initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri>

Capitulum 15

Numérotation du verset Nm. 15,1 
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 15,2 
loquere ad filios Israel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestre quam ego dabo vobis
Numérotation du verset Nm. 15,3 
et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bobus sive de ovibus.
Numérotation du verset Nm. 15,4 
Offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium simile decimam partem ephi consperse oleo quod mensuram habebit quartam partem hin
Numérotation du verset Nm. 15,5 
et vinum ad liba fundenda eiusdem mensure dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
Numérotation du verset Nm. 15,6 
et arietis erit sacrificium simile duarum decimarum que conspersa sit oleo tertie partis hin
Numérotation du verset Nm. 15,7 
et vinum ad libamentum tertie partis eiusdem mensure offeret in {t. 1 : Erfurt, f. 155va ; facsim., p. 310a} [Rusch, f.  155va ] odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset Nm. 15,8 
quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
Numérotation du verset Nm. 15,9 
dabis per singulos boves simile tres decimas consperse oleo quod habeat medium mensure hin
Numérotation du verset Nm. 15,10 
et vinum ad liba fundenda eiusdem mensure in oblationem suavissimi odoris Domino
Numérotation du verset Nm. 15,11 
sic facietis
Numérotation du verset Nm. 15,12 
per singulos boves et arietes et agnos et hedos
Numérotation du verset Nm. 15,13 
tam indigene quam peregrini
Numérotation du verset Nm. 15,14 
eodem ritu offerent sacrificia
Numérotation du verset Nm. 15,15 
unum preceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terre
Numérotation du verset Nm. 15,16 
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 15,17 
loquere filiis Israel et dices ad eos
Numérotation du verset Nm. 15,18 
cum veneritis in terram quam dabo vobis
Numérotation du verset Nm. 15,19 
et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino
Numérotation du verset Nm. 15,20 
de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
Numérotation du verset Nm. 15,21 
ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
Numérotation du verset Nm. 15,22 
quod si per ignorantiam preterieritis quicquam horum que locutus est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 15,23 
et mandavit per eum {t. 1 : Erfurt, f. 155vb ; facsim., p. 310b} [Rusch, f.  155vb ] ad vos a die qua cepit iubere et ultra
Numérotation du verset Nm. 15,24 
oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut cerimonie postulant hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 15,25 
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
Numérotation du verset Nm. 15,26 
et dimittetur universe plebi filiorum Israel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
Numérotation du verset Nm. 15,27 
quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo
Numérotation du verset Nm. 15,28 
et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino impetrabitque ei veniam et dimittetur illi
Numérotation du verset Nm. 15,29 
tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
Numérotation du verset Nm. 15,30 
anima vero que per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum {t. 1 : Erfurt, f. 156ra ; facsim., p. 311a} [Rusch, f.  156ra ] Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
Numérotation du verset Nm. 15,31 
verbum enim Domini contempsit et preceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
Numérotation du verset Nm. 15,32 
factum est autem cum essent filii Israel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
Numérotation du verset Nm. 15,33 
obtulerunt eum Moysi et Aaron et universe multitudini
Numérotation du verset Nm. 15,34 
qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
Numérotation du verset Nm. 15,35 
dixitque Dominus ad Moysen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
Numérotation du verset Nm. 15,36 
cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 15,37 
dixit quoque Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 15,38 
loquere filiis Israel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
Numérotation du verset Nm. 15,39 
quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
Numérotation du verset Nm. 15,40 
sed magis memores preceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
Numérotation du verset Nm. 15,41 
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Egypti ut essem vester Deus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_15)