initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri>

Capitulum 17

Numérotation du verset Nm. 17,1 
et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 17,2 
loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virge sue
Numérotation du verset Nm. 17,3 
nomen autem {t. 1 : Erfurt, f. 158ra ; facsim., p. 315a} [Rusch, f.  158ra ] Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
Numérotation du verset Nm. 17,4 
ponesque eas in tabernaculo federis coram testimonio ubi loquar ad te
Numérotation du verset Nm. 17,5 
quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israel quibus contra vos murmurant
Numérotation du verset Nm. 17,6 
locutusque est Moyses ad filios Israel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virge duodecim absque virga Aaron
Numérotation du verset Nm. 17,7 
quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset Nm. 17,8 
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati {t. 1 : Erfurt, f. 158rb ; facsim., p. 315b} [Rusch, f.  158rb ] sunt
Numérotation du verset Nm. 17,9 
protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel videruntque et receperunt singuli virgas suas
Numérotation du verset Nm. 17,10 
dixitque Dominus ad Moysen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querele eorum a me ne moriantur
Numérotation du verset Nm. 17,11 
fecitque Moyses sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 17,12 
dixerunt autem filii Israel ad Moysen ecce consumpti sumus omnes perivimus
Numérotation du verset Nm. 17,13 
quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_17)