : Potestatem habeo ponendi animam meam etc. super caput eius  principium passionis immolabitque immolabitque] et immolabit Weber eum Domino.  pro peccatis nostris hauriet quoque de sanguine vituli inferens illum illum] illud Weber  unde Paulus Hbr. 9, 12. : « Per proprium sanguinem introivit semel in Sancta ». in tabernaculum {t. 1 : Erfurt, f. 107vb ; facsim., p. 216b} testimonii  celum. Qui portans cicatrices sue passionis a mortuis resurrexit, et sic introivit.  HAURIET QUOQUE etc. Sanguinem vituli in tabernaculum , id est in celum, intulit  : cum post resurrectionem celos conscendens, vultui Patris astitit, quasi offerens sanguinem passionis, interpellans pro nobis. cumque intinxerit digitum  qui est virtus Dei. Hic in sanguine tingitur , quia passio Dominice carnis virtute divinitatis agitur, quod probat solis recessus, petrarum scissura et multa similia. in sanguinem asperget eum eum] eo Weber septies   Septies aspersit, cum peccata nostra sui sanguinis effusione plene detersit, vel septiformi spiritu nos ditavit.  SEPTIES. Pro dimissione scilicet peccatorum et subministratione spiritalium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illud Mt. 27, 24. : Mundus ego sum a sanguine iusti huius. Et alibi Mt. 27, 25. : « Sanguis eius super nos » etc. De hac aspersione Petrus ait 1Pt. 1, 2. : Et aspersione sanguinis Christi. coram Domino   coram Domino hec facta sunt, quia voluntatem Patris in omnibus implevit contra velum sanctuarii  humanitatem vel carnem Christi  VELUM. Humanitatem Christi. Nam sicut velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem que per sancta sanctorum significatur. Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus carnem suam sanguine passionis cruentavit.  CONTRA VELUM etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio eius multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium, modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vite et granum tritici, translatis vocabulis nominavit. Sic et Moyses carnem eius velum appellavit. Unde Paulus Hbr. 10, 20. : Initiavit nobis viam per velamen, id est carnem suam. Velum quoque sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur. ponetque de eodem sanguine super cornua  quattuor principales virtutes  SUPER CORNUA. Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat. Unde Ysaias Is. 6, 6. : Volavit ad me unus de Seraphin, et in manu eius calculus, quem forcipe tulit de altari etc. Thimiama, secundum Septuaginta, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei ? De celo nanque ad nos descendunt. Unde Iacobus ait Iac. 3, 17. : « Que autem desursum sapientia ». Quattuor autem virtutes, sapientia, iustitia, fortitudo, temperantia (quia ceterarum virtutum genera convenient) nominantur cornua. Has inungit Deus proprio sanguine, confortans scilicet maiori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque prevalere. altaris  Seraphin  ALTARIS etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate nature permanentes ? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur non admiserunt, per sanguinem tamen eius nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus. thymiamatis  Septuaginta : compositionis , virtutum scilicet gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii  celo omnem autem reliquum sanguinem fundet in basem basem] basim Weber interl. evangelium  IN BASEM. Basis , pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus. Ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur. altaris interl. corporis Christi holocausti in introitu tabernaculi  ALTARIS HOLOCAUSTI. Corpus Christi : ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare . Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus Hbr. 13, 10. : Habemus altare, de quo non habent potestatem edere, qui tabernaculo deserviunt ; hoc est corpus Christi, de quo non licet edere Iudeis : hoc altare est in introitu tabernaculi , id est celi, quia per ipsum ingressum habemus in celum. et adipem  ET ADIPEM. Mystice. Delectationes et desideria carnis, que tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gule et coitus desiderium ; que autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim, esuriem et huiusmodi. Hec autem Patri obtulit, ad cuius transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus. vituli offeret offeret] auferet Weber pro peccato tam eum qui vitalia operit vitalia operit] inv. Weber quam omnia que intrinsecus sunt duos renunculos et reticulum quod est supra supra] super Weber eos iuxta ilia et adipem iecoris  Septuaginta : pinnam epatis cum renunculis sicut offertur offertur] aufertur Weber de vitulo hostie pacificorum  ut superius significat esse intelligendum et adolebit ea super {t. 1 : Erfurt, f. 108ra ; facsim., p. 217a} altare holocausti pellem vero et omnes carnes cum capite  quia principium et pedibus  quia finis et intestinis  mente  ORIGENES. Integre substantiam humanitatis Christum assumpsisse demonstrat. et cum cum] om. Weber fimo  Septuaginta : cum ventre et stercore  peccato humani generis  DUOS RENUNCULOS etc. etc.] in of. praem. Do17 HESYCHIUS. Que fiunt et in sacrificio pacificorum vel salutari. Et in duo sacrificium dividit ut sacrificium Christi liceat omnibus imitari, tam his scilicet qui inferioris sunt conversationis, quibus sacrificium pacificorum convenit, quam his qui altiora sequuntur, quibus sufficit si sequentia imitantur. Codd. : Do17/2 , f. 12rb ; Rusch   Pellem vero {t. 1 : Erfurt, f. 108ra ; facsim., p. 217a} et omnes carnes cum capite et pedibus etc. etc.] om. Do17 Hoc precipit ut Christum non dividas, sicut quidam quidam] quidem Do17 dicentes : Qui de Maria passus, qui de Deo passus non est. Nobis autem unus est Deus Iesus Christus, per quem omnia 1Cor. 8, 6.. Caro enim in Domino omnis humanitas est, secundum quod dicitur Io. 1, 14. : « Verbum caro factum est ». Unde ait : Carnes eius cum capite et pedibus, vel extremis secundum alios, ut per hec verba eum qui pro nobis passus est, primum et novissimum esse credamus."Ipse enim est ante omnia et in ipso constant omnia" Cf. Col. 1, 17.. Cum intestinis et fimo . Septuaginta : cum ventre et iecore iecore Rusch ] stercore Do17 . Venter autem significat mentem. Eum ergo qui pro nobis passus est, mentem humanam habuisse minime dubitemus, secundum quosdam hereticos, qui Christum apsuchon* dixerunt qui Christum apsuchon (asychen Rusch ) dixerunt] om. Do17 qui... dixerunt] non habent Hesychius (Tr212, P2312, edd.) et Rabanus (PL). Cf. Athanasius Alexandrinus , Tomus ad Antiochenos, § 7-11, PG 26, 804-811, hic § 11 (professio fidei) 810B : « Οὔτε γὰρ ἄψυχον, οὔτε ἀναίσθητον, οὔτε ἀνόητον σῶμα εἶχεν ὁ Σωτήρ· οὔτε γὰρ οἷόν τ' ἦν, τοῦ Κυρίου ἀνθρώπου δι' ἡμᾶς γενομένου, ἀνόητον εἶναι αὐτοῦ τὸ σῶμα ». Cf. Theodoretus, De incarnatione Domini, PG 75, 1428.12 : « Θ ʹ . Ἔλεγχος τῆς τῶν αἱρετικῶν ἀσεβείας. Τινὲς δὲ τῶν τἀναντία φρονούντων τῆς εὐσεβείας,ἐπειδὴ τοῖς ἀποστολικοῖς ῥητοῖς πειρῶνται κατα-(10) τοξεύειν ἀληθείας τὰ δόγματα, Ἄρειος μὲν καὶ Εὐνόμιος ἄψυχον ἄνθρωπον ἀνειλῆφθαι παρὰ τοῦ Θεοῦ Λόγου διαβεβαιούμενοι, Ἀπολινάριος δὲ ἔμψυχον, νοῦ δὲ ἐστερημένον, οὐκ οἶδ’ ὅ τι νοῶν τὴν ἀνθρωπείαν ψυχήν· Μαρκίων δὲ καὶ Μάνης, καὶ ἡ λοιπὴ(15) ῆς ἀσεβείας ἐκείνη συμμορία, τὸ τῆς οἰκονομίας ἄπαν ὁμοῦ ἀρνεῖται μυστήριον ».. Fimus : peccatum humani generis quod Crucifixus in se suscepit. Fimus, cum sit immundus sit im.] inv. Do17 , gerentem non polluit, neque nature nostre est, quamvis in nobis sit : sic peccata nostra que Dominus portavit aliena ab illo fuerunt, nec eum polluerunt. Codd. : Do17/2 , f. 12rb ; Rusch   Fons : Hesychius , In Lv., lib. 1, c. 4 (Lv. 4, 11), PG 93, 824D -825A (sententialiter) = Paris, BnF, lat. 2312, f. 19r -v ; Troyes, BM, 212, f. 20r (sparsim contuli) : « Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis, et fimo et reliquo corpore efferet extra castra. Quod [+ ideo interl. P2312] praecepit ut non Christum dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Is qui de Maria est, passus est, qui autem de Deo Patre est, passus non est. Nobis enim unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, quia secundum quod Paulus dixit : Cum ut homo pateretur miracula, tamen in passionibus operatur [operabatur P2312] ut Deus, sed nusquam divisus. Propter quod carnem eius, idest humanitatem videlicet, tam eum qui apparebat, quam qui in occulto erat, hominem de quo ait Paulus Et si exterior homo noster corrumpitur sed interior renovabitur. Caro enim in Domino, omnis eius humanitas, quia Verbum caro factum est [esse P2312²] dicitur. Propter quod et carnem eius cum capite et pedibus, vel cum capite et extremis videlicet pedibus, sic enim caeteri interpretum ediderunt, jussit incendi ut per praedicta verba eum qui pro nobis passus est, esse a principio et in novissimis intelligeremus, de quo ait Paulus : Qui in ipso creata sunt omnia. [...] Et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium primogenitus a mortuis, ut sit ipse in omnibus primatum tenens.(Col. 1, 16-18) Insuper cum intestinis et fimo vel sicut Septuaginta, cum ventre et stercore edunt [aiunt P2312  marg.], ut quia mentis intelligibilis venter figuram gerit, sicut in sacrificiis aliorum holocaustorum ostendimus, ex eo mentem habuisse nostram eum qui pro nobis passus est, minime ignoremus [ignoramus P2312 Tr212*], quod quidam hereticorum negant. Fimus autem peccata generis humani significat quae crucifixus in se suscepit: haec enim fimus Domini verisimiliter dicuntur. Fimus quippe cum sit immundus, gerentem non polluit, neque naturae nostrae est, quamvis sit in nobis, sicut et peccata nostra, quae portavit Dominus, et aliena fuerunt ab eo, et eum nullatenus polluerunt, permansit enim sine peccato ». Rabanus Maurus, In Lv., cap. 6, PL 108, 274A-274C :« Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis, et fimo et reliquo corpore efferet extra castra. Quod praecepit ut non Christum dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Is qui de Maria est, passus est, qui autem de Deo Patre est, passus non est. Nobis enim unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, qui [Ms. : quia], secundum quod Paulus dixit. Cum ut homo pateretur miracula, tamen in passionibus operabatur ut Deus (Hbr. 2). Caro enim in Domino omnis ejus humanitas, quia Verbum caro factum est, dicitur, propter quod et carnem [274B] ejus cum capite et pedibus vel cum capite et extremis, videlicet pedibus. Sic enim caeteri interpretum ediderunt, jussit incendi ut per praedicta verba, eum qui pro nobis passus est esse a principio, et in novissimis intelligeremus, de quo ait Paulus, quia in ipso creata sunt omnia quae in coelis, et quae in terra, visibilia et invisibilia. Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium primogenitus a mortuis, ut sit ipse in omnibus primatum tenens [Col. 1]. Insuper cum intestinis et fimo, vel, sicut Septuaginta, cum ventre et stercore, ait, ut quia mentis intelligibilis venter figuram gerit, sicut in sacrificiis [274C] aliorum holocaustorum ostendimus, ex eo mentem habuisse nostram eum qui pro nobis passus est, minime ignoramus, quod quidam haereticorum negant. Fimus autem peccata generis humani significat, quae crucifixus in se suscepit, haec enim fimus Domini verisimiliter dicuntur, fimus quippe cum sit immundus, gerentem non polluit. Neque naturae nostrae est quamvis sit in nobis, sicut et peccata nostra quae portavit Dominus, et aliena fuerunt ab eo, et eum nullatenus polluerunt, permansit enim sine peccato ». [MM2108]  INTESTINIS ET FIMO etc. ORIGENES. Forte ad comparationem celestium corporum, corpus humanum stercus appellatur. Sed et cophinus ille stercoris qui ad radices ficulnee mittitur, mysterium suscepte in corpore dispensationis testatur, nec interiora deesse dicuntur. Quamvis enim vilem servi formam gesserit, in eo tamen plenitudo divinitatis. Eadem quoque de synagoge vitulo intelligenda sunt.  Cum per singula figura Dominice passionis appareat, plenius legislator in sequentibus figurat eius mysterium. et reliquo corpore efferet extra castra  quia extra castra passus est Domnius, id est extra civitatem in locum  Golgotha mundum  quia ibi mundati sumus  qui totum mundavit mundum ubi cineres effundi solent  quia in eo extincta sunt peccata humani generis, et calor peccati refrixit incendetque ea super lignorum struem id est Prophetarum dicta, quia et passio et cuncta humanitatis mysteria secundum Prophetarum oracula completa sunt ; unde Matheus Mt. 2, 23. : « Ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas ».  Scripturarum : quecumque enim in tempore passionis gesta sunt, Prophetias impleverunt ; unde Mt. 26, 56. : « Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripture Prophetarum », et alibi Io. 19, 28. : Ut adimpleretur Scriptura, dixit : Sitio. que in loco effuso effuso] effusorum Weber cinerum cremabuntur quod si omnis turba filiorum filiorum] om. Weber Israel  Sinagoga, vel plebs que clamavit Lc. 23, 21 ; Io. 19, 6. : « Crucifige, crucifige » ; et Mt. 27, 25. : « Sanguis eius super nos, et super filios nostros ».  Patet omnem Sinagogam posse delinquere per ignorantiam ; unde Cf. Lc. 23, 34. : Pater, ignosce illis quia nesciunt qui faciunt. ignoraverit et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est  non scienter ut sacerdotes ; unde Petrus Act. 3, 17. : « Scio quia per ignorantiam fecistis » etc. Sacerdotes autem scienter peccaverunt, in Scripturis ante omnia prenuntiata videntes, et ideo gravius delinquentes. et postea  conversa ad penitentiam per predicationem apostolorum intellexerit peccatum suum  hoc de sacerdote non dicitur offeret pro peccato suo  cum cogoscens peccatum suum, convertitur ad sacrificium Christi  credendo in Crucifixum, qui redemit genus humanum vitulum pro peccato (suo Rusch tantum ) – vitulum] inv. Weber  Christum adducetque eum  eadem quoque de Sinagoge vitulo intelligenda sunt  fidem suam scilicet doctoribus Ecclesie offerat et ostendat ad ostium tabernaculi  ut supra et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino  Collegerunt pontifices et Pharisei concilium, ut Ihesum morti traderent et occiderent ; unde Cayphas Io. 11, 50. : Expedit ut unus homo moriatur pro populo.  quia principes Iudeorum et summi sacerdotum Christum Pilato tradiderunt crucifigendum  sicut sacerdos in sacrificio suo  QUOD SI OMNIS TURBA etc. HESYCHIUS. Idem precipit in sacrificio turbe et sacerdotis, vitulum scilicet immolari, et extra castra incendi, et sanguinem in tabernaculum offerri. Unde apertissime ostendit eadem esse peccata sacerdotis et plebis : quare idem sacrificium pro utrisque oblatum. Hoc quoque quod immutatum est ostendit, quia sacrificium unum est. In sacerdote enim non dixit : ‘Si cognoverit peccatum suum ’. Non enim peccatum Deus ignoravit, quod ut susciperet carnem suscepit. De turba autem, id est de Synagoga vel de plebe adiunxit : et postea intellexerit peccatum suum . Prius igitur ignoravit, sed postea cognovit. Unde Cf. Io. 15, 22. : Nisi venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, tanquam ignorantes. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo , tanquam cognoscentes. Quando ergo suum cognoverunt peccatum , ad sacrificium unigeniti se verterunt. In sacrificio quoque sacerdotis ipse super caput vituli manum ponit , hic autem seniores . In Christi enim sacrificio seniores populi et Scribe et Cayphas (qui ait Io. 11, 50. : Expedit ut unus moriatur homo pro populo, etc ;) agebant, et Christus qui seipsum pro nobis tradidit ad dispensandam remissionem nostram. Unde ait : {t. 1 : Erfurt, f. 108rb ; facsim., p. 217b} Sic facietis quomodo fecit et prius. Et rogante pro eo sacerdote, propicius erit Dominus. Christus enim factus est pro nobis propiciatio in sanguine suo. Pro ipsis enim crucifixoribus oravit Cf. Lc. 23, 34. : Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt. immolatoque vitulo in conspectu  beneplacito Domini inferet sacerdos qui unctus {t. 1 : Erfurt, f. 108rb ; facsim., p. 217b} est  oleo leticie, pre consortibus suis Cf. Ps. 44, 8. ex ex] de Weber sanguine eius  de sanguine Christi cornua altaris, id est brachia crucis, respersa sunt in tabernaculum testimonii tincto digito  quod expositum est, non exponas, actum ne agas aspergens septies contra velum ponetque de eodem sanguine  quod est genus humanum quod sanguine Christi aspersum est et redemptum, quo Christus quotidie salvat et redemit in cornibus altaris  quattuor virtutibus quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii omnemque eius adipem tollet  ut supra et adolebit super altare  fidem crucis sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius  aperte ostendit hec eodem modo esse facienda et intelligenda et rogante pro eis sacerdote  Christo qui interpellat pro nobis propitius erit eis eis] om. Weber Dominus  Pater ipsum autem vitulum efferet extra castra  quia extra portam passus est Christus ; exeundum est ergo extra castra et portandum improperium eius Cf. Hbr. 13, 12-13. atque comburet  quia Christus igne passionis assatus sicut et priorem vitulum quia est pro peccato est – pro peccato] inv. Weber multitudinis  Synagoge vel humani generis  VITULUM EFFERET etc. HESYCHIUS. Sufficit nobis conclusio legis ad manifestanda presentia, nihil enim precipitur hic mutari pro peccato multitudinis. Manifestum est quod idem peccatum plebis et sacerdotis intelligit, ideo in utroque idem sacrificium ordinavit. si peccaverit princeps  qui plus commititur, ab eo plus exigitur  sapientia preditus qui ignorare non debet et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur et postea intellexerit peccatum suum,  per se vel per alium  aliter non penitet offeret  pro peccato hostiam  non holocaustum Domino hircum  tanquam maiorem hostiam pro maiori peccato  Septuaginta : chimarrum  quia sacrificum pro peccato  HIRCUM. Non capram, facilem scilicet vel mediocrem, sed difficilem et asperam penitentiam : quanto enim quis intellectu prevalet, tanto, si peccat, pro maiori culpa maiorem penam sustinet. de capris immaculatum  Immaculatam oportet esse penitentiam, id est sine peccato, cuius penitet ne vel voto vel facto se ad aliud inclinet.  SI PECCAVERIT PRINCEPS etc. HESYCHIUS. Sicut in spontaneis sacrificiis, secundum differentias conversationum ordinavit sacrificiorum, ita pro peccatis quoque sacrificia ipsis iubet esse equalia, quorum magnitudo non modo ex peccato, sed ex persona peccantium ponitur. Servus enim sciens voluntatem domini sui et non faciens, vapulabit multis, nesciens paucis, quia cui plus commititur, plus ab eo exigitur Cf. Lc. 12, 47-48.. Hic est princeps qui, si peccaverit, hircum offeret. Si quis autem de populo, id est idiota vel popularis non qui disctinctus est, forte ad meditandam legem Domini (Nam hic quoque princeps est) pro minori peccato capram offert. Hircus masculini generis, capra femini : vim distinguit sacrificii. Septuaginta chimarrum vel chimarram in Greco, quo Latine interpretatur hedum ex capris masculum scilicet et capram de hedis femellam. Chimarrus vero et chimarra fetus caprarum sunt chimarrini, qui circa tempus nascuntur hyemis : pariunt enim bis, scilicet hyeme et estate. In hyeme significatur tristicia penitentie : penitens enim in tristicia et fletu filios facit ; sed non sunt a sacrificio alieni. Chimarros ergo offerunt penitentes utpote fluctuantes et variis peccatum fluctibus repugnantes ; qui si perseraverint, nec desperantes velut in tempestate gubernacula reliquerint, liberabuntur. Unde Mt. 24, 20. : Orate ne fiat fuga vestra hyeme, vel sabbato : hyeme penitentia designatur, sabbato ocium bonorum. Sabbatum enim ad ocium malorum datum est.  ORIGENES. Moraliter. Princeps iste potest dici vis rationis, que intra nos est, que si peccet, ut aliquid stultum agamus, sententiam illam timeamus Mt. 5, 13. : Vos estis sal terre. Si vero sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet, nisi ut proiiciatur foras et conculcetur ab hominibus. ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum  PONET MANUM SUAM etc. Per semetipsum peccatum manifestans et offerens confessionem suam : ipse autem, iuxta Septuaginta, non occidit, sed alii ; quia illi est {t. 1 : Erfurt, f. 108va ; facsim., p. 218a} necessarium aliorum auxilium, ut penitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere precipitur, ait enim : Cumque immolaverit eum etc., nec addit qui immolare debeat, licet enim in sacrificio penitentie alterius uti adiutoriis, ut Iacobus Iac. 5,, 16. : « Orate pro invicem ut salvemini ». in {t. 1 : Erfurt, f. 108va ; facsim., p. 218a} loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est.  in conspectu Domini peccatum necesse est confiteri ; unde Ps. 31, 5. : « Delictum meum cognitum tibi feci ».  UBI SOLET etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum penitentia et fortia iustorum opera. Tinget  opus passionis implens per quam penitentiam profecit sacerdos  Christus digitum in sanguine hostie  Christi pro nobis immolati pro peccato tangens cornua  crucem ; unde Hab. 3, 4. : « Cornua in manibus eius » ; vel angelicas virtutes humanis altiores. altaris holocausti  Dominici corporis  CORNUA etc. Super crucem offeruntur primitie sanguinis qui pro peccato offertur, quia opus crucis et effectus peccatorum nostrorum perfecta remissio est. et reliquum fundens ad basim eius  homines expiandos  ET RELIQUUM FUNDENS . Omnem scilicet penitentiam evangelice predicationi tribuens, cuius intentio est ut se corrigat et salvetur qui penitet. Unde in principio Evangelii Dominus inquit providenter Mt. 3, 2 ; 4, 17. : Penitentiam agite : appropinquabit enim regnum celorum. adipem  ut omnem desiderium penitentis sursum aspiciat : tunc enim penitentia offerentis in sacrificio pacificorum potest reputari.  reliquum vero remanebit sacerdotibus ad edendum vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet  HESYCHIUS. Quecumque in utroque sacrifico communia sunt, communiter intelligenda sunt. rogabitque  sacerdos scilicet  Non enim sumus ydonei dimittere peccata nobismet ipsis : Christus enim nobis propiciationem acquirit. pro eo et pro peccato eius et et] ac Weber dimittetur ei  finalem causam supponit eorum scilicet que supradicta sunt quod si peccaverit anima  una per ignorantiam  que non occupatur in meditationem legis de populo terre ut faciat quicquam de de] ex Weber his que Domini lege prohibentur  Non dicit quod si prevaricaverit in uno, omnium reus efficitur vel sit. Cf. Iac. 2, 10. atque delinquat  QUOD SI PECCAVERIT etc. ORIGENES. Faciens unum ab omnibus mandatis Domini , quod non fiet. Diu me in hoc sermone stupor attonitum tenuit. Non enim consequenter dictum video quod si peccaverit anima , et fecerit unum ex mandatis Domini , quod non fiet. Si enim mandatum Domini est, quomodo fieri non debuit, cum mandata ut fiant sint data ? Video tamen omnes interpretes similiter protulisse. Non est ergo error interpretationis, sed sensus profundus. Mandata enim Domini quedam data sunt ut fiant, quedam ut non fiant ; sed que fieri debent, necessitas poposcit humana, ut illis inserta essent que fieri non debent. Agnus immolari in Pascha iubetur, non ut agni hostiam per singulos annos requireret Deus, sed ut designaret agnum debere immolari « qui tollit peccata mundi peccata] sic Rusch  » Io. 1, 29.. Hoc ergo voluit, illud noluit. Unde Is. 1, 11. : Quo michi multitudinem sacrificiorum vestrorum etc. ? Mandavit tamen quomodo hec fieri deberent. Qui hec carnaliter obtulerit, anima est de populo terre , que peccat nolens, faciendo unum de mandatis Domini quod non fiet. Et cum notum fit ei peccatum, munus adducit ante Dominum, cum cognoverit quod Deus non querit tale sacrificium, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, et mavult Deus misericordiam quam sacrificium. Adducit munus suum cum agnoscit immolare sacrificium laudis Cf. Ps. 49, 14..  DE POPULO TERRE etc. ORIGENES. Ad distinctionem eius qui non est de terra. Neque enim potest hoc convenire illi qui dicebat Phil. 3, 20. : Nostra conversatio in celis est etc. Anima enim non est de populo terre, que nihil habet cum terra, qui in celis conversatur, « ubi Christus est in dextera Dei sedens » Col. 3, 1., que cupit dissolui et esse cum Christo Cf. Phil. 1, 23., sed manere in carne propter nos necessarium ducit. et cognoverit peccatum suum offeret capram  chimarram immaculatam  mediocrem penitentiam  ut a peccato abstineat dum peccatum mundat ponetque manum  id est operationem addat statim prime cogitationi penitentie super caput hostie que pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti  ut suscipiatur quasi in holocaustum tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius omnem autem adipem auferens adipem auferens] inv. Weber {t. 1 : Erfurt, f. 108vb ; facsim., p. 218b} sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque  His oblatis, penitentia nostra et oblatio non sufficit, nisi sacerdos magnus oret pro nobis. pro eo et dimittetur ei si si] sin Weber autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem  qui simplex in populo est  quia per simplicitatem peccavit scilicet immaculatam  ut penitentia sit munda  SI AUTEM DE PECORIBUS etc. HESYCHIUS. Oblationi capre quam offerunt qui de populo sunt, ovem coniunxit. In populo enim possunt esse simplices aliqui, quibus conveniat sacrificium ovis, quod in holocausti sacrificiis et pacificorum demonstratur. Non enim solum princeps, id est scientia sublimior, vel popularis, sed si quis est in {t. 1 : Erfurt, f. 108vb ; facsim., p. 218b} populo simplex, si forte peccaverit, penitere debet ad redemptionem peccati. Ideo autem non arietem, sed feminam offerri precepit, quia popularibus sacrificium feminarum deputavit. In his evidenter contestans, ut princeps qui scientia preminet non solum exhibeat simplicitatem columbe, sed et serpentis astutiam Cf. Mt. 10, 16.. Qui vero in populo est quamvis simplex, si forte peccet, non ignoscitur ei nisi per oblationem penitentie peccatum diluerit. Cetera expositione non indigent. Cum enim pro peccato sacrificium fit, de capra et ove similia precipit. ponet manum super caput eius  exposita non exponas : « Grandis enim tibi restat via » 3Rg. 18, 45.. et immolabit eam in loco ubi solent cedi holocaustorum cedi holocaustorum] inv. Weber hostie sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps adeps] + arietis Weber qui immolatur pro pacificis pacificis] + et Weber cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur ei ei] illi Weber . Capitulum 5 Si peccaverit anima  quelibet non de populo terre ut supra  hic pro peccato sacrificium non precipitur offerri et audierit vocem iurantis  falsum testisque fuerit  rei que iuratur quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit  sacerdoti vel ei qui prosit, non obsit portabit iniquitatem suam.  SI PECCAVERIT ANIMA etc. AUGUSTINUS. Videtur dicere peccare hominem, qui audit aliquem falsum iurare, et scit eum falsum iurare, et tacet. Tunc autem scit, si rei de qua iuratur testis fuit, aut vidit scilicet, aut conscius fuit, id est aliquo modo cognovit, aut oculis conspexerit, aut qui iurat indicavit illi. Ita enim conscius esse potuit. Sed inter timorem huius peccati et proditionis, non parva extat plerumque tentatio. Possumus enim paratum ad periurium admonendo vel prohibendo a tam gravi peccato revocare. Sed si non audierit, et coram nobis falsum iuraverit, utrum prodendus sit, etiam si proditus incurrat periculum mortis, difficillima questio est. Sed quia non expressit cui indicandum sit, aut cui iuratur an sacerdoti, an cuipiam qui non solum non potest eum persequi irrogando supplicium, sed pro illo potest orare, videtur michi quod se a tali peccato exuit, qui talibus indicat, qui magis periuro prodesse quam obesse possunt, corrigendo scilicet vel orando, si ipse confessionis adhibeat medicinam. Notandum tamen quod pro hoc peccato sacrificium non iussit offerri, sed statim subiunxit : Anima que tetigerit aliquid immundum etc.  HESYCHIUS. Si peccaverit etc. Non repetit que superius dixit, generaliter de omni peccato agens, et que debeant offerre precipiens. Cum enim dixit : « Si peccaverit anima de populo terre » etc., carnalem Israel ostendit, qui cognoscens mandata legis Dei, non debuit quippiam transgredi : transgressus autem debuit penitere. Nunc autem dicens : Si peccaverit anima , non addit « de populo terre ». Ait enim de peccatis quibus sit necesse etiam gentes abstinere, id est idolotitis suffocatis sanguine et fornicatione, sicut et in sequentibus invenies. Superius quoque peccatum per semetipsum deliquentis, hic autem alienis peccatis contaminatum demonstrat : hoc enim innuit tactus immundi morticinii et a bestia capti, apertissime ostendens quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere. Anima que tetigerit  imitando aliquid  quod procedit de corde coinquinat hominem immundum  peccatum alterius sive {t. 1 : Erfurt, f. 109ra ; facsim., p. 219a} quod occisum  spiritualiter  spiritualia vitia significat que, instigante diabolo, perpetrantur, ut est odium, invidia, et huiusmodi a bestia  diabolo scilicet est aut per se  propria concupiscentia mortuum  in carnalibus peccatis, que sunt gula, luxuria etc., que ex humana concupiscentia procedunt aut aut] vel Weber quodlibet aliud  eos significat qui tantum terrena cupiunt et curant, nihil de celestibus cogitant : ergo polluitur qui tales imitatur reptile  quod pectore et ventre graditur et oblita  patiens fluxum sanguinis vel seminis, et menstruatas et quosdam alios. Significat de quibus paulo post subtilius legislator agit. Fons : Rabanus Maurus, In Lv., cap. 8, PL 108, 282B : « Dicit autem secundum litteram eos qui seminis fluxum patiuntur, et menstruatas et quosdam alios de quibus subtilius ipse legislator paulo post dixit, in quibus horum expositionem servavimus, hoc solummodo nunc pro commemoratione ponentes, quod non omnis immunditia hominis polluit tangentem.  oblivio enim anime inquinatio est fuerit immunditie sue rea est et deliquit  consentiendo vel faciendo  ANIMA QUE TETIGERIT etc. HESYCHIUS. Moraliter. Non corporis, sed rei immundas tactiones ostendit. Unde Cf. Mt. 15, 11. : Quod intrat in os non inquinat hominem, sed que exeunt a corde prave cogitationes, scilicet homicidia, adulteria et huiusmodi, hec sunt que coinquinant hominem ; ideo immunda dicuntur. Morticinum enim hominem in peccato mortuum significat. Unde Mt. 8, 22. : « Dimitte mortuos sepelire mortuos suos ». A bestia captus est qui a diabolo ad peccandum illectus est. Septuaginta addiderunt {t. 1 : Erfurt, f. 109ra ; facsim., p. 219a} immundum : non enim omnis qui a bestia capitur omni modo occiditur, ut Petrus, sed potest dicere cum David Ps. 123, 7. : « Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium ».  GREGORIUS. Moraliter. Iuramentum proferre est voto nos divine servituti alligare, cum bona opera promittimus, bene facere spondemus. Cum abstinentiam et cruciatum carnis vovemus, nobis malefacere iuramus. Sed quia nemo est qui interdum inter pia vota non peccet, pro peccato agna sive capra offerri precipitur : per agnam, active vite innocentiam ; per capram, que in summis rupibus pascitur, contemplativa vita signatur. Qui ergo se aspicit promissa non implere, se ipsum debet, vel innocentia boni operis, vel in sublime pastu contemplationis ascendere. Et notandum quia agna de gregibus, capra vero de gregibus non iubetur offerri, quia activa vita multorum est, contemplativa paucorum. Et cum agimus que multos agere conspicimus, quasi agnam de gregibus damus. Sed si offerentis virtus ad agnam capramque non sufficit, in remedio penitentie duo pulli columbarum vel duo turtures offerantur. Pulli columbarum gemitum habent pro cantu. Ergo per duos pullos columbarum aut duos turtures, duplex penitentium gemitus designatur, quia scilicet recta negleximus, prava fecimus : unum turturem pro peccato offerrimus, cum pro culpa gemimus ; de altero holocaustum facimus, cum pro bonis nosmetipsos funditus succendentes igne doloris ardemus. et si tetigerit quicquam de immunditia hominis  Non omnis immunditia hominis polluit tangentem. iuxta omnem impuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto anima quae iuraverit et protulerit  aperte pronuncians labiis suis  Septuaginta : distinguens labiis suis , id est diffiniens et secernens a ceteris que solo dicto non tenentur. ut vel male quid faceret  ut Herodes Herodiadis filie vel bene  et non fecerit et id ipsum  bene vel male facere iuramento et sermone firmaverit oblitaque  prius igorans  ANIMA QUE IURAVERIT etc. AUGUSTINUS. Quid est quod pro tacito periurio, vel tacto morticino, vel aliquo immundo nullum sacrificium precipit ? Pro eo vero quod quisque falsum nesciens iurat, agnam vel capram offerri decernit ? An pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi ? Omnibus enim enunciatis intulit sacrificium expiationis. postea intellexerit delictum suum  in omnibus que dicta sunt agat penitentiam pro peccato et offerat de gregibus  quia de populo agnam de gregibus - agnam] inv. Weber  perfectam innocentiam  aptam simplicibus vel vel] sive Weber capram  perfectam penitentiam orabitque  Patrem  id est : orare nos faciet vel sanctos pro nobis pro eo sacerdos  Christus et pro peccatis peccatis] peccato Weber eius  Consuetis utitur verbis ad memoriam revocans ea que in deprecatione pro peccatis accepit.    INTELLEXERIT DELICTUM etc. HESYCHIUS. Notandum quod delictum aliquando significat quod contra solum presumitur Deum, ut in sanctis vel in iuramentis. Aliquando omne peccatum quod ad scientiam pervenit, legislator delictum dicit. Ubicumque autem cognitio peccati, sive preferatur, sive subinferatur, delictum vocatur. Cum enim delictum cognoscitur, in Deum delinquitur. Non enim frustra legislator hoc sermone utitur : nam quemadmodum differentes conversationes hominum in exordio per holocausta et sacrificia salutaria designavit, ut vias multas aperiret, ita non unam, sed multas species oblationum pro peccato sancivit, ut plures modos penitentie proponeret, quoniam non omnia possumus omnes, nec omnis penitentia omni peccato convenit. Vel congrua. Saccum nanque, ieiunium, lacrimas, orationem continuam, et similia, senex vel infirmus quomodo sustinebit ? Sed habet alium penitendi modum, sicut sequentia ostendunt : Sin autem non potuerit etc.  HESYCHIUS. Hoc adiiciamus ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet penitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. sin autem non potuerit {t. 1 : Erfurt, f. 109rb ; facsim., p. 219b} offerre pecus,  agnam vel capram  SIN AUTEM etc. HESYCHIUS. Qui non potest affligere se continue, cinerem ut panem manducare, potum cum fletu temperare Cf. Ps. 101, 10. et his similia, semetipsum ad contemplandum Deum, legis studium penitendo offerat, totam mentem suam celesti conversationi {t. 1 : Erfurt, f. 109rb ; facsim., p. 219b} consecrans, terrena plenissime devitans, unde speratur remissio peccatorum et iustificatio. Ideo unum fit pro peccato, id est pro emundatione peccati, alterum ad holocaustum, quia seipsum plenissime Deo sanctificat. offerat  contemplativam vitam et meditationem legi intentam duos turtures  seculum relinquat : turtur enim solivagus solitudinem significat vel duos pullos columbarum  mundiciam et simplicitatem  iugem gemitum et luctum mente et corpore Domino unum pro peccato  pro emundatione peccati et alterum in holocaustum  quia tota conversatio Deo consecratur  quia non offerebatur sacrificium pro peccato. Cum autem de holocausto loquebatur, turturem nominavit, et duos non dixit. dabitque eos sacerdoti  Christo : que enim secundum ipsum sunt et eo mediante offeruntur accepta sunt. qui offerens  Nemo offerens potest holocaustum fieri, nisi prius a peccato liber fuerit : modum libertatis supponit dicens : retorquebit. primum offerens primim] inv. Weber pro peccato retorquebit caput  mentem eius ad pennulas pennulas] pinnulas Weber ita ut collo  Septuaginta : spondili, toti scilicet corpori, quia colli firmitas sanitas et substantia corporis est. adhereat adhereat] hereat Weber et non penitus abrumpatur  unde ait Io. 2, 19. : « Solvite templum hoc » etc.  RETORQUEBIT CAPUT etc. GREGORIUS. Allegorice. Mors Christi ad coniunctionem sui corporis, id est Ecclesie, non ad separationem valuit. Mediator enim est Dei et hominum et caput nostrum, et vere mundationis hostia, et dum pro nobis hic mortem pertulit, verius inhesit. Post sectionem ergo caput turturis suo corpori inheret, quia Christum ab ecclesia nec mors dividere valet. Persecutores intulerunt mortem, ut ab eo absciderent fidelium devotionem, sed inde fides crevit, cum crucifixum et sepultum viderunt, cum ab amore omnium divisisse crediderunt. Sed caput turturis incisum est, nec a suo corpore abscisum : ex eo enim quod pro nobis mortem pertulit, omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam coniunxit.  GREGORIUS. Moraliter. Retorquebit etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est sensus ad virtutes. Per caput mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita et mens actiones regit. Sed caput collo inheret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, ne curam carnis faciamus in desideriis Rm. 13, 14. : caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhereat.  ABRUMPATUR etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum hereticos extimare, sed menti supponere, non precipit separari corpus a collo : utrunque enim unius eiusdemque creatura est. et asperget de sanguine sanguine] + eius Weber parietem altaris  corporis Christi quicquid autem reliquum fuerit faciet distillari distillari] destillare Weber ad fundamentum eius quia pro peccato est  FUNDAMENTUM etc. Septuaginta : Basim quod est Evangelium, quia, secundum intentionem sacrificii Christi et Evangelii, debet sacrificium pro peccatis offerri. Unde addit : Quia pro peccato est  : nihil enim sic a peccato eripit, quemadmodum imitatio Christi, et obedientia Evangelice predicationis. alterum vero adolebit  omnino abrenuntians seculo in in] om. Weber holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos  Admirabilis legislator Deus qui humane imbecillitati condescendit, et modum repperit per quem non minora mereantur infirmi. et pro peccato eius et dimittetur ei. Quod, si non quiverit  Septuaginta : non invenerit, quia scilicet divitiis potentie abutendo importune expendit manus eius  QUOD SI NON QUIVERIT etc. Quia non omne tempus ad penitentiam facile, quando scilicet ipsa penitentia abutimur, et fructum eius, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens : Quod si non quiverit manus eius etc. duos offerre duos offerre] inv. Weber turtures aut aut] vel duos Weber pullos columbarum columbarum G* Cava Π ΣO ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] columbae Weber ,  Minus ergo hedum vel ovem offerre potest.  AUGUSTINUS. Queritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, si non valet manus eius offerre ovem eum debere par turturum aut duos pullos columbarum . Et si hoc quoque non valet, certam similaginis quantitatem. Si enim ubique intelligitur, non potest dici sacerdotem non habere vitulum, aut synagogam aut principem non habere caprum aut ovem. Et si ita est, quid opus erat postea dicere tacitum periurium, aut tactum immundum, et periurium per ignorantiam factum purgari sacrificio agne vel capre, cum idem preceptum sit in illa generalitate ad quam ista potuerunt pertinere ? Si autem ista discernuntur, quod licebat pro eis turtures vel columbas, vel si hec non essent, similam offerri, ubi autem non dictum est non licebat ; non videtur subventum esse pauperibus, quoniam multa possent esse delicta, non specialiter expressa, que ad illam generalitatem referuntur, ubi graverentur inopes, si tantum capram et agnam, non etiam et illas aviculas, et similam offerri licebat. Nisi {t. 1 : Erfurt, f. 109va ; facsim., p. 220a} forte quis dicat, discerni ista nominatim expressa ab illis que generaliter sunt memorata, quia hic agnam dixit, ibi ovem, ut etas aliquam faciat differentiam : dum tantum intelligatur pauperibus subventum, ut si non habeant illa quadrupedia, memoratas aves vel similaginem offerrant pro peccatis ignorantie. Si autem movet quare cum generaliter omnia peccata ignorantie concluserit, et sacrificia non pro distantia peccatorum, quam non fecerat, sed pro distantia personarum distinxerit, postea noluerit etiam peccata distinguere et sacrificia pro eorum varietate et diversitate precipere. Quasi non ad illam generalitatem pertinerent omnia, sic factam postea exceptionem oportet intelligi, ut quecumque remanserint, his exceptis que specialiter memorata sunt, in illa generalitate intelligamus ; qui modus locutionis in Scripturis tantum sanctis reperitur. Tale est illud Mt. 12, 31. : « Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est ». Nihil enim peccati pretermisisse videtur ; postea tamen excipit Mt. 12, 31. : Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat ; quod secundum consuetudinem locutionis ita diceretur : Omne peccatum quodcumque fecerit homo, fornicatione excepta, extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, et hic, cum prius generaliter illa omnia ignorantie peccata dixerit que illis commemoravit sacrificiis expianda ; postea excepit illa quibus distincte positis certam sacrificiorum purgationem adhiberet, ut cetera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent. offeret pro {t. 1 : Erfurt, f. 109va ; facsim., p. 220a} peccato suo simile suo simile] similam Weber partem ephi ephi ΛH Π P* 3Ω Ed1530 Clementina ] ephy Ed1455 Rusch, eph(a)e B M ΦA*RZGV O ΘA*HG² P²T* ΨDM Edmaior., oephi G ΣM Amiatinus M² ΘA²M² ΨF Weber, וְהֵבִ֨יא hebr. , οιφι LXX decimam.  perfecte credendo in sanctam Trinitatem. Ephi namque tres modios continet, et denarius perfectus est.  EPHI. HESYCHIUS. Allegorice. Mensura est trium mensurarum, id est tres modios continens. Christus ergo est qui sacrificium offert, et ipse sacrificium est. Quia ephi mensura trium modiorum Trinitatem innuit, quia una mensura est, quia in ea una deitas est. Tres vero habet mensuras, id est tres personas perfectas, et totidem subsistentias, ut non peccemus, si partem carnem Domini dicimus propter inseparabilem incarnati Verbi unionem ; pars autem est Trinitatis, quia gloria eius et virtus est indivisibilis. Unde Apostolus Col. 2, 9. : « In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter » Et Iohannes 1Io. 2, 23. : Qui negat Filium, nec Patrem habet. Qui confitetur Ihesum, et Patrem habet. Christus ergo est ephi habens in se plenitudinem Trinitatis : decima eius caro, in quo ostenditur sublimitas divinitatis eius humanitatis respectu, propter quod et pars dicitur, et integro homini Verbum incarnatum est, qui et legem impleret. Denarius perfectus est, et decem legis continet mandata. Unde et decime decimam precipuam sacerdoti, id est Christo, lex deputavit, quasi masse nostre primitias habenti. Qui ergo post prevaricationem penitentiam vult agere in spe Christi agat, qui ait Mt. 18, 22. : Non dico septies, sed usque septuagies septies. In quo frequenter peccantibus spem penitentie non aufert, ideo implet pugillum in memoriam eius qui obtulit, id est memor verbi sui quo ait Io. 10, 28. : Non peribunt in eternum, et non rapiet eos quisque de manu mea ; pugillum , id est monimentum, id est verbum secundum quod promisit non perire eos qui sub manu eius fuerint. Non immittet immittet] mittet Weber  Timere debet ne forte non suscipiatur cuius penitentia maculatur, quasi misericordia et compassione indignus. in eam oleum  leticiam hylaritatis nec thuris aliquid imponet  nec spem salutis ponat in orationibus  NON IMMITTET IN EAM etc. Quasi : non est hec perfecta penitentia, ideo oleum non habet, id est spiritualem letitiam hilaritatis, nec thus , quia nec confidendum est ei in orationibus. Sed tradat qui offert oblationem sacerdoti, id est spem salutis committat divine pietati. quia pro peccato est.  QUI PRO PECCATO EST etc. Quia nescit utrum boni odoris sit oratio eius qui frequenter prevaricatur. Unde Ioel. 2, 14. : « Quis scit si convertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem ? » Non sinit ergo desperare, nec tamen presumere, ne iterum negligentes sint. Tradetque eam sacerdoti  Christo qui plenum ex toto pugillum  quo scripta significatur misericordia  PUGILLUM. In pugillo Scriptura significatur quo scribitur. Scriptum est autem Mt. 18, 22. : « Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies ». Per pugillum ergo innuitur Deum exorandum esse, ut meminerit scripte misericordie sue, ut eam nobis donet, sicut fratribus donari iubet : hoc enim orantem mundabit sacerdos magnus. hauriens cremabit super altare  Altare corpus eius quod omne suscepit peccatum, etiam quod videbatur non purgandum ; ideo addit quia pro peccato est, ostendens quia Chrsitus omnia peccata suscipiet. in monimentum monimentum] monumentum Weber eius qui obtulerit obtulerit] obtulit Weber rogans  quia misericors et fidelis sacerdos est qui orat pro peccatis populi pro illo et expians reliquam vero partem ipse  solus habebit in munere  id est gratia sua offerentem salvabit locutusque locutusque] locutus Weber  Hic, in plerisque, capitulum sextum inchoatur. est Dominus ad Moysen dicens Anima si prevaricans cerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata  usurpaverit scilicet quod debetur sanctis vel sacerdotibus vel oblationibus {t. 1 : Erfurt, f. 109vb ; facsim., p. 220b} peccaverit offeret  Firmiter credat, plenam fiduciam habeat in redemptione sanguinis Christi : hic est enim aries inter vepres herens cornibus. pro delicto   Delictum appellat quod in conscientia est, et quod in iurando aut in sancta agendo commissum est, quia eque contra Deum est. suo arietem  Salvatorem immaculatum  qui peccatum non fecit  ANIMA SI PREVARICANS etc. HESYCHIUS. Ab omni peccato abstinendum est. {t. 1 : Erfurt, f. 109vb ; facsim., p. 220b} Sed maxime ab eo quod contra sancta committitur : quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio hystorie, nisi hoc in loco, aries offerri iubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur : non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum.  CEREMONIAS PER etc. ORIGENES. Multe species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum. Et thimiama de quo dicitur Cf. Ex. 31, 37-38. : Quicumque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis. Panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his que sanctificata sunt, peccat qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat. de gregibus qui emi potest duobus siclis  dilectione Dei et proximi cum innocentia  DUOBUS SICLIS. Duo sicli , duo precepta caritatis sunt quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet penitentia sine gratia remissionis. Unde, iuxta Septuaginta, aries quinquaginta siclis emitur, quia per penitentiam et gemine caritatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur.  Septuaginta : Argenti quinquaginta siclis , siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nec « potest dicere Dominus Ihesus nisi in Spiritu sancto » 1Cor. 12, 3.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est quinquagesima, ad apostolos venit. Septuaginta : Siclo sancto. In siclo vel sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siclus viginti obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est. Unde qui de Egypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi penam non susceperunt. Mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo. iuxta pondus sanctuarii. Ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem  quinque sensus significat, quorum unus quinta pars ut gustus, in quo etiam lingua intelligitur : hanc penitens offerre debet, ut corde et lingua Deum confiteatur et laudet ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei  ET QUINTAM PARTEM etc. HESYCHIUS. Qui vase sancto vel cibo vel unguento abutitur, in sancta peccare dicitur, ipsum quoque reddat et quintam partem eius sacerdoti tradat. Quinque sensus habemus : si per quemlibet peccaverimus, si oculo in templo scilicet et in loco sancto, adulterando abusi fuerimus, lingua in detrahendo, auribus male audiendo, odoratu male odorando, tactu male tangendo, primum est ab illo peccato omnino abstinere, et penitentiam per arietem offerre, id est Christum rogare, ut a peccato in se commisso eripiat nos. Deinde quintam partem, id est quemlibet sensum quo peccatum commissum est, offeramus Christo, ne ultra in malo sensum illum exerceamus, sed Deo consecremus. Sic enim pro peccato nostro deprecabitur. anima  simpliciter non de populo quicumque sit gentilis vel Iudeus, vel scientia legis habens vel non que que] si Weber peccaverit per ignorantiam feceritque unum  quodlibet ex his quae Domini lege prohibentur et peccati  cuiuscumque rea intellexerit  postea iniquitatem {t. 1 : Erfurt, f. 110ra ; facsim., p. 221a} suam  Sic enim peccatum in se relidit.  ANIMA QUE PECCAVERIT etc. HESYCHIUS. Videtur oblitus quod preceperat : quibus enim peccatis capram vel ovem offerri precepit, nunc arietem offerri precipere videtur, sed nec oblitus anteriora, nec contraria precepit. Ibi enim per animam , Gentilem significavit : hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis.  AUGUSTINUS. Queritur quomodo discernatur hoc delictum ab eis que generaliter complexus est : certis enim generibus peccatorum certa videntur adhibenda sacrificia expiationum. Hic autem non specialiter exprimit peccatum, sed videtur in generalitate versari, cui constituit sacrificium sacerdoti vitulum, sicut et synagoge et principi capram, et cuique anime, id est homini, vel capram vel ovem, et tantum femininum pecus ; deinde excipit quedam genera peccatorum, et nominatim expressit quid pro quibus sit offerendum. Sicut de audito et tacito periurio, de tactu morticino et immundo, et iuratione falsa per ignorantiam, agnam aut capram aut par turturum aut duos pullos columbarum, vel decimam partem ephi similaginis ephi similaginis] scrips., ephy similã Rusch *. Pro eo autem qui per oblivionem aliquid sanctorum usurpavit, arietem et eiusdem rei restitutionem et quintas. Nunc vero non expressa specie peccati, generaliter addens : Anima quecumque deliquerit, et fecerit ab omnibus preceptis Domini, que non oportet fieri (sicut in illa generalitate dicebat) : Unum ex preceptis Domini quod non fiet, et non cognoverit et deliquerit, id est per ignorantiam nolens peccaverit, arietem iubet offerri, {t. 1 : Erfurt, f. 110ra ; facsim., p. 221a} non capram aut ovem femineam, sicut in tali peccatorum generalitate constituerat. Quid sibi ergo vult ista permixtio ? Nisi quod hic dicit : Deliquit enim delicto, delictum ante Dominum, hoc quod ait : ante Dominum, in his voluit delictum intelligi, que fiunt ante Dominum, id est quibus Domino in tabernaculo deservitur. Unde supra : Peccavit autem sanctis Lv. 5, 11 (Vetus latina ut laud. Augustinus infra cit.) ; Sabatier, t. 1, p. 224 (versio antiqua) : « Anima, si latuerit eum oblivione et peccaverit nolens a sanctis Domini , offeret delicti sui Domino arietem sine macula de ovibus, pretio argenti siclorum, siclo sancto ». , id est usurpavit aliquid sanctorum que etiam restitui restitui] coniec., restitu cacogr . ( finis lineae ) Rusch precepit, ac per hoc non sic tantum peccari potest in his . Multis enim aliis modis potest quis per ignorantiam delinquere in his que servituti Domini exhibentur : hoc voluit postea genus delictorum generaliter memorare, et ideo hic et illic arietem iussit offerri. Sepe autem dicitur : ante Dominum, et intelligitur quod Domino exhibetur sacrificium scilicet primitie, vel aliqua in sacris servitiis. Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateucheum libri, lib. 3 (Lv.), qu. 7, CCSL 33, p. 179.144-181.176 : « Excepta locutionum inusitata densitate, quae iam propter assiduam repetitionem debent esse notissimae, totus iste sensus obscurus est, quoniam quaeritur quomodo discernatur hoc genus delicti ab eis, quae superius quadam generalitate complexus est. uidetur enim hoc ratio poscere, ut certis generibus peccatorum certa genera quibus expientur sacrificiorum adhibenda sint. hoc autem quod modo commemoraui non specialiter exprimit peccatum, sed in ea uidetur generalitate uersari, de qua ante cum diceret constituit sacrificium sacerdoti uitulum et uniuersae synagogae similiter uitulum, principi caprum et cuicumque animae, hoc est cuicumque homini capram uel si uoluerit ouem, tamen femininum pecus. deinde coepit excepta facere quaedam genera peccatorum et nominatim exprimere pro quibus quid offerendum sit; uelut de audito et tacito cuiusquam periurio et de tacto morticino et inmundo et iuratione falsa per ignorantiam de ouibus agnam aut capram de capris aut par turturum aut duos pullos columbinos aut decimam partem oephi similaginis; pro eo autem peccante, qui per obliuionem aliquid sanctorum usurpauit, arietem et eiusdem rei restitutionem quintis adiectis. nunc uero non expressa specie peccati generaliter addens: anima quaecumque deliquerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri sic in illa generalitate dicebat: unum ex praeceptis domini quod non fiet et non cognouerit et deliquerit, id est per ignorantiam nolens peccauerit, arietem iubet offerri, non capram aut feminam ex ouibus, sicut superius in tali peccatorum generalitate constituerat. quid sibi ergo uult ista permixtio? nisi forte quod hic dicit: deliquit enim delicto delictum ante dominum, hoc quod ait ante dominum, in his uoluit delictum intellegi, quae fiunt ante dominum, id est quibus domino in tabernaculo deseruitur: unde aliquid paulo ante dixerat, cum ait: peccauit a sanctis, et intelleximus usurpauit aliquid sanctorum, quia etiam restitui praeceperat ». [MM2018] offeret arietem inmaculatum de gregibus  OFFERET ARIETEM etc. Allegorice. Superius precepit ut penitens capram offerret , hic arietem immolari iubet, quia nihil prodest asperitatem penitentie immolare, nisi studueris in Christi immolatione plenam confidentiam habere. sacerdoti iuxta mensuram estimationemque peccati  quia pro qualitate et quantitate culpe mensur antur flagella penitentie qui orabit pro eo  homine scilicet : animam pro homine posuit sicut solet quod nesciens fecerit  iuxta illud 1Tim. 1, 13. : Veniam consecutus sum, quia ignorans feci. et dimittetur ei quia per errorem deliquit in Dominum. Capitulum 6 Locutus est Dominus ad Moysen dicens : anima que peccaverit et contempto Domino  preceptis Domini, dum vel negligit, vel non putat eum ulcisci negaverit proximo suo depositum proximo suo – depositum] inv. Weber quod fidei eius creditum fuerat  ORIGENES. Quamlibet rem sibi commissam, vel animam et corpus a Deo susceptum, vel imaginem et similitudinem Dei, vel rationabilem sensum, vel quecumque motum. vel vi aliquid  rapinam : raptores regnum Dei non possidebunt Cf. 1Cor. 6, 9-10.. extorserit aut calumniam fecerit  abstineamus a fallacia, caveamus avariciam sive rem perditam invenerit  REM PERDITAM etc. ORIGENES. Septuaginta : perditionem . Laborant heretici in Scripturis perditionem invenire , unde possint errorem astruere, sed forte ecclesiastica verba audientes resipiscunt, et quod invenerant , perditionem esse intelligunt et reddunt, id est errorem alienum auctori suo dimittunt. et infitians infitians Weber ] inficians ΦP ΘAM P ΨM ΩMS²J Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina insuper peieraverit peieraverit Π ΘA²M²G P² Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] perierarit Weber et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines  ANIMA QUE PECCAVERIT. HESYCHIUS. Idem peccatum est quod in sancta et iureiurando committitur, quia eodem sacrificio, id est ariete, expiatur. Peccatum autem iuramenti, et quod fit in sancta coniunxit, quia untrunque pertinet ad Dominum. Qui enim falso iurat, non solum proximo, sed ipsi Deo quem mediatorem consitituit iniuriam facit, nec est parvi reatus in conspectu Dei fraudulenter negare depositum, vel vi aliquid extorquere, aut calumniari, aut rem perditam cum invenerit quis abiurare. Multi enim putant hoc sine peccato esse. Sed si quis inventum non reddat, simile est rapine.  ORIGENES. Anima que peccaverit etc. Ego puto quod animam nostram et corpus depositum accepimus a Deo, et quod est depositum maius anime tue imaginem et similitudinem suam commendavit : hoc tam integre restituendum est quam a te constat esse susceptum. Si misericors sis, sicut et Pater tuus misericors est Lc. 6, 36., imago Dei in te est, et integre servas depositum  ; et si perfectus sis, sicut et Pater tuus perfectus est, et similia que in Deo sunt per naturam tibi per imitationem assistant, depositum apud te divine imaginis salvum est. Si e contrario fueris crudelis, impius, violentus et similia, imagine Dei abiecta, diaboli imaginem suscepisti, et bonum depositum ab negasti . Unde 2Tim. 1, 14. : O Timothee, bonum depositum custodi. Ego quoque illud addo, quod Christum depositum suscepimus et Spiritum sanctum : videndum ergo ne sancto deposito non sancte utamur, et cum nos in consensum sui peccata sollicitant, iuremus non suscepisse depositum , quod si haberemus, peccato consentire non possemus. Sensus quoque rationalis qui in me est commendatus michi est, ut utar ad intelligentiam divinorum. Ingenium, intelligentia, memoria, iudicium, ratio et omnes qui intra me sunt motus commendati michi videntur, ut in his utar his que Lex precipit divina. Si vero ad malas artes sollers et perspicax vertatur ingenium, et rebus Dei abutatur in his que non vult, hoc est abiurare depositum et beneficia vertere in perfidiam. Raptores sunt boni et mali. Boni qui regnum Dei diripiunt Cf. Mt. 11, 12.. Mali, de quibus dicitur Cf. Is. 3, 14. : Rapina pauperum in domibus vestris. Unde Cf. 1Cor. 6, 9-10. : raptores regnum Dei non possidebunt. Aliqui etiam secundum spiritualem intelligentiam culpabiliter rapiunt, sicut alii laudabiliter rapiunt {t. 1 : Erfurt, f. 110rb ; facsim., p. 221b} regnum celorum. Si quis a viciis nondum purgatus, nec a sordidis actibus nondum segregatus, velit se cetui sanctorum latenter ingerere, et sermonem quo perfecta et mystica tractantur audire, secretorum et perfectorum scientiam non bene rapuit. Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres Mc. 2, 22 ; Lc. 5, 37.. convicta delicti reddet omnia que per fraudem voluit obtinere integra {t. 1 : Erfurt, f. 110rb ; facsim., p. 221b} et quintam insuper partem  ET QUINTAM PARTEM etc. Linguam scilicet in qua unus de quinque sensibus : hec offertur, ut de cetero non peccet, quia per ipsam unum quodque predictorum commissum est.  ORIGENES. Septuaginta : non quintam partem, sed quintas , ut bis quinque in uno superaddito reddantur. Quinarius pro quinque sensibus accipitur. Quinque autem sensus hoc modo possunt restitui, si eis in secularibus abusi fuerimus, et in his que non secundum Deum gessimus, ipsos sanctis actibus restituamus, et alios quinque addamus, id est interioris hominis sensus, ut mundi corde, Deum videamus, et audiamus que Ihesus docet, et odorem capiamus, ut Christi bonus odor simus Cf. 2Cor. 2, 15. ; gustemus illum de quo dicitur Ps. 33, 9. : « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus » ; palpemus, secundum Iohannem 1Io. 1, 1., de verbo vite. His omnibus unum addamus, ut hec cuncta ad unum Deum referamus. domino cui damnum intulerat  contra ipsum enim damnum passus est et contra ipsum Deum fallacia et periurio actum est pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta estimationem mensuramque delicti ut supra Codd. : Do17 , f. 19vb ; om. Rusch qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis  « Lavabo per singulas noctes lectum meum » Ps. 6, 7.. Codd. : Do17 , f. 19vb ; Rusch que faciendo peccavit peccavit] peccaverit Weber locutusque locutusque] locutus Weber est Dominus ad Moysen dicens : precipe Aaron et filiis eius hec est lex holocausti  ignis ignis] coniec., igis cacogr . Do17, om. Rusch iugis Codd. : Do17 , f. 19vb ; Rusch cremabitur in altari tota nocte  presentis vite obscuratitate Codd. : Do17 , f. 19vb ; Rusch  id est : ignorantia huius vite qui holocaustum Dei facti sumus, ignem accendamus, ut spiritualiter vivamus. Codd. : Do17 , f. 19vb ; Rusch usque mane  caritas omni tempore in nobis debet fervere usque mane future vite quo orietur nobis sol iustitie Cf. Mal. 4, 2. Codd. : Do17 , f. 19va ; Rusch  non quod in die non incenderetur : secundo enim fiebat singulis diebus holocaustum ; sed diurnum diurnum Rusch ] divinum Do17 ignem quasi manifestum tacuit, nocturnum addidit. Codd. : Do17 , f. 19va ; Rusch ignis  caritatis Codd. : Do17 , f. 19vb ; Rusch ex eodem altari erit  quasi in altari nutrietur Codd. : Do17 , f. 19vb ; Rusch  LOCUTUSQUE EST DOMINUS etc. HESYCHIUS. Hic de iugi sacrificio loquitur, quod in Exodo quotidie sacerdotes offerre precipiuntur. Ait enim Ex. 29, 38. : « Hoc est » sacrificium « quod facies in altari. Agnos anniculos duos per singulos dies iugiter » ; et paulo post Ex. 29, 42. : « oblatione perpetua in generationes vestras ». Et addit Ex. 29, 39. : Facies holaucaustum unum agnum mane, et alium facies vespere. Per hoc ergo intelligimus quod in eorum qui sunt de plebe voluntate est, si volunt offerre holaucaustum. Unde sacrificium illud munus eorum quasi spontanea oblatio nominatur : neque enim ab omnibus perfecta sapientia exigitur. Sacerdos autem perfecte debet sapere, qui perpetuum sacrificium, id est continuum holocaustum, mane et vespere precipitur offerre, ut a perfecta sapientia incipiat, et in eadem finiat, et totam vitam suam ad perfectionem componat. vestietur  Sic tunica  iustitie sacerdos tunica sacerdos] inv. Weber  quisque perfecte sapiens, quia sacerdotium est perfectionis exemplum et feminalibus lineis  castitate   Lineis , non laneis ; tunicam et feminalia linea vult esse, non lanea. Vestis enim linea habilis et mollis est et adherens corpori ; lanea autem aspera, quia habiles multumque coherentes sunt anime iustitia et castitas. Linea quoque vestis facile potest haberi, sic et virtutes, si quis voluerit eas eas Do17 ] ea cacogr . Rusch consequi. Codd. : Do17 , f. 19vb ; Rusch tolletque  his indutus cineres  consummatas opere virtutes quos vorans ignis  Spiritus sancti exussit exussit] exusit Weber et ponens  ut simile sacrificium offeratur : nos quoque virtutes, cooperante Spiritu, alternatim ponamus , de virtute in virtutem ascendamus, quia aliter ad bravium non perveniemus ; unde consummatum igne holocaustum iuxta altare ponitur . iuxta altare  Christum qui reddet iustus iudex Cf. 2Tim. 4, 8.  TOLLETQUE CINERES etc. Cinis , consummatio boni operis. Cineres extra castra efferet Aaron, qui post hanc vitam bona opera per Christum pontificem magnum Deo Patri presentant. Et ibi in favillam rediguntur, dum assistit vultui Dei pro nobis. Castra enim sunt presens vita, in qua semper contra spiritales nequitias pugnamus. Iuxta altare ponuntur , dum consummatio bonorum operum in arca cordis reconditur. Altare enim in hoc loco cor significat. Unde Cf. 2Cor. 1, 12. : Gloria vestra hec est : testimonium conscientie vestre. {t. 1 : Erfurt, f. 110va ; facsim., p. 222a} spoliabitur prioribus vestimentis  veteri conversatione indutusque aliis  non contenti precedentibus bonis, alia adiungimus  iustitia, veritate et ceteris virtutibus ; unde Ps. 131, 9. : « Sacerdotes tui induantur iustitia ». {t. 1 : Erfurt, f. 110va ; facsim., p. 222a} INDUTUSQUE ALIIS etc. ORIGENES. Observandum quod aliis indu mentis utitur sacerdos in sacrificiorum mysterio, et aliis quando procedit ad populum. Unde Paulus 1Cor. 2, 6. : Sapientiam loquimur inter perfectos. Et alibi, longe inferiori stola indutus : Nihil iudicavi, inquit 1Cor. 2, 2., me scire inter vos, nisi Ihesum Christum, et hunc crucifixum. extra castra  presentis vite efferet eos extra castra – efferet eos] inv. Weber  ante Deum et in loco mundissimo  premittendo ad futurum iudicium qui est locus mundus ab omni corruptione usque ad favillam consumi faciet  assistens vultui Dei pro nobis ignis  qui perfecte sapientie operationem quasi holocaustum vult offerre, ignem Spiritus sancti non sinat per negligentiam deficere autem in altari  quod est corpus Christi  cordis semper ardebit  igne Spiritus sancti  IGNIS IN ALTARI etc. AUGUSTINUS. Non vult ignem prorsus extingui, sed cum usque mane arserit holocaustum, ablatis reliquiis iterum renovari, quo ardeant alia que imponuntur. quem nutriet sacerdos  Christus vel quilibet predicator fidelis membrum veri sacerdotis subiciens ligna  sanctorum exempla, et Scripture testimonia mane  fugata nocte cecitatis  quo iudicatus per singulos dies et imposito holocausto  seipso desuper adolebit adipes  impinguatio nove vite pacem nobis cum Deo facit, et odorem suavissimum reddit pacificorum  QUEM NUTRIET SACERDOS etc. Allegorice. Mane iudicatus est Christus, vespere crucifixus. Ignis ergo mane et vespere subiicitur , quia caritas Dei in nobis nutritur , dum Christum mane iudicatum, vespere crucifixum recolimus.  GREGORIUS. Tropologice. Altare Dei cor nostrum est, in quo iubetur ignis semper ardere , quia necesse est ex illo caritatis flamam indesinenter ascendere. Cui sacerdos subiicit ligna ne extinguatur. Quilibet scilicet predicator Christi membrum summi sacerdotis, et quisque fidelis sanctorum exempla et Scripture testimonia in corde suo congerere non cessat ; his ignem forte languescentem nutrire et excitare debemus. Mane subiiciuntur ligna , cum nox cecitatis extinguitur. Vel quia mane prima pars diei est, postpositis terrenis cogitationibus, hoc in principio quisque fidelium cogitet. Et imposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum . Quisque enim in se hunc ignem caritatis accendit, semetipsum holocaustum desuper imponit, et omne vicium quod in se male vivebat exurit. Tunc enim interna sua considerat, et vitam reprobam immolationis gladio mactat, cum se in ara cordis sui imposuerit, et igne caritatis accenderit. De hostia pacificorum adolebit adipes pacificorum , quia nove vite impinguatio inter nos et Deum pacem facit, et suavissimum reddit odorem. Quia vero eadem caritas in cordibus electorum inextinguibilis manet, bene subditur Lv. 6, 13. : Iste est ignis perpetuus etc. Ignis iste de altari non deficit, quia in futuro in mentibus sanctorum caritatis fervor accrescit. Eterna quippe contemplatione hoc agitur, ut quo magis videtur Deus, magis diligatur.  ET IMPOSITO HOLOCAUSTO. AUGUSTINUS. Videndum est utrum nullus dies pretermitteretur, quo non inveniretur holocaustum et adeps salutaris ; an non imponeretur, nisi mane quacumque die imponeretur. Si enim quotidie intellexerimus, quid, si nullus offerret ? Si autem tanquam de publico vel de suo sacerdos quotidiana holocausta procurabat, super ipsa imponebantur ea que iussit Dominus a populo oblata pro peccatis super holocausta imponi, et non erat necesse offerenti sacrificium pro peccato etiam holocaustum offerre super quod illud imponeretur, nisi ubi offeratur par turturum aut duo pulli columbarum. Ibi enim diffinit unum pro peccato, et alterum in holocaustum offerri, et prius pro peccato, deinde in holocaustum. Queritur etiam utrum holocaustum quod mane iussit imponi, etiam per totam noctem arderet usque ad alterum mane ; an quod ait tota nocte ardere debere, holocaustum fiat vespertinum, et inde ceperit de lege holocausti dicere, ut a vespertino holocausto inciperet, quod mirum est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri. ignis est iste perpetuus  quia post hanc vitam in mentibus sanctorum fervor caritatis ardescit qui numquam deficiet in altari  cordis Hec est lex sacrificii et libamentorum que offerent filii  soli Aaron  sublimes in sapientia  HEC EST LEX etc. Videtur legislator iterare que dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid {t. 1 : Erfurt, f. 110vb ; facsim., p. 222b} novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud : Ignis in altari semper ardeat et numquam deficiat, sic in sacrificio simile, id est theologie addit, quia oportet eam in loco tantum sancto, et a masculis comedi. coram Domino  secundum Dei voluntatem, non superflue in divino eloquio disputantes et coram altari  ET CORAM ALTARI. Secundum quod Christus revelaverit qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus que nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit. tollet sacerdos  Christus pugillum simile  quia summa scientie apud Deum que conspersa est oleo et totum thus  cum elemosina scilicet et oratione, quibus theologia comparatur, nec excidunt a veritate qui de celo loquuntur quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monimentum monimentum] monumentum Weber  quia imperpetuum manebit illa scientia, quia perfecta non destruetur sicut nostra {t. 1 : Erfurt, f. 110vb ; facsim., p. 222b} odoris suavissimi Domino reliquam  nobis traditam autem partem simile comedet  intelligendo et operando Aaron cum filiis suis absque fermento  iudaice doctrine vel gentilis  RELIQUAM AUTEM etc. Ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientie in futurum conservatur. et comedet  operabitur in loco sancto atrii tabernaculi  celi in quo Deus habitat  IN LOCO SANCTO. Ecclesia que est introitus et vestibulum celi. In ea oportet de divinitate loqui. Unde Ps. 67, 27. : « In ecclesiis benedicite Deo ». Est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negociis cessat : hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo scilicet meditari et loqui. ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro delicto atque peccato delicto atque peccato] p. a. d. Weber  quia sancti sanctorum contemplationem possidebunt  SICUT PRO PECCATO . Simile innuit hoc sacrificium ei, quod est pro peccato atque delicto  : sermo enim de Deo maxime ad expiationem et emundationem anime habetur, quando oleo et thuri, id est eleemosyne et orationi, sacrificium verbi Dei, id est theologie, coniunguntur. Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit erit] est Weber in generationibus vestris de sacrificiis Domini  MARES TANTUM. Non est omnium de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent. Legittimum et sempiternum est. De Deo enim disputare presumere non debemus, dum per seculares fantasias a masculorum dignitate declinamus. omnis qui tetigerit illa sanctificabitur.  OMNIS QUI TETIGERIT. HESYCHIUS. Hoc ad litteram stare non potest : numquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur ? Nullus enim excipitur. Sed Christus, in cuius typo hec precesserunt, immolatur : huius carnem qui tetigerit , id est qui fideli corde totam spem salutis in passione eius et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur.  HESYCHIUS. Omnis qui etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem prestat. Unde 1Tim. 4, 5. : Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem. Sed cum dicit tangentem sanctificari , plane ostendit quia disputando de Deo, id est theologizando, sufficit nobis tantum tangere . Qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione ustionem sustinebit. et locutus locutusque] et locutus Weber est Dominus ad Moysen dicens : Hec  omni sacrificium sacerdotis significat sacrificium Christi est oblatio Aaron  Christi et filiorum  fidelium  multorum scilicet sacedotum. Sed uno uncto offertur, quia omnis sacerdotis fimitas est sacrificium Christi eius quam offerre debent Domino in die unctionis sue  id est incarnationis qua unxit eum Spiritu sancto et virtute ; unde Lc. 1, 35. : « Spiritus sanctus superveniet in te ».  HEC EST OBLATIO. AUGUSTINUS. Alia fiunt sacrificia que commemoravit in Exodo, quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod modo commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur. Unde addit : In die qua unxerit eum, non ‘eos’, cum etiam secundos sacerdotes ungi precipiat. Hoc sacrificium est sempiternum per successionem scilicet sacerdotum. Vel quia quod significat est sempiternum. HEC EST etc. Aaron  : mons fortitudinis, id est Christus. Filii eius  : omnes fideles. Dies unctionis  : tempus incarnationis quo unctus est oleo leticie pre participibus suis. decimam partem ephi   ephi  : Christi humanitatem ; ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominice carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos : « Unde et salvare in perpetuum potest » Hbr. 7, 25.. offerent simile  quia Christus post incarnationem perfectionem bonorum operum in fide Trinitatis offerre docuit in sacrificio sempiterno  Lex sempiternum sacrificium est secundum quod spiritualis est : non est enim in loco qui subvertitur, aut in tempore quo immutatur, sed in fide offerentis et corde sacrificantis. medium eius {t. 1 : Erfurt, f. 111ra ; facsim., p. 223a} mane  quia stetit ante presidem et medium vespere  quia peracta passione, in sepulcro iacuit  IN SACRIFICIO . ORIGENES. Lex Moysi sacrificium est sacerdotis, que in duas partes dividitur, in litteram scilicet et spiritum. Littera offertur mane , primo scilicet legis tempore, quo novam lucem et novum protulit lux diem ; vespera datur spiritus, in Christi scilicet adventu, spiritalis legis intellectus. Oleum misericordiam signat, que debet in sacerdotibus {t. 1 : Erfurt, f. 111ra ; facsim., p. 223a} abundare. In sartagine, quia multa continentia aridum et torridum vult esse sacerdotem, in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum.  MANE. Cepit passio Domini, ex quo in atrio Cayphe alapis cesus est, et usque ad vesperum protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in mane et vespere dividitur. que in sartagine  cruce que Dominicam carnem esui nostro aptam reddidit oleo conspersa frigetur  ex misericordia passus est offeret offered] + autem Weber  astans Patri et offerens passionem suam pro nobis eam calidam calidam] callidam Weber  igne caritatis in odorem suavissimum Domino.  quia humano generi salutem dedit, quo nihil creatori nature suavius fuit Sacerdos qui patri iure successit successit] successerit Weber  Christus qui successit sacerdotio veteri, sicut Evangelium legi.  SACERDOS QUI PATRI . Septuaginta : Sacerdos unctus pro eo ex filiis eius, faciat ea. Christus enim pro Aaron est, non in loco eius, quia transtulit in se sacerdotium, et abstulit Aaron. Ex filiis eius, quia de Iacob per Mariam descendit, et ex eadem tribu.  QUI PATRI. « Unus Dominus Ihesus Christus, per quem omnia » 1Cor. 2, 8.. Dominus enim glorie crucifixus est, et incarnati Verbi passio est, que fuit in carne Christi qui semetipsum totum exinanivit, formam servi accipiens, et obediens Patri usque ad mortem crucis Cf. Phil. 2, 7-8.. et tota cremabitur in altari.  quia passio Christi non temere discutienda, sed spiritui scientie reservanda  QUE IN SARTAGINE . GREGORIUS. Moraliter. Nullum tale sacrificium est Deo quale est zelus animarum. Unde Io. 2, 17. : « Zelus domus tue comedit me ». Ideo simila in sartagine oleo conspersa frigitur . Offert enim calidam in odorem suavissimum Domino sacerdos qui patri succedit. Simila in sartagine oleo frigitur , cum munda mens iusti per zelum sancti odoris crematur. Que conspergi oleo precipitur, quia oleos grece misericordia dicitur, que in conspectu Dei ardet et lucet. Districtio ergo sancti zeli, misericordie virtute ardeat et clarescat. Amat enim etiam que insequitur. Unde calida in odorem suavissimum Domino offertur. Si enim zelus amorem non habet, simila in sartagine calorem amisit. Sacerdos offert eam qui patri succedit, qui scilicet Dei filium moribus ostendit, nec ab eius nobilitate degenerat. In altari tota crematur ut holocaustum fiat. Holocaustum totum incensum est, et omne holocaustum sacrificium, sed non convertitur. Sunt multa bona que aguntur sacrificia, sed non holocausta. Qui enim sic operantur que sunt Dei, ut non relinquant que sunt seculi, sacrificium offerunt, non holocaustum. Qui vero omnia que mundi sunt deserunt, et tota mente igne divini amoris accenduntur, Deo sacrificium fiunt et holocaustum. Simila ergo in sartagine , mens iusti, in spiritalis zeli afflictione que per sollicitudinem animarum frigitur, et holocaustum Deo deputatur. Omne enim sacrificium sacerdotum  mysterium incarnationis non temere discutiendum, sed spiritui scientie reservandum  OMNE ENIM SACRIFICIUM. Quecumque in sacrificio pacificorum in hoc quoque iubet fieri. igne consumetur  quia holocaustum est nec quisquam comedet ex eo.  Septuaginta : integrum erit  id est non dividetur : Christi enim sacrificum inidivisum ; quod enim comeditur , dentibus dividitur.  NEC QUISQUAM etc. Quod comeditur minuitur. Sacrificium Christi minuit, qui pro peccatis mortuum dicit, cum peccatum non fecerit.  ORIGENES. Nec quisquam comedet . Sacrificium in hoc loco Verbum ipsum accipiendum est et doctrina, de qua nullus edit, id est disputat vel retractat ; sed holocaustum est. Quidquid enim dixit, quidquid statuit, eterna consecratione perdurat. Locutus est Dominus ad Moysen dicens : loquere Aaron  quia pro peccato offerre sacrificium, id est penitentiam, sanctorum est et filiis eius ista est lex hostie pro peccato in loco ubi offertur holocaustum  in ecclesia immolabitur  quia qui offert penitentiam iam imitatur qui offert totum se ipsum {t. 1 : Erfurt, f. 111rb ; facsim., p. 223b} coram Domino  cui placet quod secundul ispsum offertur sanctum sanctorum est  ideo  aliter non introduceret penitentem in sanctum sanctorum qui expulsus est per peccatum sacerdos qui offert eam eam] om. Weber  Christus, qui peccata nostra suscepit, recte nostram offert penitentiam comedet eam  ad sacerdotes pertinet manducandum  quia Christus in se suscepit et convertit penitentiam nostram in loco sancto in atrio tabernaculi  Ecclesia in qua Christus penitentium salutem operatur, que cibus eius dicitur : « Meus », inquit Io. 4, 34., « cibus est ut faciam voluntatem Patris qui misit me », id est salutem humani generis.  SACERDOS QUI OFFERT COMEDET ILLUD. AUGUSTINUS. Non quod imponit, illud enim igne consumitur, sed quod inde remanet. Dicit autem postea Cf. Lv. 6, 30. : Omnia que pro peccato sunt ex quibus illatum fuerit a sanguine eorum in tabernaculum testimonii exorari in sancto, non edetur, sed igni concremabitur. Quomodo ergo ad sacerdotes pertinent manducanda que remanent de sacrificiis pro peccatis ? Quare intelligendum est hec excepta esse de quorum sanguine tangitur altare incensi. Hoc enim iussit fieri de vitulo, quem pro peccato suo offert sacerdos, et de vitulo pro peccato synagoge, ut carnes que remanserint extra castra comburantur : hoc et modo breviter commemorat.  ORIGENES. Quedam hostiarum sunt solius Dei, quedam sunt Aaron et filiorum eius, quedam ipsius et filiorum et filiarum eius, ut etiam uxori sacerdotis edere liceat. Ex his quedam sunt sacerdotum et filiorum et filiarum eorum, sed de quibus edere liceat etiam filios Israel. In illis autem quas edere licet filiis Israel, participium habent sacerdotes et filii eorum, non tamen ex omni hostia quam edit sacerdos, etiam filios Israel edere licet. Prima ergo hostia holocaustum est. Non enim debet esse primam, nisi que omnipotenti Deo offertur. Secunda est que a sacerdotibus editur. Tercia, de qua filios Israel offerunt edere, licet mundos scilicet tantum. Soli enim mundi iubentur edere de sacrificiis. Mystice has hostias {t. 1 : Erfurt, f. 111rb ; facsim., p. 223b} intra temetipsum require, habens intra temetipsum greges boum, qui benedicuntur in Abraam, et greges ovium et caprarum, in quibus benedicti sunt et multiplicati patriarche. Sunt intra te etiam aves celi. Ne mireris : intellige te esse alium mundum, et intra temetispum esse solem et lunam et stellas. Unde Abrae dicitur Gn. 15, 5. : Aspice celum et vide stellas, si dinumerari possunt pre multitudine. Sic erit semen tuum sicut stelle celi, illi scilicet qui ex fide eius geniti rationabiliter vivunt, et divinas leges et precepta custodiunt. Salvator quoque ait Mt. 5, 14. : « Vos estis lux mundi ». Non ergo dubites intra te esse solem et lunam ; audi aliquid maius ne vitam tuam tanquam vilem negligas. Habet hic mundus gubernatorem suum, qui in ipso habitat, omnipotentem Deum. Unde dicit Ier. 23, 24. : Nonne celum et terram ego impleo ? Audi quid de hominibus dicat Omnipotens 2Cor. 6, 16. : Habitabo in eis et inambulabo. Addit erga personam tuam aliquid plus 2Cor. 6, 18. : Ero eis in patrem, et ipsi erunt michi in filios et filias. Ubi holocaustum iugulatur quod soli Deo offertur, ibi etiam hostia pro peccato, ut scilicet intelligat se qui peccavit et penitet, et contriti spiritus hostiam offert stare in loco sancto et his que pertinent ad Deum associari. Coram Domino offert, vel in conspectu Domini, qui non exit a conspectu Domini, sicut Cayn, sed fiducialiter stat, nec aspectum eius peccati conscientia declinat. Ideo hanc hostiam dicit esse sanctum sanctorum. Audi aliquid maius. Que est hostia que pro peccatis offertur, et est sancta sanctorum, nisi Unigenitus Dei Dominus meus Ihesus Christus ? Ipse est hostia pro peccatis et sancta sanctorum. Sacerdos qui offert illud, edet. Hic est sacerdos qui peccata populi comedit et consumit, qui est sacerdos in eternum. Et Deus noster ignis consumens est peccata scilicet humana. Illa absumit, illa devorat, illa purgat. Unde alibi dicit Is. 1, 25. : Et purgabo te igni ad purum. Ipse enim peccata nostra suscepit, et in semetipso ea tanquam ignis comedit. Sacerdos qui obtulerit, edet illud in loco sancto in atrio tabernaculi. Consequens enim est, ut secundum eum qui sacerdotium Ecclesie dedit, sacerdotes Ecclesie accipiant peccata populi, et imitantes magistrum, tribuant remissionem peccatorum. Qui debent ita esse perfecti et in officiis eruditi, ut in loco sancto ipsi non peccando consumant peccata populi. In locum sanctum venerat Moyses, cui dictum est : Locus in quo stas, terra sancta est. Et in Ecclesia locus factus est fides, caritas, conscientia bona. Sacerdos edet carnes sacrificii in atrio tabernaculi testimonii, cum intelligere potuerit que sit ratio vel que mysteria in his que scribuntur de atriis tabernaculi testimonii : ad que nullus accedit, nulli nisi sacerdotibus patent, qui scientia et mystico intellectu possunt eorum secreta penetrare. Sunt alia dogmata in Ecclesia secretiora, que nec adire sacerdotibus licet, ubi scilicet arca reconditur et urna et tabule testamenti, sed uni tantum pontifici, et huic semel in anno, certis temporibus et mysticis purgationibus. Sunt alia ad que possunt pervenire etiam Levite. Sunt et alia ad que possunt accedere filii Israel, id est layci, nec tamen alienigene, nisi ascripti iam fuerint in Ecclesia Domini. Egyptius enim in tercia generatione intrabit in Ecclesiam Dei Cf. Dt. 23, 8., id est in fide Patris et Filii et Spiritus sancti qua credit omnis qui consociatur Ecclesie Dei. Sciendum est autem quod licet ex hostiis quedam concedantur sacerdotibus ad edendum, non tamen omnia. Aliqua enim pars Deo offertur, et altaris ignibus traditur, quia si conceditur nobis aliqua ex Scripturis cognoscere, aliqua tamen Deo reservantur, que superant nostros sensus, ne aliter a nobis quam veritas habet proferantur, melius igni ista reservamus. quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur  penitentie ieiunium, vigilias, cilicium, lacrimas, orationem, elemosinam : ex his penitentia constitit ; hec qui tangit recte sanctificatur.  QUIDQUID TETIGERIT etc. Quamvis oblatio sit alterius, id est penitentis, sanctificabitur , etsi non peniteat. Similiter si parvulus baptizatus fuerit, qui per se nondum peccavit, mundatur ab originali. si de sanguine illius  in baptismo : sicut enim in vita carnis sanguis est, ita penitentie vis baptismus est, sine quo penitentia non prodest. vestis  caro, que vestis anime fuerit aspersa lavabitur  ipsa aspersione in loco sancto  Ecclesia : gentilium aspersiones extra sunt et ideo non abluunt ; vel quicumque extra sunt  SI DE SANGUINE etc. Id est : si substantia carnis peccatis fuerit immaculata. Unde Is. 9, 5. : Vestimentum mixtum sanguine erit in combustione et cibus ignis infernalis, scilicet lavabitur in loco sancto, id est spem habebit in baptismo, qui non solum preterita abluit, sed instruit ut de futuris penitere possit. vas autem fictile  unde Cf. 2Tim. 2, 20. : In magna domo sunt lignea et fictilia, peccatores scilicet in quo cocta est confringetur  unde Cf. Apc. 2, 27. : Tanquam vas figuli confringes eos  quia bona male percepit  terrore Iudicii   {t. 1 : Erfurt, f. 111va ; facsim., p. 224a} VAS AUTEM etc. Infirmus: scilicet, imbecillis, qui paracta penitentia relabitur ad peccata, hic confringendus est terrore Iudicii. {t. 1 : Erfurt, f. 111va ; facsim., p. 224a} quod si vas eneum  fortis et solidus, qui non reddit ad peccata et hic fricatur, id est calore Spiritus sancti inflammatur fuerit defricabitur  non frangetur et lavabitur aqua  quia videns alium penitentem, monetur ad compunctionem  lacrimarum compunctionem omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius  OMNIS MASCULUS etc. Sacerdos integrum sacrificium offerens et comedens, Christus est, qui nostram penitentiam offert et comedit peccatorum salutem. Carnes autem sacrificii, quia pertinent ad penitentiam, omnis masculus de sacerdotibus comedit, fortis scilicet et strenuus, cui dicitur Cf. Ps. 26, 14. : Viriliter age et confortare, et sustine Dominum. quia sanctum sanctorum est Hostia enim  vituli, id est Synagoge, vel pro peccato pontificis que ceditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed comburetur igni.  NON COMEDETUR etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria autoritate et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Eius enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei est solius, qui per ignem significatur : Deus enim noster ignis consumens est Hbr. 12, 29.. Capitulum 7 {t. 1 : Erfurt, f. 111va ; facsim., p. 224a} Hec quoque lex  scilicet que dicta est po peccato est lex est] inv. Weber hostie pro delicto  DELICTUM . HESYCHIUS. Aliquando dicit peccatum recognitum. Aliquando quod in ipsum committitur Deum, quod difficile ignoscitur. Unde 1Rg. 2, 25. : Si peccaverit vir in virum, sacerdos orabit pro eo. Si vero in Deum, quis orabit pro eo ? Necessario ergo aries in sacrificio offertur, eum significans de quo dicitur Io. 1, 29. : « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi peccatum] scrips., p. Rusch  », qui solus quod in se commissum est potest relaxare. Aries autem non omnis in holocaustum fit : sicut vitulus oblatus pro populo et pro sacerdote, qui Christum similiter significat. Sed ibi generaliter remissio humani generis dispensatur. Ideo necessario omne Christi sacrificium offertur. Hic autem pro eis fit quibus sacrificum et remissio procuratur. Quecumque ergo salvere possunt, suscipiuntur in Christi sacrificium : pax scilicet et sanctimonia, sine qua nemo videbit Deum Hbr. 12, 14.. Oblationes enim interiorum cogitationes sunt, quibus pacatis cum omnibus pacem habemus. Oblatio autem renum et pinnule epatis et femorum sanctimonia est. Hesychius , In Lv., lib. 2 (Lv. 7, 1), PG 93, 857C-D (sententialiter vel alia translatio). [MM2018]  ORIGENES. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus, peccatum vero cum facimus quod non debemus ; sed non ubique hoc observatur. sancta sanctorum est idcirco ubi immolatur holocaustum  qui eque placet Deo virtus iustorum, et digna penitentia peccatorum, que restituit in gradum pristinum David et Petrum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris  SANGUIS EIUS etc. HESYCHIUS. Quecumque fiunt in sacrificio pacificorum, in hoc quoque iubet fieri. offerent ex ea caudam  GREGORIUS : Cauda finis est corporis : ille vero bene immolat qui sacrificium boni operis ad finem perducit. et adipem  eum scilicet qui gravia committit peccata Christus salvare descendit qui operit vitalia duos renunculos  Vult Christus penitentis mundari interiorem hominem et habere castitatem. et pinguedinem que iuxta ilia est  Septuaginta : pinnam epatis reticulumque iecoris  ut propriam concupiscentiam non habeat, sed eam omnino offerat cum renunculis et adolebit ea {t. 1 : Erfurt, f. 111vb ; facsim., p. 224b} sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto omnis masculus  non mollis, non femineus, non debilis de sacerdotali genere  legittima generatione succedens, vita et scientia precellens scilicet in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est  Quasi non frustra differt hoc sacrificium ab his que pro peccato, quia pro delicto scilicet est quod in Deum commissum est. sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto SICUT PRO PECCATO etc. AUGUSTINUS. Peccatum est perpetratio mali, delictum desertio boni. Sicut enim aliud est declinare a malo, aliudque facere bonum, ita et aliud abstinere a bono, et aliud facere malum. Vel delictum est quod ignoranter, peccatum quod scienter committitur.  ORIGENES. Sicut pro peccato etc. Similiter iubentur adipes arietis qui circa renes sunt, et qui interiora operiunt imponi super altare, ut quidquid in te crassum est et operit interiora tua altaris ignibus offeras, ut purgatis interioribus, dicas Ps. 102, 1. : Benedic, anima mea, Domino, et omnia que intra me sunt nomini sancto eius ». Aliter enim spiritualem sensum non possunt habere, vel Deum laudare. Si autem interiora purgaveris ab omni vicio libidinis, hostiam pro delicto iugulasti, et sacrificium in odorem suavitatis obtulisti. Sacerdotis qui offert illud et repropriciavit pro delicto, ipsius erit. Discant sacerdotes quia pars data est eis cum his quos ad penitentiam adduxerint et tales effecerint, ut propitius sit eis Deus. Meritum enim subditorum merces erit, et gloria talium sacerdotum. Intelligant ergo sacerdotes {t. 1 : Erfurt, f. 111vb ; facsim., p. 224b} ubi sit data vera portio, in hoc vacent, nec se superfluis actibus implicent, sed sciant se in nullo alio habere partem apud Deum, nisi in eo quod pro peccato offerunt, id est quod a via peccati peccatorem convertunt. utriusque hostie una erit lex una erit - lex] inv. Weber ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit  AD SACERDOTEM etc. Christum, qui pro nobis propitiatio factus est. In ipso ergo omne sacrificium ministratur et agitur, et quod ex penitentia consequitur, ad eum refertur. Ipse enim, ut nos salvaret, venit dicens Mt. 9, 13 ; Mc. 2, 17 ; Lc. 5, 32. : Non veni vocare iustos, sed peccatores. sacerdos  Christus scilicet exteriorem substantiam in membris suis, id est pauperibus, suscepit. qui offert holocausti  hominis : non enim addit boum vel ovium vel similium ; per quod innuit spirituale holocaustum . victimam  HOLOCAUSTI VICTIMAM etc. HESYCHIUS. Non boum scilicet aut ovium aut similium, sed hominis : ubi enim non ab his qui offerunt sed que offeruntur sacrificia considerantur, necessario animalia memorantur ; hic autem, quia apertius voluit introducere personam Domini, sacerdotem posuit offerentem holocaustum hominis. Intelligibilia enim holocausta offert solus Christus, ad cuius imitationem hostia nostra et conversatio formatur, in cuius respectu patientiam habemus in passionibus. habebit pellem eius  HABEBIT PELLEM. Circumstantiam divitiarum quas debet offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantiam divitiarum pellem nominavit, dicens Iob. 2, 4. : Pellem pro pelle , et omnia que habet homo, dabit pro anima sua. Hanc dedit Iob ut pellem , id est patientiam, retineret, que pellis dicitur, ex qua fiunt multa utilia. et omne sacrificium simile  theologie quod coquitur in clibano  in quo significat partum Virginis et quicquid in craticula  in qua significatur ressurectio  ET QUIDQUID IN CRATICULA etc. Quia hec theologie incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit. vel in sartagine  que significat crucem preparatur eius erit sacerdotis a quo offertur sive oleo conspersa  id est si divitis fuerit qui habet unde misericors sit  id est si eloquens fuerit vel non. Oleum autem eloquentiam significat ; unde Pr. 5, 3. : « Nitidius oleo guttur eius ». sive arida fuerit  id est pauperis qui quod largiatur non habet aut sapientia indiget cunctis filiis Aaron equa mensura  quia similiter accipit Deus bonam devotionem pauperis et divitis, simplicis et sapientis per singulos dividetur  SIVE OLEO CONSPERSA etc. ORIGENES. Sacrificium salutare iubetur fieri in oleo. Sacrificium pro peccato non superponitur oleum, quia pro peccato est. Ideo nec oleum leticie, nec thus suavitatis habet. Luctus enim convenit peccantibus, non leticia vel odor suavitatis, quia ex persona peccatoris dicitur Ps. 37, 6. : Computruerunt et corrupte sunt cicatrices mee a facie insipientie mee. Cor hominis clibanus est, quod, si vicia vel diabolus succenderint, non coquet, sed exuret. Sed si ille succenderit qui venit ignem mittere in terram Lc. 12, 49., panes Scripturarum non exurit ad perditionem, sed coquit ad sacrificium. Fortassis in clibano coqui dicuntur, que bene recondita sunt, nec facile proferri ad vulgus possunt. Sunt enim multa huiusmodi que si in clibano non coquuntur, cruda sunt, comedi non possunt, sicut in visione Ezechielis. Non enim credendum quod sit animal in forma leonis quo vehatur Deus vel vituli vel aquile. Tria sunt in quibus sacrificia preparantur : in clibano, in sartagine, in craticula. Clibanus, secundum sui formam, profundiora in divinis Scripturis significat. Sartago : ea que si frequenter versentur, intelligi possunt et explicari. Craticula : que palam sunt. Est enim in divinis Scripturis hystoria, moralitas, mysticus sensus, sicut corpus et anima et spiritus. Hoc quoque canistrum perfectionis significat, in quo tres panes haberi mandantur. In Scriptura enim divina cibi auditoribus tripliciter apponuntur. In Evangelio quoque dicitur Lc. 11, 5. : Amice, commoda tres panes. Unus coquitur in clibano, alter in sartagine, tercius in craticula.  HESYCHIUS. Conspersum oleo sacrificium de simila dicit, quod nec in clibano nec {t. 1 : Erfurt, f. 112ra ; facsim., p. 225a} in sartagine nec in craticula mittitur, hec est theologia que ad humanitatem Christi non refertur, sed de Patre vel de Spiritu sancto, vel de ipso Filio secundum deitatem. Ideo hoc filiis Aaron per meditationem Scripturarum ad theologiam proficientibus deputavit equal iter, ut omnes idem de Deo sentiant. Hoc sacrificium heretici non gustant, cum diversa sapiant. Est sacrificium non conspersum oleo de simila , quando decima pars ephi absque oleo et thure pro peccato offertur, ab his scilicet qui hircum aut ovem aut turtures aut columbas offerre non possunt. Hoc et si sacrificium Salvatoris significat, quia non theologie gratia, sed pro utilitate offerentis preceptum filiis Aaron deputavit. hec  Septimum capitulum a plerisque hic incipit.  Salutare sacrificium in duas dividit partes : unam laudationis, alteram voti. est lex hostie pacificorum que offertur Domino {t. 1 : Erfurt, f. 112ra ; facsim., p. 225a} si pro gratiarum actione  Septuaginta : laudatione  ; unde Ps. 49, 14. : « Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua ». fuerit oblatio,  SI PRO GRATIARUM ACTIONE . Ad litteram : pro gratiarum actione sit oblatio , cum quis de magna tribulatione liberatus gratias agit, sicut Moyses post transitum maris Rubri. Mystice quoque, qui maiora crimina non commisit, Dei misericordie laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit. offerent  id est : Habeant scientiam evangelicam que perfecta et solida. panes  apostolicos libros absque fermento  corruptione aliene doctrine conspersos oleo  ut quidquid sapit imputetur gratie et Dei misericordie et lagana  propheticos libros qui non tam plane annunciant misericordiam Dei, permiscentes minas pro importunitate Iudaica ; proprie lagana non dicuntur conspersa sed uncta. azyma uncta oleo  ET LAGANA. Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam Prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem lagani , tantum inter scientiam Veteris et Novi Testamenti : panes ergo sparguntur oleo , lagana unguntur , quia maius est lumen et gratia Novi Testamenti quam Veteris. coctamque similam  theologiam scilicet, sed cum elemosina, quam propter subtilitatem similam vocat et collyridas olei admixtione conspersas  COCTAMQUE SIMILAM etc. Divinam scilicet sapientiam, que coquitur igne caritatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam caritatem se tradidit morti. panes  scilicet in modum circini tortos. Hi sunt divine Scripture expositores, quorum expositionis scientiam habere debemus.  perfectionem et firmitatem fidei ; nam fermentum panem roborat. quoque fermentatos  non azymos  Seculari scientia sicubi necessaria est, ut grammatica, rhetorica, dyalectica. cum hostia gratiarum que immolatur pro pacificis ex quibus unus  quia Eph. 4, 5. : « Unus Dominus, una fides, unum baptisma » ; unde Apostolus : Unum sentiamus omnes in Domino etc. pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis  Christi, ad quem pertinet unus panis, quia fides nostra ad eum et per eum et in ipso est. qui fundet hostie sanguinem  OFFERTUR DOMINO etc. Septuaginta : Et offeret de omnibus muneribus suis laudationem Dei sacerdoti profundenti sanguinem salutaris illi erit. « Non » enim « volentis neque currentis, sed Dei miserentis est » Rm. 9, 16.. Christo administranti et perficienti sacrificium primitie offerende sunt. cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane  quia incarnationis scilicet mysteria in presenti vita perscutanda sunt et imitanda, nihil indiscussum debet remanere usque in mane , id est initium alterius vite.  CUIUS CARNES etc. ORIGENES. Solidus anime cibus est cibus lactis, est cibus holerum, est cibus carnis. Unde Cf. 1Cor. 3, 2. : Lacte vos potavi, non esca. Et alibi Rm. 14, 12. : Qui infirmus est, holus manducet. Et alibi Hbr. 5, 14. : Perfectorum est solidus cibus. Carnes ergo sacrificii salutaris quod offertur pro laudatione Domini iubentur esse sacerdotis. Solidus enim cibus et perfecta scientia sacerdotibus deputatur, quia in omnibus debent esse perfecti, in doctrina, in moribus, in virtutibus, alioquin de sacrificiorum non edent carnibus. Caro que ex sacrificiis sacerdotibus deputatur verbum Dei est, quod in Ecclesia Dei docent. Admonentur ergo ne hesterna proferant, sed nova per gratiam Dei et spiritualia semper inveniant. Si ea que heri a Iudeis didicisti, hodie in Ecclesia proferas, hesternam sacrificii carnem edisti. Supra quoque in oblatione primitiarum : Sint, inquit, nova et vetera.  USQUE MANE etc. Futurum seculum ubi erit verus dies qui nocti huius seculi succedit, non vult nostram vitam imperfectam relinqui, per quam nos oportet salvari : in futuro enim non licebit operari. si voto vel sponte   Voto quis offert, quando se Deo serviturum et seculo renuntiaturum vovet. Sponte , quando subito convertitur, et divinitus inspiratus, compungitur. quisquam obtulerit hostiam  SI VOTO VEL SPONTE etc. Omne sacrificium pacificorum vel salutare spont aneum est. Unde inter dona superius positum est. Sed gratiarum actionis vel laudis sacrificium, quamvis species eius sit, quia rationabile est, voluntarium non dicitur, quia cum rationales sumus, debitum quodammodo precipuum Creatori debemus rationabile sacrificium. eadem similiter edetur die  presens vita, presens seculum ‘hodie’ dicitur ; unde Ps. 94, 8 ; Hbr. 3, 7 ; 3, 15. : « Hodie si vocem eius audieritis ».  in presenti votum solvendum est : in futuro enim solui non poterit ; unde Cf. Qo. 9, 10. : Quidquid potest manus tua, instanter operatur.  EADEM DIE etc. Quia quidam post huius vite finem aliam talem descripserunt, {t. 1 : Erfurt, f. 112rb ; facsim., p. 225b} introducentes quoddam seculum mille annorum in quo Hierusalem edificabitur et templum eius, et sancta sanctorum restaurabuntur, et sacrificia offerentur. Sed si quis hoc credit, et quodammodo in mente comedit, sperans se eo tempore comedere, quod est impossibile, oblatio eius non suscipitur, quia polluta, peccatum quoque contrahit. Unde ait Lv. 7, 18. : Quecumque anima se tali edulio contaminaverit. sed et si quid in crastinum   Crastinus dies tempus post votum significat : usque ad finem enim vite votum nostrum possumus implere. remanserit {t. 1 : Erfurt, f. 112rb ; facsim., p. 225b} vesci licitum est  SED ET SI QUID etc. ORIGENES. Duos dies quibus licet vesci carnibus sacrificii, puto duo Testamenta posse intelligi, in quibus liceat omnem verbum quod ad Deum pertinet. Hoc enim est sacrificium requiri et discuti. Si quid superfuerit quod divina Scriptura non decreverit, terciam scripturam non debere suscipi, que hic dies tercia nominatur, sed quod superest igni tradamus, id est Deo reservemus, quia in presenti vita Deus scire nos voluit omnia que nunc scimus ex parte ; cum autem venerit quod perfectum est, destruentur que ex parte sunt Cf. 1Cor. 13, 9-10.. Non ergo assumamus cunctorum scientiam. quicquid autem tertius dies invenerit dies invenerit] inv. Weber ignis absumet  TERCIUS DIES. Futurum seculum in quo generalis resurrectio, quam Christi resurrectio significavit. Mane facto tertii diei , tunc quod reliquum est igne consumetur. Quodcumque enim salutare imperfectum reliquerimus aut malum fecerimus, tanquam ligna aut fenum aut stipulam, igne consumetur : Nos autem detrimentum patiemur Cf. 1Cor., 3, 15.. si quis de carnibus victime pacificorum  id est : Scriptura preter duo Testamenta die tertio comederit,  id est : post hanc vitam tempus bene operandi speraverit, et ideo distulerit irrita erit erit] fiet Weber  vel : fiet oblatio eius eius] om. Weber nec proderit offerenti quin potius quecumque anima tali se edulio contaminaverit contaminaverit] contaminarit Weber prevaricationis rea erit caro  quelibet virtus, ut castitas et iustitia et huiusmodi que aliquid tetigerit immundum  aliquid malum fecerit  velut castitas habita ad vanam gloriam non comedetur  nemo imitabitur  CARO QUE etc. ORIGENES. Carnes sancte divina verba intelliguntur. Sepe autem accidit mundas carnes contingi ab aliquo immundo, ut si quis de Deo Patre atque eius Unigenito et Spiritu sancto, dignum deitatis mysterio, purum faciat sincerumque sermonem, et de omnibus rationabilibus creaturis, tanquam a Deo factis, ut ipsum intelligerent, nec asserat consequenter carnis resurrectionem. Primus sermo eius solidus cibus est : carnes sunt sancte. Qui vero carnis resurrectionem negat, quia alienum a fide est, superioribus iunctum carnes suas polluit. Precipitur ergo ne huiusmodi carnes manducentur quibus immunditia infidelitatis adiungitur. Unde 1Cor. 5, 8. : Epulemur in azimis sinceritatis et veritatis. Secundum immundicie genus est, ne qui carnes edit immundus sit, et immunditia eius in ipso sit, ut si sit aliquis natura florentis et ardentis ingenii, non continuo aptus videbitur ad suscipienda Dei verbi mysteria. Seperandus Sperandus] seperandus cacogr . Rusch est prius a prophanis et immundis operibus, ut eruditionis capax fiat, si prius capax fuerit sanctitatis. Tercia species est immunditie, qua is qui mundus aliquid contingit immundum, nec tam suo peccato quam aliena contagione polluitur, ut si quis societur invido vel iracundo vel adultero, et propriis actibus non inseratur sceleribus eius ; videat tamen eum fratrem odisse, insidiari uxori aliene et similia facere, nec discedat a consortio eius, hic est qui contingit immundum, vel animam, vel avem, vel morticinum, et aliena immunditia pollutus est. sed comburetur igni  futuri iudicii qui fuerit immundus immundus Rusch ] mundus Weber  hypocrita vescetur ex ex] om. Weber ea anima polluta  hypocriti que ederit  fraudulenter operando de carnibus  id est : virtutibus que Deo sunt dicate hostie pacificorum que oblata est Domino peribit de populis suis  ut non dicatur ovis sed lupus rapax et que tetigerit  imitando  consentiendo immunditiam hominis  ingeniosi vel iumenti  VEL IUMENTI etc. Iumenta immunda sunt, qui immundis et terrenis actionibus intenti sunt. Unde fornicatores « equi emissarii » dicti sunt Cf. Ier. 5, 8.. sive omnis rei  velut divinationis somniorum et similium que polluere potest  immunda operando et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis  de consortio eorum qui sunt salavandi locutusque est Dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel adipem  desiderium scilicet, quod totum ad Deum referendum est ovis  simplicis, innocentis et bovis ovis et bovis] b. e. o. Weber  fortis  qui operatur mandata legis et capre  quia per capram significantur que pro peccatis fiunt sacrificia  peccatorum penitentium non comedetis  quia talium noxium est desiderium nec Deo iubet offerri, quia desiderium peccatorum peribit.  ADIPEM OVIS etc. Id est nec fortis, nec innocentis, nec penitentis, bona intentio vel desiderium sinistra interpretatione depravandum tanquam per ypocrisim sit factum, ne quis velit meritum alterius exterminare, et quasi comedendo imminuere. adipem {t. 1 : Erfurt, f. 112va ; facsim., p. 226a} cadaveris morticini  quia sponte peccat, nullo instigante et eius animalis quod a bestia  diabolo instigante captum est  quia neglexit sui custodiam, nec audiens quod dicitur 1Pt. 5, 8. : « Sobrii estote, et vigilate » etc. habebitis in varios usus varios usus] inv. Weber  quia trensferre ad virtutem debemus, ut ad iustitiam vel castitatem vel elemosinam vel quamlibet operationem bonam resolventes scilicet et subtiliantes   {t. 1 : Erfurt, f. 112va ; facsim., p. 226a} AUGUSTINUS. Dixit superius Lv. 3, 6. : Omnis adeps Domino, et quesieramus utrum omnis corporis mundi duntaxat – nam de immundis nulla questio est – et quid de adipe fieret quem vetuit comedi. Nunc autem dixit quid fieret de adipe morticini et a fera capti, ut sit scilicet in omne opus cui tale aliquid necessarium est. Unde remansit questio quid fieret de adipe eorum que munda sunt ad vescendum. Sed cum dicit omnem animam perire de populo suo que ederit adipem eorum ex quibus offertur Domino, videtur tantum prohibere adipem eorum ex quibus fit sacrificium. Iudei vero non inveniunt quid de adipe faciant, unde abstinent, et quomodo proiiciantur, cum dictum sit Lv. 3, 6. : Omnis adeps Domino ; si non adipem sacrificiorum tantum, sed etiam eorum de quibus non sacrificatur, quamvis mundorum, hic volunt intelligi, quia per quasdam impudicias vel cetera vicia sibi elegerunt mortem peccati.  IN VARIOS USUS etc. Non solum bonorum imitando opera, sed etiam malorum nobis in exemplum trahendo. Legimus enim Herodem natalis sui diem celebrasse, et epulas sanguine fedasse : tale desiderium in usum habemus ut caveamus, sed e contrario nostri natalis diem quo in paradiso fuimus, cum luctu et afflictione memoremus. Phariseus superbiens ait : Gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines etc. Nos e contrario dicamus : Deus, miserere mei, quia non sum similis servis tuis, qui angelicam ducunt vitam in terris. si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit,  cogens vel suadens ei qui seipsum obtulit non ad supernum desiderium intendere, sed ad voluptatem suam inclinari peribit de populo suo  congregatione sanctorum sanguinem  animam : quasi nihil facias ad proximi tui mortem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus  iustis quorum « conversatio in celis est » Phil. 3, 20.. quam de pecoribus  peccatoribus qui obediunt ventri Cf. Rm. 16, 18.  SI QUIS ADIPEM etc. ORIGENES. Allegorice. Quasi Cf. Mt. 18, 8. : Nemo scandalizet unum ex his minimis qui in me credunt etc. Sanguis comedi prohibetur, quasi ne glorieris adversus fractos ramos, ne tu excidaris, et illi, si non permanserint in incredulitate, inserantur Cf. Rm. 11, 17-23.. Sanguis autem Iudeorum populus recte intelligitur. Non enim ex fide neque ex spiritu Abrae, sed tantum de sanguine eius descendit. omnis anima que ederit sanguinem peribit de populis suis locutus est Dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel dicens dicens] om. Weber qui offert victimam pacificorum Domino  hostie pacificorum : gratiarum actiones. Has caritate condire debemus qua conditur omne opus bonum. {t. 1 : Erfurt, f. 112vb ; facsim., p. 226b} offerat simul et sacrificium  id est : caritatem id est libamenta eius.  QUI OFFERT VICTIMAM etc. ORIGENES. Alia littera : Qui offert sacrificium salutaris sui Domino, afferat munus suum Domino in sacrificio salutaris sui. Manus eius offerent sacrificium hostiam Domino, adipem qui super pectusculum est et pinnam iecoris, offeret ea ita, ut ponatur donum contra Dominum, et imponet sacerdos adipem qui est super pectusculum salutare, et erit pectusculum Aaron et filiis suis, et brachium dextrum debitis alias dabitis separationem sacerdoti a sacrificiis salutaribus vestris. Qui offert sanguinem salutaris et adipem ex filiis Aaron, ipsi erit brachium dextrum in parte. Pectusculum enim impositionis et brachium demptionis accepi a filiis Israel a sacrificiis salutaribus vestris, et dedi ea Aaron sacerdoti et filiis eius, legittimum eternum a filiis Isrel. Et sacrificium, quod dicitur salutare, nemo offert Domino, nisi qui sanus est, et salutis sue conscius Domino refert.  ORIGENES. Sacrificium, quod dicitur salutare, sanus tantum et salutis conscius in gratias Domino offert : non eger animo, non languidus in operibus offerre potest. Leprosus ille evangelicus non potuit offerre nisi curatus, sed ubi a Domino mundatus est, iussus est offerre munera ad altare que precepit Moyses in testimonium illis Mt. 8, 4.. Mundus ergo offerre potest. Sed quomodo manus eius offerent hostias Domino ? Non ‘homo’, sed ‘manus’, id est opera eius. Hec enim commendant hostiam Domino. Si enim contracta sit manus tua ad dandum, adhuc leprosus es, et offerre non potes. Ubi habemus hostiam, Grecis habent holocarpomata, quod significat ‘omnem fructum’, quem non potest infructuosus offerre, qui non affert fructum iustitie et misericordie et similia. Quod autem ait : Adipes, qui supra pectusculum sunt, pectusculum cor intellige, de quo auferende sunt omnes cogitationes male (Inde enim procedunt), ut possit cor mundum Deum videre. Pinnam quoque iecoris precepit offeri, in qua iracundia vel cupiditas. Offert pinnam iecoris qui iram et furorem a se abscidit. Adipes qui sunt {t. 1 : Erfurt, f. 112vb ; facsim., p. 226b} super pectusculum imponuntur altari, pectusculum Aaron et filiis eius, brachium dextrum precepit separari. Quale est pectuculum sacerdotis plenum spientia et divina intelligentia, quale et brachium quod ei offerunt filli Israel pro salute sua. Forme sunt ista que in Ecclesia non geruntur, sed leguntur. Non enim legerentur, nisi ex his edificatio audientibus preberetur. Si ergo sacerdos per doctrinam, per multam solicitudinem, et per vigiliarum laborem peccatorem converterit, meliora sequi docuerit, si tale opus, inquam, fecerit, debet qui in ipsius labore salvatur, Deo gratias agere et offerre hostiam salutaris, quia salutem consecutus sit. Dicit autem pectusculum appositionis et brachium demptionis. Cum enim ablatum fuerit de corde tuo omne crassum et mundatum fuerit ab omni operimento, quod igni tradendum est, restat ut apponatur ei gratia Spiritus sancti, et tunc fiet pectusculum appositionis. Brachium vero separationis erit. Si scias discernere que sunt opera lucis et tenebrarum, si separaveris opera tua a tenebris, ut in lumine sint, brachium tuum efficitur separationis. Vel cum separaveris te ab omni fratre ambulante in quiete. Vel cum exierint de medio peccatorum qui portant vasa Domini. Tenebit  ipse, non alius pro illo, quia Ez. 18, 20. : « Iustitia iusti super eum erit ». manibus adipem  desiderium  Septuaginta : adipem qui est super pectusculum et pinnam iecoris hostie et pectusculum  cogitationem vel fidem cumque ambo  qui fides de Christo et munda cogitatio ipsi consecranda  fidem et confidentiam que fortitudini iuncta sunt que in pectore significantur, hec debet offerre qui salvari desiderat, quia Hbr. 11, 6. : Sine fide impossibile est placere Deo. oblata Domino consecraverit consecraverit] consecrarit Weber tradet sacerdoti  TENEBIT MANIBUS ADIPEM. manibus] om. Do17 HIERONYMUS. AD FABIOLAM. Qui est super pectusculum et pinnam iecoris etc. De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, pectus et brachium dextrum in cibum accipiunt. Sensus est in corde, cor in pectore, voluptas -secundum Physicos - est in iecore - unde Plinius voluptas in iecore ] non hab. Plinius maior, Naturalis historia. Sententia sequens, ut videtur, perpera Plinio relata est in codibus et abaliquibus editoribus. - pinnula adversa voluptante voluptante Rusch ] voluptate Do17 et per oculorum fenestras erumpente. Postquam ergo pingue holocaustum fecerint, et concupiscentiam libidinis igne Spiritus sancti sancti] om. Do17 cremaverint, pectus et brachium accipiunt in premium. In pectore, mundas cogitationes, legis notitiam ; in brachio, bona operatio et pugna contra zabulum, et armata manus armata manus] armatam manum Do17 , ut quod mente conceperint, opere probent. Iesus enim cepit facere et docere Act. 1, 1.. Pectus quoque appellatur additamentum vel precipuum vel egregium."Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam" Mal. 2, 7. etc. Hec debet esse precipua, et additamento spiritualis gratie talem virum instituit, qui possit contradicentibus resistere, et in se nihil sinistri operis habere. Dextrum sit brachium et separatum, ut opera sacerdotis comparatione virtutum a cunctis separata sint. Alia tria, exceptis primitiis hostiarum, que dantur sacerdoti, de privato macello et publico, ubi non religio, sed virtus necessitatis, est brachium de quo iam dictum est. Maxilla et venter. Maxilla eloquentem et eruditum significat, ut quod pectore concipit, ore proponat. Venter receptaculum ciborum, in scorto Madianitide sacerdotali pugione perfossus, omnes labores, et momentanea blandimenta gule, stercoris fine condemnat, ostendens mentibus Deo sacratis, totum in secessum secessum] incensum Do17 proiici quod voramus. Unde 1Cor. 6, 13. : Esca ventri, et venter esce. Deus autem hunc et hanc destruit. Vituli pulverem quem adoraverunt filii Israel, in contemptum superstitionis, in potum accipit, ut discat contemnere que se videt in secessum proiicere. Codd. : Do17 , f. 26v a ( punctim contuli ) ; Rusch   Fons : Cf. Hieronymus, Epistolae, ep. 64, § 1, CSEL 54, p. 587-589.15 (sententialiter) : « de uictimis salutaribus adipes, quibus pectus obuoluitur, et pinnula iecoris offeruntur super altare; ipsum uero pectus et brachium dextrum dantur aaron et filiis eius legitimum sempiternum a filiis israhel. sensus in corde est, habitaculum cordis in pectore. quaeritur, ubi sit animae principale. plato in cerebro, christus monstrat in corde: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et: de corde procedunt cogitationes malae, et: quid cogitatis nequam in cordibus uestris?uoluptas et concupiscentia iuxta eos, qui de physicis disputant, consistit in iecore. huius pinnulam in diuersa uolitantem et per oculorum fenestras erumpentem foras sacerdotes offerunt deo, ut, postquam opere dixerint: holocaustum tuum pingue fiat et concupiscentiam, libidinis seminarium, igne spiritus concremarint, mereantur accipere praemium pectus et brachium: in pectore mundas cogitationes, legis notitiam, dogmatum ueritatem, in brachio opera bona et pugnam contra diabolum et armatam manum, ut, quod mente conceperint, exemplo probent. iesus enim coepit facere et docere. ipsum quoque pectusculum appellatur ἐπιθέματος, id est additamenti, siue praecipuum et egregium - thenufa quippe hoc magis sonat - iuxta illud malachiae: labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, ex quo intellegimus praecipuam debere esse in sacerdotibus legis doctrinae que notitiam et additamento gratiae spiritalis talem uirum institui, qui possit contradicentibus resistere et nihil in se sinistri habere operis, quod ducat ad tartarum, sed dextrum brachium et separatum, ut opera sacerdotis conparatione uirtutum eius a cunctis hominibus separata sint. haec de uictimis et de his, quae offeruntur in altari, sacerdotibus dantur a domino. ceterum et alia tria exceptis primitiis hostiarum de priuato et de macello publico, ubi non religio, sed uictus necessitas est, sacerdotibus membra tribuuntur: brachium, maxilla et uenter. de brachio iam diximus; maxilla eloquentem eruditum que significat, ut, quod pectore concepimus, ore promamus; uenter, receptaculum ciborum, in scorto madianitide sacerdotali pugione perfossus uniuersos hominum labores et momentanea blandimenta gulae stercoris fine condemnat et ostendit mentibus consecratis deo totum, quod ligurrimus, quod uoramus, in secessum proici. unde et apostolus: esca, inquit, uentri et uenter escis; deus autem et hunc et illa destruet, et e contrario de luxuriosis: quorum deus uenter est et gloria in confusione eorum. uituli puluerem, quem adorauerat israhel, in contemptu superstitionis in potu accipit populus, ut discat contemnere, quod in secessu proici uiderat ». [MM2018] Fons : Cf. Hieronymus, Epistolae, ep. 64, § 1, CSEL 54, p. 587-589.15 (sententialiter) : « de uictimis salutaribus adipes, quibus pectus obuoluitur, et pinnula iecoris offeruntur super altare; ipsum uero pectus et brachium dextrum dantur aaron et filiis eius legitimum sempiternum a filiis israhel. sensus in corde est, habitaculum cordis in pectore. quaeritur, ubi sit animae principale. plato in cerebro, christus monstrat in corde: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et: de corde procedunt cogitationes malae, et: quid cogitatis nequam in cordibus uestris?uoluptas et concupiscentia iuxta eos, qui de physicis disputant, consistit in iecore. huius pinnulam in diuersa uolitantem et per oculorum fenestras erumpentem foras sacerdotes offerunt deo, ut, postquam opere dixerint: holocaustum tuum pingue fiat et concupiscentiam, libidinis seminarium, igne spiritus concremarint, mereantur accipere praemium pectus et brachium: in pectore mundas cogitationes, legis notitiam, dogmatum ueritatem, in brachio opera bona et pugnam contra diabolum et armatam manum, ut, quod mente conceperint, exemplo probent. iesus enim coepit facere et docere. ipsum quoque pectusculum appellatur ἐπιθέματος, id est additamenti, siue praecipuum et egregium - thenufa quippe hoc magis sonat - iuxta illud malachiae: labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, ex quo intellegimus praecipuam debere esse in sacerdotibus legis doctrinae que notitiam et additamento gratiae spiritalis talem uirum institui, qui possit contradicentibus resistere et nihil in se sinistri habere operis, quod ducat ad tartarum, sed dextrum brachium et separatum, ut opera sacerdotis conparatione uirtutum eius a cunctis hominibus separata sint. haec de uictimis et de his, quae offeruntur in altari, sacerdotibus dantur a domino. ceterum et alia tria exceptis primitiis hostiarum de priuato et de macello publico, ubi non religio, sed uictus necessitas est, sacerdotibus membra tribuuntur: brachium, maxilla et uenter. de brachio iam diximus; maxilla eloquentem eruditum que significat, ut, quod pectore concepimus, ore promamus; uenter, receptaculum ciborum, in scorto madianitide sacerdotali pugione perfossus uniuersos hominum labores et momentanea blandimenta gulae stercoris fine condemnat et ostendit mentibus consecratis deo totum, quod ligurrimus, quod uoramus, in secessum proici. unde et apostolus: esca, inquit, uentri et uenter escis; deus autem et hunc et illa destruet, et e contrario de luxuriosis: quorum deus uenter est et gloria in confusione eorum. uituli puluerem, quem adorauerat israhel, in contemptu superstitionis in potu accipit populus, ut discat contemnere, quod in secessu proici uiderat ». [MM2018]  Septuaginta : Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari eius. Quod exponens adiungit : Tenebit manibus adipem hostie, vel iuxta Septuaginta : Manus eius offerent ex ea Domino. Ipsum enim oportet que ad salutem suam pertinent operari, quia Ez. 18, 20. : Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii super eum erit. qui adolebit adipem super altare  omne desiderium nostrum vult fieri holocautum pectusculum autem erit Aaron  PECTUSCULUM ERIT AARON. ISIDORUS. Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrine habeat noticiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat ; datur et venter, ut luxuriam extinguat, et gulam contemnat. et filiorum eius  qui vita sublimes armus quoque dexter  fidem et operationel offerat qui salvari desiderat  quasi Chritus, qui sanguinem et vitam pro nobis obtulit, bonam operationem nostram recipiet de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis  SACERDOTIS . AUGUSTINUS. Christi, in sacerdote figurati. Unde solus sacerdos potest sacrificium perficere. Incipere enim nostrum bonum est ; perficere et ad finem ducere, divine gratie est. Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis dirigere actiones Rm. 9, 16. . Unde et brachium Dei nominatur. Unde recte armum vel, iuxta Septuaginta, brachium accepit. qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit habebit] + et Weber armum dextrum in portione {t. 1 : Erfurt, f. 113ra ; facsim., p. 227a} sua  QUI OBTULERIT SANGUINEM etc. Christus est qui verum sanguinem pacificorum {t. 1 : Erfurt, f. 113ra ; facsim., p. 227a} et adipem , animas scilicet et desideria salutarium, offert, qui est de filiis Aaron, sacerdos scilicet singularis, et in omnibus precipuus, cui cedit armus dexter in portionem , id est omnis actio bona et perfectio. pectusculum  Hec est fides recta, vel cognitio sancta que nos de terrenis ad celestia sublevat. enim elevationis elevationis] elationis Weber  quia scilicet precellere debet scientia sacerdotis et armum separationis  Hec est operatio bona que iustos a reprobis separat.  quia opus sacerdotis separatum debet esse et unicum tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua  quia significatio eius in perpetuum durat ab omni populo Israel hec  supra dicta est unctio Aaron et filiorum eius  eorum scilicet qui per ea que dicta sunt proficiunt ad dignitatem sacerdotii in cerimoniis Domini die quo quo] qua Weber obtulit eos Moyses ut sacerdotio fungerentur et que precepit eis dari eis dari] inv. Weber Dominus a filiis Israel religione perpetua  inconcussa in generationibus suis  HEC EST UNCTIO etc. HESYCHIUS. Videntur ergo hec ad unctionem sacerdotum pertinere, sed legislator hoc in presenti non intendit. Quam enim cum unctione sacerdotum societatem habent predicta sacrificia, sed tantum eorum dignitatem, et quem profectum prestent custodientibus ostendere voluit. Quod enim ait : Hec est unctio Aaron et filiorum eius in cerimoniis Domini , ad superiora reddit, ut scias quod si quis ea custodierit, proveniet ad eam dignitatem sacerdotis, nec aliter. Hec est enim unctio in cerimoniis Domini . Quasi ex predictis sacrificiis acquiritur. Unde addit : In die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, et que precepit dari eis a filiis Israel . In his ergo nobis unctionem dedit. In his nos vocavit Deus die qua obtulit eos , qua die scilicet unxit eos ut fungerentur sacerdotio , per unctionem scilicet que nunc dicta est. Qui enim sanctius et sublimius vivunt, excellentiores sunt in populo. Unde oportune subdit : Religione perpetua in generationibus vestris, ut scires quia apud Deum hec religio inconcussa est. Nemo dignitate vel sapientia vel rebus sublimibus excellit, sed qui fecerit que superius precepit. Sic enim sacerdos fit secundum cognitionem Christi veri sacerdotis, qui immaculatam et perfectam demonstravit vitam. Quid autem per predictam unctionem intellexerit in sequentibus ostendit Lv. 7, 37. : « Ista est lex holocausti » etc.  ORIGENES. Cum proposuerit legislator : Hec est unctio Aaron et filiorum etc., non subiunxit que esset, nec qualiter unxisset exposuit, sed hoc quidem in sequentibus facit. Nunc vero postquam dixit : Hec est unctio Aaron, nihil de unctione subiungit, ut ostenderet hec que supra dixerat, scilicet pectusculum impositionis et brachium separationis esse ipsam unctionem Aaron et filiorum eius, ne putaremus illa pro carnibus dicta, ut doceret etiam ipsa sub sacramento inserta unctionis  ; postea repetit que supra exposuerat dicens Lv. 7, 37. : « Hec est lex holocausti » etc. Hec est que supra exposita est, et videtur recapitulatio esse sacramentorum, que supra narrata sunt, sicut et illud scilicet Hec est unctio , prelibatio sequentium : transiens enim et alia tangit dicenda et dicta, dicenda ibi : Hec est unctio , dicta ibi : « Hec est lex ».  Unctio Christi partim communis est suis. Sunt enim et ipsi participes, unde et nos participatione Christi dicimur Christiani. Sed inestimabili dignitate excellit. Ungitur et ipse substantialiter, nos vero eius operatione et gratia : unguntur ergo cum Aaron filii eius, sed non talia in unctione eorum, qualia fiunt in unctione Aaron, quod in sequentibus manifestatur ; de Christo autem hoc intelligitur. Sciens enim legislator ad Ecclesiam hec pertinere mysteria, precepit convocari omnem cetum vel Synagogam, quam Greci Ecclesiam dicunt. Synagoga enim non potest hanc legem habere, nisi ad Ecclesiam conveniat, in qua harum figurarum veritas conservatur. ista  perfecte sapientie est lex holocausti et sacrificii  mediocris iustitie pro peccato atque delicto et pro consecratione et pro pro] om. Weber pacificorum victimis quam quam Cava Rusch Clementina Edmaior. ] quas Weber constituit Dominus Moysi in monte Sinai quando mandavit filiis Israel ut offerrent {t. 1 : Erfurt, f. 113rb ; facsim., p. 227b} oblationes suas Domino in deserto Sinai.  ISTA EST LEX etc. HESYCHIUS. Vides differentes conversationes que Deo coniungunt : honorem scilicet, sapientie perfectum, qui significatur per holocaustum. Vel iustitiam mediocrem, que operatur ea que sunt ad salutem. Sacrificia enim pacificorum vel per holocaustum vel per oblationem recte esse utilia ad sacerdotalem dignitatem lex intellexit. Unde in die qua legem unctionis mandavit, subdidit ea que sunt de sacrificiis, simulque omnia breviter memoravit. In monte Synai  : qui ‘rubus’ vel ‘tentatio’ interpretatur. Similis est autem rubo tentatio : asperum enim virgultum est et difficile capitur, sic corona bone vite in tentationibus {t. 1 : Erfurt, f. 113rb ; facsim., p. 227b} et tribulationibus vix habetur. Unde Iac. 1, 12. : Beatus vir qui sustinet tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vite. Capitulum 8 Locutus Locutus] Locutusque Weber est Dominus ad Moysen dicens : tolle Aaron cum filiis suis et et] om. Weber vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes  DUOS ARIETES. Christi passio significatur, qui est dux populi. Bene autem duo arietes immolantur, quia Christus bis nobis mysteria sue passionis commisit : primum quando agnum mysticum in cena comedit. Secundo quando eadem mysteria in panis et vini consecratione constituit. canistrum  vas perplexo vimine factum, et Scripturam significat, que multiplici sententiarum conficitur textura. cum azymis  divina sapientia « in azimis sinceritatis et veritatis » 1Cor. 5, 8. et congregabis omnem cetum ad ostium tabernaculi  Hoc factum est quando predicantibus apostolis, una die crediderunt cinque millia post resurrectionem, alia die duo millia.  ET CONGREGABIS . Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et precepisset, convocatur tamen synagoga. Requiritur enim in ordinando sacerdote presentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui prestantior est omni populo, doctior, sanctior, virtute eminentior, ille deligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento ? Tunica, et precinxit eum zona. Et iterum : Vestivit eum tunicam talarem, vel, ut alibi legimus, interiorem. Video autem duabus tunicis indutum pontificem. Ihesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Ihesus, id est lex et Evangelium convenire debeant. Dicunt alii quod Ihesus precepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege : sicut et cum lex homicidium vetat, Ihesus vero iracundiam resecat ; et cum lex prohibet adulterium, Ihesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intro huius intelligentie angustiam, pontificalia sacramenta concludo : amplius michi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille quem tunc ordinabat Moyses, quia circumcisio esset spiritualis : servabat tamen et carnis, quia incircumcisus esse non poterat ; habebat ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentie spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia opera vel sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erant Gal. 5, 2. : Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit, et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur ; sufficit eis una, et hec interior, eam vero que foris est legis tunicam noluit, quia unam Ihesus et ipsam interiorem habere permittit. fecit Moyses ut Dominus imperaverat imperaverat] imperarat Weber et congregata et congregata] congregataque Weber omni turba ante fores ait : Iste est sermo  evangelicus ; unde Petrus 1Pt. 1, 25. : Hoc est verbum quod annuntiatum est vobis, evangelica scilicet mysteria quem iussit Dominus fieri. statimque obtulit Aaron  Christus qui offertur Patri ; unde Daniel Dn. 7, 13. : Oblatus est in conspectu eius, qui nobiscum et propter nos offertur et filios eius  qui imitantur eum ; unde 1Cor. 4, 16 ; 11, 1. :"Imitatores mei estote, sicut et Christi". cumque lavisset {t. 1 : Erfurt, f. 113va ; facsim., p. 228a} eos.  quia hec oblatio per Christum celebratur : baptisatus est enim Christus ut aqua baptismi sanctificaretur.   {t. 1 : Erfurt, f. 113rb ; facsim., p. 227b} CUMQUE LAVISSET etc. HIERONYMUS. Iam tunc purgationem mundi et rerum omnium sanctitatem baptismi sacramenta signabant. Non accipiunt vestes, nisi loti, nec ornantur ad sacra, nisi in Christo novi homines renascantur. Vinum enim novum in utres novos mittitur Mt. 9, 17 ; Mc. 2, 22 ; Lc. 5, 38.. Moyses lavat, id est lex. Unde Lc. 16, 29. : « Habent Moysen et prophetas : audiant eos ». Ab Adam usque ad Moysen omnes peccaverunt Cf. Rm. 5, 14.. Preceptis Dei lavamur, et parati in adventum Christi, tunicas pelliceas deponimus, ut induamus vestem lineam, nihil in se mortis habentem, sed totam candidam, ut de baptismo surgentes, stringamus lumbos in veritate Cf. Eph. 6, 14., et tota pristinorum peccatorum turpitudo celetur. Unde Ps. 31, 1. : « Beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata ». Post feminalia et lineam tunicam, induimur hyacinthina veste, de terra conscendentes ad alta. Hec est subucula, iuxta Septuaginta, que sublimium rationem significat tantum patere maioribus atque perfectis. Hanc habuerunt Prophete, Moyses et Aaron et omnes quibus dicitur Is. 40, 9. : In montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Syon. Non sufficit prior ablutio peccatorum, baptismi gratia, secretior doctrina, nisi habeamus opera, id est superhumerale, quod rationali copulatur, ut non sit laxum nec dissolutum. Ratio enim operibus et opera ratione indigent, ut quod mente concipimus opere perpetremus. ORIGENES. Lavet te Moyses, id est lex que te lavat et diluit sordes tuas. Lex sacerdotes consecrat. Non potest esse sacerdos, quem lex non constituit. Si lotus fueris per Moysen, poteris pervenire ad indumenta que profert Moyses. {t. 1 : Erfurt, f. 113va ; facsim., p. 228a} Sed non solum indumentis opus est ad sacerdotales infulas, verum et cingulis. Tunicis pelliceis indutus est Adam et uxor eius : talibus peccatorem indui oportebat, que essent mortalitatis indicia, quam peccando contraxerat, et fragilitatis que ex corruptione carnis veniebat. Sed si ab his purgatus fueris per legem Domini, induet te Moyses indumento incorruptionis, ut nusquam appareat turpitudo tua et absorbeatur mortale hoc a vita 2Cor. 5, 4.. Videamus quali ordine pontifex constituatur. Vestivit pontificem  precedentia communia sunt Aaron et filiis eius, id est Christo et nobis : hec autem soli Deo et vero sacerdoti conveniunt vestivit pontificem etc.  VESTIVIT . HIERONYMUS. AD FABIOLAM. Discamus prius communes sacerdotum vestes atque pontificum. Lineis feminalibus, que ad genua genua] genu cacogr . Rusch verenda celantur, quorum superior pars sub umbilico vehementer astringitur, ne dum expediti victimas mactant, onera portant, casu femora revelentur, et pateat quod opertum est. Inde etiam gradus altaris ascendere prohibentur, ne ascendentium verenda conspiciat inferior populus. Hec, secundum Iosephum, de bisso retorta propter fortitudinem texebantur, et incisa consuebantur, quia in tela non potest fieri huiusmodi opus.  HIERONYMUS. Secunda est ex lino poderis, id est talaris duplici syndone, quam Iosephus vocat bissinam : hec adheret corpori, ita arta et strictis manicis, ut nulla in veste ruga sit, et usque ad crura descendat. Tales solent habere milites lineas, quas camisias vocant, aptas membris et astrictas, ut ad omnia expediti sint. Hac sacerdotes utuntur tunica, habentes vestitorum pulcritudinem, et nudorum celeritatem, que dicitur linea.  Tertium cingulum, serpentis pelli quam in estate exuit simillimum, ut longum marsupium in rotundum textum, sub tegmine cocci, purpure, et hyacinthi, et bissi, propter decorem et fortitudinem, ita polimite distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non textas, sed additas putes. Hoc baltheo inter umblicum et pectus linea tunica stringitur, qui quattuor digitorum habens latitudinem, et magna ex parte ad crura descendens, cum expeditione ad sacrificia opus est, in levum humerum retorquetur.  IDEM. Quartum est rotundum pileolum, quod Greci et nostri thyaram, nonnulli galerum vocant. Non habet acumen in summo, nec totum usque ad comas caput tegit; sed terciam partem a fronte nudam relinquit ; vitta ne labatur constrictum ; byssinum, et sic fabre lintheolo opertum, ut nulla sint foris acus vestigia. His quattuor tam sacerdotes utuntur quam pontifices. Quattuor reliqua proprie pontificum sunt. Primum quod et hic quintum, tunica talaris, tota hyacinthina eiusdem coloris habens assutas manicas, qua induitur, apertura, quod vulgo capitium dicitur, oris firmissimis ne rumpatur. In inferiori vero parte, septuaginta duo tintinnabula sunt, et totidem mala punica, iisdem contexta coloribus, quibus cingulum. Inter duo tintinnabula unum malum, et inter duo mala unum tintinnabulum, ut cum pontifex in Sancta Sanctorum ingreditur, sit vocalis totus : si hoc non fecerit, statim moriturus.  Sextum Hebraice ephoth, id est superhumerale : ubicumque enim in Exodo vel in Levitico superhumerale legitur, in Hebreo ephoth habetur. Samuel tamen levita adhuc parve etatis, et David ante arcam ephot portavit. Sed aliud est ex hyacintho, bisso, cocco, purpura, auroque contextum ; aliud in similitudine sacerdotum simplex et lineum. Auri lamine, id est bractee, mira tenuitate tenduntur, ex quibus secta fila torquentur, cum subtegmine trium colorum, hyacinthi, cocci, purpure, et stamine byssi, unde efficitur palliolum vermiculate pulcritudinis et miri fulgoris in modum Caracallarum, sed sine cucullis. Contra pectus nihil texitur, locus rationali relinquitur. In utroque humero singuli lapides clausi, auro astricti, qui Hebraice dicuntur soom, ab Aquila et Symacho et Theodotione onichini ; a Septuaginta : smaragdi. Iosephus sardios vocat, cum Hebreo consentiens, ut colorem lapidum vel patriam demonstret. In singulis sena Patriacharum nomina, quibus Israeliticus populus dividitur. In dextero humero filii Iacob maiores, in levo minores, ut pontifex Sancta Sanctorum ingrediens, populum pro quo rogaturus est, in humeris portet.  Septimum parvulum est, sed omnium sanctissimum est : Hebraice lyosin, Grece logion, Latine rationale dicitur. Pannus est brevis auro et quattuor textus coloribus, quibus et superhumerale, habens palmi magnitudinem per quadrum, duplum, ne rumpatur. Intexti sunt ei duodecim lapides mire magnitudinis et precii per quattuor ordines singulis versiculis terni lapides. In primo, sardius, topasius, smaragdus. In secundo, carbunculus, saphirus, iaspis. In tercio ligurius, qui forsitan et hyacinthus, achathes, et ametistus. In quarto, crisolitus, onichinus, berillus. In singulis, secundum etates duodecim tribuum scripta sunt nomina. De his lapidibus in Apocalypsi fruitur Hierusalem celestis : horum nominibus vel specie, ordo virtutum vel diversitas indicatur. Per quattuor rationalis angulos, quattuor anuli aurei, habentes contra se in superhumerali alios quattuor, ut anulus contra anulum veniat, et sibi vittis copulentur hyacinthinis. Ne autem magnitudo et pondus lapidum {t. 1 : Erfurt, f. 113vb ; facsim., p. 228b} stamina rumpat, auro ligati sunt et inclusi. Catene quoque ex auro fiunt, que ob pulcritudinem fistulis aureis teguntur, et habent in rationali supra duos anulos maiores, qui uncinis aureis superhumeralis nectuntur, et deorsum duos alios. Nam post tergum in superhumerali contra pectus et stomachum, ex utroque latere erant anuli aurei, qui cum rationalis aureis anulis coniungebantur, ut rationale superhumerali coniungeretur, et una textura videntibus putaretur.  Octava est lamina aurea in qua scriptum est nomen Domini quattuor Hebraicis litteris Ioth , He , Vau , Heth , quod apud illos ineffabile dicitur. Hoc super pileolum lineum omnium commune sacerdotum in pontifice additur, ut vitta hyacinthina constringatur in fronte, totamque pontificis pulcritudinem Dei nomen coronet et protegat.  Mala autem Punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura demonstrant et tonitrua, vel terram et aquam et omnia elementa inter se consonantia, et sic sibi perplexa ut sint in singulis omnia.  HIERONYMUS. Hebrei quattuor colores ad quattuor elementa referunt ex quibus universa subsistunt. Bissum terre deputant, quia ex terra gignitur. Purpuram mari, quia eius cocleis tingitur. Hyacinthum aeri, pro similitudine coloris. Coccum que Hebraice thorach, id est vermiculus igni et etheri. Periustum enim esse commemorant, ut pontifex Creatorem non solum pro Israel, sed pro toto mundo roget qui ex terra et aqua et aere et igne constat : hec enim omnium sunt elementa. Unde primum lineum est vestimentum, terram significans. Secundum hyacinthinum, aerem demonstrans qui de terrenis paulatim ad excelsa sustollitur ; et vestis hyacinthina a capite usque ad talos veniens, indicat aerem de celis usque ad terram fusum. Quod supradicti colores auro intexti sunt, id figurare volunt quod vitalis calor, et divini sensus providentia penetrat universa.  ORIGENES. In Exodo, ubi de sacerdotalibus mandatur vestibus, invenio octo esse species que pontifici preparantur. Hic vero tantummodo septem : octava enim emissa est, que est campestre, vel, ut alibi legimus, feminalia linea. Sed forte quia in hoc genus indumenti indicium est castitatis, quo femora operiuntur, vel renes constringuntur, non semper in illis sacerdotibus he partes erant constricte. Aliquando enim de posteritate generis indulgetur. Sed in sacerdotibus Ecclesie aliud video sacramentum. Possunt enim in Ecclesia filios generare. Unde Gal. 4, 19. : « Filioli mei, quos iterum parturio » etc. Et alibi 1Cor. 4, 15. : Nam et in Christo Ihesu per Evangelium ego vos genui. In huiusmodi generationibus aliquando feminalibus utuntur, et abstinent, cum se vident in auditoribus fructum habere non posse, in quibus semen periret, nec sobolem faceret. Cum ergo incapaces vident, aut simulatos et hypocritas imponunt campestre, utuntur feminalibus, ne sanctum detur canibus, et margarite ponantur ante porcos Cf. Mt. 7, 6.. subucula linea  veste immortalitatis accingens eum balteo  ut lumbi in veritate stringantur Cf. Eph. 6, 14. et turpitudo peccatorum celetur et induens eum eum] om. Weber tunica hyacinthina hyacinthina] + et Weber  Hec est propria pontificis, et significat sublimium tantum rationem patere perfectis. desuper  Septuaginta : Posuit super illum yponidem (in plerisque : yphonidem, alias : ypoditim), et cinxit illum secundum habitum yponidis, et constrinxit illum ad eam.  ET INDUENS EUM TUNICA. Septuaginta : Induit tunicam et precinxit zonam et vestivit eum ypoditim. Incarnationem Christi exequitur. Totum enim hominem suscepit, corpus scilicet et animam ; tunicam terrenum appellavit, quia de terra est ; ypoditim celestem, quia ypoditis poderis est. Et hyacinthina s, qui est color celestis : utrumque enim suscepit, et utrumque salvavit.  HIERONYMUS. In tunica hyacinthina , mala Punica et tintinnabula, quia tanta debet esse pontificis scientia, ut gressus eius et motus et omnia vocalia sint, et veritatem, quam mente concepit, habitu resonet ; quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit. Sine tintinnabulis, coloribus diversis, gemmis, floribusque virtutum nec in Ecclesiam ingreditur nec pontifex est. {t. 1 : Erfurt, f. 113vb ; facsim., p. 228b} humerale  opera  id est « iugum » Christi « suave » Mt. 11, 30., id est evangelica vita quam ipse demonstrans super humeros portabat, de qua ait Mt. 11, 29. : « Tollite iugum meum super vos, et discite » etc. imposuit  HUMERALE IMPOSUIT. Imponit Moyses pontifici superhumerale, quod est humerorum ex circumductione vestis ornatus : humeri autem laboris et operis indicia sunt. Vult ergo pontificem esse in operibus ornatum. Non enim sufficit sola scientia, sed qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur Mt. 5, 19..  HIERONYMUS. SUPERHUMERALE. Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onichinos qui desuper humeros tegunt, interpretantur duo emisperia, quorum aliud super terram, aliud sub terra, vel solem et lunam qui desuper rutilant.  HIERONYMUS. Duo lapides in superhumerali Christus et Ecclesia, duodecim apostolorum qui ad predicationem missi sunt nomina continentes. Vel littera et spiritus, in quibus omnia legis mysteria : a dextris spiritus, a sinistris littera Cf. 2Cor. 3, 6.. Per litteras ad verba, per verba venimus ad sensum. Pulcer ordo ipso habitu sacramenta significans, in humeris opera, in pectore ratio. Unde et pectusculum comedunt sacerdotes. quod astringens  ut sibi coherentia auxilientur : ratio enim operibus et opera indigent ratione. cingulo  zona qua sacerdotis pectus artatur et linea tunica, id est terra et oceanus putatur  incarnationis misterio qua succincti et confortati sumus.  QUOD ASTRINGENS CINGULO. ORIGENES. Cinxit eum secundum facturam humeralis. Iam superius dixerat : Cinxit eum zona super tunicam. Quod est illud duplex cingulum ? Constrictus in verbo sit, in opere expeditus ad omnia, nihil habeat remissum, nihil dissolutum. Accinctus sit animi virtutibus, constrictus sit a corporalibus viciis, nullum anime lapsum, nullum corporis timeat : utroque cingulo semper utatur, ut sit sanctus corpore et spiritu. Secundum facturam humeralis cingitur, quia secundum opera sua cingulo virtutis utitur. aptavit rationale rationale] rationali Weber in quo {t. 1 : Erfurt, f. 114ra ; facsim., p. 229a} erat doctrina et veritas  ut sibi coherentia auxilientur : ratio enim operibus et opera indigent ratione.  ut doceat quod mente concepit  APTAVIT RATIONALE etc. HIERONYMUS. Rationale in medio positum, terram indicat, que instar puncti, cum omnia in se habeat, a cunctis vallatur elementis.   {t. 1 : Erfurt, f. 114ra ; facsim., p. 229a} ORIGENES. Imposuit super eum logion, quod est rationale, et super logion manifestationem et veritatem. Non sufficit pontifici habere sapientiam et scire omnium rationem, nisi possit populo manifestare que novit. Ideo imponitur rationali manifestatio, ut possit respondere omni poscenti se rationem de fide et veritate. Superponitur et veritas; ut non illa astruat quod proprio cogitaverit ingenio, sed quod veritas habet. Addendus est alius ornatus, unde necesse est ut accipiat coronam : accipit ergo cydarim, quod est operimentum vel ornamentum capitis. Post hec superponitur mitra ante faciem, id est a fronte pontificis, lamina aurea sanctificata, in qua sculptum est vocabulum Dei. Sed iste ornatus capitis, in quo positum est nomen Dei, post illa quibus inferiora corporis membra fuerant exornata, superponitur. Super omnia enim que de mundo vel de creaturis sentiri vel intelligi possunt, scientia Dei tanquam omnium autoris excellit. Et quia ipse caput omnium, ideo ornatus iste capiti superponitur super omnia : nihil enim post hec adiicitur capiti pontificis.  HIERONYMUS. Rationale duplex est, apertum et absconditum, simplex et mysticum, duodecim lapides habet, et quattuor ordines, id est quattuor virtutes : prudentiam, fortitudinem, temperantiam, iustitiam, que sibi herent ; et dum mutuo miscentur, duodenarium faciunt. Vel quattuor Evangelia oculis plena Cf. Apc. 4, 6. et mundum illuminantia. In uno quattuor et in quattuor singula. Unde doctrina et veritas in pectore sacerdotis est. Cum quis involutus est veste multiplici, consequens est ut veritatem quam corde retinet, sermone proferat. Ideo rationale est et veritas, id est scientia est, ut noverit que docenda sunt ; et manifestatio atque doctrina, ut possit manifestare que mente concepit. Ante superhumerale, post rationale. Unde Ps. 118, 104. : « A mandatis tuis intellexi ». Prius facimus, post docemus, ne doctrina cassis operibus destruatur. Seminate in iustitia, metite fructum vite, illuminate vobis scientiam Cf. Os. 10, 12.. Prius seminandum, et post fructum metendum est, ut nobis scientiam vendicemus. Nec hoc sufficit nisi ratio operibus et opera hereat rationi, et his precedentibus, doctrina et veritas sequatur.  IDEM. Duodecim lapides vel zodiacum circulum, vel duodecim menses, et in singulis versibus singula tempora, et ternos menses. Pulcre autem quod in medio est appellatur rationale. Ratione enim cuncta sunt plena, et terrena celestibus herent. Immo ratio terrenorum et temporum, caloris et frigoris, et duplex inter utraque temperies, de celi cursu et ratione descendit. Unde rationale cum ephoth stringitur. In rationali manifestatio et doctrina vel veritas, quia in Dei ratione numquam mendacium est, et ipsa veritas multis signis et argumentis monstratur. Unde factum est, ut rationem solis et lune, anni, mensium et temporum et horarum, tempestatum, serenitatis et ventorum, et rerum omnium nosceremus, accipientes a Deo insitam sapientiam, ipso habitatore et doctore, domicilii sui et fabrice nobis scientiam demonstrante. Cidarim Cidari Rusch ] Cidarim Weber  iuxta Septuaginta : mitram  Super omnia cydaris et vitta hiacinthina celum monstrant. quoque texit caput  Christi caput est Deus et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam  dignitatem incarnati verbi, qui noster sacerdos factus est  POSUIT LAMINAM. HIERONYMUS. Nihil prodest omnium eruditio, nisi Dei scientia coronetur, que semper est ei cum Patre. Unde laminam super cydarim imposuit.  HIERONYMUS. Imperfecta sunt omnia nisi currui queratur auriga, et super creaturas Creator insistens regat ipse qui condidit. Quod olim in lamina, nunc in signo crucis ostenditur : preciosior est sanguis Evangelii auro legis ; tunc iuxta Ezechielem signum gementibus figebatur in fronte thau, nunc portantes crucem dicimus Ps. 4, 7. : « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine » etc.  Auri lamina in fronte pontificis et nomen inscriptum omnia que super terram sunt Dei arbitrio gubernari significant. Iustum enim erat ut pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, indicaret cuncta Dei misericordia indigere, et cum sacrificaret, expiaretur condicio universalis, ubi non pro liberis, parentibus et propinquis, sed pro omni creatura voce et habitu precaretur. in sanctificationem sicut preceperat ei Dominus tulit et unctionis oleum quo linivit linivit] levit Weber tabernaculum cum omni supellectili sua   {t. 1 : Erfurt, f. 114rb ; facsim., p. 229b} TULIT ET UNCTIONIS etc. Ipse est Filius Dei qui ungit et qui ungitur, unguens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud Ps. 44, 8. : « Unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie » etc. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Ysaiam Is. 61, 1. : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me etc. Que autem Pater et Spiritus sanctus, hec eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens. cumque sanctificans  SANCTIFICANS . ORIGENES. Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam, id est per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Unde Cf. Eph. 3, 10. : Ut notum fieret principibus et potestatibus per ecclesiam etc. aspersisset altare septem vicibus unxit  quia tota unctio est plenitudo Spiritus qui in septem operationibus designatur illud et omnia vasa  apostolos et imitatores eorum, sicut de Paulo dicitur Act. 9, 15. : Vas electionis est iste michi. eius labiumque labiumque] labrumque Weber  vel : labrum cum basi  Penitentia, que est in baptismo superposita, quia gratiam eius quam sepe labefactamus per penitentiam erigimus et fulcimus. sua sanctificavit oleo quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit  FUNDENS SUPER CAPUT etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem. Unde ait Ps. 44, 8. : « Unxit te, Deus, Deus tuus » etc. Sic enim Deus ungitur et sanctificatur. filios quoque eius oblatos consecravit vestivitque consecravit vestivitque] vestivit Weber tunicis lineis et cinxit balteis balteis] balteo Weber imposuitque mitras {t. 1 : Erfurt, f. 114rb ; facsim., p. 229b} ut iusserat Dominus  FILIOS QUOQUE etc. ORIGENES. Attende differentiam minorum sacerdotum ad maiores. Istis non dantur bina indumenta neque humerale neque rationale, neque capitis ornatus, sed tantum cydaris et zona que tantum tunicam stringat. Accipiunt ergo sacerdotii gratiam, et funguntur officio, sed non ut ille qui humerali est ornatus et rationali, qui manifestatione et veritate splendet, qui lamine auree ornamento decoratur. Arbitror ergo aliud esse in sacerdotibus fungi officio, aliud instructum esse moribus et ornatum. Quivis enim potest solenni ministerio fungi ad populum, pauci autem sunt qui ornati moribus, doctrina, sapientia, ad manifestandum veritatem ydonei, et qui scientiam fidei non sine ornamento sensuum et assertionum fulgore depromant, quod auree lamine capiti impositus designat ornatus. Unum igitur est sacerdotii nomen, sed non una pro vite merito vel anime virtutibus dignitas. In his ergo que lex divina dicit, velut in speculo inspiciat se quisque sacerdos, si videat se in omnibus supradictis ornatum et in scientia et in actibus vel in doctrina talem ac tantum se sciat summum sacerdotium non solum nomine, sed et meritis obtinere. Alioquin inferiorem sibi gradum positum noverit, etiam si primi nomen acceperit.  VESTIVITQUE TUNICIS. Filiis Aaron similes tunice et zone, vel balthei et cydares vel mitre imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite : lumbi enim precinguntur in veritate, que est Christus, et induuntur lorica iustitie Eph. 6, 14. ; Christus autem iustitia est, sicut et galea salutis Eph. 6, 17., ipse enim est salutare Dei. obtulit et vitulum  Christum pro peccato cumque super caput  divinitatem : hoc fit quando sacerdotes et doctores Ecclesie de divinitate Chrsiti predicant, et eam auditoribus annunciant. eius posuisset posuisset] posuissent Weber Aaron et filii eius manus suas  OBTULIT ET VITULUM. HESYCHIUS. Que sit huius legis virtus, quomodo in sacrificio Christi accipiatur, expositum superius est. Ibi tantum Aaron imponit manus vitulo ; hic autem et filii iam uncti. Quando ei ungimur in bapstismo oblati, socii efficimur Dominice passionis, cuius baptismus imaginem gerit. In morte enim Christi baptisamur : consepelimur enim ei per baptismum in mortem. Necessario autem filii Aaron tanquam communicantes ei sacrificio manus imponunt.  AUGUSTINUS. Cum sacrificia pro peccatis memoraret, vitulum dixit offerendum pro peccato sacerdotis, qui populum peccare fecit ; postea vero cum dixit quomodo ea que precepit Dominus, gesta sunt erga Aaron et filios eius, dicitur oblatus vitulus pro peccato ; sed superius de sanguine vituli cornua altaris incensi precepit tangi, et aspergi de sanguine contra velum. Reliquum vero fundi ad basim altaris holocaustorum ; postea vero cum sanctificatur Aaron, de aspersione sanguinis contra velum nihil de cornibus altaris dicitur ; sed non additur ‘incensi’ : additur autem fundendum sanguinem ad basim altaris ; nec dicitur ad basim cuius, tanquam necesse sit illud accipere, cuius cornua tacta sunt sanguine. Quis ergo ambigue sit positum, liberum est ita intelligere factum, sicut de vitulo pro peccato fuerat preceptum, ut non eius altaris cornua tacta intelligamus ad cuius basim sanguis eius est fusus, sed altaris incensi, et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum. immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua  passionis Christi altaris  incensi scilicet per gyrum quo expiato et sanctificato fudit sanguinem reliquum sanguinem reliquum] inv. Weber ad fundamenta eius  altaris holocaustorum scilicet  doctrinam Evangelii, quia passio Christi secundum Evanelium recipienda et credenda est adipem  ut supra vero vero] autem Weber qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare vitulum cum pelle et et] om. Weber carnibus et fimo cremans extra castra sicut preceperat Dominus obtulit et arietem  ducem perfecte conversationis in holocaustum super cuius caput  ut supra cum imposuissent Aaron et {t. 1 : Erfurt, f. 114va ; facsim., p. 230a} filii eius manus suas  OBTULIT ET ARIETEM. HESYCHIUS. Lex, sacerdotem in multis Christum figurantem, {t. 1 : Erfurt, f. 114va ; facsim., p. 230a} nunc vitulum pro peccatis precipit immolare, et extra castra incendere. Sic enim factum Christi sacrificum est ad ablutionem nostrorum peccatorum. Nunc autem arietem in holocaustum, quia mundus ei crucifixus est, et renuntians mundo conversatio, que est holocaustum, Christum habet doctorem et exemplum ; propter quod ait Mt. 10, 38. : Qui non accipit crucem et sequitur me, non est me dignus, id est : Qui sic non renuntiat mundo sicut ego doceo (hoc est enim sequi eum) non est me dignus. Quare ergo holocaustum dividatur, pedes eius et intestina, vel secundum alios, venter, laventur ? Interpretatio holocaustomatis que in principio libri est facta explevit sufficienter. Ibi autem partes fieri oblationum dixit, significans corpus et animam debere debere]deberi cacogr . Rusch offerri. Sed etiam in nobis sunt divisiones he, quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem Gal. 5, 17., sed non in Christo. Ideo nec divisionis mentionem lex fecit in eo sacrificio. Offert autem sacerdos vitulum pro peccato, arietem in holocaustum, per quod significatur quia perfecta conversatio que est holocaustum in ariete offeratur. Hic quippe ducatum prebet ovibus ingredientibus et edgredientibus, sicut Christus est dux perfecte conversationis, et ideo intrare per se et exire ovibus precepit. Fons : Hesychius , In Lv., lib. 2 (Lv. 8, 18), PG 93, 880D -881A (sententialiter vel alia translatio). [MM2018] immolavit eum et fudit sanguinem eius per circuitum altaris circuitum altaris] inv. Weber ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni lotis prius intestinis et pedibus  interioribus sacramentis a fimo littere ablutis, ut fiat acceptus et salutaris cibus totumque simul arietem incendit super altare  crucis eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut preceperat ei obtulit et arietem secundum in consecratione consecratione] consecrationem Weber sacerdotum posueruntque super caput eius eius] illius Weber Aaron et filii eius manus suas  OBTULIT ARIETEM SECUNDUM etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum quod Christus celebravit cum discipulis suis, significat aries . Secundus nominatur, quia post agnum in cena immolatum, seipsum obtulit. Unde Aaron super caput arietis manus im posuit cum filiis suis , quia communem cenam cum discipulis suis Christus celebravit ; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit. quem cum immolasset Moyses sumens de sanguine tetigit extremum auricule  in quo obedientia signatur dextere  ut in bonis obediamus Aaron et pollicem manus  operationis eius dextere similiter et pedis.  bone voluntatis  TETIGIT EXTREMUM AURICULE etc. Si per Aaron Christum accipimus, extremum auricule eius sanguine tactum fuit, quia Patri usque ad mortem obedivit Cf. Phil. 2, 8.. Si sacerdotes Ecclesie aures eorum tangende sunt pollicesque manuum et pedum, ut eminentiam actionum et gressum gressum] gressium cacogr . Rusch Domino consecrent.  TETIGIT EXTREMUM etc. Quis sit huius sacrificii effectus, unctio aurium et manuum pedumque demonstrat, propter obedientiam quippe nostram, actionesque bonas, et conversationem celebratur, ut inobedientia Ade carentes, Unigeniti obedientiam consequamur.  MANUS DEXTRE. Ut in bona actione confortemur. Confortantur enim que unguntur, destruuntur que non unguntur. Ubi enim unctio non fuit sanguinis immolati, percutiebatur Egiptus. Sed prius sacerdos, et postea filii eius unguebantur sanguine, quia Christus prius sanguinem accepit in cena, deinde discipulis dedit. Obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum  ut finis in bono consummetur auricule singulorum dextere et pollices,  ut polleat operatio bona manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare  Corpus Christi, id est Ecclesia  FUDIT SUPER ALTARE. Cum enim bibit, et apostolis dedit bibere, intelligibilem sanguinem super altare , id est corpus suum, fudit . Ecclesia autem est corpus Christi. Unde Marcus Mc. 14, 23-24. : Et sumens, gratias agens benedixit eis, et biberunt ex eo omnes, et dixit eis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. per circuitum.  Nullus excipitur. Adipem  desiderium vero et caudam  consummationem omnemque {t. 1 : Erfurt, f. 114vb ; facsim., p. 230b} pinguedinem que operit intestina reticulum reticulum] reticulumque Weber iecoris et duos renunculos renunculos] renes Weber cum adipibus suis et armo dextro separavit  ADIPEM VERO etc. Quid hec significent in salutari sacrificio, vel pacificorum dictum est. Septuaginta vero pro cauda , lumbum ; pro intestinis , ventriculum ; et pro reticulo iecoris , pinnam epatis ediderunt : non frustra autem etiam nunc in ariete commemorantur. tollens autem de canistro  CANISTRO. Septuaginta : Canistrum consummationis, que est lingua Domini, {t. 1 : Erfurt, f. 114vb ; facsim., p. 230b} que precipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplere Mt. 5, 17.. Hec bene canistrum dicitur, propter textum doctrine eius, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem et ferculum et mensa totius doctrine. Recte ergo de canistro consummationis mysticum panem proponit. azymorum quod erat coram Domino  quia mysticum Pascha Christi salutaris est hostia panes panes] panem Weber absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque  PANEM. Apostolicam doctrinam, legalemque et propheticam. Lex enim et prophete et apostoli memoriam eius faciunt. Lex enim dicit Cf. Ex. 16, 15. :"Hic est panis quem dedit nobis Dominus". Propheta autem Is. 33, 16. : « Panis ei datus est » etc. Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulus 1Cor. 12, 28. : Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, deinde prophetas. Apostoli autem legis et prophetarum inducunt testimonia, per que eis collirida et lagana sunt subiecta. posuit super adipes et armum dextrum  quia omne desiderium et opus bonum offerre in ministerio necesse est, si vis illud secundum Deum et intentionem legis suscipere.  ET ARMUM DEXTRUM etc. GREGORIUS. Sacerdos ex precepto legis armum dextrum et separatum iubetur accipere, ut non solum sit operatio eius utilis, sed etiam singularis, nec inter malos tantummodo recta faciat. Sed bene operantes subditos sicut ordinis honore, ita morum virtute transcendat. Cui pectusculum quoque cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio precipitur sumere, de semetipso discat immolare, ut non solum pectore que recta sunt cogitet, sed spectatores ad sublimia operis armo invitet. Nulla presentis vite pospera appetat, et nulla adversa pertimescat, blandimenta mundi, respectu intimi terroris, despiciat, terrores autem considerato interne dulcedinis blandimento contemnat ; quod et in sequentibus Moyses dicit. tradens simul omnia Aaron  prius, quia Christus inchoavit sua mysteria, et postea nobis tradidit celebranda et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino  Mysterium quod nobis tradidit, cum carnem suam in celum levavit. Oleum effusum nomen tuum rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domino Domino] Domini Weber  « Oleum effusum nomen tuum » Ct. 1, 2., Domine tulitque tulitque] tulit et Weber pectusculum  sicut in sacrificio pacificorum ; et ita intelligibili Moysi offertur pectusculum arietis, quo fides et confidentia figuratur. elevans  quia elevationis est illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut preceperat ei Dominus.  TULITQUE PECTUSCULUM etc. AUGUSTINUS. Superius quia generaliter precipiebat, si sacerdos peccasset, ipsum sacerdotem unctum et consummatum, id est summum ista iussit offerre, nunc autem Moyses offert et accipit pectusculum impositionis, quia inde ponebatur adeps, sicut memoravit de sacrificio salutaris. Cum ergo videatur ab Aaron summum cepisse sacerdotium, sed Moyses sacerdos non fuit, quomodo ista fecit ? Si autem fuit, quomodo summum sacerdotium ab Aaron incepit ? Psalmus tamen, in quo dictum est Ps. 98, 6. : « Moyses et Aaron, in sacerdotibus eius », affirmat eum sacerdotem fuisse. Vestem tamen sacerdotalem, que magnum continet sacramentum, Aaron iubetur accipere et successores eius antequam aliquid de sanctificandis et ordinandis sacerdotibus precipiatur, quando Moyse ascendente in montem, iubentur non ascendere sacerdotes, id est filii Aaron, non quia iam erant, sed quia futuri erant. Ambo ergo tunc summi sacerdotes erant, Moyses et Aaron, an potius Moyses, Aaron sub illo ? An et ipse summus propter vestem pontificalem, ille vero propter excellentius ministerium ? A principio enim dicitur Cf. Ex. 4, 16. : Ipse tibi que ad populum, tu illi que ad Deum. Assumensque unguentum  Spiritus sancti  Quia unctio Spiritus et sanguis Unigeniti unius sunt operationis, recte coniunxit quibus sanctificantur omnes electi. et sanguinem  Filii  passionem Christi qui erat in altari in altari Cor3 (hebr.) Rusch Weber ] super altare M* ΘHG² Cor2 (antiqui) Cor3 (moderni)  corpore Christi aspersit  Christus ad sanctificationem nostram aspersione proprii sanguinis seipsum sacrificium obtulit. super Aaron super Aaron] in altari praem. ΛLH*  prius, quia summus   {t. 1 : Erfurt, f. 115ra ; facsim., p. 231a} ASPERSIT SUPER ALTARE ALTARE] sic Rusch etc. Quecumque in nobis sunt bona, ad eum tanquam caput nostrum reducenda sunt. Unde Io. 17, 19. : « Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate ». Aperte igitur sanctificationem passionem suam dixit, que sanctificatio datur nobis. et vestimenta eius  predicta  ASSUMESQUE UNGUENTUM etc. AUGUSTINUS. Queritur post mortem Moysi quis unguebat sacerdotem, qui defuncto tantum succedebat. An qui iam unctus erat inter secundos sacerdotes ? Idem enim oleum summi et secundi sacerdotis. Vestem sumebat tantum ille pontifex, cuius summitas apparebat, et si ita est, utrum ipse sumebat, an eum alius induebat, sicut et post mortem Aaron Moyses filium fratris sui ? Si ergo ab illo vestiebatur, numquid a secundo summus. Talis enim erat vestis, ut ab alio necesse fuerit indui, an sic induebatur prius, ut posterius ? aliquando enim eam ponebat et resumebat. Poterat ergo secundi primum vestire, obsequendo, non excellendo. et super  post filios illius illius Rusch Weber ] eius Π ΣM ΘAG ΨBFM ac vestes vestes] + eorum Weber  Quotquot baptisati sumus, Christum induimus.  ET SUPER FILIOS etc. AUGUSTINUS. Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel maiorem definit Scriptura, nisi aliquo divino indicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiende causa pluribus honor ipse tribuebatur. Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateucheum libri, lib. 3 (Lv.), qu. 23, CCSL 33, lin. 584-588* « Unde autem adparebat, quisnam filiorum summo sacerdoti succedere deberet? non enim primogenitum aut maiorem scriptura definiuit; nisi intellegamus aliquo diuino indicio fieri solere siue per prophetam siue quolibet alio modo quo consulit deus solet. quamquam ex contentione res prouenisse uideatur, ut postea propterea fuerint plures summi sacerdotes, quia contendentibus excellentioribus litis finiendae causa pluribus honor ipse tribuebatur ». [MM2018] cumque sanctificasset eos in vestitu suo precepit eis dicens : coquite  Omnia opera nostra igne caritatis debent ex coqui. carnes ante fores tabernaculi  celi in quo habitat Deus  in Ecclesia, que introitus celi est, non extra, ne facta publicentur prophanis et ibi comedite eas panes  verbi Dei quoque consecrationis  Nisi enim Christus rogatus ore sacerdotum advenerit et cenam sanctificaverit, nullatenus fit sacrificium Domini.  IBI COMEDITE EAS PANES etc. Carnes cum panibus comedi precepit, ut intelligamus corpus Christi, qui caro est et panis qui de celo descendit Io. 6, 16 ; 41 ; 50 ; 59. : hoc in ecclesia tantum debere celebrari. edite qui positi sunt in canistro sicut precepit mihi Deus Deus] om. Weber dicens Aaron et filii eius comedent eos quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet  quasi : Quidquid humana mens de divinis mandatis capere non potest, Spiritu sancto relinquat.  QUIDQUID AUTEM etc. Hoc videmus in Ecclesia fieri, et que inconsumpta remanserint ignibus tradi. Non dicit autem quotquot diebus inconsumpta remanserint, ut semper, si remanserint, tradantur igni, innuens, ut si a comestione sacrificii deficimus, nec perscrutari valemus, utrum ea que videmus, ipsum corpus Domini sunt, non tamen relinquamus, sed igni tradamus, ut comedat Spiritus sanctus quod non possumus. Comedit autem, cum cogitamus ei possibilia esse que non possumus. de ostio quoque tabernaculi non exibitis  ibi scilicet erit habitatio vestra  DE OSTIO. Moraliter. Significat quia toto tempore presentis vite non est de tabernaculo recedendum, sed Dei servitio insistendum. septem diebus usque ad diem  Pentecostes quo implebitur implebitur] complebitur Weber tempus consecrationis  Spiritus infusionis vestre septem enim diebus finitur consecratio  AUGUSTINUS. Ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem diebus die ac nocte ne moriamini. Notanda est locutio Scripturarum que sessionem pro habitatione et commoratione ponit. Non enim quia dictum est de Semei quia sederit in Hierusalem annos tres 1Rg. 2, 38.. Ideo putandum est per totum illud tempus in sella sedisse et non surrexisse. Hinc et sedes dicuntur ubi commerationem habent homines : habitatio quippe hoc nomen accepit.  SEPTEM ENIM DIEBUS etc. HESYCHIUS. Quinquagesima septenario in se multiplicato uno adiecto perficitur. Unde Lucas ait Act. 1, 3-4. : Quibus et prebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, apparens eis, et loquens de regno Dei ; et convescens, precepit eis ab Hierosolimis ne discederent etc. Vide quomodo consecrabat vel perficiebat eos, apparens et docens de regno Dei, et convescens ; dicens autem ab Hierosolimis non discedere, non permittit ianuam tabernaculi egredi, non permittit predicare, donec accipiant promissionem Sancti Spiritus quinquagesimo die. Quo impleto, Petrus mox predicavit, et adduntur fidei « anime circiter tria millia » Act. 2, 41.. Illi autem per singula mandatum custodierunt, et quod sequitur compleverunt : Observantes custodias Domini etc. sicut et impresentiarum factum est ut ritus sacrificii compleretur die ac nocte  prosperitate et adversitate manebitis in tabernaculo  in servitio Dei {t. 1 : Erfurt, f. 115rb ; facsim., p. 231b} observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi preceptum est fecerunt fecerunt] feceruntque Weber Aaron et filii eius cuncta que locutus est Dominus per manum Moysi.  FECERUNTQUE AARON ET FILII etc. Aaron coniungitur filiis , nec exit de ianua tabernaculi. Ipse enim erat predicandus, et in eis predicaturus, sicut ipse consecrat, et in membris consecratur. Capitulum 9 Facto autem octavo die vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron :  FACTO AUTEM etc. Octava dies post dedicationem significat diem Pentecostes quo Spiritus sanctus advenit. Septem vero a dedicatione dies innuunt septies septem dies, qui fuerunt a resurrectione usque ad Pentecosten, scilicet quadraginta novem, addito quasi octavo ipso die Pentecostes.  Pentecoste que contigit die resurrectionis, que gerit figuram futuri et consummationis {t. 1 : Erfurt, f. 115rb ; facsim., p. 231b} seculi presentis, qui septem volvitur diebus : oportebat enim ut eadem die adveniret Spiritus, quo resurrexit Christus. Tunc ait vocari Aaron et filios eius, et maiores natu  : tunc enim convocatum est Ecclesie spectaculum, in qua est Aaron , id est Christus, et filii eius qui alte sunt conversationis, et ideo sacerdotii ministri, et maiores natu , id est presbiteri : ex his enim corpus Ecclesie consistit. Tolle de armento  patriarcharum et prophetarum vitulum  Christum pro peccato et arietem  de quo dicitur Ps. 30, 4. : Dux michi eris, et enutries me. in holocaustum utrumque immaculatum immaculatum] immaculatos Weber  « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius » 1Pt. 2, 22.. et offer illos coram Domino  TOLLE DE ARMENTO VITULUM etc. Accipit Aaron vitulum in holocaustum et arietem, et offert Domino. Tunc enim Christus sacrificium suum notificavit cum Spiritus adveniens, Parthos, Medos, Elamitas et omnium gentium primitias ad apostolorum cenaculum collegit Cf. Act. 2, 1-11..  Vitulum offert Aaron et arietem, quando doctores Ecclesie mysteria passionis annunciant, et pro salute humani generis celebrata insinuant. et ad filios Israel  maiores natu presbiteri scilicet doctores qui instruunt vitam in Ecclesia convenientium loqueris tollite hircum  sacrificium pro penitentia  Christum qui peccata nostra tulit  TOLLITE HIRCUM. Hircum obtulerunt apostoli die Pentecostes, quando Petrus penitentiam annuncians inquit : Convertimini et agite penitentiam. pro peccato et vitulum atque agnum  « qui tollit peccata mundi » peccata] sic Rusch   Io. 1, 29. Io. 1, 29.  hec offert sacerdos quando fortia et innocentie opera Deo immolat anniculos  perfectam et consummatam vitam et sine macula in holocaustum  hoc ad omnia refertur  per hec holocausta consummantur bovem  Mediocrem conversationem que tamen salvare possit offerentes intelligit. et arietem pro pacificis et immolate eos {t. 1 : Erfurt, f. 115va ; facsim., p. 232a} coram Domino  Oportet omne virtutis opus tanquam Deo vidente peragi, nec corrumpi, nec ullo modo viciari. in sacrificio  divinam scilicet sapientiam, que in omnibus bonis operibus adhibenda, sive sint fortia, sive penitentie et innocentie congrua singulorum similam  theologiam cum eleemosyna oleo conspersam offerentes  vel : offeretis hodie enim Dominus apparebit vobis  in die Pentecostes Spiritus sanctus apparebit : « Dominus autem Spiritus est » 2Cor. 3, 17..  AUGUSTINUS. Accipite hircum ex capris unum pro peccato, et arietem et vitulum et agnum anniculum in holocarposim sine macula, et vitulum a bobus, et arietem in sacrificium salutaris ante Dominum, et similam conspersam oleo, quoniam hodie videbitur Dominus in vobis. Quattuor genera sacrificiorum de animalibus supra commendavit : holocaustum, pro peccato, salutaris, et consummationis, sed consummationis sacrificium ad sanctificationem sacerdotis pertinet ; reliqua tria hic precipiuntur offerri. Et dicitur hoc senioribus Israel, ut pertineant ad universum populum. Sed sacrificium pro peccato habet hic tria pecora : hircum, arietem, et vitulum. Ad holocaustum pertinet agnus. Ad sacrificium salutaris, vitulus et aries. Non est igitur sic distinguendum, ut pro peccato non intelligatur nisi hircus. Tria vero in holocaustum : aries, vitulus, et agnus ; sed potius tria prima pro peccato, hircus, aries, vitulus, et agnus in holocaustum, quia superius pro peccato principis hircum iussit offerri, et pro peccato cuiusque proprio, cum peccat ante Dominum, faciendo unum ex his que non oportet fieri, arietem ; pro peccato universe Synagoge vitulum. Oportet ergo ut cum senatui loquatur quid universus populus offerre debeat, et hircus iubeatur offerri propter principes, et aries propter proprium cuiusque peccatum, et vitulus propter peccatum Synagoge universe, quod fit scilicet communi voluntate omnium. Quod vero in sacrificio salutaris vitulum et arietem offerri iubet que precipua sunt. Precipiens autem de sacrificiis salutaris, undelibet iussit offerri, sive masculum, sive feminam, dum tamen nonnisi de ovibus et capris offerrentur. Si queritur quare duo precepit, vitulum et arietem, difficile est invenire, nisi forte vitulum voluit sacrificium salutaris universi populi, arietem vero pro unoquoque tanquam pro singulis quibusque. Videtur superius duo genera salutaris sacrificii precepisse : unum quod velut universorum nomine appellavit salutaris sacrificium ; alterum ubi dixit : Si quisque obtulerit sacrificium salutaris sui. Ubi differentiam reperimus, quia in illo quod appellavit salutaris, non dixit adipem pectusculi offerendam Domino, pectusculum quoque et brachium dextrum danda sacerdoti, sicut in illo quod dixit salutaris sui, quia pro populo universo obtulit sacrificium salutaris. Necdum est salutaris sui, quod forte intelligitur privatum singulorum, non publicum universorum. Moyses enim obtulit sacrificium salutaris, nec dictum est salutaris sui, quia pro populo universo obtulit. Ubi autem universi, ibi et singuli, sed non convertitur. tulerunt ergo cuncta que iusserat Moyses ad ostium tabernaculi  Ad Ecclesiam quippe omnes conveniunt qui Dei misericordiam querunt, qui se ab errore corrigunt, non solum de plateis et vicis, sed de viis quoque et sepibus, ut regalis cena impleatur. ubi cum omnis multitudo astaret multitudo astaret] inv. Weber staret Weber ait Moyses iste est sermo quem precepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius  Spiritus ; unde Paulus 2Cor. 3, 18. : Nos revelata facie gloriam Domini speculantes transformamur sicut a Domini spiritu.   {t. 1 : Erfurt, f. 115va ; facsim., p. 232a} ISTE EST SERMO etc. Sermonem, scilicet rem imperatam : Hoc facite in meam commemorationem Lc. 22, 19 ; 1Cor. 11, 24.. Sermonem autem dicit, quia plus in sermone consideratur vel constitit huius dispensatio mysterii, et maxime Dominico verbo ea que apparent in alio maius et intelligibile tranferente. Unde et de manna ait : Hic est panis quem dedit vobis Dominus ad comedendum, hic est sermo quem constituit Dominus. In his ergo significat quia sanctum mysterium illis agentibus, et Dominicam cenam celebrantibus advenit Spiritus sanctus. Erat enim dies Dominicus in quo oportebat apostolos sacra celebrare mysteria, quorum sequentes traditiones Dominicam diem divinis conventibus deputamus. Similiter et Christum post resurrectionem per mysticam cenam, et panis fractionem invenimus manifestum. et dixit et dixit] inv. Weber ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer  quod suscepisti holocaustum  teipsum et deprecare  « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum » Lc. 23, 46.. pro te  qui peccatum suscepisti et pro populo  cui factus es propiciatio  Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt Lc. 23, 34..  ET IMMOLA PRO PECCATO etc. AUGUSTINUS. Alia littera : Fac pro peccato tuo, et holocaustum tuum etc. Mirum est quomodo prius dicat faciendum pro peccato, deinde holocaustum, cum sacrificio pro peccato super holocaustum superius iubet imponi, excepto quod de avibus precepit. Forte quod prius fiebat, id est holocaustum, posterius dixit ? Fac prius illud, postea illud. Quid autem prius faciendum sit, superius indicat, cum dicitur : Super holocaustum impone sacrificium pro peccatis. Quamvis moveat quod ita dicit Scriptura fecisse Aaron, ut prius memoret pro peccato, deinde holocaustum. Quod utrum prius fecerit, an Scriptura hec preposteravit, incertum esset, nisi quod dixit precessisset. Quomodo enim posset super holocaustum imponi, nisi holocaustum prius imponeretur ? Precepit autem hoc et de sacrificio salutaris, sed quia hoc non ubique dicit, non per omnia sacrificia salutaris, nec pro peccato per omnia. Potest forsitan dici non hoc regulariter fuisse preceptum, sed tantum in sacrificio salutaris, cum sit de bobus. Ibi id precipit, et in sacrificio pro peccato, cum fit de femina ex ovibus. Cetera vero vel salutaris, vel pro peccato, non est necesse super holocaustum imponi.  OFFER HOLOCAUSTUM etc. Non dicit holocaustum consummationis, ut supra, quando oblatum est ut sanctificatione consummaretur, ut sacerdotio fungeretur quo fungebatur.  Notandum sane cum pro populo offeruntur sacrificia et pro peccato sacrificia esse iussa offerri et holocaustum et sacrificium salutaris. Pro sacerdote vero oblatum fuisse pro peccato, et holocaustum consummationis, non salutaris. Sed consummationis oblatum est, quando sanctificati sunt sacerdotes. Et hec obtulit Moyses pro Aaron et filiis suis, postea vero Aaron iam sacerdotio fungens precipitur pro se offerre vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, non consummationis : tunc enim offerebatur ut sanctificatione consummaretur, et sacerdotio fungi posset, quo cum fungebatur non erat necesse iterum consummare. cumque mactaveris hostiam populi ora pro eis eis] eo Weber sicut precepit Dominus statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo  STATIMQUE AARON etc. HESYCHIUS. Qua causa hec etiam hic sacrificia peragantur, superius diximus, nec necesse est iterum dicere quod per ordinem discussimus in Domini sacrificio, quod cum unum sit, non tamen nobis prestat remissionem peccatorum, sed et vitam perfectam {t. 1 : Erfurt, f. 115vb ; facsim., p. 232b} in philosophia et consummatam. Necessario ergo in vitulum qui pro peccato est, et in arietem qui in holocaustum immolatur debet reputari. Unde in persona sacerdotis utrumque prospicimus oblatum. cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui  Filii Aaron populus fidelis qui offert sanguinem vituli quando passionem Christi digne reminiscitur et veneratur. in quo tingens digitum tetigit cornu cornu] cornua Weber altaris et fudit residuum ad basim eius adipemque et renunculos ac reticulum iecoris que {t. 1 : Erfurt, f. 115vb ; facsim., p. 232b} sunt pro peccato et et] om. Weber adolevit super altare sicut preceperat Dominus Moysi  AUGUSTINUS. Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi que supra memorantur, non omnia dicuntur immolata que fuerant predicta, sed tantum hircum pro peccato et holocaustum, ubi tamen agnum illum non expressit. Duo vero alia que ad sacrificium pro peccato potius quam ad holocaustum pertinere diximus, tacuit, id est arietem et vitulum. Ubi a parte totum intellexit, ut in solo capro etiam que subsecuta sunt acciperemus. Cum de sacrificiis salutaris populi narraret quomodo Aaron ea fecerit, de vitulo et ariete ait : Et occidit vitulum et arietem sacrificium salutaris populi, et obtulerunt filii Aaron sanguinem, et fudit ad altare in circumitu, et adipem a vitulo, et ab ariete lumbum, et adipem tegentem super ventrem, et duos renes et adipem qui supra ipsos est, et pinnam que est in iecore; et posuit adipem super pectuscula, et imposuit adipes ad altare: et pectusculum et brachium dextrum obtulit Aaron oblationem ante Dominum. Nunc singulariter, non pluraliter loquitur, cum de duobus animalibus loquatur. Quod ergo dicit : duos renes, ab utroque animali intelligendum est ; et ita quattuor fiunt, sic et cetera. Quod vero ait : Et posuit adipes super pectuscula, cum ipsa non imposuerit altari (Sacerdoti enim debebantur cum brachiis dextris), an intelligendum est : Posuit adipes que sunt super pectuscula ? Ipsas enim posuit, quasi imponeret altari a pectusculo demptas. Nam ita superius preceperat. Deinde sequitur : Et imposuit adipes super altare, et pectusculum et brachium dextrum obtulit Aaron oblationem ante Dominum. Modo singulariter inferens, pectusculum dicens, utrumque ex utroque animante, quasi pectuscula dixerit. carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni immolavit et holocausti victimam obtuleruntque obtuleruntque] + ei Weber filii sui  ut supra sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt que omnia super altare cremavit igni lotis prius aqua intestinis  cogitationibus que sepe maculantur et pedibus  Qui terram contigunt et pulverem contrahunt, quos Dominus discipulis suis a predicatione reversis lavit. et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari  ET PRO PECCATO POPULI etc. HESYCHIUS. Cuius hec figuram habeant et quomodo hircus pro peccato penitentie sacrificium significet, holocausta vero crucifixam conversationem, theologiam simila, salutare vero seu pacificorum sacrificium vitam que nos salvare potest etiam mediocriter sapientes, sacrificiorum discussio precedens unctionem sacerdotis ostendit. Ergo qui huius sanctionis explanationem nescit, illic subtiliter perquirens per singula inveniet. Hec autem necessario addimus, quia Spiritum sanctum in Pentecoste descensurum congregatis in unum apostolis et omnia secundum legem agentibus consideravit legislator. Unde recte precedere sacrificia sacerdotis et populi sequi precepit. Oportet enim Ecclesie doctrinam a sacrificio Unigeniti inchoare, ut introducantur sacerdotes docentes quid nobis passio Domini profecerit, deinde inferatur sermo penitentie omnibus necessarius. Unde et Dominus unam predicat doctrinam, id est penitentiam, perfectasque subinferri conversationes et theologiam ex quibus salvari possumus, etiam quamvis non sublimiter conversentur in his : oportet etiam Ecclesiam congregari et manifestationem Dei suscipere. Hec sine dubio in Pentecoste agebant discipuli, propter quod erant in unum congregati, et si enim palam non {t. 1 : Erfurt, f. 116ra ; facsim., p. 233a} predicabant, quia de ostio tabernaculi non exibant donec induerentur virtute ex alto, in semetipsis hec agebant, et que docerent Ecclesiam meditari non cessabant. Rabanus Maurus, In Lv., lib. 2, cap. 12, PL 108, 338D – 339B (sententialiter) ; cf. parall. Hesychii. fecit holocaustum addens in sacrificio libamenta  simila, oleum, et cetera, que in sacrificio hostie addunt que pariter offeruntur et adolens ea super altare absque cerimoniis holocausti matutini  agno scilicet qui quotidie mane et vespere offerebantur immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit per altaris circuitum per altaris circuitum] super altare in circuitu Weber adipes  desiderium bonum autem bovis et caudam  opus perfectum arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris posuerunt super pectora cumque cremati essent  igne Spiritus sancti adipes super {t. 1 : Erfurt, f. 116ra ; facsim., p. 233a} altare super altare] in altari Weber  crucis vel cordis pectora  Hec omnia Deo in fide sunt offerenda, quam pectus significat : sine hac nulla placent sacrificia. eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut preceperat Moyses et extendens extendes] tendens Weber manum ad ad] contra Weber populum benedixit ei ei] eis Weber  EXTENDENS MANUM etc. AUGUSTINUS. Ad altare stans deserviebat. Inde ergo descendit ubi stabat. Altare vero tribus cubitis altum erat, nec gradum habebat, quia Deus vetuerat, ne revelarentur virilia, quod utique fieret, si pars altaris gradus esset, id est si compactus adhereret. Unum enim esset altare cum gradu, sed quia altaris altitudo tanta est, quod nisi sacerdos super aliquid stet, ministrare apte non potest. Intelligendum est quod ad horam ministrationis imponebatur et auferebatur quod non erat pars altaris, nec contra preceptum Domini erat, qui ibi gradus prohibuit esse. sicque completis hostiis pro peccato et holocaustis holocaustis] + et Weber pacificis descendit.  de loco ubi stabat serviens altari  SICQUE COMPLETIS etc. HESYCHIUS. Evidenter omnem figuram Ecclesie vult exponere. Unde dicitur quod, his expletis, descendit , quasi expositis sacrificiis, descendit de cathedra magisterii, sicut solcent facere sacerdotes, quibus veri Aaaron figura credita est. Et orando, manus ad celum levavit. Unde Paulus 1Tim. 2, 8. : « Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus ». Tendens ergo sive levans manus, benedixit illos, quia per orationem sacerdotes populo benedicunt. Sed unde benedictionem prestant, sequentia demonstrant. Ingressi autem moyses et aaron etc. Quia de intelligibili tabernaculo, id est de celo, benedicunt sacerdotes, dicentes cum Paulo Eph. 1, 3. : Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in benedictione spirituali in celestibus in Christo. Dominus quoque quinque panes vel septem benedicens ad celum respexit. Notandum autem quod non solus Aaron, sed cum Moyse benedicit. Sacerdotes enim non propria virtute benedicunt sed, quia figuram Christi gerunt et, per eum qui in ipsis est benedictionis plenitudinem, tribuunt nec solum is qui sacerdotium sortitus est sed quicumque Christum in se ipso habet et eius gerit figuram, per conversationem bonam, quemadmodum Moyses idoneus est, ut prestet benedictionem. Ingressi  antequam benedicerent autem Moyses  Christus per quem benedicit Aaron et Aaron tabernaculum testimonii  celum de quo benedicunt et deinceps egressi benedixerunt populo  INGRESSI AUTEM etc. Premisit ingressi , et subdit egressi , quia sacerdos ingreditur tabernaculum, quando pro se vel pro populo orat, vel divine contemplationi vacat. Egreditur , cum docet vel benedicit populo, cum ad conscientiam redit perscrutando se, ne forte in predicatione offenderit. apparuitque gloria Domini omni multitudini  APPARUITQUE GLORIA DOMINI etc. In specie ignis, sicut in die Pentecostes. Unde subdit Lv. 9, 24. : Et egressus est ignis a Domino. Unde Lucas Act. 2, 3. : «  Apparuerunt illis dispertite lingue tanquam ignis ».  OMNI MULTITUDINI etc. Cui simile Lucas ait Act. 2, 6. : « Facta autem hac voce, convenit multitudo , et mente confusa est » : non solum convenit, sed expavit. Unde hic sequitur Act. 2, 7. : Obstupebant autem et mirabantur etc. et ecce egressus ignis  aperte Spiritum sanctum ostendit, qui in igne apparuit a Domino devoravit  SYMACHUS : consumpsit  gratanter suscepit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbe laudaverunt Dominum  Hoc impletum est quando « variis linguis loquebantur apostoli » Cf. Corpus antiphonalium officii (n° 3634, 6053, 6110, 6936, 7100, 7101, 7531, 7688, 7693, 8126 : Antiphona, versiculus et versus aliquorum responsum, praesertim in tempore Pentecostes) : « Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei ». Act. 2, 4 : « Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et ceperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis » ; Act. 2, 11 : « Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei »., et stupebant omnes qui eos audiebant et laudabant Dominum.  QUI ERANT SUPER ALTARE etc. Innuit quia necesse sit predicta sacrificia et eorum expositiones superponere intelligibili altari corporis Christi, ut illic suspiret nostra imitatio, et tunc nutrimenta intelligibilis ignis, id est Spiritus sancti, aderunt, de quo dictum est Hbr. 12, 29. : Dominus Deus noster ignis consumens est. ruentes in facies suas.  Humiliter penitentes : dicebant enim : « Quid faciemus, viri fratres ? Act. 2, 37. »  in facie ruebant, id est faciem mentis ad terram prosternabant quidam dicentes Act. 2, 13. : Quia musto pleno sunt hi. Capitulum 10 {t. 1 : Erfurt, f. 116rb ; facsim., p. 233b} Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron  Hi hereticos significant, qui alienum ignem, cupiditatis scilicet et prave doctrine, in Ecclesia accendunt, et igne divine ultionis absumentur. thuribulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum  qui non est egressus « a Domino » nostro Cf. Lv. 9, 24 ; 10, 2. quod eis preceptum non erat egressusque ignis  penalis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino.  ARREPTISQUE NADAB etc. AUGUSTINUS. Exeunte a Domino igne mortui sunt filii Aaron, quia ausi sunt adhibito igne alieno incensum ponere Domino, quod non licebat, quia igne divinitus in altari accenso et deinceps custodito, omnia erant accendenda, que in tabernaculo accendi oportebat. Mortuis ergo illis ait Moyses Cf. Lv. 10, 3. : Hoc est quod dixit Dominus etc. Appropinquant Domino qui in tabernaculo funguntur sacerdotio. Sanctificatur autem in eis Dominus et vindicando, ut sciatur quia minus aliis parcat, si illis non parcit, secundum illud 1Pt. 4, 18. : Si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt ? Vel potius secundum illud : Cui plus datur, plus ab eo exigitur ? Et illud Lc. 12, 47. : Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non facit, vapulavit multis. Et Sap. 6, 7. : Exiguo concedetur misericordia ; {t. 1 : Erfurt, f. 116rb ; facsim., p. 233b} potentes autem potentiora tormenta patientur.  ISIDORUS. ARREPTISQUE etc. Alienum ignem offerunt, qui traditione Dei contempta, alienas doctrinas appetunt, et magisteria humane institutionis inducunt. Quibus dicitur : Reicitis mandatum Dei, propter traditionem vestram. Ignem quoque alienum accendit, qui corporee vel secularis cupiditatis ignem in sacrario cordis nutriens, audet altaribus Domini appropinquare. Que non recipiunt accensionem, nisi illius ignis quem Dominus venit mittere in terram Cf. Lc. 12, 49., qui semper nos accendit, ut sensibus illuminemur, ne viciis flagremus.  HESYCHIUS. Hic eos qui aliena docent, qui in Spiritum blasphemant, qui inspiratam ab eo Scripturam, prave interpretantur, igne invisibili puniri intelligit. Qui filii Aaron dicuntur doctorum scilicet habentes habitum et mentientes spiritale magisterium. Unde et lingue eorum ignis dicte sunt, quia in specie ignearum linguarum Spiritus advenit. Thimiama, arietem et thuribulis vel ignibus linguarum superponunt legalia scilicet et prophetica dogmata, de quibus dicitur Ct. 4, 10. : « Odor unguentorum tuorum super omnia aromata ». Sed ignem alienum offerunt, quia non secundum intentionem et virtutem Spiritus interpretantur. His ergo egreditur ignis a Domino, non qui sacrificia incendat, qui dicatur Domini gloria, sed penalis. Utrumque enim habet Ecclesia : hunc ad illuminationem iustorum et perfectionem sacrificiorum, illum ad penam impiorum. Quem blasphemantibus sacerdotes inducunt subministratione Spiritus (qui in eis requiescit) succedentes, sicut Paulus Hymeneum punit et Alexandrum aliena docentes. Coram Domino videntes scilicet taliter damnantur, ne exemplo suo aliis prebeant causam mortis. Coram Domino, res miranda ubi debuerant vivere, ibi moriuntur, quia scilicet male interpretantes divinas Scripturas, inde subiacent malediction, unde vitam poterant promereri. Dixitque Moyses ad Aaron : hoc est quod locutus est Dominus : sanctificabor  purgando eos in his qui appropinquant mihi mihi] + et Weber  ministrando, multitudine scientie vel aliquo ministerio   Hoc est  : Sanctus apparebo in his qui michi ministrant, ulciscendo delicta eorum et non parcendo. in conspectu omnis populi glorificabor  laudabor et magnificabor ; unde dicit David Ps. 10, 8. : Iustus Dominus, et iustitiam dilexit : equitatem vidit vultus eius.  HOC EST QUOD LOCUTUS EST DOMINUS. Quando dixit Dominus Moysi Cf. Ex. 19, 21-22. : Descendens contestare populum, ne forte appropinquet ad Deum, et cadat ex eis multitudo. Et sacerdotes qui appropinquant Domino, sanctificentur, ne forte recedat ab eis. Populus non appropinquat, quia vim contemplationis non portat. Sacerdotes appropinquantes sanctificari iubentur, ut digni fiant videre et contemplari. Unde Paulus Hbr. 12, 14. : Sequimini pacem cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.  AUGUSTINUS. Alia littera : Hoc est quod dixit Dominus. In eis qui michi appropinquant sanctificabor qui scilicet in tabernaculo sacerdotio fungebantur. Sanctificatur etiam vindicando, ut hinc sciretur quia minus parcat aliis, si illis non parcit, secundum illud 1Pt. 4, 18. : Si vix iustus salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ? Vel secundum illud : Cui plus datur, plus exigitur ab eo ? Servus qui cognovit voluntatem domini et non facit, vapulavit multis Lc. 12, 47.. Ubi autem Dominus hoc supra dixit, non invenitur, sed in Exodo dicit Moyses Domino : Tu dixisti. Scio te pre omnibus ; quod invenitur non antea, sed postea dixisse. Sed quia mendaciter numquam Moyses hoc diceret, intelligitur etiam ante dixisse, quamvis scriptum non fuerit. Unde apparet non omnia scripta esse que Dominus locutus est eis, per quos nobis Scripturam dedit. quod audiens tacuit  compunctus est Aaron  Ecclesia que est corpus veri Aaron vocatis autem Moyses Misael  vel : Misadai et Elsaphan filiis filiis] filios Weber {t. 1 : Erfurt, f. 116va ; facsim., p. 234a} Oziel patrui Aaron ait ad eos : ite et tollite tollite] colligite Weber fratres vestros de conspectu sanctuarii  a consortio fidelium sacerdotum et asportate extra castra  Ecclesiam  VOCATIS AUTEM etc. Misahel  : ‘Dei attrectatio’. Elisaphan  : ‘Dei illuminatio’ vel ‘Dei speculum’. His iure precipitur ut toll ant Nadab et Abiu extra castra  : hi enim sanctos significant, qui a Deo illuminati ipsum manibus fidei attrectant, et Deum perfecta fide contemplantur. Unde bene filii Oziel dicuntur, qui significat Evangelium. Unde patruelis Aaron fuisse dicitur, quia magna cognatio est Evangelii et Legis. Evangelium nanque expositio est Legis, filii autem Evangelii hereticos vere mortuos a castris Ecclesie detrudunt.  Vel Misadai et Elisaphan : primus ‘attrectatio Dei’, id est Misadai ; Elisaphan {t. 1 : Erfurt, f. 116va ; facsim., p. 234a} interpretatur ‘specula Dei mei’. Quicumque scit attrectare Deum, et speculari Christi scilicet carnem et divinitatem, sicut Thomas qui manu contrectans carnem dicebat Io. 20, 28. : Deus meus et Dominus meus, potest ignem aliene doctrine auferre a facie sanctorum, id est sacerdotum. Tunice sacerdotum, conversatio et vita quam sacerdotii induuntur habitu. Abiiciuntur ergo cum sacerdotio a consortio sacerdotum et etiam populi. Unde addit : Extra tabernaculum, id est ecclesiam populi. Filii patrui Aaron hec faciunt.  AARON, id est David, per quem prophetie intelliguntur, que Christum manifestum faciunt, et quodammodo ignorantibus pariunt. Frater autem prophetie Evangelium est : que enim in Evangeliis facta sunt, a prophetis predicta sunt. Filii ergo fratris patris Aaroeicin, id est Evangelii, tales eiciunt. Unde Iohannes 2Io. 1, 10. : « Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum ». confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis  paratos scilicet ad sacrificandum, quia solent heretici sanctitatis habitum ante ferre, sed eiciuntur extra castra Ecclesie, cum tunicis lineis, id est cum simulatione et ypocrisi et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum locutusque locutusque] locutus Weber est Moyses ad Aaron et ad Eleazar et et] atque Weber Ithamar filios eius : capita vestra nolite nudare  cydari  quasi : Nolite mortuos lugere. et vestimenta  dipensationem Christi nolite scindere  id est gradus in personis facere, vel Ecclesiam per hereses scindere ne forte moriamini  sicut illi et super omnem cetum  Peccante principe vel sacerdote, populus sepe punitur. oriatur indignatio  ex peccato magistrorum fratres vestri et omnis domus Israel  Ecclesia plangant  Cum aliquem pro peccato videmus divina ultione puniri, dolere debemus et compati eis. incendium quod Dominus suscitavit  CAPITA VESTRA etc. Ad litteram. Quia nuper fuerant Deo consecrati, precipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant.  ALLEGORICE autem : ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate : capitis enim, id est divinitatis, thyara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas ; hec non est auferenda, nec divisio personarum in Christo predicanda, sed duarum substantiarum una persona.  AUGUSTINUS. Capita vestra etc. Ne scilicet cydares deponant, que sunt tegmina capitum. Faciebant enim lugentes contra ornatus consuetudinem. Sicut in nostra consuetudine, caput quod apertum habetur, in luctu operitur. Prohibet ergo ne lugeant eos, in quorum pena sanctificatus est Dominus, commendatus est scilicet timor eius. Lugere tamen illos aliis permittit, sed hi nunc lugere non debent, nondum completis septem diebus quibus de tabernaculo exituri non erant. Postest autem videri quod illo oleo sanctificati neminem debeant lugere. Unde addit : Fratres vestri et omnis domus Israel plangant incendium. vos  quia nuper consecrati mystice innuitur, quia etsi compatimur proximis, debemus tamen concordare divinis iudiciis autem non egredimini fores tabernaculi  scientiam doctrine alioquin peribitis oleum quippe {t. 1 : Erfurt, f. 116vb ; facsim., p. 234b} sancte unctionis est super vos  quasi : Sacerdotes Domini estis.  HESYCHIUS. Non ignoramus quid cydares significent, quia omnis viri caput Christus, caput Christi Deus est 1Cor. 11, 3.. Necessario cydaris Christi humanitatem significat. Ostendit ergo que debeant custodire sacerdotes et doctores, id est ne divinitatem Christi negent, humanitatem non contradicant, quia Deus est ex Deo, et Verbum ex Patre. Hoc est enim cydarim non auferri a capite, sed nec Christi dispensationem renuant aut blasphement, tanquam rumpentes stolam sacerdotalem. Omnes enim qui baptizati sumus, Christum induimus Cf. Gal. 3, 27.. Precipue sacerdotes hoc agant ne moriantur, ne populo iram Dei inducant. Vicia enim prepositor subiectis sunt offendiculum. Domum Israel, id est omnem Ecclesiam, plangere iubet incendium. Si enim cuiuslibet perditio Ecclesie damnum est, quanto magis sacerdotum. Vos autem non egredimini fores tabernaculi. Superius septem solos dies non egredi de tabernaculo precepit, his expletis, octo dies aguntur. Hic rursus interminatur ne egrediantur. Non est tamen sibi contrarius, quia alius est iste egressus. Unde addit : Ut non moriamini ; quod non superius. Quia enim ignem aliene doctrine offerentes perierunt. Dicit aliis ne exeant ianuas scientie Christi, sed per omnia preceptum eius sequi, ne moriantur. Hoc sacerdotibus precipit, quibus verbi mysterium Spiritus sancti dono creditum est. Unde sequitur : Oleum quippe unctionis est super vos , de qua Iohannes ait 1Io. 2, 27. : «  Unctio eius docet vos de omnibus ». qui fecerunt omnia iuxta preceptum Moysi  que Moyses spiritualis precipit, Ecclesia custodit dixit dixit] + quoque Weber Dominus ad Aaron vinum  « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria » Eph. 5, 1..  quodlibet singulare vicium  quasi Lc. 21, 34. : Ne graventur corda vestra crapula et ebriate et curis. et omne quod inebriare potest  omne vicium quod mentem evertit non bibetis tu et filii tui  sacerdotes succedentes quando  Nota quod omni tempore prohibet vicium. intrabitis in intrabitis in] intratis Weber tabernaculum testimonii  celestium rerum contrectationes  VINUM ET OMNE etc. HESYCHIUS. Usque nunc hanc legem Ecclesia custodit. Neque {t. 1 : Erfurt, f. 116vb ; facsim., p. 234b} enim omnino a vino abstinere precepit, sed quando a tabernaculum testimonii vel ad altare ascendimus, id est quando mysterium doctrine celestis contingimus ; cuius altare figura est, sicut tabernaculum celestium rerum contrectationis. Unde Paulus Timotheo 1Tim. 5, 23. : Vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes infirmitates. Qui autem modico utitur, tempore mysterii et doctrine ab vinolentia et ebrietate abstinet. Sacerdotes quoque idem custodiunt. Unde filiis quoque Aaron, id est sublimiora adeptis, traditur hoc mandatum. Et Paulus Ephesiis similia scribit Eph. 5, 18. : « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria ». Ebrietas quoque sobrietatem subvertit, mentem pervertit, ut non intelligat que agit. Unde Isaias Is. 5, 11. : Ve qui consurgitis mane ad ebrietatem ; et post pauca addit Is. 5, 12. : « Vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis ». Qui autem opera Domini non respiciunt, quomodo inter sancta et prophana, et munda et immunda discernunt, vel quomodo exhortari et illuminare populum de Scripturis possunt ? Cuius mandati autoritatem ostendere cupiens, dicit hoc Deum locutum fuisse, id est spiritualiter inspirasse. Fons : Hesychius , In Lv., lib. 2 (Lv. 10, 8-11), PG 93, 899B -900A quasi ad litteram Rabanus Maurus, In Lv., lib. 2, cap. 16, PL 108, 345D-346C (sententialiter) : « Hanc usque nunc legem in Ecclesiis invenis custodiri. Neque enim omni modo a vino [346A] abstinere praecepit, sed quando ad tabernaculum testimonii, aut ad altare ascendimus, id est, quando quodcunque ministerium doctrinae coelestis contingimus; ministerii enim altare figura est, tabernaculum autem testimonii significat coelestium rerum contrectationes [contrectationis Hesychius]. Unde et Timotheo Paulus scribebat: Vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Qui autem modico utitur, hic tempore ministerii videlicet et doctrinae ab omni vinolentia et ebrietate se abstinet. Similiter autem et [ut Hesychius] sacerdotes hi qui student legem custodiunt, propter quod non solum Aaron, sed et filiis ejus, sublimiora videlicet adeptis, mandatum hoc tradit [tradidit Hesyhius]. Similia autem his et Paulus ad Ephesios scripsit: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria , sed magis impleamini [346B] spiritu [+ sancto Hesychius] (Eph. 5, 18); hebetem quippe ebrietas mentem reddit, et sobrietatem ejus in deterius vertit, ut non intelligantur quae aguntur. Quae testificatur Isaias (5, 11-12) sic [om. Hesychius] dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandum, et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis. Cythara et lyra: et tympanum, et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Qui autem opera Domini non vident, quomodo dividere inter sancta et profana, aut munda et immunda, vel quomodo exhortari et illuminare populum de Scripturis possunt? Unde hoc mandatum sublimius ostendere cupiens, ipsum hoc ait locutum fuisse Dominum. Sed intende, quemadmodum [+ nec hoc a districtione eorum que in Pentecoste acta sunt alienum sit. Quod enim hic precepit non fieri factum esse quibusdam suspicantibus quando spiritus gratia advenit et dicentibus. Quia musto pleni sunt hi, Petrus ut prohibitum negavit, dicens (Act. 2, 15) : Non enim sicut vos suspicamini, hi ebrii sunt,cum sit hora diei tertia. Illud autem oportet querere quod cum ea que legis sunt, docere filios Israël sacerdotes precepit Hesychius] locutum esse Dominum Moysi [Deum per Moysen Hesychius], non per linguam, sed [346C]per manum dicit. Aut omnino dignitatem legis ostendere voluit, quia exposuit quidem eam Deus, scripsit autem Moyses, excepit vero eam, Deo quae disposita sunt jubente ».  VINUM ET OMNE etc. Ab his que statum mentis deiciunt vel evertunt abstinere iubentur, quando tabernaculum ingrediuntur. Nos autem numquam inebriemur, sed semper mente et corpore sobrii simus. ne moriamini  spiritualiter quia preceptum est sempiternum in generationes vestras  QUANDO INTRABITIS IN TABERNACULUM etc. AUGUSTINUS. Quando ergo eis licebat bibere quos quotidie necesse erat in tabernaculum introire, et accedere ad altare per continuam servitutem ? Si quis enim dicit non omni die sacrificia imponi solere, quid dicet de ingressu tabernaculi quotidiano propter candelabrum et panes propositionis super mensam ponendos ? Si respondetur tabernaculum testimonii illud esse intelligendum, in quo erat arca testimonii, etiam illud necesse erat intrare summum sacerdotem propter incensi consummationem. Non enim semel in anno intrabat, sed cum sanguine purificationis semel in anno, propter incensum autem quotidie intrabat. An precepit Deus ut vinum omnino non biberent ? Cur ergo breviter non dixit : Vinum non bibetis, sed addidit : Cum intrabitis tabernaculum testimonii etc. ? An quia causa non bibendi tacenda non erat, et maxime quia Deus presciebat multos postea, et summos sacerdotes futuros uno tempore, non per successionem, qui universo illi ministerio vicissim deservirent, quando utique illi non bibebant quorum locus erat serviendi, alii autem bibebant ? Non aliud hic intelligendum est, quoniam cum vinum et siceram sacerdotes bibere prohiberet, ait : Legittimum eternum in progenies vestras. Ambiguum est utrum superiori sensui connectatur, id est ut non ad bibendum vinum pertineat, an inferiori ubi subsequitur : Distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum, mundorum et immundorum etc., ut hoc sit officium sacerdotum legittimum eternum in progenies eorum. ut ut] et praemittit Weber habeatis scientiam discernendi  quam non potest habere ebrius quia ebrietas aufert cor eorum Cf. Os. 4, 11. inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum  a peccato  quia ebrius nescit se regere nec alio docere  UT HABEATIS SCIENTIAM DISCERNENDI etc. AUGUSTINUS. Hoc et ambigue positum est, quod ait : Distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum, mundorum et immundorum, utrum ab eo quod sunt sancta et munda, vel inquinata et immunda ? An ab eo quod sunt sancti et immundi, id est utrum inter ipsa sacra que rite vel non rite fierent, distinguere voluit sacerdotes ? An inter ipsos homines probandos vel improbandos ? An potius ad utrunque referendum est ? doceatisque  Sacerdotum est docere et subiectos instruere.  Non tantum « habeatis scientiam » Cf. Lv. 10, 10.. filios Israel omnia legitima legitima] + mea Weber que locutus est Dominus  divina inspiratione  auctoritas precepti  Non ait ‘que locutus sum’ de se tanquam de alio loquitur. ad eos per manum Moysi  viva voce dicentis et scribentis locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios {t. 1 : Erfurt, f. 117ra ; facsim., p. 235a} eius qui erant residui erant residui] inv. Weber tollite sacrificium  AQUILA : donum quod reliquum est de frumento quod remansit de oblatione  simila Domini et comedite illud absque fermento  eterne doctrine iuxta altare  Corpus Christi quia sanctum sanctorum est   {t. 1 : Erfurt, f. 117ra ; facsim., p. 235a} TOLLITE SACRIFICIUM etc. HESYCHIUS. Quod pectusculum confidentiam et fidem significat, et brachium promisse ab eis conversionis actionem et correctionem, cum de sacrificio pacificorum seu salutari tractaremus, monstratum est. Et quare deputetur Aaron et filiis suis sacrificium quod remanet de oblatione, hoc est quod superest de simila absque fermento iuxta altare. Sacrificium simile quod significat ubicumque doctrinam theologie, sine fermento vult esse, ne admisceatur exteriori doctrine. Ostendit quoque quod partitialis est nostra theologia : in celo quippe est plenitudo eius, ideo quod remansit, id est quod superest, comedi precepit, ut ostendat summam apud eum esse atque servari iuxta altare, id est corpus Christi. Ex eo enim nobis theologia ministratur. Sed quod remansit de simila Aaron erit et filiorum eius. Quod vero de sacrificiis pacificorum, Aaron et filiorum et filiarum eius, vel secundum Septuaginta : domus eius, id et omnis populi. Theologia enim paucorum est, sublimium scilicet et Domino appropinquantium et sequentium Christum. Que autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt.  TOLLITE etc. Arcana scilicet et profunda Scripture sacramenta, que vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis iuxta altare , id est iuxta Dominice passionis fidem et autoritatem. comedetis autem in loco sancto  ut supra quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut preceptum est mihi pectusculum  Confidentiam et fidem offerentium significat. quoque quod oblatum est oblatum] ablatum Cava ΛL*H ΣT Amiatinus ΘH*M²G* et armum  actionem conversationis et correctionem qui separatus est edetis in loco loco] + sancto ΩM mundissimo  mente, Ecclesia  PECTUSCULUM QUOQUE etc. AUGUSTINUS. Pectusculum segregationis et brachium oblationis comeditis in loco sancto . Quamvis singulis singula nomina data sint, utrumque tamen posset dici segregationis quia sacerdoti segregatur, et utrumque ablationis et demptionis, quia demitur et aufertur eis pro quibus offertur ut sacerdoti detur. Pectusculum impositionis sane supra legimus, et brachium ablationis, quia de brachio nihil imponebatur altari. Adeps autem de pectusculo imponebatur altari. tu et filii tui ac filie tue,  Fortes enim infirmique in fide pascendi sunt et roborandi vera fide et bona operatione. tecum tibi  maioribus enim ac liberis tuis.  minoribus Reposita sunt de hostiis salutaribus  salutem acquirentibus  que sunt scilicet Salvatoris, id est Christi, de quo dicitur Lc. 2, 30. : « Viderunt oculi mei salutare tuum ». filiorum Israel  qui scilicet Deum vident eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint {t. 1 : Erfurt, f. 117rb ; facsim., p. 235b} coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut precepit Dominus inter hec hircum  oblationem scilicet penitentie  peccatorem qui oblatus fuerat  quando penitentia iniuncta pro peccato cum quereret Moyses exustum  ab intelligibili igne Spiritus sanctus in quem peccaverunt  quia non bene penituit reperit iratusque  quia ea pro peccato offeruntur a populo, edenda erant sacerdotibus, adipibus inde ablatis et renibus contra Eleazar et Ithamar  quia forte ad eos suggerendi ministerium pertinebat filios Aaron qui remanserant ait cur non comedistis hostiam pro peccato  quasi : Cur non fecistis penitentiam celebrari commissi peccati. in loco sancto  Ecclesia que sancta sanctorum est et data vobis  vicariis Christi ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini presertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta  quia sanguis Christi illatus est in conspectu Patris pro sanguine nostro in celum et comedere debueritis eam debueratis eam] inv. Weber in sanctuario {t. 1 : Erfurt, f. 117va ; facsim., p. 236a} sicut preceptum mihi est mihi est] inv. Weber  id est : sicut precepi : Moyses enim figura est Christi  INTER HEC HIRCUM. HESYCHIUS. Quia omne peccatum per penitentiam deletur, et qui predictum peccatum alterius doctrine et blasphemie commiserunt, salvati non sunt, causam mortis eorum legislator exponit. Inter hec hircum etc. quia scilicet non comederunt filii Israel et Aaron quod pro peccato erat in loco sancto , id est penitentiam peccati commissi in Ecclesia peragi non fecerunt. Quibus hoc preceptum est quos Christus in Ecclesia vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis sue sanguinem, que pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in celum, in conspectu Patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacrificium in loco sancto , id est ecclesia, in propiciationem peccatorum. Unde addit : Quemadmodum preceptum est michi, id est sicut precepi. Moyses enim gerit personam Christi. Exustum repperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro penitentia ablata est. Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccato Hbr. 10, 26.. Nam sicut vera penitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat. Quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictum Sap. 1, 5.. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vite perseverare, de salute sua desperare, de potentia et misericordia Redemptoris diffidere.  ADAMANTIUS. Adamantius] sic Rusch pro Ambrosius Inter hec hircum etc. « Non peccare solius Dei est, emendare sapientis » Cf. Philo Alexandrinus , De profugis (Περί φυγής και ευρέσεως), c. 28, 157, ed. Berolini, 1898 : « τὸ μὲν μηδὲν ἁμαρτεῖν ἴδιον Θεοῦ, τὸ δὲ μετανοεῖν, σοφοῦ· παγχάλεπον δὲ καὶ δυσεύρετον τοῦτό γε »., sed raro invenies invenies] invenias Gratianus qui se corrigat, rara confessio peccati, rara penitentia. Repugnat natura et verecundia, quia obnoxia est culpe omnis caro. Et quisque erubescit peccatum confiteri, dum magis presentia cogitat quam futura. Vult Moyses peccati vacuam reperire animam, ut exuvias erroris deponat, et culpe nuda sine sui pudore discedat, sed irrationabilis impetus prevenit, et flama celerrimi motus animam depascitur, et et] om. Gratianus exurit eius innocentiam. Preponderant enim futuris presentia, seriis iocunda et leta tristibus et prepropera tardioribus. Velox enim iniquitas, que ad nocendum occasionem suggerit ; lenta virtus et cunctatrix ante iudicat quam incipit, quid decorum, quid honestum. Iniquitas omnia precipitat. Pigra vero et verecunda penitentia, que que] quia Gratianus presentium pudore {t. 1 : Erfurt, f. 117rb ; facsim., p. 235b} punitur punitur] premitur Gratianus . Solis enim intendit futuris, quorum spes sera, et tardus et tardus] tardior Gratianus fructus. Interim precurrit impudentia, et spe presentium penitentia excluditur, et affectus eius exuritur et aboletur. Querit eam eam] scrips. cum Gratiano, em. Rusch * lex et non invenit. Exusta Exusta] Combusta Gratianus est enim fervore et fumo iniquitatis. Inde irascitur, et dicit devorandam fuisse penitentiam in sanctis sanctorum. Sacerdotes quasi segnes increpat. Respondet Aaron providum debere esse sacerdotale iudicium, nec male sane conscientie facile esse credendum id muneris, ne fiat novissimus error peior novissimus error peiore] error deterior Gratianus priore. Vase enim fetido vel oleum vel vinum facile corrumpitur. Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri in conspectu Domini, cui cuncta aperta aperta] sunt praem. Gratianus  ? Quasi : Non placet placet] complacet Gratianus Deo qui iustitiam iustitiam] iniustitiam Gratianus corde inclusam tenet, et se penitentiam agere perhibet. Ignis alienus libido, avaritia et omnis prava cupiditas. Hic ignis exurit, non mundat. In quibus enim est, si offerant in conspectu Domini, ignis eos celestis absumit, sicut Nadab et Abiu, cum his que pro peccato fuerant oblata. Qui ergo mundari vult ignem alienum removeat removeat] + et Gratianus illi igni se offerat, qui culpam exurit, non hominem. Hic ignis siccavit emorroisse sanguinem profluentem ; hic siccavit culpam latronis. Ignis enim consumens est, sanat simpliciter et pure confitentes. Iudas inquit Mt. 27, 4. : « Peccavi Peccavi] + inquit Gratianus , tradens sanguinem iustum », sed in pectore habuit ignem alienum, quo inflammante cucurrit ad laqueum. Indignus autem remedio fuit quia non pura mente penituit. Culpam vero vero] ergo Gratianus eius non auferunt sacerdotes, qui dolose offerunt offerunt] offert se Gratianus , nec in eo possunt epulari, quorum cibus est peccatorum remissio. Unde verus sacerdos ait Io. 4, 34. : Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei, id est ut peccatores, conversi et penitentes, salventur. Non est acceptum Deo sacrificium, nisi verum et sincerum. Codd. : Rusch, Gratianus ( Friedberg, p. 1221 )   Fons : Ambrosius, Epistolae, ep. 67 [CPL 160], § 4-12, PL 16, 1228D-1230D (sententialiter) : «4. Nihil peccare solius est Dei: emendare sapientis est, et corrigere erratum, et poenitentiam gerere [1229A] peccati. Id tamen est difficile in hac vita hominum. Quid enim tam rarum, quam ut invenias virum qui seipsum coarguat, et factum condemnet suum? Rara itaque confessio de peccato, rara poenitentia, rara in hominibus verbi ejus assertio. Repugnat enim natura, repugnat verecundia: natura, quia omnes sub peccato; et qui carnem gerit, culpae obnoxius est. Ergo repugnat natura carnis et illecebra saeculi innocentiae integritatique. Repugnat etiam verecundia; quia erubescit unusquisque propriam culpam fateri, dum praesentia magis, quam futura cogitat. 5. Studebat autem Moyses peccati vacuam reperire animam, ut exuvias erroris deponeret, et nuda culpae sine ullo sui pudore discederet: sed non invenit, quia cito impetus irrationabilis praevenit, et flamma quaedam celerrimi motus animam depascitur, [1229B] atque exurit ejus innocentiam; praeponderant enim futuris praesentia, et violenta moderatis, et plura potioribus, et jucunda seriis, et asperis mollia, et tristibus laeta, et illecebrosa rigidioribus, et praepropera tardioribus. Velox enim est iniquitas, quae ad nocendum occasiones suggerit; quia veloces pedes ejus ad effundendum sanguinem (Ps. 13, 3): lenta autem virtus omnis et diuturna cunctatrix, ante judicat, et adorienda inspicit. Ita mens boni speculatrix consiliorum suorum est, priusque examinat quid decorum atque honestum: iniquitas vero opere cogitationi antevertit. Pigra igitur et verecunda est poenitentia; quia premitur, et revocatur praesentium pudore; solis enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus, et ideo petitio ipsa tardior. [1229C] 6. Inter haec spei et virtutis molimina praecurrit impudentia, et specie praesentium poenitentia excluditur, et tamquam exuritur affectus ejus, et hujusmodi aboletur intuitus. Quaerit eam Lex, et non invenit; ambusta est enim [H]fervore et fumo iniquitatis, et indignatio quaedam legis movetur. Dicit Moyses devorandam fuisse poenitentiam in sanctis sanctorum, sacerdotes quasi segniores increpat. Respondit Aaron providum debere esse judicium sacerdotale, nec facile malesanae conscientiae committendum id muneris; ne fiat error priore deterior. Vase enim fetido vel oleum vel vinum facile corrumpitur ac deterioratur.7. Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri; et hoc sub conspectu Domini, cui et occulta sunt cognita? Numquid potest placere Domino, [1229D] si quis cum adhuc versetur in iniquitatibus, et injustitiam corde inclusam teneat, dicat se agere poenitentiam? Simile est ac si quis aeger se sanum simulet, magis aegrotabit: quia nihil ei prodesse potest simulatio sanitatis; cum verbo adumbretur, non ullo fulciatur virtutis subsidio. 8. Ignis itaque alienus est libido, ignis alienus est omne injustae incendium cupiditatis, ignis alienus [1230A] est omnis ardor avaritiae. Hoc igni nemo mundatur, sed exuritur. Nam ubi iste ignis alienus est, si quis in conspectu se offerat Domini, ignis eum coelestis absumit, sicut Abiud et Nadab, quos exussit ignis coelestis pariter cum iis quae pro peccato sacris fuerant oblata altaribus. Qui ergo vult mundare peccatum suum, ignem a se removeat alienum. Illi soli igni se offerat,qui culpam, non hominem exurit. 9. Qui sit iste ignis, audi dicentem quia Jesus baptizat in Spiritu sancto et igni (Mt. 3, 11). Hic est ignis, qui siccavit haemorrhoissae per duodecim annos sanguinem profluentem (Mt. 9, 20). Hic est, qui peccatum Zachaei abstulit dicentis quod dimidium bonorum suorum daret pauperibus, et si cui quidquam abstulit, redderet quadruplum (Lc. 19, 8). Hic est ignis, qui abstersit culpam latronis; ignis [1230B] enim consumens est, qui dixit ei: Hodie mecum eris in paradiso (Lc. 13, 43). Illos itaque sanavit, in quibus simplicem et puram reperit confessionem, nihil malignum, nihil fraudulentum. 10. Denique Judas ad remedium pervenire non potuit, cum diceret: Peccavi quod tradiderim sanguinem justum (Mt. 27, 54); quia alienum ignem volvebat in pectore suo, qui eum inflammavit ad laqueum. Indignus enim remedio fuit, quia non in intimo mentis conversus ingemuit, nec sedulo gessit poenitentiam; tantae enim pietatis est Dominus Jesus, ut et ipsi donaret veniam, si Christi exspectasset misericordiam. 11. Hanc ergo culpam sacerdotes non auferunt, neque peccatum ejus, qui in dolo se offert, et adhuc [1230C] in studio delinquendi est. Non enim possunt epulari in eo, quod plenum fraudis, et serpentis interius cicatricis est; cibus enim sacerdotis est in peccatorum remissione. Unde ait princeps sacerdotum Christus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Joan. IV, 34). Quae est voluntas Dei, nisi ea: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (Isai. XXX, 15)? In illo ergo subdolo cibus nullus est. Denique nec ipse epulandi suavitatem capere potest, in quo non sincera et pura conscientia est; amaritudo enim fraudis epulandi suavitatem obducit: nec permittit mala conscientia, ut reficiat et pascat obnoxium animum poenitentia. 12. Ideo ergo talis affectus, talis petitio, talis poenitentia non est usui aut voluptati sacerdotibus. Meritoque [1230D] hircus ille, qui pro peccato oblatus est in holocaustum, quia non fuit sincera hostia, exustus est (Lv. 16, 27); quia in ejus sacrificio ignis alienus repertus est. Non est itaque complacitum et acceptum sacrificium Deo; non est enim acceptum, nisi quod fuerit in divitiis sinceritatis et veritatis probatum ».<Attest.> Gratianus, Decretum, 2, 33, 3, 34, Fiedberg, p. 1221 (ut in glosa sine identificatione auctoris,) <Non hab.> Origenes, Homeliae in Lv. (transl. Rufini), GCS 29. Fons : Ambrosius, Epistolae, ep. 67 [CPL 160], § 4-12, PL 16, 1228D-1230D (sententialiter) : «4. Nihil peccare solius est Dei: emendare sapientis est, et corrigere erratum, et poenitentiam gerere [1229A] peccati. Id tamen est difficile in hac vita hominum. Quid enim tam rarum, quam ut invenias virum qui seipsum coarguat, et factum condemnet suum? Rara itaque confessio de peccato, rara poenitentia, rara in hominibus verbi ejus assertio. Repugnat enim natura, repugnat verecundia: natura, quia omnes sub peccato; et qui carnem gerit, culpae obnoxius est. Ergo repugnat natura carnis et illecebra saeculi innocentiae integritatique. Repugnat etiam verecundia; quia erubescit unusquisque propriam culpam fateri, dum praesentia magis, quam futura cogitat. 5. Studebat autem Moyses peccati vacuam reperire animam, ut exuvias erroris deponeret, et nuda culpae sine ullo sui pudore discederet: sed non invenit, quia cito impetus irrationabilis praevenit, et flamma quaedam celerrimi motus animam depascitur, [1229B] atque exurit ejus innocentiam; praeponderant enim futuris praesentia, et violenta moderatis, et plura potioribus, et jucunda seriis, et asperis mollia, et tristibus laeta, et illecebrosa rigidioribus, et praepropera tardioribus. Velox enim est iniquitas, quae ad nocendum occasiones suggerit; quia veloces pedes ejus ad effundendum sanguinem (Ps. 13, 3): lenta autem virtus omnis et diuturna cunctatrix, ante judicat, et adorienda inspicit. Ita mens boni speculatrix consiliorum suorum est, priusque examinat quid decorum atque honestum: iniquitas vero opere cogitationi antevertit. Pigra igitur et verecunda est poenitentia; quia premitur, et revocatur praesentium pudore; solis enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus, et ideo petitio ipsa tardior. [1229C] 6. Inter haec spei et virtutis molimina praecurrit impudentia, et specie praesentium poenitentia excluditur, et tamquam exuritur affectus ejus, et hujusmodi aboletur intuitus. Quaerit eam Lex, et non invenit; ambusta est enim [H]fervore et fumo iniquitatis, et indignatio quaedam legis movetur. Dicit Moyses devorandam fuisse poenitentiam in sanctis sanctorum, sacerdotes quasi segniores increpat. Respondit Aaron providum debere esse judicium sacerdotale, nec facile malesanae conscientiae committendum id muneris; ne fiat error priore deterior. Vase enim fetido vel oleum vel vinum facile corrumpitur ac deterioratur.7. Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri; et hoc sub conspectu Domini, cui et occulta sunt cognita? Numquid potest placere Domino, [1229D] si quis cum adhuc versetur in iniquitatibus, et injustitiam corde inclusam teneat, dicat se agere poenitentiam? Simile est ac si quis aeger se sanum simulet, magis aegrotabit: quia nihil ei prodesse potest simulatio sanitatis; cum verbo adumbretur, non ullo fulciatur virtutis subsidio. 8. Ignis itaque alienus est libido, ignis alienus est omne injustae incendium cupiditatis, ignis alienus [1230A] est omnis ardor avaritiae. Hoc igni nemo mundatur, sed exuritur. Nam ubi iste ignis alienus est, si quis in conspectu se offerat Domini, ignis eum coelestis absumit, sicut Abiud et Nadab, quos exussit ignis coelestis pariter cum iis quae pro peccato sacris fuerant oblata altaribus. Qui ergo vult mundare peccatum suum, ignem a se removeat alienum. Illi soli igni se offerat,qui culpam, non hominem exurit. 9. Qui sit iste ignis, audi dicentem quia Jesus baptizat in Spiritu sancto et igni (Mt. 3, 11). Hic est ignis, qui siccavit haemorrhoissae per duodecim annos sanguinem profluentem (Mt. 9, 20). Hic est, qui peccatum Zachaei abstulit dicentis quod dimidium bonorum suorum daret pauperibus, et si cui quidquam abstulit, redderet quadruplum (Lc. 19, 8). Hic est ignis, qui abstersit culpam latronis; ignis [1230B] enim consumens est, qui dixit ei: Hodie mecum eris in paradiso (Lc. 13, 43). Illos itaque sanavit, in quibus simplicem et puram reperit confessionem, nihil malignum, nihil fraudulentum. 10. Denique Judas ad remedium pervenire non potuit, cum diceret: Peccavi quod tradiderim sanguinem justum (Mt. 27, 54); quia alienum ignem volvebat in pectore suo, qui eum inflammavit ad laqueum. Indignus enim remedio fuit, quia non in intimo mentis conversus ingemuit, nec sedulo gessit poenitentiam; tantae enim pietatis est Dominus Jesus, ut et ipsi donaret veniam, si Christi exspectasset misericordiam. 11. Hanc ergo culpam sacerdotes non auferunt, neque peccatum ejus, qui in dolo se offert, et adhuc [1230C] in studio delinquendi est. Non enim possunt epulari in eo, quod plenum fraudis, et serpentis interius cicatricis est; cibus enim sacerdotis est in peccatorum remissione. Unde ait princeps sacerdotum Christus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Joan. IV, 34). Quae est voluntas Dei, nisi ea: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (Isai. XXX, 15)? In illo ergo subdolo cibus nullus est. Denique nec ipse epulandi suavitatem capere potest, in quo non sincera et pura conscientia est; amaritudo enim fraudis epulandi suavitatem obducit: nec permittit mala conscientia, ut reficiat et pascat obnoxium animum poenitentia. 12. Ideo ergo talis affectus, talis petitio, talis poenitentia non est usui aut voluptati sacerdotibus. Meritoque [1230D] hircus ille, qui pro peccato oblatus est in holocaustum, quia non fuit sincera hostia, exustus est (Lv. 16, 27); quia in ejus sacrificio ignis alienus repertus est. Non est itaque complacitum et acceptum sacrificium Deo; non est enim acceptum, nisi quod fuerit in divitiis sinceritatis et veritatis probatum ».<Attest.> Gratianus, Decretum, 2, 33, 3, 34, Fiedberg, p. 1221 (ut in glosa sine identificatione auctoris,) <Non hab.> Origenes, Homeliae in Lv. (transl. Rufini), GCS 29.  AUGUSTINUS. Sane quoniam sex pecora precipiuntur offerri pro populo, quorum prius quattuor memoravit, hircum, arietem, vitulum et agnum anniculum ; quorum manifestum est hircum pro peccato, manifestum et agnum anniculum in holocaustum, duo vero media, arietem et vitulum, ambigue posita videamus, utrum ad sacrificium pro peccato pertinerent, et hirco adiungerentur, an potius agno, ut in holocaustum offerentur. Unde quid nobis videretur, exposuimus. Postea vero ut sex animalia complerentur, vitulum et arietem memoravit in sacrificium salutaris, nec tamen in sequentibus, cum immolata sunt et memorata, fit mentio arietis vitulique, que inter caprum et agnum posuerat, sed tantum ille vitulus et ille aries memorantur, quos in sacrificium salutaris offerri iusserat, ut non duo pecora, sed quattuor fuisse credantur. Forsitan illa duo que prius inter hircum et agnum posuerat, iterum nominavit, nec alius vitulus, et alius aries in sacrificium salutaris, ut cum dixisset hircum pro peccato, et arietem et vitulum non dicens in quam rem, agnum vero anniculum in holocaustum ; postea dicere voluerit quid de vitulo faciendum esset et ariete, id est nec pro peccato sicut hircus, nec in holocaustum sicut agnus, sed in sacrificium salutaris incensi iubebantur inferri. Sed manebit questio quare pro peccato synagoge hircus oblatus sit, cum de sacrificiis que pro peccato offerenda essent ab initio Dominus loquens, vitulum offerri iusserit pro peccato synagoge, sicut pro peccato sacerdotis, non caprum, sed vitulum. Cuius vituli sanguine, sicut pro peccato sacerdotis, tangebantur cornua altaris incensi : que causa fuerit, ut pro peccato Aaron et Moyses vitulum offerret, et ipse Aaron alterum vitulum, sicut pro peccato sacerdotis secundum preceptum Domini fieri oportebat. Pro peccato autem populi non vitulus, sicut preceptum fuerat, sed hircus potius offertur. Visum est ergo nobis non solus hircus pro peccato populi, sed et aries et vitulus offerri iussus est, ut ad ista tria subaudiatur pro peccato, quia et principes erant in populo, pro quibus hircus fuerat offerendus, et singuli habere propria peccata potuerunt, pro quibus aries ; et unum aliquod peccatum omnes, pro quibus vitulus, sicut ab initio preceptum fuerat, pro peccato {t. 1 : Erfurt, f. 117va ; facsim., p. 236a} universe synagoge vitulum offerre oportebat. Ideo autem quando immolata sunt, hircum tantum nominatur vel nominavit, ut alia etiam intelligerentur a parte totum, que omnia fuerant pro peccato. responditque responditque] respondit Weber Aaron :  placide, quia Moysen iratum vidit. oblata est victima hodie victima hodie] inv. Weber  tempore gratie  de quo Ps. 94, 8 ; Hbr. 3, 7-8 ; 3, 15 ; 4, 7. : « Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra ». pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Deo Deo] Domino Weber in cerimoniis mente lugubri  RESPONDIT AARON etc. In persona Ecclesie, cuius figuram gerit, sicut et Christi, videtur Aaron dicere hoc. Quasi quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministrare, et pro penitentia offerre, et propheticam vitam exponere. Aliter, docentes perierunt, et in eis hec Ecclesie acciderunt , ut sacerdotum et magistrorum lugeret mortem. Unde comedere hodie pro peccato non potuit nec orare : Domino autem displicebat .  AUGUSTINUS. Respondit Aaron etc. Si hodie obtulerunt que pro peccato illorum sunt, et holocausta sua ante Dominum, et contigerunt michi talia, et comedam quod est pro peccato, numquid placitum est Domino ? etc. Videtur dixisse Aaron quod cum primum obtulerint filii Israel pro peccato suo, non debuit a sacerdotibus manducari, sed totum incendi, non inde regulam faciens ad cetera. Deinceps enim sacrificia pro peccatis ipsi edebant. Credendum est autem Aaron hec divina inspiratione dixisse, quod tanquam divinitus dictum Moyses approbavit. Quid ergo de ceteris eiusdem diei sacrificiis, id est de ariete et vitulo, que diximus etiam pro peccato offerri ? An de vitulo nulla questio est, quoniam oportebat sic fieri, ut de eius sanguine offeretur in sancta, unde tangerentur cornua altaris incensi, et consequens erat ut totus arderet ? Quid ergo de ariete ? An quia primum caprum quesivit Moyses, quod de capro responsum est, etiam est de ariete intelligendum est, que ex ordine fuerat quesiturus, nisi sacerdotis placuisset responsum ? De vitulo autem quid quereret, cum ea lege fieri potuerit, quam de vitulo pro peccato universe synagoge preceperat Dominus, sicut de vitulo pro peccato sacerdotis, id est ut totus arderet extra castra ? Iratus enim Moyses ait : Quare non comedistis illud quod fuit pro peccato in loco sancto ? Quoniam enim sancta sanctorum sunt, hoc vobis edere licuit, ut auferatis peccatum synagoge, et exoretis pro eo ante Dominum. Non enim illatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem, intus edetis illud in loco sancto etc. Cum dicit : Non est illatum a sanguine eius in sanctum ante faciem, discernit illud quod fit pro peccato sacerdotis vel synagoge, non de hirco, de quo sanguis, quoniam non erat iussus inferri ad tangenda cornua altaris incensi, non debuit totus incendi, sed a sacerdotibus manducari. Hoc autem quare sit factum. Respondit Aaron, et placuit Moysi.  HODIE. Quasi dicat : Si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan ignosceretur, cum nondum mundo scientia manifestaretur. Unde Io. 15, 22. : Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. quod cum audisset Moyses recepit satisfactionem.  Ecclesiam scilicet doctrinam suam custodientem Capitulum 11  HESYCHIUS. Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus enim mores pinguntur hominum et actus et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi.  HESYCHIUS. Dixit ad Noe Gn. 9, 3. : « Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum » etc. In Genesi quoque dictum est Gn. 1, 31. : Vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona. Hic autem quedam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi : nam et Iudeorum castrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis preceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est anime rationalis rationaliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea que comeduntur exprimit comedentes. Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens : dicite filiis Israel :  quia commune mandatum est totius populi hec sunt animalia que comedere debetis de cunctis animantibus terre  ad differentiam celestium : ibi enim est leo, vitulus et aquila et homo, secundum visionem Ezechielis Cf. Ez. 1, 10., sed ibi omnia munda et sancta. omne quod habet divisam ungulam et ruminat  DIVISAM UNGULAM. Ungulam dividunt , qui secundum duo Testamenta firmo se gradu innocentie et iustitie statuunt. Iudei ruminant verba legis, sed ungulam non findunt, quia duo Testamenta non recipiunt, nec in Patrem et Filium et Spiritum sanctum credunt. Fidei gressum dividunt heretici : ungulam findunt, in Patrem et Filium credentes, sed doctrinam veritatis non ruminant . in pecoribus comedetis quicquid autem ruminat ruminat] + quidem Weber  non pecora, sed mores hominum discernit : hi autem mundi sunt qui ruminant , id est semper precepta Dei in ore portant. et habet ungulam sed non dividit eam sicut {t. 1 : Erfurt, f. 117vb ; facsim., p. 236b} camelus et cetera non comedetis illud  vitam informem et criminibus tortuosam damnat  CAMELUS. Iudeus superbia tumidus, quibus dicitur Mt. 23, 24. : Liquantes culicem, camelum autem glutientes. Hi ruminant, quia in littera meditantur, sed non dividunt ungulam, quia litteram a spiritu non distinguunt.  In camelo superbia designatur, que proprie stultorum est, et sapientie stultitia contraria est. Lepus, ut timidus, fortitudini contrarius est ; chirogryllus, ut rapax, iustitie ; sus, ut sordibus, castitati. Horum carnes non comedamus, quas videntur habere virtutes non sequamur. Per has autem quattuor generales virtutes, omnes intellige. Morticina eorum non tangamus, id est peccatis non communicemus. et inter immunda reputabitis. Chirogryllus chirogryllus] scrips., cyrogrillus Rusch, chyrogryllius Weber , qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est. interl. animal spinosum maius herinacio Parall . Glossa ordinaria (Prv. 30, 26). || lepus  timidus, infirmus ; unde : Ve, cordibus trepidis et manibus remissis.  effeminatos reprobat ; unde Comicus Cf. Terentius Afer , Eunuchus, 425 : « quid ais' inquam homini 'inpudens? / lepus tute es, pulpamentum quaeris? ». : Tute es lepus et queris palpamenta quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit  CYROGRILLUS QUI etc. LEPUS etc. In populo Iudeorum utrunque accipitur. Debilia enim dicuntur esse hec animalia. Unde Salomon Prv. 30, 26. : « Lepusculus, plebs invalida ». Et David Ps. 103, 18. : « Petra refugium erinaciis », sive cyrogrillis. Unde velox est et timidus ; aliud quidem debile sed rapax, sed mortiferum dicunt, id est cyrogrillum quod convenit populo Iudeorum, de quibus dicitur Rm. 3, 15. : « Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem ». et sus  illos significat quibus dicitur 2Pt. 2, 22. : Canis reversus ad suum vomitum : et sus lota in volutabro sceni. que que] qui Weber cum ungulam dividat non ruminat horum carnibus  simulatis virtutibus non vescemini nec cadavera  peccata contingetis quia immunda sunt vobis hec etiam etiam] om. Weber sunt que gignuntur in aquis  baptismi de quibus Isaias Is. 40, 15. : « Ecce gentes quasi stilla situle » ; Septuaginta : Sicut aque multe gentes. et vesci licitum est omne quod habet pinnulas  vitam sublimem et celestem et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis  ignorantiam, sed que facile auferatur, sicut de Paulo dicitur Act. 9, 18. : « Ceciderunt ab oculi eius tanquam squame, et visum recepit ».  HEC SUNT QUE etc. HESYCHIUS. Quemadmodum in spontaneis sacrificiis, que et dona vocantur, operatores legis et simplices vel contemplatores, per varias oblationes significavit, et qui salvantur ex gentibus, quibus sacrificium de simila, ut simplicibus deputatur ; quod innuit dicens : Si anima obtulerit Domino, nec addidit ‘de populo terre’, sicut in aliis sacrificiis : sic per ciborum abstinentiam quales debent esse qui legem meditantur ostendere cupiens, per ruminare et ungulam dividere Iudeum expressit, qui debet mandatum legis implere, et a spiritu litteram dividere, et legem spiritualiter intelligere. Per hec autem que in presenti capitulo dicuntur, ostendit se de gentibus loqui. Unde nec piscium nomina posuit, quia suorum nomina scribi super terram non cupit Ecclesia. Unde Ps. 101, 19. : « Scribantur hec in generatione altera », hoc est in celis.  OMNE QUOD HABET PINNULAS , etc. ISIDORUS. In piscibus quidquid pinnulas et squamas non habet, abominabile est : aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi et graves hominum mores approbantur. Qui sine his sunt Cf. Lv. 11, 10., immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adiiciuntur.   Pinnulas quoque coniungit et squamas  : quicumque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Sic quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita celestis. Qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere.  GREGORIUS. Moraliter. Pisces qui pinnulas habent et squamas , dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electe anime figurantur, que sole in celestis Ecclesie corpus transeunt, que pinnulis virtutum fulte, per celeste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi aeris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt. Quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum que in aquis moventur et vivunt abominabile vobis  QUIDQUID AUTEM PINNULAS. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum squama auferri non potest, quia nec verbo Dei squamas ignorantie deponunt, {t. 1 : Erfurt, f. 118ra ; facsim., p. 237a} nec cultrum spiritus suscipiunt, et quamvis in mari baptismi inveniantur vel in penitentie fluminibus, abominabiles sunt tamen in his que moventur et vivunt in aquis , quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt. execrandumque execrandumque] et execrandum Weber {t. 1 : Erfurt, f. 118ra ; facsim., p. 237a} erit carnes  ut supra eorum non comedetis et morticina vitabitis cuncta que non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt.  CARNES EORUM etc. Cf. Lv. 11, 11-17. HESYCHIUS. Cum suem prohibet, vitam scenosam et sordibus gaudentem reprehendit. Cum vero leporem, viros effeminatos damnat. Quis mustelam cibum faciet ? Sed furtum notat. Quis lacertam ? Sed vite odit inconstantiam. In stellione maculas mentium execratur. Accipitrem, milvum, aquilam odit, id est raptores, violentia viventes. Vulturem abominatur, predam scilicet de aliena morte querentes. Corvum prohibet, id est nigras voluptates. Cum passerem interdicit, intemperantiam arguit. Cum noctuam, lucifugas varietates. Quando caradrion, lingue intemperantiam. Quando cignum prohibet, alte cervicis superbiam prohibet. Quando vespertilionem, querentes tenebras noctis. Hec sunt que de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam  que vivit de morte et rapina aliarum avium et grypum] scrips., griphum Rusch , grypem Weber grypum et alietum  avis magna  HEC SUNT QUE DE AVIBUS etc. Que ad contemplativorum vitam pertinent, adiungit. Sicut enim in oblatione sacrificiorum proprium capitulum eis deputavit, sic et in cibis. Vere enim abominandum quemlibet contemplationi vacantem, sponte tales habere maculas quales in his avibus legislator significat. Ait enim : Aquilam et griphem etc. Per hec raptores et cibum alienum male sectantes, et iniustis gaudentes figurat. Quedam ex his rapto vivunt, alia domos penetrant et diripiunt que reperiunt. His similes sunt qui domos penetrant, et captivas ducunt mulierculas peccatis oneratas 2Tim. 3, 6.. milvum ac vulturem  avis similis aquile, maior tamen  VULTUREM. Qui bellis gaudet. Unde sequitur exercitum, expectans cadavera mortuorum : non debet enim alieno luctu pasci, qui dat operam contemplationi. iuxta genus suum et omne corvini  qui est expers affectionis ; unde corvus semel emissus a Noe non revertitur, cui similis Iudas. generis in similitudinem suam struthionem  STRUTIONEM. Strutio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et secularibus negociis se implicantes Cf. 2Tim. 2, 4 : « Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus ».. et noctuam  Septuaginta : glaucum   NOCTUAM . Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione et Evangelii lucem capere non valent.  Nicticorax in nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, « que sunt fornicatio, immunditia, impudicitia » Gal. 5, 19.. et larum  LARUM . Larus animal est tam in aqua quam in terra habitans : volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur. et accipitrem  ACCIPITREM . Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris ac rapacibus rapere nituntur. iuxta genus suum bubonem et mergulum et ibim ibim Rusch ] ibin Weber  MERGULUM ET IBIM. Hec longi colli sunt, et cibum ex profunditate terre vel aque (ut dicitur) trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat, ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse. cygnum cygnum B M T Φ O G Clementina ] cignum Cava Ω Ed1455 Rusch , cycnum Amiatinus Weber et onocrotalum  avis est in Africa habens longum rostrum et porphyrionem herodionem et charadrionem charadrionem] scrips., caradrionem Rusch , charadrio Weber iuxta genus suum upupam upupam Rusch ] opupam Weber  UPUPAM . Hec lugubris est et luctum amans. Seculi autem tristicia mortem operatur. Qui autem Deum diligit, debet gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere Cf. 1Th. 5, 16-18.. quoque et vespertilionem   {t. 1 : Erfurt, f. 118rb ; facsim., p. 237b} VESPERTILIONEM . Que circa terram volat, pennis pro pedibus utitur, quod alienum est ab eis qui contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur. omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis.  OMNE DE VOLUCRIBUS QUOD etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inherent concupiscentiis, etiam si in quattuor pedibus ambulent, id est si Evangelicam predicationem simulent que vocat ad penitentiam : quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes, abominabiles sunt. Quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per que salit super terram  QUIDQUID AUTEM etc. Quia cum sint in carne, non « secundum carnem ambulant » Rm. 8, 1 ; cf. 2Cor. 10, 3., sed a sordidis actionibus exiliunt, et terrenis hominibus permiscentur ut instruant et doceant, sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Iudei in lege et prophetis, sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur Cf. Ez. 1, 7. : Crura eorum recta, et pennati pedes eorum. comedere debetis ut est bruchus  BRUCHUS . Qui exilit, sed minus quam attacus vel locusta, qui magis exiliunt. Tales sunt qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem. in genere suo et attacus attacus Weber ] atachus ΦRZVP ΩS ΩJ, atthacus M Ed1455 Rusch atque ophiomachus ophiomachus Weber ] ophimacus ΛL , ophimachus P  OPHIOMACHUS . ophiomacus] scrips., ophimachus Rusch Qui pugnat cum serpentibus : nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis eius. atque atque] ac Weber locusta singula iuxta genus suum  scilicet omnium istorum animalium {t. 1 : Erfurt, f. 118rb ; facsim., p. 237b} quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes  id est : qui abutuntur evangelica predicatione et inquinantur sordibus terrene vite execrabile erit vobis et quicumque morticina  actiones in quibus mors eorum tetigerit  participando polluetur et erit immundus usque ad vesperum  ut supra   usque dum agat penitenitam ; unde Ps. 29, 6. : «  Ad vesperum demorabitur fletus ». et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum  UT PORTET QUIPPIAM etc. Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulce Cf. Is. 5, 20. : laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat. lavabit vestimenta sua  corpus vel actionem ; unde Apc. 16, 15. : « Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta ». et immundus erit usque ad occasum solis occasum solis] inv. Weber omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam  sicut Iudei non dividunt litteram a spiritu nec ruminat  Verbum Dei assidue meditando immundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur  OMNE ANIMAL etc. HESYCHIUS. Nullum peccatum preterit lex : quecumque in Evangelio prohibentur Legis enigmatibus exprimuntur, ut in ore duorum testium stet omne verbum Mt. 18, 16., et in utraque lege laudes Deum, et sicut prohibet, fugias malum. quod ambulat super manus ex cunctis animantibus que incedunt quadrupedia immundum erit qui tetigerit morticina eorum  quibus manus impositione, mors ipsorum communicata  QUOD AMBULAT SUPER MANUS EX CUNCTIS ANIMANTIBUS etc. Qui ad evangelicam doctrinam conversationemve migrat, sed manibus ambulat , turpis scilicet lucri causa manus imponens, hic recte omnibus bestiis comparatur, ut vel adulterium dicas vel avarum vel homicidam et similia : omnibus enim per pravam impositionem communicat. polluetur usque ad vesperum  donec agat penitentiam et qui portaverit huiuscemodi cadavera  QUI PORTAVERIT HUIUSMODI etc. Falsa dicendo testimonia, dignum dicendo indignum, et mundum immundum. lavabit  lacrimis penitentie : « Lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis stratum meum rigabo. Ps. 6, 7. » vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum quia omnia hec immunda sunt vobis hec hec] hoc Weber quoque inter polluta reputabuntur reputabuntur] reputabitur Weber de his que moventur in terra : mustela  furtum prohibet et mus  ingluviem  MUS. Ingluviem. Mus enim pro ventris ingluvie nulla vitat pericula. et crocodilus crocodilus Rusch ] corcodillus Weber ,  CROCODILUS. Qui dure cutis et maliciosus luto pascitur. singula iuxta genus suum migale migale] + et Weber  ;  animal est natum ad deridendum, dolosum, rapax, ingluviosum cameleon  CAMELEON. Miserescet, et pre infirmitate mansuetum fingit se, cum crudele sit. et {t. 1 : Erfurt, f. 118va ; facsim., p. 238a} stellio stellio Rusch ] stelio Weber  ascolopotis, parvulus quidem sed venenosus ac lacerta  que habitat in sepulcris et talpa   {t. 1 : Erfurt, f. 118va ; facsim., p. 238a} TALPA. Animal cecum de terra genitum. Creatur enim, ut aiunt, de terra compluta et lutulenta, sed prius corrupta. Omnia hec immunda sunt  non sola, sed maxime qui tetigerit morticina eorum immundus erit usque ad vesperum  ut supra  QUI TETIGERIT etc. Si naturaliter essent immunda, immundus esset viventia etiam qui tangeret. Morticina talium actiones sunt, id est dolus, furtum, duplicitas et huiusmodi in quibus mors anime. et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum  vita levis et mediocris et vestimentum  quod sufficit ad tegendum  ET SUPER QUOD CECIDERIT. HESYCHIUS. Admirabili divisione utitur legislator. Alii enim peccant ex negligentia, alii studio. Unde Salomon Cf. Prv. 23, 30. : Ve his qui student vino, et calicibus vacant epotandis. Quos recte inter eos qui tangunt morticina posuit. Qui vero per negligentiam et stuporem anime, defectumque virtutum delinquunt, sicut David videns uxorem Urie se lavantem, specie renitentem, incidit in adulterium. Super eos morticina cadunt. Non enim ad peccandum studuerunt, sed inciderunt, quasi desuper cadens suscipientes morticinum. Qui autem omnino susceperunt nec restiterunt, immundi sunt : Tam vas ligneum quam vestimentum . quam pelles  patiens et cilicia  penitens et in quocumque fit opus  virtutis tingentur aqua  lavacri vel lacrimarum et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur Vas autem fictile  qui totus terrenus est in quo horum quicquam  morticinum, id est peccatum ad mortem inciderit inciderit] intro ceciderit Weber  ut interiori dominetur polluetur et ideo ideo] idcirco Weber frangendum est.  quia immunditia eius non potest facile purgari, et labore multo et contritione et quadam reformatione eget omnis cibus quem comedetis comedetis] comeditis Weber , si fusa fuerit super eum aqua,  si quicquam horum inciderit  SI FUSA FUERIT etc. AUGUSTINUS. De vase, scilicet quod factum est immundum, de morticinis immundis, si forte aquam habuit.   aqua baptismi. Est enim sermo de baptizatis : de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulus 1Cor. 5, 9-10. : Scripsi vobis non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi etc. immundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase  quodlibet homine immundum erit.  OMNIS CIBUS etc. Cibum et potum opera bona intelligit. Ideo dixit : Cibus quem comeditis , et liquens quod bibitur etc., quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus que sunt in omni vase , id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario immunda actio erit. Si enim bone actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est participanti mortiferum inciderit, et hic immundus erit  : bonam enim actionem mala incidens intentio polluit. et quicquid de morticinis huiusmodi huiusmodi] istiusmodi Weber ceciderit super illud immundum erit sive clibani  SIVE CLIBANI . Per hoc magistri designantur in quibus cibi sacre doctrine coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum : Moab enim lebes appellatur Ps. 59, 10. : « Moab olla spei mee ». sive cytropodes cytropodes Weber ] citropedes Rusch  vasa quedam  CITROPEDES. Quia qui docent non furari, furantur, et qui predicant non mechari, mechantur : doctrina tamen munda est. Unde Lv. 11, 36. : Fontes etc. destruentur et immundi erunt fontes  opulentas doctrinas vero et cisterne  lingue mediocria loquentes, et doctrinam mutuam habentes et omnis aquarum congregatio  verborum affluentia undecumque congregata munda erit  in se qui morticinum eorum tetigerit  ut supra. Que enim tales dixerint : Debemus facere, non que fecerint. polluetur si ceciderit ceciderit Rusch ] ceciderint Weber super sementem  baptisandos non polluent eam  quo ignorantia excusat si si] sin Weber autem quispiam  baptista aqua  baptismi sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit illico polluetur  Quia Cf. Io. 15, 22. : « Excusationem non habent ».  SI CECIDERINT etc. ceciderint] sic Rusch HESYCHIUS. Nihil indiscussum relinquit. Omnia discutit ad perfectionem spiritualis legis, etsi imperfecta eis videatur qui solam legis {t. 1 : Erfurt, f. 118vb ; facsim., p. 238b} litteram intuentur. Differentiam ergo infidelium qui nondum baptizati sunt exponit. Semen appellantur quicumque predicationem suscipiunt. Unde Dominus ait Cf. Mt. 13, 38. : Bonum semen sunt filii regni. Sementis est que seminanda est : hi sunt nondum baptizati qui baptizandi sunt. Super hos si ceciderit morticinum , quia cautelam mysteriorum nondum acceperunt, nec integram Dei cognitionem, ut possint sibi cavere a peccatis, mundi esse dicuntur, quia per ignorantiam excusantur. Super quos fusa fuerit aqua baptismatis, si quodlibet morticinum super eos ceciderit , fiunt immundi. si mortuum  in peccato fuerit animal quod licet vobis comedere  id est viventis conversationi sociari quia quia] qui Weber cadaver eius tetigerit  imitando immundus {t. 1 : Erfurt, f. 118vb ; facsim., p. 238b} erit usque ad vesperum  donec peccati fervor deficiat et qui comederit  defenderit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta  actiones sua et immundus erit usque ad vesperum  QUIA CADAVER etc. Iniquorum vitam debemus abominari, iustorum imitari. Qui enim vitam malorum tetigerit , immundus erit , donec penituerit. Qui comederit , id est quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua , id est actiones pravas, donec penituerit. omne quod reptat super terram  terrena sapiens abominabile erit nec assumetur in cibum  OMNE QUOD REPTAT etc. Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditande legis monendo auditorem repetit. quicquid super pectus  alii : super ventrem quadrupes graditur  Evangeliorum predicatione abutens luxuriose vivendo  castrimargie studens et multos habet pedes  Etiam ex aliis scripturis et varia doctrina sibi salutem futuram affirmans. sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est  vitandum nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quicquam eorum ne immundi sitis  sicut illa si tetigeritis ego ego] + enim Weber sum Dominus Deus vester  ad cuius imaginem facti estis, ut celestia sapiatis sancti estote quoniamquoniam] + et Weber ego sanctus sum ne polluatis animas vestras  Notat non esse pollutionem in mortuis corporibus.  ANIMAS VESTRAS. In quibus imago, que pollutionem non patitur nec sociari infirmis animalibus, quia super omnia dominantur. in omni reptili quod movetur super terram  humiliari hominem bonum est, sed ad terrenam sapientiam declinare malum est ; unde addit : quod movetur super terram ego enim enim] om. Weber sum Dominus qui eduxi vos de terra Egypti  malis operibus tenebrarum ut essem vobis in Deum.  cui si vultis adherere, sancti debetis esse sicut ego Cf. Lv. 11, 44 ; Lv. 19, 2. : Sancti eritis quia quia] + et Weber ego sanctus sum. Ista est lex animantium et volucrum et omnis anime viventis que movetur in aqua et reptat in terra ut differentias noveritis mundi et immundi et sciatis quid comedere et et] + quid Weber respuere debeatis.  ET SCIATIS QUID COMEDERE. Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi : vivificamus enim que comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur ; sic ea que comeduntur, id est que nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur ; si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit elemosinam mortificat eam, et aufert ei potentiam, et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam. Capitulum 12 Locutus est Dominus ad Moysen dicens : loquere filiis Israel et dices ad eos mulier si suscepto semine  viri  MULIER SI SUSCEPTO SEMINE . ISIDORUS. Septimana est presens vita, quia in septimana dierum consummatus est mundus, in quo ad liquidum puri esse non possumus, sed in octavo die, id est futuri seculi tempore, ille mundus erit qui viriliter egerit. Munda enim efficitur mater eius que genuit masculum. Qui vero nihil virile habuerit, sed remissus et effeminatus permanserit, nec in presentis seculi hebdomada nec in futuro purgabitur. pepererit masculum  Illam excepit que non suscepto semine concipit et peperit . immunda erit septem diebus {t. 1 : Erfurt, f. 119ra ; facsim., p. 239a} iuxta dies separationis menstrue  IMMUNDA ERIT, etc. Quia scilicet sator immundus, ut heres Ade, qui per transgressionem immundus, et ita uxori mixtus. Postquam enim exiit de paradiso, cognovit uxorem suam, et ita propagatur humanum genus. Septem diebus . Quia Adam (de {t. 1 : Erfurt, f. 119ra ; facsim., p. 239a} semine cuius suscipit immunditiam) polluit vitam nostram, septem dierum numero revolvenda. Polluit autem vitam, inducens maledictionem et miseriam, auferens beatitudinem. Unde Gn. 3, 17. : « Maledicta terra in opere tuo » etc. Unde legislator addidit : Secundum diem separationis menstrue. Septuaginta : Secundum diem separationis et purgationis menstrue. Symachus : Secundum diem separationis afflictionis. Aquila : Separationis miserie. Theodocion : Separationis doloris eius. Miseria autem et afflictio et dolor esse cepit, quando Adam separatus a paradiso in hanc miseriam decidit. et die octavo circumcidetur infantulus  DIE OCTAVO etc. Dies octavus quoniam septimo qui est imago presentis vite succedit, figura est futuri seculi, in quo carnem preputii circumcidemus, omnia opera carnis deponentes, non amplius peccaturi nec manducaturi nec bibituri aut nupturi, quia erimus « sicut angeli Dei » Mt. 22, 30 ; Mc. 12, 25.. Quod enim « seminatur in corruptione, surget in incorruptione » 1Cor. 15, 42.. Seminatur corpus animale, surget autem spirituale 1Cor. 15, 44.. Incircumcisus peribit de populo suo, quia sine circumcisione, caro abominabilis et immunda. Mundat ergo circumsio, in qua presignatur resurrectio. Notandum vero quod lex circumcidi precipiens immunditiam eius tacuit. Matrem immundam dixit usque ad circumcisionem, forte quia inobedientie causa Eva seducta fuit. Inobedientia autem immunditiam nobis sordemque contraxit. ipsa vero triginta tribus diebus  ut fiant quadriginta, adiectis septem manebit  Septuaginta : sedebit , id est manebit  : non enim per tot dies surgere non licebat. in sanguine purificationis  non inquinationis sue omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis sue sue] eius Weber sin autem feminam  que duplo mulctatur pepererit immunda erit duabus hebdomadibus {t. 1 : Erfurt, f. 119rb ; facsim., p. 239b} iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis sue  TRIGINTA TRIBUS DIEBUS etc. Septem additis, quadraginta fiunt. Quadraginta diebus formari dicitur masculus. Duo autem per hec probantur, quia scilicet substantia humani generis est munda, quia a Deo creata est. Ideo ait : In sanguine mundo, sive purificationis sue mulierem sedere ; sed quia per successionem transgressionis Ade semen suscepit et concepit, omne sanctum non tanget, et in sanctuarium non ingredietur, donec compleantur dies purgationis, id est quadraginta quibus puer formatur. Dei quippe imagine, mundatur natura nostra, quamvis sordidata. Non precipimur ergo ingredi in sanctuarium, vel tangere sanctum, nisi quia imago Dei semel data nostro generi, sanctorum prebuit ingressum, propter quam salvandam, Dominus incarnatus est, quam completis quadraginta diebus, ad celum sustulit, sicut hominem in vulva formavit, cui eam donavit : tunc ad verum sanctuarium natura nostra ascendit. Aperte hec probantur per ea que de genere femineo sequuntur : quia enim octogesima die in utero formari femine dicuntur, eundem numerum ad impletionem purgationis vel purificationis earum que semen suscipiunt precepit, sic : Si feminam pepererit, immunda erit etc. Et notandum quod noluit dicere quattuordecim diebus, sed duabus hebdomadibus, ut in septem diebus humanam vitam in fluxu menstruo afflictionem eius, dolorem et miseriam intelligamus. Duas enim hebdomas bene dixit, quia femineum genus duplo mulctatur. Habet enim totam Ade maledictionem, et addit ei : In dolore paries filios tuos etc. Sexaginta et sex diebus in sanguine purificationis sedet, usque dum compleantur octaginta. Quattuor enim et decem super sexaginta sex addita, faciunt octaginta, quibus formatur femina. Maledicto ergo sordidatum nostrum genus non intrat in sancta, nisi per imaginem Dei. Propterea mulieres semen suscipientes diebus formationis parvulorum a sanctis arcentur, dum modo in utero habent, arceri non debent. Incertum est enim an feminam an marem pariant.  AUGUSTINUS. Que differentia est inter septem dies quibus eam dicit immundam, et triginta tres, quibus in sanguine mundo sedebit ? An hoc interest, quia adhuc in sanguine est, licet mundo, ut hoc distet, quia cum immunda est, ubicumque insederit, immundum facit. Cum vero iam in sanguine mundo sedet, tantum quod sanctum est non licet ei tangere, et in sanctuarium intrare. Hoc enim est quod ait : secundum dies secessionis secessionis] coniec., successionis Rusch * purgationis sue , quoniam dicit alibi immunditiam femine que menstruis purgatur septem dierum esse, quando omne super quod sederit immundum erit. Secessionis autem sue dicit, quoniam secedebat aliquantum, ne omnia inquinaret, cum perageret illos dies immunditie eius. Si feminam pareret, lex duplicat, et quattuordecim faciebat : reliquos quibus sedebat in sanguine mundo, etiam duplices faciebat, sexaginta sex, ut omnes essent in partu masculi quadraginta, in femine octoginta.  OMNE SANCTUM etc. Quid sanctuarium vult intelligere, cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi et usque ad velum secundi ; ultra velum autem ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat ? Forte ante tabernaculum ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam sepe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur : In loco sancto edent ea. Illuc forsitan intrabant mulieres dona {t. 1 : Erfurt, f. 119rb ; facsim., p. 239b} sua offerentes que altari imponerent. cumque expleti fuerint dies purificationis sue sue] eius Weber pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum,  quid hec significet in superioribus dictum est et pullum columbe  meditationem legis sive turturem  contemplationem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti  CUMQUE EXPLETI FUERINT etc. Intentionem aperit, quia scilicet pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David Ps. 50, 7. : « Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum » etc., matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Ade et Eve in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis, holocaustum pro peccato precepit immolari, evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum.  AUGUSTINUS. Numquid peperisse peccatum est ? An hic ostenditur illa propago ex Adam, de qua dicit Apostolus Rm. 5, 16. : « Ex uno in condemnationem », et quia per unum hominem peccatum, intravit in mundum Rm. 5, 12. etc. ? Unde Ps. 50, 7. : Ego enim in iniquitates conceptus sum etc. Cur non ergo id quod natum est purgari dicit Scriptura, sed quod peperit ? Ad ipsam unde origo trahebatur, relata purgatio est propter fontem sanguinis ; non poterat tamen sine fetus purgatione fieri, qui de sanguine ortus est. Quo enim pertinet quod ait superius : Super filio aut filia offeret agnum anniculum etc., si nihil per hoc sacrificium fiebat pro eis qui nascebantur ? Si quis autem distinguere conatur, ut dicat non esse iungendum : Super filio aut filia offerret agnum anniculum etc. Sed potius ita legendum : Cum impleti fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia, ut sequatur alio sensu : Offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbarum pro peccato, id est pro peccato suo, cum completi fuerint dies purgationis super filio aut super filia. Qui ergo ita distinguendum putaverit, ex Evangelio convincetur, ubi cum tale aliquid nato ex virgine Domino facerent, magis pro consuetudine Legis quam pro necessitate expiati peccati. Sic legitur Lc. 2, 27. : « Ut facerent secundum consuetudinem Legis pro eo » ; non est dictum ‘pro matre eius’, sed « pro eo », quamvis ea fierent que hic precipiuntur de duobus turturibus aut duobus pullis columbarum. Sic enim et baptizatus est baptismo Iohannis, qui erat baptismus penitentie in remissione peccatorum, quamvis nullum peccatum haberet. Merito ergo hoc quidam ita interpretati sunt, non ut dicerent : Super filio aut super filia, sed : pro filio aut filia. Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum, secundum Evangelium, quod Scriptura Levitici tunc iussit offerri, si non habuerit agnum manus offerentis, quod satis est magnum.  BEDA. Dominus noster non solum homo, cum Deus esset, sed etiam pauper, cum dives esset, pro nobis factus est, ut nos divitiarum et divinitatis sue donaret esse participes. Libet autem intueri cur he maxime volucres in hostiam iubeantur offerri. Nam et Abraam multo ante legem eas in holocaustum obtulit, et in plerisque legis cerimoniis, qui mundandus est, per has iubetur mundari. Columba ergo simplicitatem, turtur indicat castitatem. Si enim turtur coniugem casu perdiderit, alium ultra non querit. Unde in Canticis Ct. 1, 9. : « Pulcre sunt gene tue sicut turturis ». Et alibi Ct. 1, 14 ; 4, 1. : « Oculi tui columbarum ». Utraque avis pro cantu gemitum habet, et sanctorum in hoc tristiciam significat ; quibus dicitur 1Io. 16, 20. : Plorabitis et flebitis etc. Flebitis vos, mundus autem gaudebit. Simplex ergo et pudica fidelium conversatio gratum sacrificium est Domino. Qui autem laborat in gemitu, qui lacrimis stratum lavat Cf. Ps. 6, 7., acceptissiam Deo victimam mactat. Sed quia turtur solivagus, columba gregatim gemit. Iste secretas orationum lacrimas, illa Ecclesie conventus signat. Puer Ihesus primo circunciditur, et interpositis diebus Hierosolimam cum hostia defertur, quia iam iuvenis prius omnem carnis corruptionem moriendo et resurgendo calcavit. Deinde interpositis diebus cum ipsa carne iam immortali, quam pro nobis hostiam fecit, ad supernam Hierusalem ascendit, et unusquisque nostrum prius aqua baptismi a peccatis omnibus, quasi vera circumcisione purgatur, et sic proficiente gratia nove lucis, ad altare sanctum hostia corporis et sanguinis Christi consecrandus ingreditur : que singulariter simplex et casta per immolationem columbe et turturis figuraliter exprimitur. Omnis quoque in fine mundi Ecclesia primum communi resurrectione labem mortalitatis et corruptionis exuet, et post in celestem Hierusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet. qui offeret eam eam] illa Weber coram Domino et orabit orabit] rogabit Weber {t. 1 : Erfurt, f. 119va ; facsim., p. 240a} pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui   {t. 1 : Erfurt, f. 119va ; facsim., p. 240a} A PROFLUVIO etc. Tanquam aliquis querat unde mundabitur que legittime generavit, ait : a profluvio sanguinis sui , hoc est inobedientia, unde immunditia et pena profluxit per meditationem et contemplationem legis, cuius negligentia hominibus immunditiam invexit. ista est lex parientis masculum ac feminam quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures aut aut] vel Weber duos pullos columbe unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur. Capitulum 13 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens :  LOCUTUSQUE EST DOMINUS . Semel loquitur Deus et duo audiuntur : Spiritum audit Moyses, ut sublimior ; litteram, Aaron, ut inferior, qui litteram nunciat populo. Unde Ex. 4, 16. : Ipse loquetur ad populum, et erit os tuum, tu autem eris in his que ad Deum pertinent. Homo  HOMO : aliquando excellenter accipitur qui Dei imaginem et nature servat dignitatem. Aliquando peccator, in quo dignitas deformatur, sicut hic. in cuius carne  interiori  carnali voluptate et cute  exteriori  IN CUIUS CARNE etc. In carne et cute lepram portat, qui carn alia vel exteriora suadere certat, ut Corinthiani qui putant resurrectionem futuram in voluptate carnis , et in fide manentibus, quamvis carn aliter vivant, non imputari peccata. ortus fuerit diversus color  Septuaginta : cicatrix significationis, id est peccatum in carne, quod significat animam compati corpori. sive pustula aut quasi lucens quippiam  AUT QUASI LUCENS . Lepra alia nimis vel moderate obscura, nondum effervente passione que nimia indiget deliberatione. Alia nimis clara et perspicua cuius aperta cognitio. id est plaga lepre  que est transgressio legis : leprosus enim pro parte leprosa a tabernaculo eicitur, sic qui in uno offendit, omnium reus est Cf. Iac. 2, 10..  PLAGA LEPRE . ISIDORUS. Lepra falsa doctrina; leprosi heretici, qui unitatem vere fidei non habentes, varios doctrine profitentur errores, vera falsis admiscentes, et Ecclesiam sicut lepra corpora irradiando commaculant.  In corpore lepram gerit qui Ecclesie detrahit, sicut Carpogratiani, qui negant resurrectionem carnis, et Noviciani qui nuptias damnant, et peccantibus auferunt penitentiam. adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius  VEL AD UNUM QUEMLIBET. Cognatorum secundum spiritum a quo habent sacerdotium, quibus inest perfecta et plena phylosophia, ut discernere possint subtilia et anime motus absconditos. qui cum viderit lepram in cute et pilos  id est : cogitationes in apertam cognitionem peccati  PILOS. Cogitationes quibus anima ornatur, mensque contegitur, a qua generantur, sicut caput capillos generat, quibus ornatur et tegitur. Unde Mt. 10, 30 ; Lc. 12, 7. : Capilli capitis vestri numerati sunt. Inde Nazarei caput non tondent, quia superfluas cogitationes non habent, sanctas autem deponere sanctum, damnum est. in album  lepra alba fuscata et male munda hereticorum conscientia mutatos colorem ipsamque speciem lepre humiliorem cute et carne reliqua  deficiente naturali virtute et apparente infirmitate plaga lepre est et ad arbitrium eius separabitur. Sin autem lucens candor  suspicio peccati fuerit in cute nec humilior carne reliqua  se ipsa  HUMILIOR CARNE etc. Humilior seipso ; unde recte veniam non meretur. Vinci enim ab alio maiori, portabile est ; bonum autem a Deo preceptum non operari – dividit enim Dominus prout vult –, ut seipso quispiam deterior fiat, hoc importabile est. et pili  cogitationes coloris pristini  prioris modi recludet  probationis et emendationis causa  non removebit quamvis peccatum in suspicione venit eum sacerdos septem diebus  RECLUDET EUM . Secundo recluditur ut studiose inspiciatur, et duplici probatione {t. 1 : Erfurt, f. 119vb ; facsim., p. 240b} transacta districtum iudicium fiat. Manifestum enim erat peccatum sacerdoti, sed animum consentire passioni nesciebat, sed coniiciebat : ideo iterum inspiciebat. Hinc Dominus post negationem, animum Petri quomodo se habeat tercio interrogat, ut non cito iudicemus, sed frequenter inquiramus. Septem diebus recluditur . Septe narius enim presentis vite plenitudinem signat, que s eptem diebus agitur, quo completo, peccatum et servitium cessabit. Unde sept ima in divinis Scripturis requies nominatur. et considerabit die septimo et siquidem lepra  spiritus spiritus] coniec., spiritū Rusch ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra  iniquitate qua obscuramur in mente et non creverit in cute mundabit eum  quasi medicus  MUNDABIT EUM . Sic Paulus eum qui in Corintho fornicatus est, quia manifesta erat passio, a sanctorum tabernaculo removit, et Satane tradidit; quem cum inspexisset secundo et penitere vidisset, suscipi iussit. quia scabies est lavabit lavabit] lavabitque Weber  baptismo vel penitentia homo vestimenta sua et mundus erit quod si postquam a sacerdote  cui non est absconditum peccatum visus est et redditus munditie iterum lepra creverit adducetur ad eum et immunditie condemnabitur plaga lepre si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem et videbit eum cumque color albus in cute fuerit  manifesta prevaricatio  CUMQUE COLOR ALBUS etc. Manifesta transgressio littere legis que propria Iudeis sicut in sacrificiis et purgationibus, et in huiusmodi. Est enim et communis gentibus de adulterio, rapina, avaricia et similibus. et capillorum mutaverit mutaverit] mutarit Weber aspectum  ex studio animi gesta ipsa quoque caro viva apparuerit  quia in aliquo legem offendit lepra vetustissima iudicabitur  quia consenescit peccato nec corripitur, quia in se continuam rixam gerit, dum partim legem defendit, partim despicit. atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue immunditie immunditie ΛHL ΣOM B A T ΦGRAZ*VP ΘM² X ΠC Cor2 (antiqui) Cor3 (ali i), Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] inmunditieque pollutus est Cor1 Cor3 (LXX quia pollutus est ), inmundicitiae P, immunditia Cor1+3 (Rabanus) Weber est.   Contaminatum ostendet, non recludet , quia manifesta immunditia est . Sin autem effloruerit  per totum discurrens lepra  prevaricatio legis in cute  quia sabbati circumcisionis vel talium transgressio : littera enim exteriorem coercet hominem, animam non ledit.  SIN AUTEM EFFLORUERIT. HESYCHIUS. Ostendit Iudaicum populum partim leprosum, ut in parte transgressorem legis, unde eum sacerdos expellit tanquam immundum. Sed toto corpore leprosum Gentilem, qui totam transgreditur legem, non expellit, sed eum mundum iudicat, quia legis iugo subiectus non erat.  HIERONYMUS. Sin autem effloruerit etc. In hac lepra quasi florenti et alba, diversa crimina designat. Quia cum mundialis vite voluptas quasi candida estimatur et florens, tunc grave viciorum contagium grassatur in corpore : nam aut avaricie aut libidinis patescunt macule. Sed avaricie crimen facile potest resecari. Unde Lc. 11, 41. : Date elemosinam, et omnia munda erunt vobis. Libido quoque ieiuniis et abstinentia mundatur. Sed omnibus per sacerdotem medela adhibeatur. Alia enim sacrificiorum oblationibus emundatur. Alia est que facilius, alia que extra castra posita mundatur, alia que omnino non mundatur. et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes  ut omnino quis a legis littera recedat a capite usque ad pedes , id est a primo usque ad ultimum mandatum quicquid sub aspectu oculorum cadit. Considerabit eum sacerdos  Christus cui placet et teneri a a] om. Weber lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem  claritatem Evangelice conversationis, secundum illud Mt. 5, 16. : « Luceat lux vestra coram hominibus ». versa sit et idcirco homo mundus erit.  relictis sordibus legis Quando vero caro vivens in eo apparuerit,  CARO VIVENS etc. Iudaicum mandatum quod vivere dicitur quantum ad mandatum, vel quia bene intellectum affert vitam. tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter immundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergitur aspergitur] aspergatur Weber immunda est  CARO ENIM VIVA SI LEPRA etc. ISIDORUS. In carne viva lepram gestat, qui de anima que vita carnis est aliquid falsum existimat, sicut Luciferiani qui dicunt animam de carnis substantia propagatam, et Arabici qui animam cum corpore mori putant. quod si rursum {t. 1 : Erfurt, f. 120ra ; facsim., p. 241a} versa fuerit in alborem  in spiritualem intellectum et totum hominem operuerit  ut nihil retineat carnalis legis considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet caro autem autem] om. Weber et cutis in qua ulcus  peccatum natum est et sanatum  per penitentiam et in loco ulceris  actione vel consilio quo peccatum geritur cicatrix apparuerit   {t. 1 : Erfurt, f. 120ra ; facsim., p. 241a} CICATRIX etc. ISIDORUS. In cicatrice sanati vulneris lepram portant, qui post agnitionem fidei et medicinam Dei quam in Christo suscipiunt, rursus aliquod indicium erroris aut perfidie veteris dogmatis ostendunt. alba sive subrufa  secta peccati  lucida et manifesta  ALBA. Quia ex vulnere legalis transgressionis : lex enim alba , et a sole iustitie non calefacta.  SUBRUFA. Quia de prevaricatione evangelica, sicut idolotitum sanguinem vel suffocatum comedere; utrunque autem fit contra Christum, cuius est Lex et Evangelium. ducetur ducetur] adducetur Weber homo ad sacerdotem qui cum viderit locum lepre humiliorem carne reliqua  id est mentem se ipsa humiliorem vel inferiorem et pilos versos in candorem  id est manifeste animum ad maliciam mutatum contaminabit eum plaga enim lepre orta est in ulcere  CONTAMINABIT. Quia in habitu est peccatum, et anime mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit. quod si pilus  penitentis coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus  quibus suspicio definiatur et siquidem creverit  vel : effloruerit  id est : peccatum suum predicaverit et multiplicaverit adiudicabit eum lepre.  immundicie que crevit posteriori actione Sin autem steterit in loco suo,  ut nihil amplius peccet super hoc quod penitet ulceris est cicatrix  que ostendit quod passus est non quod patiatur ; unde Raab adhuc vocatur meretrix, Paulus persecutor. et homo mundus erit. Caro autem autem] om. Weber et cutis quam ignis  invidie exusserit exusserit] exuserit Weber et sanata albam  per penitentiam sive rufam habuerit cicatricem,  ex iracundia et homicidio  CARO AUTEM etc. Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adiicit, alteram quippe passionem, sed eandem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua egritudine neglecte carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostre est voluptas, ebrietas, castrimargia et huiusmodi, que luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga maiori, id est exustione ignis. De quo dicitur : Ignis adversarios consumet. considerabit eam sacerdos et ecce si si] om. Weber versa est in alborem et locus eius reliqua cute est est] om. Weber humilior contaminabit eum   contaminatum iudicabit quia plaga lepre in cicatrice  QUIA PLAGA LEPRE IN CICATRICE. In cicatrice exustionis lepram habent Manichei qui in abstinentie cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem, non mundiciam inde, sed lepram gignunt. orta est quod si pilorum color non fuerit immutatus  id est : si non redierit ad iniquitatem nec humilior plaga carne reliqua et ipsa lepre species fuerit subobscura recludet eum septem diebus et die septimo contemplabitur si creverit  posteriori actione {t. 1 : Erfurt, f. 120rb ; facsim., p. 241b} interim interim] in cute Weber lepra contaminabit eum   contaminatum iudicabit sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga combustionis est et idcirco mundabitur   mundus iudicabitur quia cicatrix est combusture. Vir sive mulier  VIR SIVE MULIER . Qui scilicet in divinitate errat sicut heretici, qui non solum Patrem factorem mundi negant, sed etiam actorem malorum affirmant, ut Manicheus. in cuius capite  Christo quem perfecti viri etas decoravit vel barba  VEL BARBA. ISIDORUS. In barba lepram gerunt, qui de apostolis et discipulis Christi perverse sentiunt et falsa predicare confingunt : barba enim est ornamentum viri, et apostoli doctores corporis Christi. germinarit lepra videbit eos sacerdos  ISIDORUS. Sex species lepre invenimus legislatorem posuisse. Prima est capitis et barbe. Secunda clavicii et recalvationis. Tercia carnis et cutis. Quarta cutis et corporis et cicatricis albe cum rubore. Quinta ulceris et cicatricis. Sexta ulceris in capite. In capite lepram portat, qui in divinitate Patris, vel in capite ipso quod est Christo peccat. Caput enim Christi Deus, caput viri Christus Cf. 1Cor. 11, 3.. Hanc portant Iudei Valentiniani, qui in calvaria quoque lepram gerunt, quia erroris suis perfidiam aperta pravitate defendunt.  ISIDORUS. Diversos colores lepre supponit, pallidam, rubeam et albam, lividam, nigram, et florescentem. Pallida imbecillem et fragilem fidem notat, cum quis, perdito colore integre sanitatis, languescit infirmitate erroris. Rubea mentem ostendit infectam cruore homicidii. Alba hereticos qui se mundos {t. 1 : Erfurt, f. 120rb ; facsim., p. 241b} appellant, vel qui de falsis virtutibus gloriantur. Livida invidiam. Nigra fumo idolatrie denigratam conscientiam. Florescens toto corpore significat avariciam que omne genus hominum, quasi corpus totum, commaculat. Est autem et lepra que habet ruborem cum pallore, iracundiam scilicet et furorem cum mentis imbecillitate. Quidam enim pusillanimes leviter irascuntur, peierant, mentiuntur. Pallor autem linguam mendacem significat et imbecillitatem. et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua,  miserior presumptio ex blasphemia et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbe est  id est : si modicum ad blasphemiam animum intenderit, sic pilus subtilis nec florescit sed flave scit. Sin autem viderit et locum macule equalem  ut non exiberet temeraria impietas vicine carni,  quia sepe contingit contra voluntatem loqui impia et capillum nigrum : recludet eum eum] eos Weber septem diebus,  RECLUDET EUM etc. Non tam pro pena quam districte probationis causa : tempus enim in omnibus servandum, districtius in his quorum lingua circa divinitatem se effrenat. et die septimo intuebitur si non creverit macula  impietas et capillus sui coloris est et locus plage carni relique equalis  Non potest scilicet cognosci cogitatio utrum sponte an econtra egerit impie. radetur homo absque loco macule  id est, alia verba considerentur : ut possit cognosci utrum per surreptionem sicut solet, an maligne et impie locutus sit. et includetur septem diebus aliis si die septimo visa fuerit stetisse plaga  impietas in loco suo  SI DIE SEPTIMO . Quia verbum in quo delinquitur, si semel negat qui peccavit, diiudicari non oportet : quis enim reum iudicat, qui quod confessus est lingua voluntate se protulisse negat ? nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque  per penitentiam vestibus suis suis Rusch ] om. Weber  quia stolam baptismatis polluit mundus erit  LOTISQUE VESTIBUS MUNDUS ERIT etc. HIERONYMUS. Alia ante baptismum commissa, in baptismo diluuntur. Alia post bapstismum perpetrantur, que sive graviora sive minora sint, visus tamen emundat sacerdotis : quod enim modicum est a sacerdote venia relaxari potest Que graviora sunt, disciplina ecclesiastica et oratione sunt purganda. Que insanabilia sunt, Deo iudici reservantur. Inde est quod unusquisque secundum quod habet iubetur pro emundatione sua offerre, id est secundum quod se deliquisse cognoscit, prout potuerit, satisfacere non cesset. Est lepra que omnino mundari non postest, et ideo extra castra pellenda. Hoc est crimen blasphemie, quod in Spiritum sanctum committitur, de quo dicitur Cf. Lc. 12, 10  ; Mc. 3, 29  ; Mt. 12, 32 . :"Qui peccavit in Spiritum sanctum, non remittetur ei" etc. sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute  ut rursus impie loquatur non queret amplius utrum capillus  quo animo impia sit locutus in flavum sit colorem sit colorem] inv. Weber commutatus quia aperte immundus est  quia rediit ad vomitum Cf. Prv. 26, 11. porro si steterit macula et capilli nigri fuerint  ut de mente exeat luctus, sicut de capite capillus noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum  CAPILLI NIGRI. Id est : si luxerit impietatem suam, et veram egerit penitentiam : lugentes enim et penitentes nigro habitu deformantur. vir et mulier in cuius {t. 1 : Erfurt, f. 120va ; facsim., p. 242a} cute candor apparuerit  quia hec plaga non pervenit ad animam intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem  ignorantiam legalium lucere in cute sciat non esse lepram  quia hec non sunt data in iustificationem sed in servitutem sed maculam coloris candidi et hominem mundum  VIR SIVE MULIER etc. HESYCHIUS. In prevaricatione divini dogmatis, maxima disctinctione usus temperatius agit loquens de Iudaice legis dogmatibus, cuius transgressionem subobscurum alborem dicit et lucentem . Sicut ergo transgressionem legalis littere albam cicatricem dicimus, sic eius ignorantiam subobscurum alborem dicamus, non omnino scilicet neque que communia sunt cum Evangelica lege vel naturali. Hec enim venialia non sunt, sed quorundam partialium parvorumque mandatorum, velut de mundatione menstrue, de oblatione puerpere : hanc ergo ignorantiam quasi cicatricem parvam subobscurum alborem vocavit ; qui talis ignorantie est, non habet mundari. Hec enim non ad iustitiam pertinent. Unde dedit eis Deus precepta non bona, et iustitias in quibus non vivant Ez. 20, 25.. vir de cuius capite  mente capilli fluunt  cogitationes rarescunt calvus ac mundus est  sine duplicitate fraudis   {t. 1 : Erfurt, f. 120va ; facsim., p. 242a} CALVUS AC MUNDUS. Simplex, non stultus : nemo enim est cui saltem pauci non remaneant capilli. et si a fronte ceciderint pili recalvaster  id est : Si in parte anteriori per simplicitatem gloriam virtutum prodiderit quas melius fuit abscondi, tolerabilis passio est et proxima venie. et mundus est  scilicet si ex simplicitate peccat sin autem in calvitio  omnimoda simplicitate sive in recalvatione  particulari albus  quia contra regulam legis vel rufus  quia contra Evangelium color fuerit exortus et hoc sacerdos viderit condemnabit eum  Nemo enim tam simplex qui non noverit malum. haud dubio  vel : dubie lepra est dubio lepra est] dubie lepre Weber  vel : pre  ; et vacat est que orta est in calvitio  simplicitatis quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis habebit vestimenta dissuta  quia virtutes dissolute et et] om. Weber caput nudum  quia galeam salutis amisit os veste contectum  ne fetorem peccati loquendo diffundat, ne docere presumat  QUICUMQUE ERGO etc. ISIDORUS. Heretici ab Ecclesia eiciuntur donec purgentur. Dissutis tunicis, id est manifestatis secretis, sedere iubentur. Capite nudato , ut nuditas eorum a cunctis videatur. Ore clauso, ne ulterius impia loquantur. contaminatum ac sordidum se clamabit  intentione cordis  peccatum confitendo omni tempore quo leprosus est et immundus solus habitabit extra castra  ut confundatur, et ne tabes in alios diffundat ; unde Mt. 18, 17. : « Sit tibi sicut ethnicus et publicanus ».  HABITABIT EXTRA CASTRA. Sic Iohannes intelligibilem leprosum ab intelligibili habitaculo excludit 2Io. 1, 10. : Qui hanc doctrinam non affert, non recipiatis eum in domum, et Ave ei non dixeritis.  HESYCHIUS. Ridicula sunt hec secundum litteram interpretata, ut quid enim de castris eicitur leprosus , qui magis solacio indiget et misericordia. Quia miser, cur vestimenta eius dissuuntur , et caput nudatur , os velatur ? Sed Caput leprosus peccator est, cuius dissoluta vestimenta virtutes anime significant dissolutas, que eam ab estu geluque peccati custodire poterant. nudatur , quia gale a salutis amittitur. Os contegitur , ne loquendo odor horrendus diffundatur, nec docere alios presumat, cuius apparet stulticia, ne dicatur ei Rm. 2, 21. : « Qui predicas non furandum, furaris » ; « Peccatori dixit Deus : Quare tu enarras iustitias meas ?  Ps. 49, 16.» etc. vestis  corpus  vestimenta anime semper oportet esse munda ; unde Salomon Qo. 9, 8. : « Omni tempore sint vestimenta tua candida ». lanea  que utilior sive linea  que minus que lepram habuerit in stamine  anima  divina gratia  IN STAMINE etc. HIERONYMUS. Stamen anima est, que cum tentationis fuso in filorum tenuitatem torquetur, firmioris virtutis soliditate constringitur. Stat ergo anima ut stamen erecta, corporis sensus subiacet ut trama : alia sunt corporis, alia anime peccata. atque sub tegmine sub tegmine] subtemine Weber  sensu corporis  intentione nostra  VESTIS LANEA etc. HESYCHIUS. Lanea , preciosa et animam calefacientia ; linea vilia et parum calida. Lanea virginitas. Linea coniugalis castitas. Lanea  : mundo abrenuntiare, in heremo philosophari, pro veritate usque ad mortem certare. Linea  : possessionis largitas, in civilitate honestas vel modestia. Unde Prv. 31, 13. : « Quesivit lanam et linum » etc. Et Prv. 31, 22. : « Stragulatam vestem fecit sibi » etc. E stamine vero et subtegmine vestes sunt. Subtegmen  : intentio nostra. Stat enim Dei gratia cui intexatur intentio nostra, ut fiat vestis preciosa, virtutes scilicet et bona opera. aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est  HESYCHIUS. Qui solam litteram attendunt, mirantur quare de stamine et subtegmine legislator loquatur, et ea que edificare possunt relinquantur, dicentes : Quid stamen aut subtegmen aut huiusmodi lepra ad anime edificationem pertinent aut nocent ? Queramus ergo fructum intelligentie qui latet sub foliis vinee. In tantum enim legislator nos excolit, sed et de ea que circa virtutes evenire consuevit.   Lepra in veste linea  : perversitas morum in mente amara, unde quidam {t. 1 : Erfurt, f. 120vb ; facsim., p. 242b} quasi per iustitiam seviunt, et peccatorem plus ad desperationem quam ad sanitatem trahunt. Lepra in veste lanea significat illos qui pro adulatione delinquentes corrigere nolunt, sed consentiunt, vel qui molliter vivunt. Lepra in stamine  : sicut stamen textrinum opus, sic anima sustentat corpus. Lepra in subtegmine  : peccata que per corpus committuntur : anima enim in corpore velut stamen in subtegmine . Pellis exterior est carnalis conversatio, unde primis parentibus post peccatum tunicas pelli ceas fecit Dominus. Lepra in pelle  : malum exemplum in conversatione huius vite.  PELLIS VEL QUIDQUID etc. Tentatio tribulationis que hominem mortificat, sed sicut ex pelle mortua fit utensile aliquod, sic ex mortificatis, patientia, humilitas, et probatio conficitur . Prohibet ergo in perfecta virtute (que est vestimentum) magna vel mediocri (quod est laneum vel lineum ), maculam inveniri albam aut rufam, in stamine et in subtegmine , tentationes quoque sine his nos sustinere desiderat. Si tale quipiam contigerit, sacerdos inspiciat, nec mox repellat, nec superbe ex suspitione immunda decernat, nec sicut munda temere suscipiat. si alba vel vel] aut Weber rufa macula fuerit  SI ALBA etc. Septuaginta : Viridans atque flamascens, id est superbia que ad modicum floret. Unde Ps. 36, 2. : Sicut olera herbarum cito decident, aut cenodoxia. Vult enim Christus virtutes esse sine vana gloria. infecta lepra reputabitur  non : iudicabitur {t. 1 : Erfurt, f. 120vb ; facsim., p. 242b} ostendeturque sacerdoti qui consideratam recludet septem diebus  nihil superbe, nihil indiscrete agens et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse deprehenderit crevisse] inv. Weber lepra perseverans erit erit] est Weber pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa et idcirco comburetur  in futuro iudicio  futuro tempore innuit flammis  significantibus flamas gehenne quod si eam viderit non crevisse precipiet et lavabunt  per penitentiam id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis  post ablutionem  ut deprehendat, si macula superbie vel vane glorie permaneat et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam  id est : non transisse ad penitentiam nec tamen crevisse lepram immundum iudicabit et igne comburet  quia non corrigitur eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra sin autem obscurior  incerta scilicet et dubia lepra fuerit locus lepre postquam vestis est lota abrumpet eum  ABRUMPET EUM. Per penitentiam abscidet passionem ; superbia abrumpitur, admota humilitate ; vana gloria, amota adulatione, et vana laude. et a solido dividet  a vestimento virtutis solide Quod si ultra  post ablutionem et penitentiam apparuerit in his locis que prius immaculata erant,  vestimentis, stamine, et aliis predictis lepra volatilis et vaga : debet igne  gehenne comburi.  LEPRA VOLATILIS ET VAGA etc. Aliquando nos mala egisse cognoscimus et vitamus. Sed ipsa culpa in aliis actibus surrepit, que nos in aliis tenuit. Sunt enim qui carnali immuncie subiecti ad se redeunt, reatum agnoscunt, et cum se correxerint, de bono castitatis elevantur, et quos immundicia operis tenebat in corpore, immundiciam elationis tenet in mente. Lepra enim volatilis non plene vestimentum deseruit, sed locum mutavit. Vestimentum vero Ecclesie quisque fidelis. Sic qui divitiis superbit, correctus pauperibus omnia distribuit, sed et inde in corde elationem sumit, et lepra volatilis locum mutavit. Alius sepe immoderatis verbis, et inepte leticie deditus a predicatore corripitur, et dum vult esse gravis et immoderate a gaudio constringitur, iracundus efficitur. Vicium ergo inepte leticie per immoderatam continentiam ad iracundie vicium transit. si cessaverit lavabit  Semel enim mundatus iterum vult lavari, ut videatur mundari. ea que pura sunt secundo  secunda penitentia et munda erunt ista est lex lepre vestimenti lanei et linei staminis atque subtegminis subtegminis] subteminis Weber omnisque supellectilis pellicee pellicee] pellicie Weber quomodo mundari debeat vel contaminari. Capitulum 14 Locutus Locutus] Locutusque Weber est  LOCUTUS EST. Quia maculas inter virtutes suborientes purificare docuit, quomodo leprosus curetur subiungit, ubi ostendit quia de lepra anime superius egit. {t. 1 : Erfurt, f. 121ra ; facsim., p. 243a} Dominus ad Moysen  solum dicens : Hic est ritus leprosi  simpliciter   {t. 1 : Erfurt, f. 121ra ; facsim., p. 243a} LOCUTUS EST DOMINUS AD MOYSEN. Nota quia soli Moysi, non etiam Aaron que de mundationibus sunt loquitur. Precipue enim Christum significat qui omnem lepram solus emundat. Hic enim non de speciali, sed de generali lepra agitur ; unde simpliciter ait : Hic est ritus leprosi  ; ipse enim omnem peccatum curavit. quando mundandus est adducetur ad sacerdotem  Christum qui egressus de de] e Weber castris  Christus ad nos venit qui extra castra eramus cum invenerit lepram esse mundatam  nos scilicet mundatos ab errore, id est paratos mundari precipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos  DUOS PASSERES. Divinitatem scilicet et humanitatem Christi. Que munda, quia peccatum non habuit, et viva , quia ex peccato non fuit obnoxia morti. quos vesci licitum est  QUOS VESCI etc. Quia Io. 1, 14. : « Verbum caro factum est », et Cf. Io. 6, 54. : Nisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis. et lignum cedrinum  LIGNUM CEDRINUM. Crucem que contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis. vermiculumque  incorruptam mentem et stabilem fidem  VERMICULUM. Septuaginta : Coccinum tortum, passionem scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate et impassibilitate contextum. et hyssopum  orationem sanctorum  HYSOPUM. Gratiam Spiritus sancti que nostre emundationi cooperatur. Unde Ps. 50, 9. : « Asperges me hysopo, et mundabor » etc. et unum e passeribus  quod scilicet pass ibile est et occidi potest immolari iubebit in vase fictili  pro nobis qui de lucto facti super aquas viventes  SUPER AQUAS etc. Baptismatis. Quicumque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptisati sumus Rm. 6, 3.. alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco  martirio et hyssopo tinget in sanguine passeris immolati  TINGET IN SANGUINE etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur , quia non in hominis tantum passione, sed Dei et hominis baptisamur. quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur  SEPTIES . Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio. Vel ut purgetur anima a septem demonibus. et dimittet passerem  divinitatem im pass ibilem  ET DIMITTET PASSEREM . Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus. vivum ut in agrum  latitudinem contemplationis avolet cumque laverit  penitentia homo vestimenta sua  VESTIMENTA . Opera, et si quas virtutes habuerit, quia et has peccatum polluit. radet omnes pilos corporis  cogitationes que omnes erant immunde et lavabitur aqua  lacrimarum vel baptismi purificatusque  PURIFICATUSQUE. Vere ; superius tamen dictum est lepram mundatam, sed sic intelligendum est mundari aptam. ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat  quia paulatim ad meliora provehitur extra tabernaculum suum  in quo cenat cum Deo sicut sponsa cum sponso  misteriorum adeptionem  EXTRA TABERNACULUM. Consortium sanctorum,a quo excluduntur peccatores. Unde 1Cor. 5, 11. : Cum huiuscemodi nec cibum sumere. septem diebus et die septimo radat capillos capitis  CAPILLOS . Cogitationes que ornatum homini ut rationali et multa disceptanti prebent sicut capilli capitis . barbamque  que discretionem continet : barba enim inter utrumque sexum discretio est. et supercilia  ET SUPERCILIA. Que hominem contemplativum de sublimibus et divinioribus constituunt, quod supercilia in altioribus sita significant. ac totius corporis pilos  TOTIUS CORPORIS etc. Etiam verendarum partium, ut nulla remaneat veterum cogitationum, ut totus novus et quasi modo genitus veterem hominem exuat, novum induat. Quomodo enim rasis pilis succedunt novi, sic nove cogitationes ad meliora pullulant veteribus rasis . et lotis  penitentia, non baptimo : « Unus » enim « Dominus, una fides, unum baptisma » Eph. 4, 5.. rursum vestibus et corpore die octavo  DIE OCTAVO . Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, que patriarcha Iacob vidit occurrentibus sibi angelis. Unde locum castra Dei appellavit Cf. Gn. 32, 2..  Postquam prima die qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad emundationem {t. 1 : Erfurt, f. 121rb ; facsim., p. 243b} leprosi precepit, octava die alia sacrificia substituit. Hec enim eandem vim habent quam prima, quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est que subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum, summopere vitandum ostendit, quod tantum tam diligenter purgari precipit. assumet duos agnos immaculatos,  Unde Ex. 12, 5. : « Erit agnus absque macula, masculus, anniculus ».  AGNOS IMMACULATOS etc. Omnia hec figurant sacrificia Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit.  HIERONYMUS. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari : primo enim venit et passus est. Secundo in gloria venturus est. {t. 1 : Erfurt, f. 121rb ; facsim., p. 243b} et ovem anniculam  ANNICULAM. Anniculum iubet esse sacrificium tanquam perfectum : perfecta enim in predictis animalibus annicula sunt. Unde et tunc generationi apta sunt. absque macula, et tres decimas  ET TRES DECIMAS. Qui enim mundatur in sacrificium Unigeniti, debet fide Trinitatis signari, tres decimas , scilicet in Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem : denarius enim perfectus est. simile  SIMILE. Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis. Unde in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizamur, dum in morte Christi baptizamur. in sacrificium, que conspersa sit oleo  quia misericorditer pro nobis passus est  ISIDORUS. Est lepra peccati que sacrificiorum oblationibus mundatur, id est corde contrito et humiliato ; est idolatrie que aqua baptismi diluitur ; est hereticorum qui septem diebus extra castra arcentur, ut per septiformi Spiritus agnitionem purgentur ; est lepra que visu sacerdotis aufert per doctrinam. Que vero omnino mundari non potest, eorum scilicet qui in Spiritum sanctum peccant et nolunt penitere et consequi veniam. et seorsum olei sextarium  Septuaginta : cotilam  quia fides ex misericordia Dei est et gratia  OLEI SEXTARIUM. Quia fide intelligitur et agitur unumquodque predictorum. Sextarius nanque mensura est, nec plus nec minus capiens : quod enim plus est effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostre mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur : quod enim plus est aut minus, extra fidem est.  OLEI SEXTARIUM. Pinguedinem Dei misericordiam et gratiam, et si clarissimam sanctimonie faciem preferre non valuit, lucernam fidei non extinguat. cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et hec omnia coram Domino  quia ad ingressum scientie Dei, qui mundatur adducitur in ostio tabernaculi testimonii tollet agnum  Christum et offeret eum pro delicto  illius cuius aures leprose olei olei] oleique Weber sextarium et oblatis ante Dominum omnibus immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem  verum pertinet hostia que que] om. Weber sancta sanctorum est assumensque sacerdos de sanguine hostie que immolata est pro delicto ponet supra supra] super Weber extremum  SUPRA EXTREMUM . Ut auditum muniat et cautum reddat, ne amplius vocem serpentis audiat. auricule dextere eius qui mundatur et super pollices manus dextere et pedis  ET PEDIS. Ut in conspectu Dei motio nostra et via dirigatur. His enim supradictis custoditis per sanguinem agni et fidem eius qui nobis per misericordiam et compassionem ipsius donatur, intelligibilis lepra fugatur. et de olei sextario mittet in manum suam sinistram tingetque digitum dextrum in eo et asperget septies  ET ASPERGET SEPTIES. Presumit talis sacerdos apud Deum, quoniam mundare et dimittere potuerit ; unde septies aspergit , quia numerus est remissionis et gratie. contra Dominum quod autem reliquum est olei in leva manu  sicut supradictum est fundet super extremum auricule dextere eius qui mundatur  QUOD AUTEM RELIQUUM etc. Ut fides sacerdotis in operibus ostendatur. Non enim {t. 1 : Erfurt, f. 121va ; facsim., p. 244a} aliter vim suam exerit, nisi manu assumpta, id est actione confirmata et signata. Mittit autem oleum in sinistra manu , et intingit digitum dextrum in oleo , ut per arma iustitie a dextris et a sinistris conversetur, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam. et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto et super caput eius  in capite , totum corpus significat, et Christum Deum eum qui mundatus est hac unctione ostentat rogabitque pro eo coram Domino {t. 1 : Erfurt, f. 121va ; facsim., p. 244a} et faciet sacrificium pro peccato  ET FACIET SACRIFICIUM etc. Per ea que dicta sunt de delictis, possunt ea que pro peccato sunt convinci : vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia. tunc immolabit holocaustum et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur  HOLOCAUSTUM etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et a peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur : tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus : quedam enim a pollutione lepre liberat, alia inducit in castra, alia plenissime mundatos ad altare presentat. quod si pauper  debilis corpore vel animo est et non potest manus eius  cum velit, quia vel senex vel infirmus invenire que dicta sunt,  sacrificia districte penitentie apta assumet agnum  oportet enim penitentem ante omnia benignum esse pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem simile consperse oleo  Qui a malis abstinet, decimam partem simile consperse oleo habet.  Christi theologiam qui misericorditer nostre contemperatus est carni. in sacrificium et olei sextarium  fidem duosque turtures sive duos pullos columbe  Hec facile reperiuntur.  continentiam  Legis meditationem : hec et corpus et animam a terrenis retrahunt operibus, sicut ea que in districta penitentia aguntur ; unde pro illis inducuntur. quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum offeretque ea die octavo purificationis sue sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino  QUOD SI PAUPER EST etc. HIERONYMUS. Si divitias celestium chrismatum non habet (verbi gratia), si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum, si martirii non potuit portare tropheum, se saltem servet invictum.  QUOD SI PAUPER EST etc. Mirabiliter condescendit, veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia precipit, ne obstupescat si maiora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam unde emat agnum aut columbam aut turturem ? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, maliciam; penitentiam, emundationem intelligamus. Penitentie sunt opera necessaria, que valeant delere peccata. UndeLc. 3, 8. : Facite fructus dignos penitentie. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio penitentie. Exigit enim orationem assiduam, elemosinam, vigilias, sacrum ieiunium, et ut possit dicerePs. 41, 4. : Facte sunt lacrime mee panes die ac nocte. EtPs. 6, 7. : « Lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis » etc. EtPs. 101, 10. : « Cinerem tanquam panem manducabam » etc. Ignoscit his qui volunt sed non possunt, aliam viam penitentie, id est alia sacrificiorum genera, exquirit. qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul immolatoque agno,  coram Domino de sanguine eius ponet super extremum auricule  ut sit mundus auditus dextere illius qui mundatur et super pollices manus  ut sint opera munda eius ac pedis dextri  ne gradiatur ad malum olei vero partem mittat mittat] mittet Weber in manum suam sinistram in quo tingens digitum manus dextere manus dextere] inv. Weber asperget septies  ut recipiat Spiritum sanctum vel ut eiciantur septem demonia contra Dominum tangetque extremum auricule dextere auricole dextere] inv. Weber illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto  PONET SUPER EXTREMUM etc. ORIGENES. Vides quomodo ultime et summe {t. 1 : Erfurt, f. 121vb ; facsim., p. 244b} purificationis est aurem purificari, ut purus et mundus servetur auditus. Et manum dextram , ut munda sint opera nullis sordibus admixta. Et pedes , ut ad opus bonum tantummodo dirigantur, nec ultra lapsum iuventutis incurrant. Septies aspergit sacerdos contra Dominum ex oleo  : post omnia enim que pro purificatione celebrata sunt, postquam conversus et reconciliatus est Deo, post immolatas hostias ordinis erat ut virtus in eum septem plicis Spiritus intraret, secundum illud Ps. 50, 14. : « Redde michi leticiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me ». Vel quoniam peccatorum corda Dominus in Evangelio testatur a septem demonibus obsideri, competenter septies ante Dominum in purificatione respergit, ut expulsio septem spirituum malignorum de purificati corde septies excusso digitis oleo declaretur. Sic ergo conversis a peccato purificatio per omnia supradicta datur ; datur autem donum gratie Spiritus que per olei imaginem designatur, ut non solum purificationem consequatur qui convertitur a peccato, sed Sancto Spiritu repletus priorem stolam et anulum recipiat, et per omnia Patri Filius reparetur. reliquam autem partem olei que est in sinistra manu mittet super caput purificati ut {t. 1 : Erfurt, f. 121vb ; facsim., p. 244b} placet pro eo Dominum et turturem sive pullum columbe offeret unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui. locutusque locutusque] locutus Weber est Dominus ad Moysen  Legem et Aaron  Prophetas  quia hec ad utrosque pertinent dicens : Cum ingressi fueritis terram Chanaan  gentium que Abrae promisse sunt, secundum illud Gn. 17, 5. : Patrem multarum gentium posui te etc. quam ego dabo vobis in possessionem  predicantibus Legem et prophetiam, sicut apostolis qui docuerunt gentes si fuerit plaga lepre in edibus  domesticis ecclesiis  congregationibus hereticorum ibit cuius est domus nuntians  sicut Nimpha vel Priscilla sacerdoti  Petro vel Paulo qui possit iudicare peccata et dicet quasi plaga lepre  impie doctrine videtur mihi esse in domo  Ecclesia mea  CHANAAN . HESYCHIUS. Terra Chananeorum Abrae promissa est, quam possidebant septem gentes immundos spiritus significantes. De quibus dicitur Cf. Mt. 12, 45 ; Lc. 11, 26. : Assumit septem spiritus nequiores se, et inhabitant ibi. Possident terram Abrae gentes que erant ei promisse, cui dictum est Gn. 17, 5 ; Rm. 4, 17. : Patrem multarum gentium posui te. Quando ergo Moyses et Aaron, id est Lex et Prophete, ingrediuntur inter gentes, expellit Deus per eos Chananeos intelligibiles, et dat eis terram in hereditatem, ut ibi regnet Lex et Prophetia, et qui predicant ea. Tunc vadit cuius domus est et annunciat sacerdoti quia lepra videtur esse in domo sua. Tales domus sunt domestice ecclesie singulorum. Unde Paulus 1Cor. 16, 19. : Salutate Priscillam et Aquilam, et domesticam eorum ecclesiam. Vadit ergo ad sacerdotem qui discretionis habet iudicium. Aliquando enim sacerdos non est, cuius domus est, quod ibi patet Col. 4, 15. : Salutate Nimpham, et domesticam eius ecclesiam. at ille precipiet ut efferantur efferantur] efferant Weber universa de domo priusquam ingrediatur eam  id est : Recedeant qui in domo erant et se a malo illo immunes ostendant, ne participes pene fiant ; hoc est enim quod ait Lv. 14, 36. : « Ne immunda fiant omnia que in domo sunt ». ut ut] et Weber videat utrum lepra sit ne immunda fiant omnia que in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram et cum viderit in parietibus  diversis ordinibus quibus Ecclesia sustentatur ; unde Iacobus et Iohannes et Cephas columne dicuntur Ecclesie tanquam ministri sacrorum et doctores. illius quasi valliculas  opinionem scilicet ministrorum viliscentem et ex peccato humiliorem pallore sive rubore  Septuaginta : virore , id est vana gloria, que quasi herba cito vanescit. deformes et humiliores superficie reliqua egredientur egredientur] egredietur Weber ostium domus et statim claudet eam septem diebus  moderata increpatione corrigens ut penitens veniam mereatur et absolvatur  : septe narius enim veniam in sept iformi Spiritu significat. reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram  dogmata impietatis iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem  EXTRA CIVITATEM. Non tantum extra domum, quia de universali Ecclesia sunt eiciendi, que est civitas Dei vivi. in loco immundo  inter hereticos qui omnia impietatis opera vel dogmata recipiunt domum autem ipsam radi  DOMUM AUTEM IPSAM RADI etc. Domum radiunt qui Scripturas intelligunt et {t. 1 : Erfurt, f. 122ra ; facsim., p. 245a} discernunt et quod dolose fuscatum est novacula diiudicaritionis radunt . intrinsecus {t. 1 : Erfurt, f. 122ra ; facsim., p. 245a} per circuitum et spargi pulverem  particularem doctrinam  reliquias, ut nihil omnino remaneat rasure extra urbem  generalem Ecclesiam in loco immundo  inter hereticos, tanquam immunda et ab immundis invecta lapidesque alios  LAPIDESQUE ALIOS . Dogmata veritatis, de quibus dicitur Za. 9, 16. : Lapides vivi volvuntur super terram. Et alibi 1Cor. 3, 12. : Quicumque edificaverit super fundamentum aurum et argentum, et lapides preciosos etc. reponi pro his qui ablati fuerant fuerant] fuerint Weber et luto alio liniri domum  expositione que legem exprimit sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita ingressus sacerdos viderit  non auditu sed inspectione cognoscens reversam lepram et parietes  ministrorum ordines aspersos maculis  REVERSAM LEPRAM, ET PARIETES ASPERSOS MACULIS. Id est : si eiectis pravis dogmatibus, et expositione subtili rursus impietatis doctrina inveniatur aspersa . lepra est perseverans et immunda domus  Odivi ecclesiam malignam Ps. 25, 5.. quam statim destruent  non tantum condemnabunt dogmata, sed ipsos auctores et lapides eius ac ligna  quorum doctrina constitit ipsa ecclesia atque universum pulverem proicient extra oppidum  civitatem sanctam Hierusalem in loco immundo  hereticorum qui intraverit  in quibus communicans domum  conventiculum hereticorum quando clausa est  que pene subiecta est immundus erit usque ad vesperum  penitentiam  « Ad vesperum demorabitur fletus » Ps. 29, 6.. et qui dormierit in ea  in tali doctrina requieverit et comederit  panem luctus  mysteria destructe ecclesie quippiam lavabit  penitentia vel baptismo vestimenta  opera sua quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate  QUOD SI INTROIENS etc. Memento que legeris in mundatione leprosi. Manifeste enim apparet quia ecclesiam hereticorum exprimit, que contra dispensationem incarnationis Christi agit, et ideo ad domum mundandam talia sacrificia adiicit, in quibus mysteria carnis et passionis Christi possunt exprimi, et peccata in se commissa sanare. et ad ad] in Weber purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et passerem vivum et tinget tinget] intinguet Weber omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo {t. 1 : Erfurt, f. 122rb ; facsim., p. 245b} et iure mundabitur ista est lex omnis lepre et percussure  recapitulatio  genus preponit  ISTA EST LEX. Quia late leges lepre exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit. lepre  impie doctrine que peior est omnibus vestimentorum vestimentorum] vestium Weber  virtutum et domorum  ecclesiarum cicatricis et erumpentium papularum lucentis macule et in varias species coloribus immutatis  LEPRE. Impie doctrine, que contingit etiam laycis, ideo additum est : Vir aut mulier in quo fuerit plaga lepre etc. Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post hec, lepram que est in virtutibus posuit : hec enim sunt anime vestimenta . Inde que est scilicet in Ecclesie doctoribus, qui sunt parietes domus . Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit, lepram veram describens, eam que est in peccatis vel in dubiis vel manifestis. ut possit scire scire] sciri Weber quo tempore mundum quid  quando ignoranter peccatur ; unde Io. 9, 41. : « Si ceci essetis, peccatum non haberetis ». vel immundum sit.  quando scienter peccatur. Capitulum 15 Locutus Locutus] Locutusque Weber est Dominus ad Moysen et Aaron dicens : Loquimini filiis Israel et dicite eis : Vir  qui fortis debet esse qui patitur fluxum seminis  superfluitatem verbi  VIR QUI PATITUR etc. SEPTUAGINTA sic : Viro viro cui factus fuerit etc. Quotiens aliquid legislator duplicat, quantum inde sollicitus sit monstrat, ut nemo illud mandatum pretereat. Sicut ibi : Homo, homo de filiis Israel etc. Notandum autem quod dicit viro viro , non ‘homini homini’, fortitudinem significat in eo qui legem precipit. Viri enim appellantur perfecti. Unde Salomon Prv. 20, 6. : Virum autem perfectum quis inveniet. Et Paulus Eph. 4, 13. : Donec occurramus in virum perfectum etc. immundus erit  qui in multiloquio non deerit peccatum et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula  cum frequenter pravitati sensus et effusioni verborum operam dederit adheserit  semen carni illius atque concreverit fedus humor.     {t. 1 : Erfurt, f. 122rb ; facsim., p. 245b} GREGORIUS. VIR QUI PATITUR etc. Quid est sermo nisi semen  ? Qui dum ordinate mittitur, audientis mens quasi concipientis uterus ad boni operis prolem fecundatur. Si importune polluens emittentem generandi perdit virtutem. Semen incompetenter fluens corporis membra inquinat, cum sermo per quem in audientibus nasci scientia debuit, si inordinate prodeat etiam que recte senserit fedat. Immundus est ergo qui hunc fluxum patitur , quia multiloquio inquinatur. Unde Paulus discipulo dicturus importune premisit dicens 2Tim. 4, 2. : « Insta oportune, importune ». Quod autem dicit : Tunc iudicabitur huic vicio subiacere etc., tunc scilicet probabitur immundicie fluxus seminis , id est nocive doctrine subiacere , cum frequentius pravitati Pravitati] corr., pravitatis Rusch sensus et superflue verborum effusioni operam dederit, quo magis temporalem gloriam querat quam perpetue mercedis fructum. omne stratum stratum] stratu cacogr . Rusch  discipuli, in quorum obedientia quiescunt magistri in quo dormierit immundum erit, et ubicumque sederit.  in cathedra pestilentie Si quis hominum tetigerit lectum eius,  qui audierit discipulos eius lavabit  penitentie vestimenta sua, et ipse lotus aqua  lacrimarum immundus erit usque ad vesperum.  consummationem penitentie  HESYCHIUS. Quia multe species sunt prave doctrine, cum legislator alios in sanatione lepre, alios in differentia ciborum significasset, alios qui ex impudentia docent, per hoc mandatum exponit. Sunt qui secundum proprias passiones sermonem doctrine temperant et aliis quos ipsi diligunt commendant. Qui ergo sic docet, doctrinam suam corrumpit, nec Deo filios facit : ideo fluxum seminis pati dicitur. Stratum in quo dormierit inquinatur, id est discipulus in quo diligenter obediente requiescit magistri spiritus. Unde Paulus de Tito dixit : Spiritus eius requievit in omnibus vobis. Eorum ergo qui impudica docent, et filiorum procreationem et legittimas nuptias spernunt, et sic forniacationem introducunt et semine fluunt. Quidam obediendo stratum fiunt, qui in tantum immundi sunt, ut Moyses non precipiat mundationem eorum quos ita affectos morbo novit, ut penitentiam agere non possunt. Si quis contigerit lectum eius , id est si particeps fuerit doctrine eius sequens discipulos ipsius. Si sederit ubi ille sederat,  in cathedra male doctrine et ipse lavabit vestimenta sua, et lotus aqua  lacrimarum immundus erit usque ad vesperum.  usque dum compleatur penitentia qui tetigerit carnem eius,  carnalem eius doctrinam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum si salivam  fluentem doctrinam huiuscemodi homo iecerit  se ingerendo super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum sagma  stratura  discipuli doctrine tali subiecti  Septuaginta : sagma asini . Per quod negligentior discipulus et molli corde {t. 1 : Erfurt, f. 122va ; facsim., p. 246a} commutandus intelligitur. Sagmata enim mollia sunt. Fons : Cf. Hesychius , In Lv., lib. 5 (Lv. 15, 9), PG 93, 971D (alia translatio). super quo sederit immundum erit et omnis qui tetigerit omnis qui tetigerit] om. Weber quicquid sub eo fuerit fuerit] + qui fluxum seminis patitur Weber  sub eius doctrina pollutus pollutus] pollutum Weber erit  obediendo usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid  in semetipso peccata suscipiens lavabit {t. 1 : Erfurt, f. 122va ; facsim., p. 246a} vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit  non semper usque ad vesperum  desperationem aufert omnis quem tetigerit  se miscendo qui talis est non lotis  per penitentiam ante manibus  operibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum vas  quod doctrina eius impletum autem autem] om. Weber fictile  omnino terrenum et tendens ad lutum quod facile corrumpitur quod tetigerit  non supersederit, quasi totam doctrinam superponens, sed quandam partem confringetur  quia totum corruptum nec penitentie aptum vas autem ligneum  quod fortius lavabitur aqua  quia non sic infirmatur ut per penitentiam non sanetur si sanatus fuerit  ab hac corruptione, ne ulterius sustineat qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies  NUMERABIT SEPTEM DIES. Quia per septi formem Spiritum datur remissio peccatorum, cuius septem donis indigent qui perfecte mundari debent. post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus  de quibus dicitur Io. 7, 38. : « Flumina de ventre eius fluent aque vive », id est doctrine qui ducit ad vitam. erit mundus die autem octavo  Gratia Christi que octavo die resurrectionem emicuit, sine qua sacrificium offerre non proficit. sumet duos turtures aut duos pullos columbe  DUOS TURTURES. Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare : digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit. et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii  apostolicam doctrinam, ne deinceps transgrediatur eam dabitque eos sacerdoti  ut alii cedat sacerdoti quod sacerdotium polluit qui faciet unum pro peccato  prave doctrine divine legi contrarie et alterum in holocaustum  ut sapienter agat in futuro rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui  CORAM DOMINO etc. Secundum voluntatem et legem Dei, super que peccavit, penitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo, et perfecte sapiendo. vir  etiam fortis de quo egreditur semen coitus  ad generandos filios lavabit  quia in peccato gignit aqua omne corpus suum  totum hominem, sicut alibi per animam totus homo significatur et immundus erit usque ad vesperum  finem seculorum  VIR DE QUO EGREDITUR SEMEN etc. HESYCHIUS. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum celorum Io. 3, 5.. Quia peccatum unius transivit in omnes. Unde dicit David Ps. 50, 7. : In peccatis meis concepit me mater mea. Ideo legislator virum de quo egreditur semen pro generandis filiis, sed et mulierem que concepit, lavari precepit. Corpus enim ab originali sordidum semen transfundit immundum . Sed immundus dicitur usque ad vesperum , quia in fine seculorum Christus aqua mundavit genus humanum.  Quia multi Iudeorum luxuriosi erant, tot et tanta precipit ut saltem coacti sanctimoniam querant. Sicut autem qui seminis fluxum patitur, corruptorem doctrine intelligimus, sic de quo semen coitus egreditur , doctrinam Iudeorum semin antem. Sic enim immundus originaliter qui semen naturale et sanus effuderit, sic eorum sana doctrina propter legem munda videtur, sed non est, quia secundum litteram docet, et lex nemini ad plenum auxiliatur. Iudeos vero per mulieres coeuntes accipimus, qui semper adherent doctorum suorum traditionibus. vestem et pellem  mulieres vel Iudeos  VESTEM ET PELLEM . Miseriam exprimit originalis peccati, quo genus humanum pollutum etiam insensata polluit. Mulieres exprimit que libidinis causa miscentur viris ad temporalem usum, quem prestant, et vestimentum, pelles quoque veterate proiiciuntur, et muliebris consuetudo veterascente amicicia respuitur. quam habuerit lavabit aqua  baptismi vel penitentia et immunda erit usque ad vesperum mulier  anima effeminata cum qua coierit lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum mulier  anima effeminata que redeunte mense patitur fluxum sanguinis  corruptionem idolatrie  MULIER QUE REDEUNTE. Per menstrua, prave cogitationes designantur. {t. 1 : Erfurt, f. 122vb ; facsim., p. 246b} Que enim menstrua patitur, alienam carnem non tangit, et propria se polluit. Sic inique cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur. septem diebus  universitatem temporum separabitur  SEPTEM DIEBUS etc. Universitatem temporum significat, usque ad completionem, qua declaratum est Evangelium. Separati enim erant homines a Deo usquequo coniungeret eos evangelica predicatio. omnis qui tetigerit  particeps factus eam immundus erit usque ad {t. 1 : Erfurt, f. 122vb ; facsim., p. 246b} vesperum et locus locus] om. Weber  obedientie in quo dormierit   requieverit vel sederit  magistrando diebus separationis sue polluetur  MULIER QUE REDEUNTE . Intendit tam mulieres quam viros a libidine revocare, et occasionem invenit que per vana et plurima tempora a mulieribus viros arceat. Que singulis mensibus nature reddunt tributa, septem diebus dicit esse immundas. Qui autem simpliciter tangunt , immundos esse usque ad vesperum . Qui vero cum eis dormierit , non una die sed septem, immundi sunt . Necessario ergo utrisque interim continentia indicitur, secundum hunc sensum, et in carne Iudeus, per litteram iuvari potest. Sed fluxus sanguinis anime quam effeminata mulier significat idolatria est que corruptio humani generis est. qui tetigerit vestimentum vestimentum] lectum Weber  alias : lectum   QUI TETIGERIT VESTIMENTUM. Sic oportet ab idololatria abstinere, ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus, nec communionem cum eis habeamus. eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum omne vas super quo illa sederit  ut supra. Exposita exponere otiosi est. quisquis attigerit lavabit vestimenta sua et ipse ipse] om. Weber lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum si coierit cum ea ea] + vir Weber  communicando aut immolando aut consentiendo. tempore sanguinis menstrualis immundus erit septem diebus  omni tempore vite sue et omne stratum in quo dormierit polluetur mulier que patitur multis diebus fluxum sanguinis  Hec est que in Evangelio fluxum sanguinis patiens omnem substantiam suam in medicos expendit. non in tempore menstruali  immolando idolis vel idem suggerendo aliis  quo obtinebat idolatria, sed etiam postquam doctrina Evangelii lux pietatis effulsit vel que que] + post Weber menstruum sanguinis sanguinis] sanguinem Weber fluere  errorem idolatrie docere non cessat  MULIER QUE PATITUR etc. Quia fluxum seminis patientem, obscena et corrumpentia docentem diximus, et Iudaica utentem doctrina, de quo semen coitus egreditur, restant qui Gentilium doctrinam spargunt, que oportune fluxus sanguinis dicitur, quasi seductio idolatrie : gaudent enim demones sanguine. quamdiu huic  passioni subiacebit subiacebit] subiacet Weber passioni immunda erit quasi sit in tempore menstruo omne stratum in quo dormierit  Memento que legeris. et vas in quo sederit pollutum erit quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum si steterit sanguis et fluere cessaverit cessaverit] cessarit Weber numerabit septem dies purificationis sue et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbarum columbarum] columbe Weber ad ostium tabernaculi testimonii  OFFERET PRO SE SACERDOTI . Superius fluxum sanguinis patientem sumere duos turtures aut columbas in sacrificium precepit, quia magistri locum occupavit, et hic quoque eum qui patitur fluxum sanguinis, quia et idolatrie magister fuit. qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu immunditie eius. Docebitis  magistri  DOCEBITIS . Hoc neque de leprosis, neque de his qui tangunt morticinia sancivit. ergo filios Israel  subditos ut caveant  « Fugite fornicationem. 1Cor. 6, 18. »  Ostendit quare hoc dixit. immunditias immunditias] imminditiam Weber  mentis vel corporis  IMMUNDITIAS. Omne peccatum immunditia est anime, sed idolatria maxime. {t. 1 : Erfurt, f. 123ra ; facsim., p. 247a} et non moriantur  morte impietatis  spiritualiter vel corporaliter in sordibus suis cum polluerint tabernaculum  TABERNACULUM. Interiorem hominem in quo imago Dei : « Verbum » quoque « caro factum est, et habitabit in nobis » Io. 1, 14.. meum quod est inter eos ista est lex eius qui patitur fluxum seminis  qui corruptam doctrinam seminat  ISTA EST LEX. Que sibi coherent, et communem intentionem habent, nectere consuevit, ut ostendat quomodo debeant intelligi, et que cum quibus cognitione intellectus coniungantur. et qui polluitur coitu  ET QUI POLLUITUR COITU. Qui precepta Iudaica docet, et male docet bona, immundus est, dum que ad literam pertinent extra tempus profert, et sicut mundus utitur immundis. Unde Tit. 1, 15. : « Omnia munda mundis » etc. et que menstruis temporibus separatur  ET QUE MENSTRUIS TEMPORIBUS. Hi sunt qui impietatem docent, cum genus humanum errore idolatrie sit detentum in menstruis, id est in separatione malicie. vel que iugi fluit sanguine et hominis  fidelis qui dormierit cum ea.  mixtus idolatrie Capitulum 16 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem filiorum duorum duorum filiorum] inv. Weber duum Weber Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt.  LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN. Unum corpus legis facit, et coherentia in unum redigit. Cum enim contrarie doctrine multiplices differentias exposuerit, nunc una lege eam redarguit commune contra eam preceptum subiiciens et causam mortis ipsius ostendens. Ignis enim alienus aliena doctrina a Deo, propterea divino igne consumpti sunt qui ignem alienum obtulerunt : nam contra Spiritum sanctum agunt qui iniqua docent. Sive ergo quis idolatriam doceat, sive divina mandata prave exponendo corrumpat, sive Iudaica doctrina sic utatur ut polluatur contra tempus scilicet intentionem ipsius legis litteram sequens, ignem alienum Deo offert : ideo igne spirituali consumptus, celerem transgressionis penam non evadit, sed cum hi mortui fuerint et defecerint, sanctior obtinebit que sequitur. Unde post mortem eorum Dominus hec ad Moysen loquitur. et precepit ei  Similiter sacerdotes debent sibi invicem hec precipere. dicens : Loquere ad Aaron fratrem tuum,  Omnibus communem proponit legem qui divina perscrutantur mysteria, sed primum sacerdotibus.  LOQUERE AD AARON , etc. Quantum parcat nobis Deus, quantum sit de salute nostra sollicitus, in superioribus diximus. Custodia nostre salutis et dux doctrina est. Circa hanc ergo legislator maxime diligens est, non solum ut in preceptis Domini aut Iudadicis fabulis aut in aliquo idolatrie fantasmate doctores non excedant, sed ne occasione theologie in impietatem cadant, sicut heretici qui proprio sensu divina et sublimia exquirentes, ab ecclesiastice moderationis corpore excisi sunt, quod presentibus cavetur verbis. ne omni tempore ingrediatur sanctuarium  divinam contemplationem in qua habitat sanctus sanctorum quod est intra velum  carnem Christi, qui fuit pro nobis propiciatorium per proprium sanguinem coram propitiatorio  Septuaginta : facie propiciatorii , id est divinitate ; unde 2Rg. 3, 11. : « Non videbis faciem eam » etc. quo tegitur arca ut non moriatur,  Curiose secreta inquirens, quasi altiora te ne quesieris, quorum fides salutem, periculum affert discussio. quia in nube apparebo {t. 1 : Erfurt, f. 123rb ; facsim., p. 247b} super oraculum  CORAM PROPICIATORIO. Septuaginta : Coram facie propiciatorii . Aperte ergo sacerdotes vel quoslibet prohibet Christi exquirere divinitatem, ingredi interiora velaminis. Christum habet velamen, id est carnem, que tegit divinitatem, sicut sancta sanctorum visibile velamen. Arcam quoque testimonii appellat carnem Christi, multis nominibus multis alludens effectibus. Et hinc David ait Ps. 131, 5. : Εxurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tue. Hec est arca que testimonium reddidit Christi sub Pontio Pilato, hec est etiam propiciatorium .  Vel propiciatorium , id est Christi carnem vel Evangelium. Ipse enim multis vocatur nominibus, nec est tautologia, sed pro diversis effectibus diversa sunt nomina. Velamen dicit carnem, quia Christi tegit divinitatem. Aliquando arcam, quod Dominus exponit dicens Io. 2, 19. : Solvite templum hoc, et in tribus diebus reedificabo illud. Aliquando nubem, quia munda, levis et subtilis. Unde Ysaias Is. 19, 1. : Ascendet Dominus super nubem levem etc. Unde Is. 5, 6. : Mandabo nubibus meis ne pluant. In nube ergo tam Christi caro quam Evangelica predicatio intelligitur. Nihil amplius queramus quam nobis tradit sermo Evangelicus {t. 1 : Erfurt, f. 123rb ; facsim., p. 247b} vel quam ex carne Dominica percipimus. nisi hec ante fecerit vitulum pro peccato offeret pro peccato – offeret] inv. Weber  Ingreditur sacrificum Christi qui immolatur est pro nobis.  VITULUM PRO PECCATO OFFERET. Mirandus ordo. Cum enim dixisset quia non est semper ingrediendum in sancta, ne temere et incircumspecte accedere presumamus, quando et quomodo ingrediamur ostendit.  VITULUM OFFERET PRO PECCATO etc. Initium predicationis divine Christus est, et passio eius, si hec non fuisset, et ab errore tam Gentili quam Iudaico homines non liberasset, de divinitate Patris loqui non posset. Nemo enim novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filiu revelare Mt. 11, 27.. et arietem  Christum qui est dux ovium ; hic est immolatus per Ysaac. offeret offeret] om. Weber in holocaustum.  perfectionem virtutum tunica linea  iustitia vestietur feminalibus lineis  castitate verenda verenda] verecunda Weber celabit accingetur zona linea  fortitudine   cidarim  sapientiam, quia organum sapientie in capite est lineam  virtutum facultatem, acquisitionem celerem habilem gratamque significat : ideo omnia iubet esse linea . imponet capiti  TUNICA LINEA etc. FEMINALIBUS LINEIS etc. ZONA etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quattuor generales sunt : iustitia, castitas, fortitudo, sapientia.  FEMINALIBUS . Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, de feminalibus nihil dicitur, ad genitalia et verenda nostra lex non mittit manum ; ipsi secretiora nostra et confusione digna tegere debemus et continentiam puritatis et feminum Deo iudici reservare, de ceteris virtutibus, sapientia scilicet, fortitudine, iustitia, humilitate, et huiusmodi possunt alii iudicare ; pudiciciam sola novit conscientia, et humani oculi certi esse non possunt. Unde 1Cor. 7, 25. : « De virginibus autem preceptum Domini non habeo », ac si Moyses loquatur : Feminalibus ego non vestio nec impono alicui necessitatem : qui vult esse sacerdos, ipse se vestiat. Ipsi ergo assumamus feminalia, ipsi nostra verenda tegamus, ut nulli pateant ne quando intramus in Sancta Sanctorum, si qua turpitudo apparuerit, morte moriamur.  HIERONYMUS. AD FABIOLAM. Secundum Hebreos, ratio feminum et generationis ad carnem pertinentis terre per eam deputatur. Unde Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg. : « Pulvis es et in pulverem reverteris ». : « Terra es et in terram ibis » ; et causas huius rei quomodo de parvulo semine, et fedissimis initiis tanta vel hominum vel diversa rerum pulcritudo nascatur esse obvolutas, et humanis oculis non patere. Ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur. hec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctus cunctus] cunctis Weber cum lotus fuerit induetur  CUM LOTUS FUERIT. Aqua baptismi. Prius enim oportet eum aqua et Spiritu regenerari, et sic predictis virtutibus indui, ut Christum induatur, qui immolatus est tanquam aries in holocaustum, id est perfectionem virtutum. Ipse enim est, secundum Apostolum Eph. 4, 13., vir perfectus et mensura etatis. His adeptis, in Sancta sanctorum ingreditur, non substantiam Dei discutiens, sed dispensationem Christi intelligere cupiens. suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel  miranda sacramenta duos hircos pro peccato et unum arietem  quia Christus pastor ovium in holocaustum  perfectionem virtutum  SUSCIPIETQUE AB UNIVERSA etc. Christus pro nobis immolatus est de filiis Israel secundum carnem. Unde Paulus Rm. 9, 5. : Ex quibus Christus secundum carnem. Duos hircos pro peccato  : Christus enim oblatus est ad exhaurienda peccata. Et unum arietem in holocaustum , quia perfectionem virtutum et vite provectum oblatus est. Unde Paulus Rm. 7, 4. : Mortificati estis per corpus Christi. cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se  pro hominem quem suscepit et pro domo sua  quia etiam iustos redimit duos hircos stare faciet coram Domino in ostio  ipse hostium celi tabernaculi testimonii mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario  DUOS HIRCOS etc. Quia tam pro peccatoribus quam pro iustis Christus oblatus est, recte hircus quasi pro peccatoribus, vitulus autem pro iustis appellatur. Unde ait : Cum obtulerit vitulum, orabit pro domo sua , id est iustis qui sunt domus Dei.  DUOS HIRCOS STARE. Quidam dicunt alterum hircum Domino sacrificandum, alterum diabolo, tanquam lex summopere non prohibeat dicens : Non erunt tibi dii alieni.  AUGUSTINUS. DUOS HIRCOS. Hircus immolandus a quibusdam in bono accipitur. Emittendus in malo, quia qui in heremum mittit eum, lavat vestimenta sua cum redierit et corpus aqua, et sic ingreditur castra. Sed qui alterius hirci carnes {t. 1 : Erfurt, f. 123va ; facsim., p. 248a} extra castra comburit abluitur. Districte ergo tangenda est allegorica significatio.  DUOS HIRCOS STARE FACIET. Quia Christus Deus et homo, secundum humanitatem passus, secundum divinitatem impassibilis, sumuntur duo hirci et statuuntur coram Domino in ostio tabernaculi. Ipse enim est verum hostium quod ducit ad ostium tabernaculi tabernaculi, quod est in celis. Mittit Aaron super utrunque sortem qua divinitatem et humnitatem dividi intelligamus, ut hec patiatur, illa confortet patientem, unam Domino, alteram capro emissario Christo. cuius exierit sors {t. 1 : Erfurt, f. 123va ; facsim., p. 248a} Domino offeret  Offeret verus Aaron « sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech » Ps. 109, 4 ; Hbr. 5, 6 ; 7, 17..  Patri illum  seipsum pro peccato  humani generis cuius autem in caprum emissarium  super quem venit emissionis sors, in quo Christi divinitas significatur statuet eum vivum  impassibilem custodiens, ut deprecetur : nemo enim potest dimittere peccata nisi solus Deus. coram Domino ut fundat preces super eo  vel : eum et emittat illum in solitudinem  IN SOLITUDINEM . Id est in sinum Patris, quo nullus accedit nisi ipse et Spiritus sanctus : abiit ergo, id est operandi virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est Hbr. 12, 29..   In solitudinem de qua dicitur Ps. 62, 3. : « Terra deserta, invia et inaquosa » etc. Ibi hostis locum non habet ubi Deus manet. In celum enim divinitas tempore passionis abiisse dicitur, non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem. his rite celebratis offeret  Christus vitulum  carnem  VITULUM . Quando Christus pro Iudaice plebis liberatione offertur, vitulus dicitur, quia legis iustificationem observabat. Unde ait Mt. 5, 17. : « Non veni » legem « solvere, sed adimplere » ; qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant Cf. Gal. 4, 4., redimeret. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subiugatus.  Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propiciationem pro peccatis nostris, et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat. et rogans pro se  humanitate quam salvandam acceperat et pro domo sua  parentela immolabit  proprii sacrificii pontifex eum assumptoque thuribulo  lingua erudita igne Spiritus repleta quod de prunis altaris  Cherubin, ubi ignis intelligibilis  DE PRUNIS ALTARIS etc. Spiritualibus verbis que Iohannes, egresso Iuda, in cena scripsit, quibus exponit quomodo ipse cum sit in Patre, et Pater in ipso, Spiritum mittat ; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa que ad pietatem accendunt tanquam carbones ignis. impleverit et hauriens manu compositum  quia pro multis et de multis thymiama  orationem : « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo » Ps. 140, 2..  THIMIAMA. Orationem : « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo » Ps. 140, 2.. Oravit enim Christus pro discipulis.  HAURIENS MANU. Septuaginta : Implebit manus suas thimiamate compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena. in incensum ultra velum intrabit in sancta  quia caro visibilis, ipse autem invisibilis  Septuaginta : offeret in interiora velaminis ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra supra] super Weber testimonium et non moriatur  UT POSITIS etc. Aaron pro dignitate sacerdotii Christum et alios sacerdotes significat. Christus super ignem , id est doctrinam, ponit aromat ica, id est orationem, et vapor nebule, id est virtus orationis, operit oraculum , id est carnem ex qua nobis propiciatio peccatorum in Christo qui est et testimonium . Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens in igne doctrine spiritualis aromata orationis, cuius virtus operit oraculum quod est super testimonium , nec permittit eum querere de passione Christi que sunt supra virtutem querentis, et non morietur immoderatis scilicet questionibus.  ET NON MORIATUR . Caro eius non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute scilicet orationis, de qua dicitur Ps. 15, 10. : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. tollet tollet] + quoque Weber de sanguine vituli et asperget digito  virtutem divinitatis significat septies contra propitiatorium ad orientem  CONTRA PROPICIATORIUM. Quia ad propiciatio nem nostram et illuminationem Christus passus est, qui propiciatorium dicitur, et oriens . Unde Za. 6, 12. : « Ecce vir, oriens nomen eius ». Et alibi Lc. 1, 78. : Visitavit nos, oriens ex alto. Vel contra propitiatorium , id est in conspectu Patris, septies , quia remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit. cumque mactaverit hircum  Christum pro peccato populi  humani generis inferet sanguinem {t. 1 : Erfurt, f. 123vb ; facsim., p. 248b} eius intra velum  apud Patrem sicut preceptum est de sanguine vituli  in quo iugo crucis gentes subiiciende monstrantur ut aspergat e regione oraculi et expiet sanctuarium  genus humanum  CUMQUE MACTAVERIT etc. Quia de communi massa hominum factus est {t. 1 : Erfurt, f. 123vb ; facsim., p. 248b} Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait : Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, id est humani generis, quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo eius primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Iudeis principaliter, sed et omnis nature que in peccato est primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium et unus effectus, necessario communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem, et sanguis infertur in interiora velaminis, id est ad eumdem Patrem, et expiatur sanctuarium, massa scilicet humani generis que ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti. ab immunditiis filiorum Israel et a prevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet in in] om. Weber tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sortium sortium] sordium Weber  vel : sordium  Septuaginta : immundiciatum habitationis eorum nullus hominum  non quod omnes tunc exluderentur  Nullus Gentilis vel Iudeus vel Levita vel sacerdos : omnes declinaverunt enim, simul inutiles facti sunt. sit in tabernaculo  intelligibili : nemo sancte vivebat  IN TABERNACULO etc. Quod superius sanctuarium, hic tabernaculum testimonii vocat. Eadem enim ratione et sancta et tabernaculum testimonii, dicitur massa humani generis. Si enim tabernaculum testimonii celum est, recte sancta nominatur : celestis est homo noster, de quo Paulus ait 1Cor. 15, 49. : « Sicut portavimus imaginem terre » etc. Hic recte sancta nominatur qui est in medio immunditiarum, quia passionibus carnis oppugnatur Christus. quando pontifex ingreditur sanctuarium  SANCTUARIUM. Genus humanum, carnem assumendo, ut in proprio sanctuario carnis rogaret per crucem. ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cetu Israel donec egrediatur tabernaculum tabernaculum] om. Weber  DONEC EGREDIATUR . Humano scilicet more spiritum emittens, et carnem in sepulcro relinquens. cum autem exierit  captivitatem nostram relevans et sedere faciens in celestibus ad altare  thimiamatis scilicet quod est sedes Cherubin quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum  ET SUMPTUM etc. Quia passione sua cornua altaris, id est quattuor principales virtutes sanctificavit. aspergensque digito septies expiet  EXPIET. Christi sacrificio expiantur. Unde Hbr. 9, 23. : Ipsa autem celestia maioribus hostiis expiantur quam istis. et sanctificet illud ab immunditiis  causa quare debeat mundari  AB IMMUNDITIIS. Quantum ad celorum virtutes non indigent expiari que sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur Ps. 17, 9. : « Ascendit fumus in ira eius ». Et de Ninive Ion. 1, 2. : « Malicia eius ascendit coram me ». Recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum celestia mundantur. filiorum Israel postquam emundaverit emundaverit] emundarit Weber sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem  Christum secundum divinitatem  POSTQUAM EMUNDAVERIT. Moraliter. AMBROSIUS quoque in epistola ad Simplicianum ait : Sicut duo sunt in agro, unus assumitur et alter relinquitur, ita duo hirci, unus sacrificatur, et alter in desertum emittitur, nulli utilis nec edendus a sacerdotum filiis. Sicut enim ex alimentis quod bonum est editur, quod malum aut inutile proiicitur, ita et bona epulatoria dicimus que sunt esui apta. Non placebit ergo Domino si manducet sacerdos sacrificium in quod sit fraus oblationis, non sedule confessionis sinceritas. Ideo hircus iste in desertum dimittendus est, ubi erraverunt patres nostri nec pervenerunt ad terram promissionis, sed interiit a terra memoria eorum. Denique sunt epulatoria opera. Unde : Erunt sabbata terre vobis esce. Epulatoria enim opera et refectoria requies in Deo. {t. 1 : Erfurt, f. 124ra ; facsim., p. 249a} et posita utraque manu   {t. 1 : Erfurt, f. 124ra ; facsim., p. 249a} ET POSITA UTRAQUE MANU. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum, que esse non possunt in eo super quem cadit sors diaboli. Multa quoque circumstantia sunt que illi sententie contradicunt. super caput eius  ET POSITA. Ut ostendatur quia verbum impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit, huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. Septuaginta : Imponet ea super caput hedi vivi. In quo significatur spinea corona capiti eius impressa. In spinis enim significantur peccata. confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel  quia omnia peccata nostra portavit et universa delicta atque peccata eorum que imprecans  Deo capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum  PER HOMINEM PARATUM etc. Christum qui est omnia sui sacrificii, sacerdos, sacrificium, cultus et altare. Paratum secundum illud Is. 50, 5-6. : « Ego autem non contradico : retrorsum non abii. Corpus meum dedi percutientibus ». Christus ergo seipsum per hedum vivum immolans, ipse se per hominem paratum , id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malicia deserta. Unde Iohannes Io. 13, 3. : « Sciens » Ihesus « quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit ».  ADAMANTIUS. IN HOMELIIS SUPER LEVITICUM. Hircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad sortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrae deportatur ab angelis. Hircum vero qui dimittitur in heremum, reprobos significare vel Iudaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abiiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum vel angelos eius. Unde recipit unusquisque quod meretur. cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum  Christus qui portavit peccata nostra in terram solitariam  in celum et dimissus fuerit  qui ante captus inter homines in deserto revertetur Aaron  Christus verus montanus in tabernaculum testimonii  in celum et depositis vestibus quibus prius indutus erat  sordibus mortalitatis et passibilitatis, quibus indutus est pro peccatis nostris cum intraret sanctuarium relictisque ibi lavabit carnem suam  Lotam manifestabit carnem. in loco sancto  celo indueturque vestibus vestibus] vestimentis Weber suis  glorie sue ; unde Ps. 92, 1. : « Dominus regnavit, decorem induit. » et postquam egressus  de mundo obtulerit  Patri holocaustum suum  seipsum  quod nemo poterat offerre nisi ipse ac plebis rogabit  assistens vultui Dei pro nobis tam pro se quam pro populo  membris suis et adipem  pinguedinem caritatis qui oblatus est pro peccatis adolebit  ut holocaustum pingue fiat super altare  seipsum ille  Christus vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit  assumpta immortalitate et impassibilitate vestimenta sua  ante sordida et corpus aqua et sic ingredietur ingreditur] + in Weber castra  angelorum vel Ecclesie, de qua dicitur Ct. 6, 4. : « Terribilis ut castrorum acies ordinata. »   ILLI VERO QUI etc. ORIGENES. Ascendit in cor tuum concupiscentia, quelibet cogitatio prava ? Abiice : sors est apompei. Abiicies autem si habueris tecum parati manum hominis, id est si lectio divina sit in manibus tuis et ante oculos precepta Dei : tunc vere eris paratus. Similiter si cetera vicia ascenderunt in cor tuum, expelle : mitte in heremum. Si vero ascendat in cor tuum misericordia, iustitia, et pax et huiusmodi, hec de sorte Domini sunt, offeruntur ad altare, pontifex accipit et reconciliat Deum tibi. Is ergo in quo est sors apompei : non est piger nec est occupatus secularibus, sed paratus, promptus et vigilans. Qui si sordescere videtur, quia contigit immundum, lavabit vestimenta sua, et erit mundus. Hoc moraliter ad unumquemque nostrum pertinet. Homo paretur : ipsa ratio que intra nos est, per quam nobis {t. 1 : Erfurt, f. 124rb ; facsim., p. 249b} boni malique discretio est, que si videtur sordescere, quia discit et pertractat que mala sunt, tamen si ea abiiciat, tunc melioribus cogitationibus purificata ac diluta videbitur munda. Christus quoque lavare dicitur laνare vestimenta sua et fieri mundus, propter illud Za. 3, 3. : Vidi Ihesum sacerdotem magnum indutum vestimenta sordida. Quod si intelligitur de assumptione carnis, et in lavandis vestimentis potest eadem figura servari. vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis illatus est in sanctuario  vel : sanctuarium ut in sanctuario - ut] inv. Weber expiatio compleretur asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac ac] et Weber fimum et quicumque combusserit {t. 1 : Erfurt, f. 124rb ; facsim., p. 249b} ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra eritque vobis hoc vobis hoc] inv. Weber legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis affligetis animas vestras  Veniet dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt Mt. 9, 15.. nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinantur peregrinantur] peregrinatur Weber inter vos  MENSE SEPTIMO etc. ORIGENES. In qua solennitas repropiciationis, et in qua sola pontifex solus indutus omnibus pontificalibus vestibus et semel in anno ingreditur in sancta sanctorum. Populum enim derelinquens, ingreditur ubi est repropiciatorium et super repropiciatorium Cherubin, ubi est arca testimonii et altare incensi, quo accessus soli est pontifici. Pontifex est Christus, qui per totum annum cum populo erat, de quo dicitur Lc. 4, 18-19. : Evangelizare pauperibus misit me, et vocare annum acceptum Domini ; et semel in isto die repropiciationis intrat in sancta sanctorum, id est impleta dispensatione, penetrat celum et intrat ad Patrem, ut faciat eum propicium, et exoret pro omnibus in se credentibus. Dies propiciationis manet nobis, donec occidat sol, id est mundus finem accipiat. Stamus enim pro foribus operientes pontificem nostrum commorantem intra sancta sanctorum, et orantem pro peccatis eorum qui se expectant, super quos sors eius venit ut sint pars Domini et electio, non pro ea parte que pro indignitate sua spernitur et abiicitur. Unde dicitur hircus apompeius, id est abiectus et refutatus. in hac die  in qua passus est Christus expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini sabbatum  « Omne servile opus non facietis in eo » Lv. 23, 25.. enim requietionis est et affligetis animas vestras religione perpetua expiabit autem sacerdos  Christus, quia Iudeorum sacerdotes non poterant : impossibile enim erat sanguine thaurorum aut hircorum peccata auferri. qui unctus fuerit  « Unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie pre consortibus tuis » Ps. 44, 8.. et cuius manus initiate manus initiate] inv. Weber sunt sunt] om. Weber ut sacerdotio fungatur  « Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech » Ps. 109, 4 ; Hbr. 5, 6 ; 7, 17.. pro patre suo  obediens Patri usque ad mortem Cf. Phil. 2, 8. indueturque stola linea et vestibus sanctis  Pro sacerdotibus Iudeorum qui hec consummare non poterant, de quibus Christus secundum carnem. et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum eritque hoc hoc] + vobis Weber legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno  quia Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. fecit igitur sicut preceperat Dominus Moysi. Capitulum 17 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens :  Omnibus communiter datur hec lex.  ET LOCUTUS EST DOMINUS AD MOYSEN DICENS etc. Presenti lege demonstratur quia non tantum Moysi, sed omnibus communiter loquitur Dominus : omnes scire cupit quod omnibus expedit, legem scilicet temporalem esse, et expleto suo tempore, observari supervacue. Expletio vero temporis perfecta, destructio loci in quo sacrificia precepit offerri, intimando eum qui extra castra, sive foris, tantum extra tabernaculum testimonii sacrificaverit, interire de populis suis, ut scilicet destructo tabernaculo et loco, sacrificia finem habeant. Sanctas vero actiones et que edificant humanam mentem, ut patrem et matrem honorare, et proximos diligere, et similia, loco non circumscripsit, quia semper prosunt, et cum Evangelio conveniunt. Quicumque ergo nunc figuras agunt destructi loci, sanguinem effundunt, et communem conversationem maculant, in communi peccant; sicut qui sanguinem fundunt. Eorum quoque sanguinem fundunt quos exemplo suo in errorem mittunt. Loquere Aaron et filiis eius {t. 1 : Erfurt, f. 124va ; facsim., p. 250a} et cunctis filiis Israel dicens dicens] et dices Weber ad eos : iste est sermo quem mandavit  autoritas precepti Dominus  non homo dicens homo quilibet de domo Israel   {t. 1 : Erfurt, f. 124va ; facsim., p. 250a} HOMO QUILIBET etc. Quasi figure legis temporales sunt, et in loco certo sunt, quo destructo non possunt manere. si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra et non obtulerit ad ostium tabernaculi testimonii testimonii Rusch ] om. Weber  ubi tantum licet offerri oblationem Domino sanguinis  homicidii reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui  SI OCCIDERIT BOVEM etc. AUGUSTINUS. Non de his dicit qui occidunt ad usum vescendi : privata enim sacrificia prohibuit, ne sibi quisque sacerdos esse audeat, sed illuc afferat ubi per sacerdotem offerat. Hoc nanque in consuetudine cavendum premonuit. Cum ergo non liceret offerri sacrificia, nisi in tabernaculo cui templum successit, Helias tamen extra templum sacrificavit, quando et ignem de celo impetravit, et prophetas demoniorum convicit. Sed cum iubet ille qui legem constituit aliquid fieri quod in lege prohibuit, iussio ipsa pro lege habetur, quia a legislatore datur. Spiritus enim Dei qui erat in Helia quidquid in hac re fecit contra legem esse non potuit, quia dator est legis. ideo sacerdoti offerre debent sacerdoti – offerre debent] inv. Weber filii Israel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino et nequaquam ultra immolabunt hostias suas demonibus cum quibus fornicati sunt  recedendo a vero sponso  CUM QUIBUS FORNICATI etc. Idololatriam fornicationem vocat, quia Deus despondit sibi animas nostras. Dicitur ergo fornicatio ab illo discessio. Terret etiam eos qui in carne fornicantur, cum peccatum fornicationis comparat idolorum cultui et demonum oblationi. legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum  ET NEQUAQUAM etc. Cum a Domino dictum sit : Non facies tibi idolum nec omnem similitudinem eorum que in celo sunt sursum, et in terra deorsum, et quecumque subtus terram, conflatilem vitulum fecerunt, et ei sacrificium obtulerunt, alligurire cupientes sacrificium. Lex ergo, quasi pedagogus eorum, precipit Deo sacrificare, ut in hoc occupati abstinerent a sacrificio idolatrie. Talia tamen sancivit sacrificia, quibus misteria significarentur futura. et ad ipsos dices homo  Septuaginta : homo homo quicumque quicumque] om. Weber de filiis filiis] domo Weber Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum  iam perfectum, non modo inceptum sive victimam et ad ostium tabernaculi tabernaculi] + testimonii Weber non adduxerit eam ut offerat offerat] offeratur Weber Domino {t. 1 : Erfurt, f. 124vb ; facsim., p. 250b} interibit de populo suo  HOMO QUICUMQUE etc. AUGUSTINUS. Si idem repetitur mandatum, necessarium et utile ostenditur, sed tamen superius tantummodo occidentem ut faceret sacrificium sed non perficientem iussit puniri. Ait enim Lv. 17, 3-4. : Qui occiderit bovem aut ovem sive in castris sive extra castra etc., ubi prohibetur ab eo quod tentatur. Hic autem ait : Qui obtulerit olocaustum sive victimam etc. Iam perfectum sacrificium significans, pari tamen pena plectuntur. Qui enim incipit, et si liceat, facit, nihil differt ab eo qui fecit. Utrique enim pena deputatur, ut de populo suo eiciatur, nec de circumcisione glorietur, ne de genre Israel dicatur, sed inter preputium habentes reputetur. Qui ergo nunc legis figuras extra templum celebrant, frustra se Israelitas vel Iudeos iactant. homo quilibet  Septuaginta : homo homo de domo Israel et de advenis  DE ADVENIS . Gentilibus qui non sunt coniuncti Iudeis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas et promissam hereditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adherentes ; propterea iuxta Septuaginta, homo homo dixit, ut ostendat tam eos qui in circumcisione quam qui in preputio {t. 1 : Erfurt, f. 124vb ; facsim., p. 250b} adherent Deo, hoc debere mandatum servare. qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo  SI COMEDERIT SANGUINEM etc. Sanguinem homicidium intelligimus : fratris odium homicidium est : « Qui » enim « odit fratrem suum, homicida est » 1Io. 3, 15.. Abstinendum est igitur ab omni sanguine, id est ab omni odio fratrum, quia super talem animam, que talem comedit sanguinem, secundum illud Ps. 13, 4. : « Qui devorant plebem meam sicut escam panis », obfirmat faciem suam Deus, Christum scilicet qui est imago Patris. « Qui » enim « videt » Filium, « videt et Patrem » Io. 14, 9.. Ipse enim iudex est, de quo dicitur Ps. 33, 1. : « Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum ». Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere, quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem eternum, qui preparatus est diabolo et angelis eius Mt. 25, 41.. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens Lv. 17, 11. : « Ego dedi illum vobis », sanguinem scilicet Christi. quia anima carnis  vita carnalis que finitur morte  ANIMA CARNIS . Aliquid vitale est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes venas corporis diffunditur. Ipsam vitam corporis vocavit animam, non vitam que migrat ex corpore, sed que morte finitur. Qua locutione dicimus istam vitam temporalem, non eternam, mortalem, non immortalem, cum sit immortalis anima que portatur « ab angelis in sinu Abrae » Lc. 16, 22., et cui dicitur Lc. 23, 43. : « Hodie mecum eris in Paradiso ». Secundum hoc dicit Apostolus Act. 20, 24. : Non facio animam meam preciosiorem me, ubi se ostendit paratum mori pro Evangelio. Animam enim que migrat ex corpore preciosorem faciebat, cum tantum meritum acquirebat. in sanguine est et ego dedi illum  sanguinem Christi vobis ut super altare  crucem in qua fusus est sanguis meum meum] in eo Weber  alias : in eo expietis pro animabus vestris et sanguis  Christi pro anime  sue, que ab ipsa plasmata et cum carne assumpta piaculo sit idcirco dixi filiis Israel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur apud apud] inter Weber vos homo quicumque de filiis Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos  HOMO QUICUMQUE . HESYCHIUS. Multa Deo cura est de nobis, ne alterutrum noceamus : propterea percutienti iubet alteram dare maxillam, et auferenti pallium, tunicam dimittere, et non in iudicio contendere Cf. Mt. 5, 39-40., ne ex contentione velimus etiam nocere, sed patiendo ipsum corrigere. Ideo legislator sanguinis mandatum recapitulat, ut fraudes et astutias nocendi varias auferat, dicens : Si venatione sive aucupio etc. si venatione  VENATIONE. Fraude que ad sanguinem vitamque pertinet. Unde Ps. 93, 21. : Captabant in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabant condemnabant] scrips., condem. Rusch . Et rursus Ps. 123, 7. : « Anima nostra sicut passer, erepta est de laqueo venantium  ». Hoc est si peccantem viderit eum qui venationi et dolo ex infirmitate vel simplicitate expositus est. sive sive] atque Weber aucupio ceperit feram vel avem  quemlibet vulgarem, carnalem et pastionibus incubantem, sed causarum communium expertem  VEL AVEM etc. Cum scilicet qui a terrenis se removet, quibus vesci licitum est. Tales enim violenti et avari comedunt. Unde Gal. 5, 15. : Si invicem comeditis, videte ne ab invicem consummamini. Vel quoniam prius erant iusti, recte inter munda computantur. quibus vesci licitum est fundat  orando, confitendo ; unde Ps. 141, 3. : « Effundo in conspectu eius orationem meam ». sanguinem  peccatum quod peccavit eius et operiat illum terra  id est : peccata que commissa sunt ex fragilitate fratrum, nolite exponere, sed sanguinem eius qui capi visus est, tradite terre, operientes scilicet venia et compassione ; hunc autem comedit qui diffamat peccatum proximi, quia anime mors peccatum.  OPERIAT ILLUM TERRA. Peccata confitentium terra operit , tanquam inferius {t. 1 : Erfurt, f. 125ra ; facsim., p. 251a} remanentia ,et per penitentiam mortificata. Quorum prohibitus est clamor ad celos ascendere, quo ascendebat clamor Sodomorum, qui nolebant penitere. anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israel sanguinem universe carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum {t. 1 : Erfurt, f. 125ra ; facsim., p. 251a} interibit anima que comederit morticinum  in peccato mortuum vel captum a bestia  A diabolo, qui peius est : in tantum enim mortuus est, ut eum captum teneant demones.  ANIMA QUE COMEDERIT etc. Superius dictum est : Qui tetigerit morticina a bestiis capta, id est qui in talibus communicaverit ; hic autem dicitur : Anima que comederit  : totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit. tam de indigenis quam de advenis lavabit vestimenta sua vestimenta sua] vestes suas Weber  hominem exteriorem et seipsum seipsum] semetipsum Weber  interiorem aqua  baptismi vel lacrimarum et contaminatus erit usque ad vesperum vesperum] +et Weber hoc ordine  predicto mundus erit erit] fiet Weber  vel : fiet quod si non lavaverit lavaverit] laverit Weber vestimenta sua vel vel] nec Weber corpus portabit iniquitatem suam. Capitulum 18 Locutus Locutus] Locutusque Weber est Dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel et dices ad eos ego sum sum] om. Weber  qui hoc precipio Dominus Deus vester  cuius vos servi  EGO SUM DOMINUS DEUS VESTER. Quasi : Cognoscite vestrum Creatorem; diligenter servate eius precepta. iuxta consuetudinem  Septuaginta : studia terre Egypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis  IUXTA CONSUETUDINEM etc. Intentionem totius legis aperit, ut a malis scilicet abstineamus, et bona teneamus. neque neque] nec Weber in legitimis  religionibus eorum ambulabitis  NEQUE IN LEGITTIMIS etc. Non enim solum a fornicatione, avaricia et superbia, sed etiam a divinationibus et auguriis, et omnium gentium superstitionibus precipit abstinere. facietis iudicia mea  id est : que ex iudicio et discretione precipio et precepta mea mea] om. Weber servabitis et ambulabitis  proficiendo in eis  Hoc secundo dicit, in quo Vetus et Novum Testamentum innuit. ego Dominus Deus vester custodite leges meas atque iudicia que faciens  Non auditores legis iusti sunt, sed factores. homo vivet in eis ego Dominus Deus vester Deus vester] om. Weber  VIVET IN EIS etc. Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus, quia Io. 6, 40. : « Qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam eternam ». Hoc in prioribus iudiciis et preceptis non addidit : lex enim non vivificat, nisi Evangelium superveniat. omnis homo  quasi rationalis : qui enim accedit, non est homo, sed iumentum.  Genus proponit, cui et species supponit. ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet {t. 1 : Erfurt, f. 125rb ; facsim., p. 251b} turpitudinem eius ego Dominus  OMNIS HOMO etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege cognationis occasione accedamus, ut tandem turpia facta eorum prodamus ; unde subdit : Ego Dominus .  OMNIS HOMO etc. Septuaginta : Homo, homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia precepta, interiorem et exteriorem hominem docentia, lex exteriorem consanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum hereditatem accepturus erat Israel, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores accipiat, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes legislator exequitur per ordinem a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant hereditates. Talium coniunctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio huius legis dixisset : Ego Dominus Deus vester, iteravit : Ego Dominus, significans quia nobis carne coniunctus est, et nostre cognationis particeps : tantam ergo cognationem offendere damnabile est.  EGO DOMINUS. Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum. turpitudinem patris et turpitudinem matris tue  cum matre peccando non discoperies  ne confundatur generatio, ne idem sit filius et frater  Hac locutione cum his personis concubitum vetuit. mater tua est non revelabis turpitudinem eius turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est  TURPITUDINEM PATRIS ET MATRIS TUE. Prohibet cum matre concumbere. Ibi enim est turpitudo matris et patris . Nam postea prohibet, ubi dicit : Turpitudinem uxoris patris tui non revelabis  : turpitudo enim patris tui est. Ubi exposuit quomodo in matre utriusque sit turpitudo , id est patris et matris . In noverca enim tantum patris est.   {t. 1 : Erfurt, f. 125rb ; facsim., p. 251b} Prohibet nos revelare quelibet peccata a cognatis vel amicis nobis credita, ne scilicet maledictionem Cham patiamur, qui patris nuditatem fratribus patefecit. Patres intelligimus, de quibus Paulus dicitur 1Tim. 5, 1. : « Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem » ; fratres quoque et matres et sororores, de quibus addidit 1Tim. 5, 1-2. : « Iuvenes ut fratres, anus ut matres, iuvenculas ut sorores ». Postremo cum omnibus fidelibus cognationem habeamus, secundum illud Rm. 12, 5. : « Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. » Secundum Septuaginta, decem gradus cognationis enumerantur, cuius numeri sunt omnia mandata legis, ostendentes quia quisquis turpitudinem spiritualium carnaliumve cognatorum revelat, totius legis transgressor est. In caritate enim peccat que « plenitudo legis » est Cf. Rm. 13, 10 : « Plenitudo ergo legis est dilectio ».. turpitudinem sororis tue ex patre sive ex matre que domi  ex patre vel foris genita est non revelabis  FORIS GENITA EST . AUGUSTINUS. Ex matre, si de priori viro suscepta, cum matre in domum venit, sed cum huiusmodi sorore rem habere prohibet. Si non licet turpitudinem sororis revelare ex quolobet parente, quanto magis ex utroque. Quid autem est quod interposita prohibitione concubitus etiam cum suis neptibus sive de filio sive de filia sequitur : Turpitudinem uxoris patris tui non revelabis. Si enim huc usque dixisset, intelligeremus etiam cum filia noverce prohibitum fuisse concubitum quam ex priore viro noverca peperisset, nec huius cui probibetur esset soror vel ex patre vel ex matre. Cum vero addidit : Ex eodem patre soror tua est, non revelabis turpitudinem eius, manifestat de sorore esse factam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex noverca de qua iam supra dixerat, sed forte apertius voluit prohibere quod superius dixit obscure. turpitudinem filie filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est turpitudinem filie uxoris patris tui quam peperit patri tuo  FILIE UXORIS PATRIS etc. AUGUSTINUS. Non cum filia noverce ex priori viro videatur prohibere concubitum, cum ei cui prohibetur soror non sit, vel ex patre vel ex matre, addidit quod ex eodem patre. et est soror tua non revelabis turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui turpitudinem sororis matris tue non revelabis eo quod sit caro sit caro] inv. Weber matris tue turpitudinem fratris patris fratris patris] patrui Weber  alias : patrui  TURPITUDINEM FRATRIS PATRIS etc. AUGUSTINUS. Queritur utrum hoc, vivo fratre an mortuo, prohibitum sit. Si fratre vivo, hoc in generali continetur precepto quo prohibetur homo ad alienam uxorem accedere. Quid est ergo quod tam diligenter domesticas personas propriis distinguit prohibitionibus. Non enim quod prohibet de uxore patris, id est de noverca, vivo patre accipiendum est, et non potius de mortuo : vivo enim patre, quis nesciebat esse prohibitum, cum omnis aliena uxor prohibeatur ? Videtur ergo de his personis loqui que possunt, non habentes viros, convenire in matrimonium, nisi fuerit Lege prohibitum, sicut fertur esse consuetudo Persarum. Sed si fratre mortuo, intelligatur hoc esse prohibitum : mortuo fratri non erit semen suscitandum. Sic ergo accipiendum est : Non licet ducere uxorem fratris defuncti, si defunctus posteros reliquit, vel prohibitum est uxorem fratris duci, cui datus est libellus repudii : posset enim aliquis putare quod talem liceret sibi ducere et adulterum non timere. tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius que tibi affinitate coniungitur  NEC ACCEDES etc. Septuaginta : Et ad uxorem eius non introibis . Proinde hanc enim turpitudinem dicunt fratris patris eius, id est patrui pudenda scilicet uxoris. turpitudinem nurus tue non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius et uxorem fratris sui nullus accipiat et uxorem fratris sui nullus accipiat] om. Weber turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est {t. 1 : Erfurt, f. 125va ; facsim., p. 252a} turpitudinem uxoris tue et filie eius non revelabis  id est : ne putas tibi ambas habere licere. filiam filie filie] filii Weber eius et filiam filii filii] filiae Weber illius non sumes  Neptem uxoris de filio tuo vel de filia prohibet duci uxorem.   {t. 1 : Erfurt, f. 125va ; facsim., p. 252a} TURPITUDINEM UXORIS TUE etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. Concupiscentia enim parit peccatum, peccatum mortem Cf. Iac. 1, 15. vel aliud peccatum, sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit. ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est  UT REVELES IGNOMINIAM etc. Quasi familiare et cognatum est vobis peccatum. Unde invicem debemus condolere, et onera nostra portare, ut adimpleamus legem Christi, qui peccata nostra portavit. sororem uxoris tue in pelicatum illius  IN PELICATUM etc. Septuaginta : In zelum illius, quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit sit] sic Rusch et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur ? In pace nos vocavit Deus 1Cor. 7, 15., pacem cum omnibus habeamus, maxime cum proximis. In Iudaica quoque conversatione non decet ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulus Gal. 5, 2. : Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit. Mortificata ergo Iudaica conversatione Ecclesie debet coniungi, que est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Iudaica conversatio emulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitie eius. Unde Paulus ait Gal. 4, 17. : « Emulantur vos non bene » ; uxor nanque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia ait Gn. 30, 15. : « Parumne tibi videtur quod preripueris maritum michi ? » non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente  Opera eorum publicando : non tamen parces, si non scandalizentur auditores.  SOROREM UXORIS TUE etc. AUGUSTINUS. Non prohibet quamlibet superducere quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis, sed sororem ; quod tamen fecit Iacob, quia nondum prohibitum lege fuerat, vel quia superpositionis fraude deceptus erat ; quam vero posterius accepit, de placito veniebat, sed iniustum erat priorem dimitti, ne faceret eam mechari. ad mulierem que patitur menstrua non accedes  AD MULIEREM QUE PATITUR etc. Cum hoc superius sufficienter prohibuisset, hic etiam repetit, forte ne in superiiobus videtur figurate accipiendum, ubi talia prohibentur, que remota observatione umbrarum, in Novo Testamento custodienda sunt. In Ezechiele quoque inter illa que non fugurate, sed manifeste peccata sunt, accedere ad menstruatam interdicitur et iustitie meritum esse si non accedatur, qua in re non natura damnatur, sed concipiende proli noxium prohibetur. nec revelabis feditatem eius cum uxore  sapientia proximi tui  Gentilis, qui proximus in natura non coibis  communicando nec seminis  actionis doctrine commixtione maculaberis  in tantum ut polluaris  CUM UXORE PROXIMI etc. Hic prohibet rursus adulterium, quod etiam in Decalogo prohibetur ; unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari. de semine tuo non dabis ut consecretur idolo  Septuaginta : principi Moloch  DE SEMINE etc. Convenienter hec subiunguntur. Intendit enim legislator a libidine tam sensibili quam intelligibili legi subditum cohibere ; unde et prohibetur et menstrua ta, uxor quoque proximi , quia in tali commixtione adulterium est, non coniungium. Unde subdit : Nec seminis commixtione maculaberis . Coniungium autem honorabile est, et thorus immaculatus Cf. Hbr. 13, 4.. Cum ergo de duplici fornicatione loqueretur, recte adiungit : De semine tuuo non dabis idolo Moloch etc. Semen autem non solum filios et consanguineos, sed omnem actionem et doctrinam intelligimus, que idolis consecrare non debemus, quia radix omnium malorum cupiditas 1Tim. 6 ; 10. que est idolorum servitus. Sed nec ea {t. 1 : Erfurt, f. 125vb ; facsim., p. 252b} docere, que idolatrie pertinent. Sic enim ad mulierem menstruatam non ingredimur, nec in errore gentilium misceamur. nec pollues nomen  Hoc ad singula referatur supradicta. Dei tui  cuius gloria singularis incommutabilis  NEC POLLUES etc. Non solum luxuriando, vel idolis immolando, sed et Gentilium philosophiam in Ecclesiam introducendo. Quis enim consensus templo Dei cum idolis ? ego Dominus cum masculo non commiscearis commiscearis] commisceberis Weber coitu femineo  quia contra natura  quia viriliter agentem et fortem non debes effeminare quia abominatio  SIMACHUS : ineffabile est cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo  cum actionibus scilicet bestialium, ut nephandis voluptatibus polluaris mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est  MULIER NON SUCCUMBET IUMENTO etc. Non solum viris, sed et mulieribus lex posita est. Unde Prv. 31, 10. : « Mulierem fortem quis inveniet ? » Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat : facta est enim in adiutorium viri Cf. Gn. 2, 18. ; que talis est, non debet iumentorum coitu maculari. ne polluamini in omnibus his  predictis quibus contaminate sunt gentes universe gentes universe] inv. Weber quas ego eiciam ante conspectum vestrum  Quantitas pene quantitatem culpe ostendit.  NEC POLLUAMINI etc. Quanta pollutio sit in predictis, pena pollutorum ostendit. Nec incaute pretereundum, quia ea que invicem sibi coniuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit.  CONTAMINATE SUNT GENTES UNIVERSE etc. Demones qui propter multitudinem dicuntur gentes universe. Qui cum omni peccato gaudeant, precipue fornicatione et idolatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus. et quibus polluta est terra cuius ego {t. 1 : Erfurt, f. 125vb ; facsim., p. 252b} scelera  pollutionem visitabo  « Visitavit nos, oriens ex alto » Lc. 1, 78.. ut evomat  scabrones etiam contra eos producendo habitatores suos  demones qui dixerunt : Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum Mt. 8, 31.. custodite legitima mea atque iudicia ut ut] et Weber non faciatis faciatis] faciat Weber ex omnibus istis abominationibus istis abominationibus] inv. Weber tam indigena  qui in lege nutritus, et ab infantia doctus quam colonus qui peregrinatur apud vos  qui deforis vobis adiectus est, non intus nutritus omnes enim execrationes istas fecerunt accole terre qui fuerunt ante vos  demones qui antiquiores sunt conditione et polluerunt eam  humanam scilicet terram, Ade suggerentes inobedientiam, et quotidie mala suggerunt cavete ergo ne et vos  quia a Domino visitati estis similiter evomat  intelligibilis terra ; unde Mt. 25, 41. : Discedite a me maledicti in ignem eternum, quod paratum est diabolo etc. Et item Ps. 6, 9. : « Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem » etc. cum paria  similia feceritis sicut evomuit gentem que fuit ante vos omnis anima que fecerit de abominationibus his quippiam peribit  nunc et prorsus in futuro de medio populi sui  OMNIS ANIMA etc. Qui enim post evangelicam predicationem talia committunt, aliam mali medicinam non inveniunt; nec in sorte hominum sed demonum erunt. custodite mandata mea nolite facere que fecerunt hii qui fuerunt ante vos  quorum pena debetis terreri et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester.  Hoc tercio dicit : in duobus enim testibus vel tribus stat omnem verbum.  CUSTODITE MANDATA MEA etc. Quasi : Mea sunt mandata, non hominis; ad cuius imaginem facti estis, quam polluere non debetis, « quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis » 1Cor. 3, 16.. Capitulum 19 Locutus est Dominus ad Moysen dicens loquere ad omnem cetum filiorum Israel et dices ad eos sancti estote  quia estis templum Dei  Recte sanctificationem proponit, quia fundamentum virtutis est. quia {t. 1 : Erfurt, f. 126ra ; facsim., p. 253a} ego sanctus sum Dominus Deus vester  quasi : Sine sanctitate non potestis mecum esse.  SANCTI ESTOTE etc. ORIGENES. Quid significet hoc nomen quod est sanctum , requirendum est. Sancta dicuntur vasa ministerii, et sancta vestimenta, loca quoque in urbibus vel suburbibus sacerdotibus deputata sancta dicuntur, et primogenita boum vel pecorum. Si ergo intueamur quo sensu hec dicuntur sancta , advertemus quomodo operam demus ut sancti simus. Natus est michi primogenitus bos, non licet eum occupare ad commune opus, quia Domino sanctus . Nulli ergo quod sanctum est servire debet, nisi soli Deo, ad usus communes communibus debemus uti. Qui ergo se Deo vovit separatus a negociis seculi, et ab his qui carnaliter vivunt, ut ei placeat cui se probavit, sanctus appellatur. Dum enim vulgo miscetur, non potest esse sanctus . Sancti estote etc. : Quasi : Separamini etiam a fratre inordinate ambulante, et ab omnibus concupicentiis seculi. Sic eritis primogeniti vituli. Non operetur per vos peccatum, nec iugum imponat malicia, deservite tantum sacerdotalibus usibus ; quia ego sanctus sum , longe scilicet ab omnibus que operantur et colunt sive in celo sive in terra, omnem excedo creaturam quam feci : vos ergo estote segregati ab his qui non sunt sancti . Grecus quoque sermo agyos extra terram sonat, ut scilicet in celo conversationem habeatis Cf. Phil. 3, 20.. unusquisque patrem suum et matrem suam patrem suum et matrem suam] metrem et patrem suum Weber timeat   {t. 1 : Erfurt, f. 126ra ; facsim., p. 253a} UNUSQUISQUE etc. Super fundamentum edificat, quasi : Estote sancti, ut sanctus habitet in vobis, et nature dignitatem impendite honorando patrem et matrem . sabbata mea custodite  SABBATA MEA etc. Mandata legis volens recapitulare, id est : Non occides, Non furaberis etc., inquit : Sabbata mea custodite. Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moyses Lv. 23, 7, 21, 25, 35, 36 ; Nm. 28, 25. : « Omne opus servile non facietis in eo ».  SABBATA MEA . Volens nos Deus de intelligibili requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysen Ex. 16, 25. : Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro etc. Nota quia non ait ‘ sabbatum’ , sed sabbata , quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta : ideo in hoc loco prius sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia sabbatum plena et perfecta quies. ego Dominus Deus vester nolite converti ad idola  id est : condescendere his quos idolorum lex vana et prophana deprimit. nec deos conflatiles  Quorumlibet animalium statuas vel pecunie thesauros, quos quasi deos adorant qui congregant, nec inde aliquid presumunt. faciatis vobis ego Dominus Deus vester  Non alio indigeris. si immolaveritis hostiam pacificorum  vel salutarium, ea scilicet que ad salutem pertinent operando Domino ut sit placabilis  Deo acceptabilis eo die  in presenti scilicet vita quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid quidquid] + autem Weber residuum fuerit in diem tertium igne comburetis si quis post biduum comederit  ut post hanc vitam putet se quod minus fecit perfecturum ex ea profanus erit, immundus immundus] om. Weber et impietatis reus portabitque portabitque] portabit Weber iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit  quia imperfecte operatur, et divine legi calumniatur peribitque peribitque] et peribit Weber anima illa  Quia vitam egit imperfectam que salvasset, si consummasset eam. de populo suo  salvandorum  SI IMMOLAVERITIS etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat, sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo que ad salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudiciciam. Hoc enim, secundum Apostolum 1Tim. 2, 3-4., bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui vult omnes salvos fieri. Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita presenti quecumque ad salutem pertinent operari : hodie enim et cras pro presenti seculo accipiuntur. Unde Iacobus Iac. 4, 13. : Qui dicitis : Hodie et crastino ibimus in civitatem etc. Dies tercia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri seculi et resurrectionis in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tanquam illic operaturus sit, tanquam die tercia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tanquam ibi perficere possit. cum messueris  Ager mundus, messura doctrina, messores doctores. {t. 1 : Erfurt, f. 126rb ; facsim., p. 253b} segetes terre tue non tondebis  conteres  alias : tundes usque ad solum superficiem terre nec remanentes spicas colliges neque in vinea tua racemos  iustos sanctos et grana decidentia  que non intelliguntur congregabis sed pauperibus  Gentilibus et peregrinis carpenda  diligenter tractanda dimittes ego Dominus Deus vester  pro vobis pauper et peregrinus in mundo  quia omnia dedi, desidero aliquid michi dari  CUM MESSUERIS etc. Ut dilectionem ad invicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, presenti capitulo precipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselito, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit, ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselitos non abiicit quibus etiam sic victum providit. Unde subdit : Ego Dominus Deus vester, scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exurgam.  Allegorice. Cum messueris etc. Aperte ostendit quia doctores Iudeorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quedam pauperi et proselito derelinquunt, gentibus scilicet quibus dicitur Mt. 5, 3. : Beati pauperes spiritu etc. Qui et proseliti sunt, quia cognationi Abrae se ingerunt. Quod ergo dicitur Ex. 20, 13-14. : « Non occides », « Non mechaberis », metant Iudeorum doctores. Que autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, concedant Ecclesie doctoribus, et que illis metentibus decidunt, id est que ipsi non intelligunt.  NEQUE IN VINEA TUA etc. Vinea Domini sabaoth domus Israel est que debuit facere uvas et fecit spinas ; quondam tamen paucos racemos habuit, id est sanctos diversi temporis, quos Iudei colligere et in divitiis suis thesaurizare non possunt, qui non imitantur vitam eorum, ed pauperi et proselito derelinquunt. Nobiscum enim sunt quotquot iusti apud eos fuerunt. Unde memorie eorum a nobis et non ab illis annis singulis celebrantur, ut experimento divinum eloquium comprobetur. non facietis furtum  in quo proximus leditur non mentiemini  aliquo modo  NON MENTIEMINI. Cognationem peccatorum ostendit. Multa putamus parva que sunt maxima, ut mendacium, periurium, que furto sunt coniuncta, et recte, quia hec furto cooperantur. nec decipiet unusquisque proximum suum  NON FACIETIS FURTUM. AUGUSTINUS. Hoc in Decalogo positum est quod dicit : Non {t. 1 : Erfurt, f. 126rb ; facsim., p. 253b} mentiemini, nec calumniam facietis. In hoc precepto videtur contineri : neque falsum testimonium dices, quia calumnia sine mendatio fieri non potest, quod falso testitmonio c