initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri>

Capitulum 20

Numérotation du verset Nm. 20,1 
Veneruntque filii Israel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco
Numérotation du verset Nm. 20,2 
cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Moysen et Aaron
Numérotation du verset Nm. 20,3 
et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino
Numérotation du verset Nm. 20,4 
cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur
Numérotation du verset Nm. 20,5 
quare nos fecistis ascendere de Egypto et adduxistis {t. 1 : Erfurt, f. 162rb ; facsim., p. 323b} [Rusch, f.  162rb ] in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum
Numérotation du verset Nm. 20,6 
ingressusque Moyses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum federis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos
Numérotation du verset Nm. 20,7 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 20,8 
tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius
Numérotation du verset Nm. 20,9 
tulit igitur Moyses virgam que erat in conspectu Domini sicut preceperat ei
Numérotation du verset Nm. 20,10 
congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere
Numérotation du verset Nm. 20,11 
cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem egresse sunt aque largissime ita ut et populus biberet et iumenta
Numérotation du verset Nm. 20,12 
dixitque Dominus ad Moysen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis
Numérotation du verset Nm. 20,13 
hec est aqua Contradictionis ubi {t. 1 : Erfurt, f. 162va ; facsim., p. 324a} [Rusch, f.  162va ] iurgati sunt filii Israel contra Dominum et sanctificatus est in eis
Numérotation du verset Nm. 20,14 
misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom qui dicerent hec mandat frater tuus Israel nosti omnem laborem qui apprehendit nos
Numérotation du verset Nm. 20,15 
quomodo descenderint patres nostri in Egyptum et habitaverimus ibi multo tempore afflixerintque nos Egyptii et patres nostros
Numérotation du verset Nm. 20,16 
et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Egypto ecce in urbe Cades que est in extremis finibus tuis positi
Numérotation du verset Nm. 20,17 
obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos
Numérotation du verset Nm. 20,18 
cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi
Numérotation du verset Nm. 20,19 
dixeruntque filii Israel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus
Numérotation du verset Nm. 20,20 
at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti
Numérotation du verset Nm. 20,21 
nec voluit acquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem divertit ab eo Israel
Numérotation du verset Nm. 20,22 
cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terre Edom
Numérotation du verset Nm. 20,23 
ubi locutus est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 20,24 
pergat {t. 1 : Erfurt, f. 162vb ; facsim., p. 324b} [Rusch, f.  162vb ] inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis
Numérotation du verset Nm. 20,25 
tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or
Numérotation du verset Nm. 20,26 
cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi
Numérotation du verset Nm. 20,27 
fecit Moyses ut preceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine
Numérotation du verset Nm. 20,28 
cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius
Numérotation du verset Nm. 20,29 
illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro
Numérotation du verset Nm. 20,30 
omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_20)