initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<05. Leviticus*>

<Prothemata>

marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 104ra ; facsim., p. 209a} [Rusch, f.  104ra ] HESYCHIUS. Querendum est quare liber iste Leviticus dicatur, quia scilicet in hoc nomine totius libri argumentum manifestatur. Tribus Levi tabernaculi ministerium sortita est, in quo sacrificia et primitias, primogenitorum oblationes offerri preceptum est, que omnia sicut cetera ad Levitas pertinent. A quibus liber iste congruum sortitus est nomen, quibus hec omnia digerit per ordinem.
marg.|  Vaietra, alias vaiiqra Hebraice, leviticus Grece, et Latine offertorius vel sacrificativus, quia de sacrificiis et cerimoniis agit. Hic bene post Exodum ponitur. In eo enim tabernaculum ordinatur, in hoc ea continentur que Dominus Moysi de tabernaculo loquebatur, et tabernaculi cerimonie.
marg.|  HESYCHIUS. Si quis querat quare libri Legis divisi sunt, cum hystoria tempore indivisa sit, respondendum est : ut fastidium scilicet lectori auferret librorum divisio, sicut et vie spacia dividit viator, tanquam divisus minuatur labor.
marg.|  GILIBERTUS. Rabbanus ab Hesychio Hierosolimorum episcopo (qui Leviticum satis plene exposuit) multa collegit, ab aliis quoque Patribus qui eius aliquas sententias exposuerunt, quedam operi suo apposuit, et ex confuso sententiarum ordine quemdam expositionis ordinem multorum doctorum sententias alternando composuit.

Rabanus Maurus , In Lv., PL, 108, 245-586   Hesychius Hierosolymitanus , Commentarius in Leviticum, PG 59.
marg.|  HESYCHIUS. Pre omnibus necesse est interpretationem Legis ad anagogen trahi, et spiritualem intelligentiam in littera prescrutari. Hoc enim non contradicit Legi, sed eam defendit. Spiritualem quippe intellectum diligenter esse intelligendum : etiam ipse Christus ostendit, qui in parabolis suis agrum mundum, agricolam seminantem semen bonum iustos, zizania malignos, messores quoque angelos, et inimicum superseminantem diabolum appellavit. Quis ergo vetat bovem eum qui operatur iustitiam appellare, sicut ovem simplicem et innocentem, columbam et turturem sublimius agentes et contemplationi vacantes ? Numquid non Ezechiel Hierusalem leenam dixit, et catulum eius Eliachim, qui ductus est in Egyptum, et alium catulum Ioachim in Babilone ductum ? Non solum que in parabolis dicta sunt, sed et que secundum historiam sunt, ad sublimiorem ducenda esse intellectum Paulus ostendit dicens : Scriptum est : Quoniam Abraam duos filios etc. ; post que addidit : « Que sunt per allegoriam dicta. Hec enim sunt duo Testamenta » etc. Fortassis autem noxia erit littera spoliata spirituali intelligencia, et variis reprehensionibus obnoxia. Unde per Ezechielem et bonam legem et non bonam Dominus appellat dicens : « Dedi eis precepta mea et iudicia mea ostendi eis, que faciat homo et vivat in eis ». Et alibi :"Dedi eis mandata non bona et iudicia in quibus non vivant". Patet ergo bona esse et non bona, et in quibus vivant et quibus non vivant. Qui enim custodit secundum Spiritum, vivit in eis. Qui autem secundum carnem moritur, quia vitam non agnoscit in eis. Deinde legislator non semper, sed certo tempore voluit custodiri legis superficiem, ut reprimeret duram Iudeorum cervicem. Unde : Scio « quod populus iste dure cervicis sit ». Isaias* autem vocat Iudeos vitulam conternantem, que scilicet nullo modo domatur. Et alibi : Efraim vitula docta diligere trituram, transivi super pulcritudinem colli eius ; in quo obedientia significatur. Iugum enim legis imposuit, ut humiliati libenter susciperent leve et suave iugum.

Gal. 4, 22.
Gal. 4, 24.
Ez. 20, 11 (Edmaior.).
Ez. 20, 25.
Cf. Rm. 8, 13.
Ex. 32, 9 ; Dt. 9,13.
Is. 15, 5 ; cf. Ier. 48, 34.
Os. 10, 11.
Cf. Mt. 11, 30.
Isaias] corr., Osee Rusch
marg.|  OrigenesORIGENES. Si secundum quosdam etiam nostrorum simplicem intellectum sequamur, et absque ulla (ut ipsi nos deridere solent) stropha verbi et allegorie nubilo vocem legislatoris excipiamus, ego ecclesiasticus sub fide Christi vivens, et in medio Ecclesie positus, ad sacrificandum vitulos et agnos, et offerendam similam cum thure et oleo, divini precepti autoritate compellor. Ipse ergo Dominus, ipse Spiritus sanctus deprecandus est, ut omnem nebulam peccati, que visum cordis nostri obscurat, auferre dignetur, ut spiritualem intelligentiam intueamur, secundum illud : « Revela oculos meos et considerabo » etc.

Ps. 118, 18.
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Omnis hostiarum diversitas Christi hostiam prefigurabat. Unde, veritate oblata, cessavit umbra, verum sacrificium veri et eterni sacerdotis prefigurans. Ideo autem hostiis animalium propter emundationem oblatis, una vera hostia Christi promittebatur, in qua fieret remissio peccatorum, de carne et sanguine contractorum, qui regnum Dei non possidebunt, quia substantia corporalis in celestem mutabitur qualitatem. Christus in vitulo propter virtutem crucis offerebatur. In agno, propter innocentiam. In ariete, propter principatum. In hirco, propter similitudinem carnis peccati. In turture et columba, quia Deus et homo."Mediator enim Dei et hominum" in duarum substantiarum coniunctione monstrabatur. In similaginis conspersione credentium per aquam baptismi collectam esse Ecclesiam, id est corpus Christi, ostendebatur. Nos autem moraliter offerimus vitulum, cum carnis superbiam vincimus. Agnum, cum irrationabiles motus corrigimus. Hedum, dum lasciviam superamus. Columbam, dum simplices sumus. Turturem, dum casti sumus. Panes azimos, cum non in fermento malicie, sed in azimis sinceritatis epulamur.

1Tim. 2, 5.
marg.|  Rabanus MaurusRABANUS. Hieronymus singula sacrificia, immo singulas pene sillabas et vestes Aaron, et totum Leviticum ordinem, celestia dicit sperare sacramenta. Origenes quoque ait : Quia sicut in novissimis diebus Verbum Dei ex Maria virgine carne vestitum processit in mundum, cuius caro ab omnibus videbatur, divinitas paucis et electis cognita tegebatur : sic verbum Dei per prophetas profertur ad homines, ibi carnis, hic littere velamine tectum. Littera tanquam caro aspicitur, spiritualis sensus tanquam divinitas sentitur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lv. Prol.), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 28/07/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber05.xml&chapitre=05_Prol.)