initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri*>

Capitulum 22

Numérotation du verset Nm. 22,1 
Profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hiericho sita est.

1 Hiericho] Iericho Rusch, Hierichus Weber
Numérotation du verset Nm. 22,2 
Videns autem Balach filius Sephor omnia que fecerat Israel Amorreo
marg.| marg.|  VIDENS  AUTEM  BALAC. AUGUSTINUS. Quod dicit Scriptura postquam vicit Israel ammorreos et possedit omnes civitates eorum misisse legatos Balac regem moabitarum ad conducendum Balaam qui malediceret populum Israel satis ostenditur non omnes moabitas venisse in condicionem Seon regis ammorreorum quando eos bello superavit. Siquidem remansit gens moabitarum usque ad illud tempus ubi regnaret Balac rex Moab. Quod vero Moab dixit senioribus Madian, id est moabite senioribus madianitarum. Nunc ablinget synagoga hec omnes qui in circumitu nostro sunt. Non una gens era, sed vicini ad vicinos dixerunt quod pariter cavendum esset, sed due vicine. ||

Balach] scrips., Balach Rusch Weber Sephor Rusch] Sepphor Weber
Numérotation du verset Nm. 22,3 
et quod pertimuissent eum Moabite et impetum eius ferre non possent
Numérotation du verset Nm. 22,4 
dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos
interl.| interl.| predicator||
herbas usque ad radices carpere ipse autem erat rex eo tempore in Moab.

autem Rusch] om. Weber rex - eo tempore] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 22,5 
Misit ergo {t. 1 : Erfurt, f. 165ra ; facsim., p. 329a} [Rusch, f.  165ra ] nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terre filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Egypto qui operuit superficiem terre sedens contra me
marg.| marg.|  MISIT  ERGO, etc.  ORIGINES. Bellum tibi imminet rex Balac, oportet te arma et exercitum preparare, et armis instructum occurre. Tu vero mittis ad {t. 1 : Erfurt, f. 165ra ; facsim., p. 329a} [Rusch, f.  165ra ] Balamm divinum munera multa et promittis maiora dicens : « Veni maledic populum qui exiit de Egypto ». Balaam vero refert hoc ad Deum et venire prohibetur, rex item mittit legatos et spem omnem ponit in Balaam, ut in populum pro telis iaculetur maledicta. Si forte verbis superetur populus, quem regis exercitus superare non poterat, quid hec historia consequentie vel consilii habet ? Quis regum aliquando imminente sibi prelio obmissis armis ad divini et auruspicis verba cinfugit ? Primo ergo fatendum est in quibusdam plus valere verba quam corpora. Quod enim exercitus nequit efficere. Hoc verbis efficitur nec dico sanctis verbis vel Dei verbis, sed quibusdam verbis que inter homines habentur. Que quomomdo nominem nescio. Sunt tamen inutili arte composita, cuius vocabulum sit quod cuique placuerit. Erant in Egypto incantatores et magi. Quis hominum postest fortitudine corporis virgam mutare in serpentem ? Vel aquam in sanguinem ? Quod illi fecerunt fecerat enim Moyses hoc primus. Sed quia sciebat rex Egipti hec quadam arte fieri verborum que habetur inter homines, putavit hoc Moysen non Dei virtute, sed magica arte fecisse et virtute Dei factum simulasse. Convocat continuo egyptiorum incantatores et magos, qui inter eum qui virtute Dei operabatur et eos qui demones invocabant facit esse, certamen efficit similiter contraria virtus, sed serpens per Dei virtutem factus absorbuit alios. Non enim potuit virtus demoniaca malum quod ex bono fecerat restituere in bonum. Potuit ex virga facere serpentem, sed non virgam reddere ex serpente. Ideo consummuntur omnes ab ea que Dei virtute conversa fuerat in serpentem et per virtutem divinam nature sue redditur ut nature Deum fateretur. Verterunt incantatores egyptiorum aquam in sanguinem, sed non potuerunt sanguinem verter in aquam. Dei autem virtus non aquam, sed totum fluvium vertit in sanguinem et orante Moyse nature sue reddit. Produxerunt magi ciniphes, sed non potuerunt eas repellere. Moyses autem produxit et restituit. Contraria autem virtus male aliquid facere potest, sed restituere in integrum non potest. Sunt autem magorum differentie : alii enim plus valent, alii minus. Balaam famosus erat in arte magica et in carminibus potens. Non enim habebat potestatem vel artem verborum ad benedicendum, sed ad maledicendum. Demones enim ad maledicendum invitantur, non ad benedicendum. Quasi ergo expertus in talibus in oriente erat opinatissimus. Aliter enim non presumpsisset rex hoc posse fieri sermonibus, quod ferro et acie vix compleretur. Certus ergo et frequenter expertus, obmissis bellicis instrumentis, mittit ad Deum dicens : « Ecce populus exiit de Egypto et cooperuit faciem terre » etc. Videtur etiam rex audisse quia filii Israel solent hostes vincere oratione non armis, non tam ferro quam precibus. Nulla enim Israel contra pharaonem arma commovit, sed dictum est ei : « Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis ». Contra amalechitas quoque non tantum vis armorum, quantum Moysi valuit oratio. Hec audierat rex Moab. Scriptum est enim : « Audierunt gentes et irate, sunt dolores, comprehenderunt habitatores phylistiim. Tunc festinaverunt duces Edom et principes moabitarum » etc. Cogitavit ergo apud semetipsum dicens : « Quia orationibus huius populi arma nulla possunt conferri, ideo mihi preces requirende sunt, que possunt superare orationes istorum ». Scriptum est ergo : « Et dixit Moab ad seniores Madian. Nunc ablinget synagoga, hec omes qui in circumitu nostro sunt, sicut ablingit vitulus herbam campi ». Quia sicut vitulus abrumpit ore herbam campi et lingua tamquam falce secat quecunque invenit, ita populus ore et labiis pugnat, et in verbis habet arma. Mittit ergi Balac ad Balaam ut opponat verba verbis et preces precibus nec miseris si est in arte magica tale quid esse. Enim hanc artem designat scriptura ut eam prohibeat, sicut demones esse significat, sed coli vetat, quia magorum magistri sunt spiritus maligni. Nullus enim sanctorum spirituum obtemperat, non potest invocare magnus Michael vel Raphael vel Gabriel {t. 1 : Erfurt, f. 165rb ; facsim., p. 329b} [Rusch, f.  165rb ], minus ergo potest invocare patrem vel filium vel Spiritum Sanctum. Nos soli accepimus potestatem hanc. Qui autem Spiritus Sancti particeps effectus est, immundos spiritus invocare non debet ne fugiat ab eo Spiritus Sanctus. Magi sunt qui invocant Beelzebub. Hoc sciebat populus qui contra Dominum mentiens ait : « In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia. Salvator autem sciens verum esse quod Beelzebub princeps sit demoniorum. In hoc non arguit mendacii, sed respondit : « Si ego in Beelzebub eiicio demonia, filii vestri in quo eiiciunt ? Constat ergo quosdam demones esse malos, qui invocati a magis assunt eis ad malum, non ad bonum. Parati sunt autem malefacere, bene autem facere nesciunt. Hi ergo arte quadam et compositione verborum in amicicia cesserunt Balaam, de quorum amiciis magnus fructus apud homines videbatur. Mittit ergo rex eum dicens : « Venite huc et maledic michi populum » etc.||
Numérotation du verset Nm. 22,6 
veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem {t. 1 : Erfurt, f. 165rb ; facsim., p. 329b} [Rusch, f.  165rb ] maledicta congesseris
Numérotation du verset Nm. 22,7 
marg.| marg.| SI QUOMODO  POSSIM. Videtur non ex integro considere in Balaam fama virtutum que in populo Dei facte sunt perterritus. ||
marg.| marg.|  NOVI  QUOD  BENEDICTUS.  ORIGENES. Non credo eum scire quod quibuscumque benedixisset Balaam. Benedicti essent, sed adulandi gratia. Hec dicere ut artem eius extollens promptiorem sibi facereet. Ars enim magica nescit benedicere, nec demones. Scit benedicere Ysaac et Iacob et omnes sancti. Impiorum nullus benedicere novit. ||
perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis
interl.| interl.| SEPTUAGINTA : divinationes, precium scilicet  divinationis ||
pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balach
marg.| marg.|  DIVINATIONIS  PRECIUM. Alii divinacula in artibus quas curiositas humana composuit. Sunt quedam que scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas vel huiusmodi vocabulis appellat, que quasi ad hoc consecrata moveri ab eis et contractari solent. Sed divina scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantium. Aliud tamen in divina scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim non erit auguratio in Iacob neque divinatio in Israel. Abdicatur ergo penitus divinatio opere enim et ministerio demonum impletur. Igitur Balaam, acceptis divinaculis, cum solerent ad se demones venire fugatos videt et Deum adesse quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi parere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant. Hinc enim providebant Deus populo suo. ||
Numérotation du verset Nm. 22,8 
ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum
marg.| marg.|  VENIT  DEUS, etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit scriptura : « exurgens Balaam Madian » etc.||
marg.| marg.| Nemo glorietur si sibi Deus loquitur. Novit enim quomodo loquendum sit cum talibus cum loquatur etiam cum reprobis. Qui et cum per angelos loquitur, ipse loquitur.||
marg.| marg.|  ORIGENES.  Venit Deus et ait ad eum, etc. Potest obicii. Invocet licet demones Balaam, maledicat populo. Invocati demones faciant quod possunt. Nunquid non potest Deus defendere populum a demonibus vimque eorum compescere ? Quid opus erat ut veniret ad Balaam, prohiberet demones ne vel temptarent ledere populum ? Licet ergo non omnia que possunt occurrere, proferenda sint, dicemus tamen quia non vult eos ante tempus damnare. Sciunt enim et ipsi quia tempus eorum hoc presens seculum continet. Unde : « venisti ante tempus torquere nos ». Ideo dyabolum non removit a principatu huius seculi, quia opera eius necessaria sunt ad perfectionem eorum qui coronandi sunt. Sic et reliquos demones non vult ante tempus a propositi sui intentione violenter abstrahere. Ideo non permittit eos per Balaam invocari ne forte invocati destruantur ante tempus et Deo defendente populum perimerentur. Aliud est enim si expectat demon a Deo aliquem temptandum sicut Iob et certa distinctione potestatem accipiat et dicatur ei : do tibi omnia eius in potestate, sed ipsum non contingas. Aliud si mago exigente et adiuramentis quibusdam extorquente demones sine ulla observatione deseviant. In quo si eis libertas sevetur {t. 1 : Erfurt, f. 165va ; facsim., p. 330a} [Rusch, f.  165va ] arbitrii populum Dei perdent si auferatur. Hoc erit Deo damnasse creaturam rationalem et ante tempus sintulisse iudicium et impendisse omnibus qui contra eos certantes poterant coronari. Si enim demonibus auferatur libertas arbitrii, nullus impugnabit athletas Christi et nullum certamen erit. Nullum premium, nulla victoria. Si ergo agit Deus ut populus adhuc rudis et qui nuper abstrahi ceperat a cultu demonum, demonibus non tradatur et invocati mago responsa non deferantur et genus demonum arbitrii potestate nudetur. Ideo prevenit Deus et Balaam invocare demones prohibet, si tamen a cupiditate cessasset. Sed quia persistit in desiderio pecunie, indulgens potestati arbitrii ire permittit verbum tamen suum iniecit in os eius, prohibens maledictionem fieri per demones ut benedictionibus locum daret et pro maledictis proferre facit benedictiones et prophetias, que edificant etiam reliquas gentes. Si enim prophetie eius a Moyse scripte sunt, quanto magis ab his qui cum eo habitabant in Mesopotamia apud quos tanquam discipulos huius artis magnificus habebatur. Ex illo fertur magorum genus et institutio in partibus orientis vigere. Qui scripta habentes omnia que Balaam prophetaverat, hoc inter cetera habebant. Quia orietur stella ex Iacob et exurget homo ex Israel. Ideo magi nato Domino agnoverunt stellam et intellexerunt impleri prophetiam magis quam iudei, qui sanctorum prophetarum vaticinia contempserunt. Illi ergo agnoscentes adesse tempus, venerunt et adoraverunt. Et magne fidei argumentum parvum puerum, quasi magnum regem venerati sunt. ||
Numérotation du verset Nm. 22,9 
Numérotation du verset Nm. 22,10 
respondit Balach filius Sephor rex Moabitarum misit ad me
Numérotation du verset Nm. 22,11 
dicens ecce populus qui egressus est de Egypto operuit superficiem terre veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum
Numérotation du verset Nm. 22,12 
dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est
Numérotation du verset Nm. 22,13 
qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum
Numérotation du verset Nm. 22,14 
reversi principes dixerunt ad Balach noluit Balaam venire nobiscum
Numérotation du verset Nm. 22,15 
rursum ille {t. 1 : Erfurt, f. 165vb ; facsim., p. 330b} [Rusch, f.  165vb ] multo plures et nobiliores quam ante miserat misit
Numérotation du verset Nm. 22,16 
qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balach filius Sephor ne cuncteris venire ad me
marg.| marg.|  SIC  DICIT  BALAC. Balac exclusio vel devoratio. In quo significatur mundi huius aliqua contraria potestas, que excludere et devorare cupit Israelem spiritualem, nec utitur ministris nisi pontificibus et scribis et phariseis. Ipsos invitat mercedem promittit illi vero sicut Balaam cuncta simulant se ad Dominum referre et zelo Dei agere. Dicunt enim scrutare scripturas et vide quia propheta a Galylea non surgit : « Et nos legem habemus et secundum legem debet mori quia filium Dei se fecit ». ||
Numérotation du verset Nm. 22,17 
paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti
Numérotation du verset Nm. 22,18 
respondit Balaam :
interl.| interl.| vanus populus ; hic significat scribas et phariseos Iudeorum||
si dederit mihi Balach plenam domum suam argenti et auri non potero immutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar
marg.| marg.| SI DEDERIT  MIHI, etc. AUGUSTINUS. Quia ait Balaam iterum ad se missis honoratioribus nunciis.  Si dederit mihi Balac plenam domum suam auro et argento non potero prevaricare  verbum, etc. Nullum habet omnino peccatum, sed quo sequitur grave est peccatum. Iam enim constans esse debuit, cum Dominus dixisset : « Non ibis cum eis » etc., nec eis spem dare quod posset Dominus tanquam Balaam muneribus et honoribus flexus contra populum quem benedictum dixerat suam mutare sententiam. Sed se victum cupiditate monstravit, ubi sibi loqui Dominum de hac re iterum voluit, de qua eius iam noverat voluntatem. Quid enim opus erat adiungere : « Et nunc sustinete ibi nocte hac » etc. Dominus autem videns cupiditatem devictam muneribus permisit ire, ut iumento quo vehebatur eius avariciam coerceret, hoc ipso eius confundens dementiam quo prohibitionem Domini per angelum factam, asina transgredi non auderet quam ille cupiditate transgredi conaretur, quamvis cupiditate timorem supprimerent. Venit enim Deus ad Balaam nocte et ait illi :  Si vocare te venerunt homines, exurge sequere eos, etc. Cur post istam permissionem Domini iterum non consuluit, sicut post illam prohibitionem, nisi quia cupiditas eius apparebat, quamvis timore premeretur ? Denique Scriptura dicit  et iratus est ammiratione Dominus », quia ibat et insurrexit Angelus Domini et cetera que sequuntur donec asina loqueretur. Nihil hic mirabilius videtur quam quod loquente asina territus non est, sed insuper ei (ut talibus ministris assuetus) ira perseverante respondit. Postea illi angelus loquitur, arguens eius viam quo tamen viso exterritus {t. 1 : Erfurt, f. 165vb ; facsim., p. 330b} [Rusch, f.  165vb ] adoravit. Deinde ire permissus est ut per ipsum prophetia proferetur. Non enim omnino permissus est dicere quod volebat, sed quos spiritus cogebat. Ipse autem reprobus mansit, unde : « Secuti viam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit ».||

2Pt. 2, 15.
Numérotation du verset Nm. 22,19 
obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus
Numérotation du verset Nm. 22,20 
venit ergo Deus {t. 1 : Erfurt, f. 166ra ; facsim., p. 331a} [Rusch, f.  166ra ] ad Balaam nocte et ait ei : si vocare te venerint homines isti, surge
interl.| interl.| Cedit Deus cupiditati, dimittit eum in desiderium cordis sui.||
marg.| marg.|  VENIT  ERGO  DEUS, etc. Molestus est Deo Balaam et prope extorquet permitti sibi ut eat maledicere filiis Israel et invocet demones ad quem iam venerat Deus. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Difficile est in explanatione historie quomodo cum dicatur « venisse Deus ad Balaam noctu » primo et interrogasse qui essent homines, qui venissent ad eum, et respondisset missos esse a Balac dicente :  veni et maledic mihi populum. Respondit Dominus : « Non ibis cum eis » etc. Secundo dicitur noctu novisse et dixisse : « ut iret cum eis » etc. Sed verbum quod daret Deus in ore eius hoc loqueretur. Et tercio eunti occurrisse Angelus Dei, etc. Cui tamen via eius importuna videtur ut eum etiam interficere vellet nisi asina declinasset, et tamen culpatus quia ire voluerit, ab ipso ire permittitur tantum ut verbum quod Deus dederit in ore eius solum proferat. Sed priusquam veniamus ad rem dicendum quod in hebreorum litteris nomen Dei hoc Deus vel Dominus diverse dicitur scribi. Aliter enim scribitur quicunquam Deus, aliter Deus de quo dicitur : « Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est ». Iste ergo Deus Israel, Deus unus et creator omnium certo litterarum signo scribitur, quod apud illos tetragrammaton dicitur. Quando sub hoc signo scribitur, nulla dubitatio est quin de Deo vero dicatur. Quando vero communibus litteris incertum est an de Deo vero an de quolibet aliorum dicatur. Aiunt ergo qui hebreas litteras legunt : Deum hic non sub signo tetragramatici esse positum, de quo qui potest requirat. Quod autem Deus dixit quasi interrogans qui sunt isti homines ? Queritur cur ignorare videatur ? Et iterum quod ait : « Non maledices populum », est enim benedictus, quasi si dixerit ‘Non maledices populum meum’. Nos interim dicemus sapientia Dei omnia ita esse disposita ut nihil ociosum sit apud Deum vel bonum vel malum. Maliciam non fecit Deus, tamen cum ab aliis inventam prohibere possit non prohibet, sed cum ipsis utitur ea ad necessarias causas, per ipsos enim in quibus est probat eos qui ad virtutum gloriam tendunt. Si enim perimeretur malicia, non esset qui contra iret virtutibus, virtus autem si contrarium non haberet, non claresceret nec examinatio fieret non probata vero nec examinata nec virtus esset. Tolle maliciam fratrum Ioseph et invidiam, simul perimes dispensationem Dei et que in Egypto pro salute omnium gentium gesta sunt. Si Ioseph non distrahitur somnium pharaonis non exponetur, nemo intelliget que Deus revelavit ei. Nemo frumenta in Egypto congregabit peribit egyptus et fintime regiones et ipse Israel et semen eius querens panem. Egyptum enim non igredietur, nec ingredietur in mirabilius Dei non fient plage in egyptios neque virtutes quas fecit Deus per Moysen et Aaron. Nemo mare rubrum sicco pede transibit, non dabitur manna nec aqua de petra, nec lex in monte Synai, que in Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio referuntur ad humani generis scientiam, non venient terram promissionis, nullus intrabit. Tolle regis Balac maliciam qua maledici desiderat Israelem et astutiam qua invitat Balaam ad devotandum populum et auferes dispensationem Dei et providentie eius favorem nusquam erunt prophetie Balaam. Aufer maliciam Iude et proditionem, auferes pariter et crucem Christi et passionem, nec exuuntur principatus et potestates nec triumphantur in ligno crucis. Si non fuisset mors Christi nec resurrectio eius nec aliquis primogenitus ex mortuis nec spes nobis fuisset resurrectionis. Ponamus dyabolum non peccasse vel post peccatum malicie {t. 1 : Erfurt, f. 166ra ; facsim., p. 331a} [Rusch, f.  166ra ] voluntatem perdidisse, auferetur a vobis certamen adversus astutias dyaboli, nec erit corona iusticie et victorie legitime certanti. Si desint obstinentes, non erunt agones nec victoribus munera ponentur. Non solum ergo bonis utitur Deus ad opus bonum, sed etiam malis. Sunt vasa ad honores sunt ad contumeliam utraque tamen necessaria. Sunt autem rationabilia et liberi arbitrii neque casu neque fortuitu unusquisque vas honoris efficitur. Qui vero pessime vivit fiet vas contumelie non a conditore, sed a semetipso causis contumelie datis. Non ergo tales esse conditor fecit, sed eorum mentes secundum propositum eorum providentie sue iusticia et ineffabili quadam ratione dispensat. Sicut in magnis urbibus teterrime vite homines ultima opera et laboriosa condemnantur operari. Que tamen necessaria sunt aut fornacibus lavacri ad succendendos ignes deserviunt ut vel commoditate vel deliciis perfruaris aut cuniculos purgant aut huiusmodi faciunt ut tibi fiat in urbe delectabilis habitatio. Ita Deus quidem maliciam non fecit, inventam tamen ex propositi intentione eorum qui declinaverunt a via recta, auferre penitus noluit, providens quod si esset illi inutilis quia ea utebatur, faceret tamen utilem his adversum quos exercebatur. Ideo Ideo refugere omnino debemus ne unquam malicia in nobis inveniatur. In aliis vero vincere non eam perimere studendum est, quia illi in quibus est aliquid necessarii operis conferunt universitati. Nihil enim ociosum, nihil inane apud Deum ; si enim bona sit propositio hominis, utitur ad bona ; si mala ad necessaria. Sed beatior eris si, ex virtute que in te est, aliquid boni huius vite universitas consequatur, secundum illud : « ut sitis sicut luminaria in hoc mundo, verbum vite continentes ad gloriam ». Sunt ergo necessaria luminaria huic mundo et quid tam delectabile et tam magnificum quam opus solis et lune a quibus illuminatur mundus ? Opus est enim mundo etiam angelis qui sunt super bestias et presunt animalium nativitati virgultorum plantationumque et ceterorum incrementis et qui presunt operibus sanctis qui eterne lucis intellectum et occultorum Dei agnitionem et rerum divinarum scientiam doceant. Vide ergo ne inter angelos inveniaris qui bestiis presunt, si belvinam duxeris vitam aut inter eos qui terrenis operibus presunt, si corporea et terrena dilexeris. Satage autem quomodo assumaris ad societatem Michaelis qui orationes sanctorum semper offert Deo. Assumeris autem in hunc numerum vel in hoc officium, si instes semper orationi et vigiles in ea. Vel in officium et societatem Raphaelis qui medicine preest, vulneratum scilicet peccatis et sagittis dyaboli cum videris adhibe curationem sermonum et medicinam verbi Dei, ut peccati vulnera per patientiam sanes. Qui talia in hoc mundo agit prebet se ut in futuro vas electionis et utile Domino ad omne opus paratum a conditore formetur. Qui contraria gerit vas ad contumeliam divine dispensationis se prebuit. Ideo puto in divinis voluminibus scripta esse bonorum gesta et malorum et ex sinistris dextrisque actibus scripturas contextas ut intelligamus quia apud Deum ociosa non sunt nec malorum nec bonorum opera. ||
marg.| marg.| SI VOCARE, etc. Balaam divinus erat demonum, scilicet ministerio et arte magica nonnunquam futura prenoscens. Rogatur a Balac ut maledicat Israel. Legati veniunt divinacula in manibus ferunt stant attonite gentes et obnixe expectantes quid respondeat Balaam quem dignum divinis credebant colloquiis. Vide quomodo sapientia Dei vas ad contumeliam preparatum proficere fecit non uni gentes sed toti pene mundo. Et huic cui solebant videri demones prohibens iter mali operis videtur Deus. Stupescit Balaam et miratur prohibentis autoritatem. Non enim solebat malum demonibus displicere. Remittit legatos dicens. Non se posse facere nisi verbum quod Deus dederit in os eius. Redeunt legati iterum requirit, iterum molestus est, iterum cupit audire. {t. 1 : Erfurt, f. 166rb ; facsim., p. 331b} [Rusch, f.  166rb ] Non enim facile cupidus mercede caret. Quid ergo audit secundo ? Si te vocare venerint homines isti : « Surge et vade cum eis ». In quo voluntati cupiditatis eius cedit Deus, secundum illud : « Dimisit eos in desiderio cordis eorum » etc. Consilium autem divine dispensationis expletur, dicitur enim ad eum verbum quodcumque posuero in ore tuo hoc loquaris. Si non indignus fuisset, verbum suum Dominus non in ore eius, sed in corde posuisset. Sed quia in corde desiderium mercedis erat et pecunie cupiditas, verbum Domini non in corde, sed in ore ponitur. Agebatur enim mira dispensatione ut prophetarum verba que intra Israeliticam aulam continebantur per Balaam ad gentes pervenirent cum ei omnes gentes crederent et nationibus secreta de Christo mysteria et thesaurum magnum proferret, non tam corde et sensu quam ore et sermone. ||

Dt. 6, 4 mediante Mc. 12, 29.
Cf. Ex. 22, 28.

venerint Rusch] venerunt Weber
et vade cum eis, ita dumtaxat ut quod tibi precepero facias
interl.| interl.| Expletur consilum divine dispensationis.||
Numérotation du verset Nm. 22,21 
surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis
||
marg.| marg.|  SURREXIT  BALAAM, etc.  ORIGENES. Allegorice. Si videas contrariam potestatem Dei populum impugnantem intelliges quis sit qui sedeat super asinam. Et si videas homines quomodo a demonibus precipitantur. Intelliges que sit asina. Si enim intelligis Hiesum mittentem discipulos ad asinam alligatam et ad pullum ut solvant et adducant ut ipse sedeat super eam. Forsitan hec asina, id est Ecclesia, prius portabat blasphemiam, sed a discipulis soluta Christum portat, ut cum ipsa ingrediatur Hierusalem celestem. Unde : « Ecce rex tuus venit tibi mitis et sedens super subiugalem credentes, scilicet ex iudeis et pullum novellum, scilicet ex gentibus credentes. ||
Numérotation du verset Nm. 22,22 
et iratus est Deus stetitque angelus Domini
interl.| interl.| missus a Domino||
marg.| marg.|  STETITQUE  ANGELUS  DOMINI. Qui aderat, scilicet filiis Israel de quo scriptum est : « Angelus meus ibit tecum ». ||
in via contra Balaam qui sedebat asine et duos pueros habebat secum
Numérotation du verset Nm. 22,23 
cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum
interl.| interl.| qui erat extra macerias vinearum||
marg.| marg.|  CERNENS  ASINA  ANGELUM. Magus demones videt, asina angelum, non quod sit digna videre sicut nec loqui, sed ut confutetur Balaam. Unde : « mutuum animal arguit prophete dementiam ».||
marg.| marg.|  GREGORIUS. Balaam pervenire ad propositum tendit, sed eius votum animal cui presidet prepedit, quia angelum asina vidit quem humana mens non videt. Plerumque caro per molestias tarda flagello suo menti indicat Deum, quem ipsa carni presidens non videbat. Ita ut anxietate spiritus proficere in hoc mundo cupientes velociter tendentes impediat, donec invisibilem qui sibi obviat innotescat. Unde bene per Petrum dicitur : Correctionem habuit sue vesanie subiugale mutuum, quod hominis voce loquens prohibuit prophete insipientiam. Insanus quippe homo subiugali mutuo corripitur, quando elata mens humilitatis bonum quod tenere debeat ab afflicta carne memoratur, sed huius correctionis bonum Balaam non obtinuit, quia ad maledicendum pergens vocem non mentem mutavit. ||
quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere
Numérotation du verset Nm. 22,24 
{t. 1 : Erfurt, f. 166rb ; facsim., p. 331b} [Rusch, f.  166rb ] stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vinee cingebantur
Numérotation du verset Nm. 22,25 
quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat
marg.| marg.|  PARIETI. Id est macerie illius vinee in qua non erat angelus quoniam ab alia parte in sulcis vinearum iuxta septuaginta. ||
Numérotation du verset Nm. 22,26 
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit
marg.| marg.| AD LOCUM  ANGUSTUM. Non iam in sulcis vinearum, sed inter ipsas macerias, id est in via obstitit ut non posset ad dexteram neque ad sinistram ire. ||
Numérotation du verset Nm. 22,27 
cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius cedebat fuste latera
marg.| marg.|  CECIDIT  SUB  PEDIBUS. Quia lesa non ivit retro in partem non declinavit, quia non ab altera parte terrebatur, sed in media via in angusto erat angelus. ||
Numérotation du verset Nm. 22,28 
aperuitque Dominus os asine et locuta est quid {t. 1 : Erfurt, f. 166va ; facsim., p. 332a} [Rusch, f.  166va ] feci tibi cur percutis me ecce iam tertio
marg.| marg.|  APERUITQUE. Ut arguatur per eam Balaam et mute pecudis vocibus confutetur qui divinus videbatur et sapiens. ||
marg.| marg.| ET LOCUTA  EST.  ISIDORUS. Allegorice. Asina cui Balaam sedet, angelum videt et loquitur. Id est bruta gentilitas quam quondam Balaam, id est seductorum ydolatrie quasi brutum animal et nulla ratione renitens quo voluit errore substravit angelum vidit quem homo videre non potuit et vidit et detulit et locuta est ut agnosceremus sub adventu magni angeli, illam gentilem plebem mutata duricie stoliditatisque natura solutis Deo linguis locuturam. ||
marg.| marg.|  ORIGINES. Allegorice. Asina cui Balaam sedebat (quia scriptura dicit : « homines et iumenta salvabis Domine ») pars credentium potest intelligi que pro stulticia vel innocentia {t. 1 : Erfurt, f. 166va ; facsim., p. 332a} [Rusch, f.  166va ] animalibus comparatur. Unde : Non multi sapientes, non multi potentes, non multi nobiles, sed que stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes. Hi ergo a pessimis dominis, scribis et phariseis, subiecti tenebantur et vincti, sed a Domino solvuntur non quidem per ipsum, sed per discipulos eius. Unde : « Ite in vicum qui est contra vos et invenietis asinam alligatam » etc. Sicut ergo in Evangelio non ipse Dominus et discipuli eius solvunt asinam, ita hic non ab ipso Deo, sed ab angelo aperitur os asine. Et sicut in Evangelio qui non vident arguunt loquentes, unde : « Pater, gratias tibi ago, quoniam abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis ». Scribe igitur et pharisei sedebant super asinam et tenebant eam victam. Ipsis ergo irascitur angelus et nisi quodam futurorum prospectu illos peremisset asinam servasset que vidit et reverita est eum qui venit ad vineam et stat inter ruinas. Compressit tamen pedes sedentis super se in maceriam. Ideo forte non potest ambulare ille sessor antiquus nec veniet ad eum qui dicit : « venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis ». Asina tamen venit adducta a discipulis et cui tunc sedebat Balaam mercedis cupidus, nunc sedet Hiesus. Ne mireris si eum quem diximus, scribas et doctores populi significare, videas de Christo prophetare Cayphas enim ait : « Expedit enim vobis ut unus moriatur homo pro populo. Sed, inquit, quia pontifex Anni illius prophetavit. Nemo ergo extollatur si prophetet, si prescientiam mereatur quia prophetie destruentur, lingue cessabunt, scientia destruetur, permanent autem fides, spes, caritas. Maior autem his caritas que sola nunquam cadit. ||

Ps. 35, 7.
Mt. 11, 25.
Mt. 11, 28.
Numérotation du verset Nm. 22,29 
respondit Balaam quia commeruisti et illusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem
interl.| interl.| alii : interficerem ||
marg.| marg.|  RESPONDIT. Nimirum tanta cupiditate plenus ferebatur ut nec tanti monstri miraculo terreretur et responderit quasi ad hominem loquens : cum Deus non asine animam in rationalem naturam vertisset. Sed quod illi placuerat ex illa sonare fecisset ad illius vesaniam cohibendam. Illud forte prefigurans, quia stulta mundi elegit Deus ut confunderet sapientes pro spiritali et vero Israel. ||
Numérotation du verset Nm. 22,30 
dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in presentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam
Numérotation du verset Nm. 22,31 
protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram
Numérotation du verset Nm. 22,32 
cui angelus cur inquit tertio verberas asinam
interl.| interl.| fideles scilicet stultos, innocentes||
tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria
Numérotation du verset Nm. 22,33 
et nisi asina declinasset a
interl.| interl.| de ||

a Rusch] de Weber
via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret
Numérotation du verset Nm. 22,34 
dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar
Numérotation du verset Nm. 22,35 
ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam precepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus
Numérotation du verset Nm. 22,36 
quod cum audisset Balach egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod {t. 1 : Erfurt, f. 166vb ; facsim., p. 332b} [Rusch, f.  166vb ] situm est in extremis finibus Arnon
Numérotation du verset Nm. 22,37 
dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo
Numérotation du verset Nm. 22,38 
cui ille respondit ecce assum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo
marg.| marg.|  ECCE  ADSUM  NUNQUID  ALIUD  LOQUI, etc.  ORIGENES. Balaam in scripturis nunc vituperabilis, nunc laudabilis ponitur. Iam vituperabilis est cum prohibitus a Deo venire ad regem persistit ut veniat et mercedis cupidus iterum consulit Deum donec relinquatur cupiditatibus suis et eat in voluntatibus suis. Culpabilis est cum edificat aras victimas imponit demoniis et apparatu magico divina consulta poscit, cum consilium dat pessimum quo populus decipiatur. Laudabilis ostenditur cum verbum Dei ponitur in ore eius cum spiritus Dei super eum sit cum de Christo prophetavit cum iudeis et gentibus {t. 1 : Erfurt, f. 166vb ; facsim., p. 332b} [Rusch, f.  166vb ] de adventu Christi mysteria futura prenunciat cum pro maledictionibus populo benedicit et nomen Israel super visibilem gloriam mysticis extollat eloquiis. Difficile est ergo diffinire, personam eius statuere, cui non solum conveniat ista diversitas, sed etiam illud quod ipse de se velut prophetans dicit :  Moriatur animea mea inter animas iustorum et fiat semen meum sicut semen iustorum. Per Micheam quoque dicitur : « Populus meus, memento quid cogitaverit adversum te Balac rex Moab ». Et quid ei Balaam filius Beor responderit a funiculis usque Galgal ut cognosceretur iusticia Domini. Ostendit ergo quia per hec iusticia Domini cognosceretur. Ideo omnia illa respondit Balaam filius Beor de rege Balac que scripta referuntur. Quis putas invenietur qui possit ex ipsis responsis Balaam ostendere quod Dei iusticia manifestetur in illis ? Si enim Dei sermo positus est in ore eius et spiritus Dei factus est super eum et iusticia Dei ex responsis eius cognoscitur que ab eo dicuntur prophetica et divina esse credenda sunt, quamvis difficile inveniatur, quia factus est spiritus Dei super aliquem prophetarum. Sed aut visio quam videt aut assumptio verbi Dei aut verbum Dei factum est ad illum et alia quedam de prophetis legimus, sed factum esse spiritum Dei super aliquem prophetarum me legisse non memini. De David autem ita scriptum est : « Et apparuit vel illuxit spiritus Dei super David ab illa die et deinceps non tamen factus est spiritus Dei super David. De Saul vero ita scriptum : « Dedicit spiritus Domini super te et prophetabis cum ipsis et converteris in virum alterum. Item de eodem : « Spiritus Domini discessit a Saul et stupefecit eum spiritus malignus a Domino ». Item, factum est cum esset Spiritus malus in Saul. Assumpsit David psalterium et psallebat et erat ei bonum et discedebat ab eo spiritus malignus. Medium ergo videri potest quod scriptum est. Et factus est spiritus Domini super eum. In phariseorum ergo et scribarum persona eisque similium Balaam explicare conabimur.  Ex Mesopotamia, inquit,  vocavit me Balac rex Moab ex montibus orientis, etc. Mesopotamiam dicit terram que inter flumina Babilonie iacebat, de quibus dicitur : « Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur Syon ». Siquis ergo inter flumina Babylonis fuerit ; siquis reumatibus libinis inundatur et luxurie estibus circumluitur, non dicitur stare, sed sedere. Unde : Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur Syon ». Sed nec flere possunt nisi prius recordati Syon. Bonorum nanque recordatio malorum causas lamentabiles facit. Nisi enim quis recordetur Syon, nisi legem Dei et scripturarum montes aspiciat, mala sua flere non incipit. Ex his ergo fluminibus vocatur Balaam et ab his montibus orientis invitatur. {t. 1 : Erfurt, f. 167rb ; facsim., p. 333b [Rusch, f.  167rb ]}. Montes isti non sunt montes sancti de quibus dicitur : « Fundamenta eius in montibus sanctis ». Et alibi : « Montes in circumitu eius et Dominus circumitu populi sui ». Sed de quibus dicitur :  Montes tenebrosi, etc. Et alibi : « Mons tenebrose », et iterum : « Ecce ego ad te mons corrupte ». Isti sunt montes in quibus est omnis altitudo extollens se adversus scientiam Dei. Ab his montibus vocatur Balaam. Quales sunt montes, talem habet orientem, habent enim ortum luminis sui. Ille qui convertit se sicut angelum lucis, habet illam lucem de qua dicitur : « lux impiorum extingetur ». Et sicut lux impiorum et que convertit se sicut angelum lucis contraria est illi luci que dicebat : « Ego sum lux mundi ». Ita et iste oriens contrarius est illi de quo dictum est : « Ecce vir oriens nomen eius ». Ex illius ergo non huius orientis finibus veniebat Balaam illuminatus ab illo Lucifero, de quo dicitur : « Et quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur ». ||

Ps. 136, 1.
Ps. 86, 1.
Ps. 124, 2.
Prv. 13, 9.
Io.8, 12.
Za. 6, 12.
Is. 14, 12.
Numérotation du verset Nm. 22,39 
perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem que in extremis regni eius finibus erat
Numérotation du verset Nm. 22,40 
cumque occidisset Balach boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera.
Numérotation du verset Nm. 22,41 
Mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_22)