initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Nm. 13,1 
Profectusque est
interl.|  mundata Maria

1 profectusque] profectus Weber
populus de Aseroth
interl.|  domus perfecta interpretatur

populus C M Rusch Clementina] om. Rusch
fixis tentoriis in deserto Pharan
marg.|  PHARAN.  RABANUS. Notandum quod Pharan non est speciale nomen mansionis, sed solitudinis plures mansiones continentis, sicut in cathalogo mansionum demonstratur, cum dicitur : Profecti filii Israel de Asseroth, castra metati sunt in Rethma, deinde in Remon Phares, sic ut omnes per ordinem usque ad Asiongabar, et usque ad tricesimam secundam mansionem sub Pharan solitudinis nomine mansiones comprehense sunt. A Rethma ergo, que fuit in ordine quintadecima, usque ad tricesimam secundam, hec continentur.
marg.|  PHARAN interpretatur ‘os visibile’, in quo potest intelligi quod verbum caro factum est, et invisibilis visibilis effectus, et hoc significari significari quod postquam finis et perfectio omnium, que erga illum populum gerenda erant, venit, tunc transiit et venit ad eum quem verbum carnem factum ante non credidit.
Numérotation du verset Nm. 13,2 
ibique locutus est Dominus ad Moysen dicens

ibique Rusch] ibi Weber
Numérotation du verset Nm. 13,3 
marg.|  MITTE  VIROS, etc.  RABANUS. Duodecim exploratores mittuntur ad sanctam terram. Botrus defertur in ligno, ubi et Christi breviter passione demonstratur. Murmurat populus Iudeorum, gygantum reformidans impetum. Pugnatur contra Amalech, et Chananeum volente Deo, et vincitur. Audit que debeat in terra sancta facere sacrificia. Dathan et Abiron et filii Chore consurgunt contra Moysen et Aaron, et terre voragine glutiuntur. Inter mortuos et viventes pontifex medius, thuribulo armatus ingreditur, et currens ira Dei sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron et florem profert et folia, et in eternam memoriam virens siccitas consecratur. Nec dum templum vel editui, nec dum sacerdotes et Levite sacrificia obtulerunt, et partes eorum mysticus sermo describit. Vitula rufa in holocaustum crematur; et cinis eius piacularis aspersio est.
quam daturus sum filiis Israel singulos de singulis tribubus ex principibus
Numérotation du verset Nm. 13,4 
fecit Moyses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
Numérotation du verset Nm. 13,5 
de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
Numérotation du verset Nm. 13,6 
de tribu Simeon Saphat filium Huri
Numérotation du verset Nm. 13,7 
de tribu Iuda Caleb filium Iephone

Caleb] scrips., Caleph Ω Rusch, Chaleb hic et ubique Weber
Numérotation du verset Nm. 13,8 
de tribu Isachar Igal filium Ioseph
Numérotation du verset Nm. 13,9 
de tribu Ephraim Osee filium Nun
Numérotation du verset Nm. 13,10 
de tribu Beniamin : Phalti filium Raphu
Numérotation du verset Nm. 13,11 
de tribu Zabulon : Geldehel
interl.|  alias : Geddihel

Geldehel] Geddihel Weber
filium Sodi
Numérotation du verset Nm. 13,12 
de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
Numérotation du verset Nm. 13,13 
de tribu Dan : Ammiel filium Gemalli
Numérotation du verset Nm. 13,14 
de tribu Aser : Sur
interl.|  alias : Schur

Sur Rusch] Sthur Weber
filium Michael
Numérotation du verset Nm. 13,15 
de tribu Neptalim : Nabdi
interl.|  alias Naabi

Neptalim Rusch] Neptali Weber Nabdi] Naabbi Weber
filium Vapsi

Vapsi] Vaphsi Weber
Numérotation du verset Nm. 13,16 
de tribu Gad : Guel filium Machi10 

10  Aliter : Machir.
Numérotation du verset Nm. 13,17 
hec sunt nomina virorum quos misit Moyses ad considerandam terram Chanaan11  vocavitque Osee filium Nun Iosue

11  Chanaan] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 13,18 
misit ergo eos Moyses {t. 1 : Erfurt, f. 153va ; facsim., p. 306a} [Rusch, f.  153va ] ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite ad12  meridianam plagam cumque veneritis ad montes,

12  ad Rusch] per Weber
Numérotation du verset Nm. 13,19 
considerate terram qualis sit
interl.|   terram scilicet contemplandam
et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
Numérotation du verset Nm. 13,20 
ipsa terra bona an mala urbes quales murate an absque muris
marg.|  ASCENDITE  AD  MERIDIANAM. AUGUSTINUS. Alia littera : Et dixit ad eos : Ascendite de ista heremo, et videbitis terram que sit, et populus qui inisdet super eam, si fortis est an infirmus, si pauci sunt an multi. Exposuisse intelligitur secundum quid dixerat, si potens potens] posens cacogr. Rusch est an infirmus, hoc hoc] thoc cacogr. Rusch est si pauci sunt aut multi. Quomodo enim possent de monte prospicientes sentire humanarum virium fortitudinem ? Potest et alius sensus multo esse congruentior veritati. Quod ait : Ascendetis in montem, in ipsam terram dixit quam explorare volebant. Non enim possent facile exploratores intelligi, nisi peregrinantes omnia perquirebant. Nam si de vertice montis eos putaverimus conspexisse terram et explorasse; quomodo possent exquirere omnia que Moises precepit ? Quomodo intrare civitates quas eos leguntur intrasse, et de illa valle botrum tollere, propter quem vallis Botri dicitur ? In ipso ergo exploratur terra, quia ipsa erat que exploraretur, et ibi erat quidam depressior locus, de qua valle botrus ablatus est.
Numérotation du verset Nm. 13,21 
humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et afferte nobis de fructibus terre erat autem tempus quando iam precoque uve vesci possunt
Numérotation du verset Nm. 13,22 
cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
Numérotation du verset Nm. 13,23 
Ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Egypti condita est.
Numérotation du verset Nm. 13,24 
Pergentesque usque ad torrentem Botri
interl.|  Christi, qui de crucis ligno pependit
absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri.
interl.|   duo populi
marg.|  QUEM  PORTAVERUNT, etc.  ISIDORUS. Botrum in ligno de terra promissionis duo advehunt, quia Christus pendens in ligno crucis, promissus gentibus, de terra genitricis Marie, secundum carnem natus. Duo baiuli, qui sub onere botri incedebant, uterque populus est, cuius prior Iudaicus, cecus, et adversus, ignarus pendentis gratie et pressus onere suspensi, cui subiicietur iudicanti. Unde : « Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva ». Qui vero posterior veniebat, populum gentium gerebat sgnificabat, qui credens et Christum ante oculos habens, semper quem portat videt, et quasi servus dominum et discipulus magistrum sequitur. Secundum illud : Si quis vult post me venire, tollat crucem suam, et sequatur me. Hic est botrus qui effusum in salutem nostram, vinum sanguinis sui crucis contritione perfudit, et expressum passionis sue calicem {t. 1 : Erfurt, f. 153vb ; facsim., p. 306b} [Rusch, f.  153vb ] propinavit Ecclesie. Quem in malogranato socia muneris gratia secuta est mater Ecclesia, habens intra se per granorum numerum multitudinem populorum, per ruborem id est sanguinis Christi signaculum choruscantem, habentem etiam diversa spiritus sancti charismata, quibus se indignos increduli iudicantes, terram carnis Christi fluentem lacte et melle accipere non meruerunt, quam per fidem eius servi, id est Christiani, consecuti sunt. De cuius doctrina dicitur : « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua » etc. Ficum cum botro de terra promissionis attulerunt id est imaginem legis cum figura Christi. De quo enim dicitur : Frater meus ut botrus Cypri, quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo esse potest.

Ps. 68, 24.
Mt. 16, 24.
Ps. 118, 103.
De malis quoque granatis
interl.|  quibus figuratur Ecclesia, que Christum significat
marg.|  DE  MALIS  QUOQUE  GRANATIS. Que legem significant, quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo.
et de ficis loci illius tulerunt
Numérotation du verset Nm. 13,25 
qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israel.
Numérotation du verset Nm. 13,26 
reversique exploratores terre post quadraginta dies omni regione circuita
marg.| EXPLORATORES  TERRE.  ISIDORUS. Exploratores, qui ad terram uberem missi terruerunt populum ne crederent posse habere terram promissam, scribas et Phariseos significant. Sicut enim illi per Moysen missi sunt, ut soli fecunditatem solicite considerarent, sic isti per legem et prophetas, ut per Scripturarum investigationem Dominicum specularentur adventum, in quo erat terra, id est caro sancta, in qua regnum Dei, et ubertatem spiritualium fructuum, et vitam eternam consequi possent. Sed sicut illi desperatione terruerunt populum ne crederent, Deo promittente, sic isti suaserunt populo Iudeorum ne Christo crederent, ad Egyptum huius seculi redire cupientes, manna fidei repudiantes, et querentes ollas peccatorum nigras, et cepas blasphemiarum repudiatas, et pepones viciorum et libidinum corruptione marcentes.
Numérotation du verset Nm. 13,27 
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cetum filiorum Israel in desertum Pharan quod est in Cades
marg.|  IN  DESERTUM  PHARAN.  RABANUS. Solitudo Pharan decem et octo mansiones continet. In quarum ultima reversi exploratores ad Moysen renunciaverunt que viderunt portantes botrum cum malis granatis et ficis. {t. 1 : Erfurt, f. 154ra ; facsim., p. 307a} [Rusch, f.  154ra ] Et in sequentibus scriptum est : Profecti de Asiongaber castra metati sunt in deserto Sin. Hec est Cades que non ‘sancta’, ut plerique estimant, sed ‘mutata’ vel ‘translata’ interpretaturetc. In hac mansione moritur Maria et sepelitur, et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offenderunt dominum et prohibentur transire Iordanem.
locutique eis et omni multitudini {t. 1 : Erfurt, f. 153vb ; facsim., p. 306b} [Rusch, f.  153vb ] ostenderunt fructus terre
Numérotation du verset Nm. 13,28 
et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misistis13  nos que re vera fluit lacte et melle
interl.|  de doctrina Christi dicitur : « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ; super mel ori meo ».

Ps. 118, 103.

13  misistis Rusch] misisti Weber
ut ex his fructibus cognosci potest
Numérotation du verset Nm. 13,29 
sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
Numérotation du verset Nm. 13,30 
Amalech habitat in meridie Etheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
Numérotation du verset Nm. 13,31 
inter hec Caleb compescens murmur populi qui oriebatur contra Moysen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
Numérotation du verset Nm. 13,32 
alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
Numérotation du verset Nm. 13,33 
detraxeruntque terre quam inspexerant apud filios Israel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procere stature est
Numérotation du verset Nm. 13,34 
ibi vidimus monstra quedam filiorum Enach de genere giganteo quibus comparati quasi locuste videbamur




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_13)