initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri*>

Capitulum 23

Numérotation du verset Nm. 23,1 
Dixitque Balaam ad Balach edifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
Numérotation du verset Nm. 23,2 
cumque fecisset iuxta sermonem Balaam imposuerunt simul vitulum et arietem super aram
Numérotation du verset Nm. 23,3 
dixitque Balaam ad Balach sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque {t. 1 : Erfurt, f. 167ra ; facsim., p. 333a} [Rusch, f.  167ra ] imperaverit loquar tibi
Numérotation du verset Nm. 23,4 
cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper
Numérotation du verset Nm. 23,5 
Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balach et hec loqueris
Numérotation du verset Nm. 23,6 
reversus invenit stantem Balach iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum
Numérotation du verset Nm. 23,7 
assumptaque parabola sua dixit de Aran adduxit me Balach rex Moabitarum de montibus
interl.| interl.| in quibus est omnis altitudo extollens se contra scientiam Dei||
marg.| marg.| DE ARAN. Septuaginta : De Mesopotamia que fluminibus Babylonie abluitur, unde : « Super flumina Babilonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur Sion ». ||

Ps. 136, 1.

Aran Rusch] Aram Weber
interl.| interl.| dyaboli, Luciferi scilicet qui mane oriebatur||
veni inquit et maledic Iacob
interl.| interl.| activis||
marg.| marg.|  VENIT  INQUIT ET.  ORIGENES. Veni, inquit, et maledic mihi Iacob. In latinis sermonibus pene superflua videtur esse repetitio, sed in grecis sub nomine Israel est prepositionis adiectio, scilicet super maledic mihi Israel ut maiori intentione maledictum in Israel quam in Iacob videretur exposcere dum enim quis tantum Iacob est, id est in operibus positus, inferioribus maledictionibus impugnatur ubi autem profecerit et interiorem hominem ad videndum Deum exacuerit super maledictis, id est vehementioribus maledictorum iaculis impugnatur et tunc quidem os Balaam maledictione et amaritudine plenum erat et sub lingua eius labor et dolor. Sedebat in insidiis cum divitibus expectat mercedem a rege ut in occultis interficeret innocentes. Sed Deus qui facit mirabilia solus ex inimicis operatur salutem. Iniecit enim verbum in os eius quamvis nondum cor eius possit capere verbum Dei adhuc enim erat in corde eius mercedis cupiditas. Unde post verbum Dei quod habebat in ore dicebat ad Balac « veni et dabo tibi consilium » etc. Non enim in corde sed in ore tantum habundit verbum Dei. Ideoque dicit verbum Dei. ||

3Rg. 1, 12.
propera et detestare
interl.| interl.| alii : supermaledic ||
Israel
interl.| interl.| contemplativis||
Numérotation du verset Nm. 23,8 
quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur
marg.| marg.|  QUOMODO  MALEDICAM.  ORIGENES. Quid maledicam quem non maledicet Dominus ? Aut quid supermaledicam quem non supermaledicet Deus ? Iacob non maledicit Dominus nec Israel, sed alicui putas maledicit ? Ad serpentem dicit : « Maledictus tu in omnibus bestiis terre », et ad Adam : « Maledicta terra in operibus tuis », et ad Caim : « Maledictus tu a terra que aperuit os suum ut reciperet sanguinem fratris tui » etc. Dicturus quoque his qui a sinistris eius erunt. « Discedite a me maledicti in ignem eternum », et cum dicit : « Ve vobis scribe et pharisei ypocrite et huiusmodi ». Maledictis videtur arguere. Quid est ergo quod apostolus dicit : « Benedicite et nolite maledicere ? » Quod ab hominibus non vult fieri ipse facit qui exemplum vite hominibus ponit. Non ita est. Deus enim cum maledicit me ritum designat eius cui maledicitur et sententiam promit ut pote quem non fallit neque peccati qualitas neque peccantis affectus. Homo autem qui hec non potest scire neque propositum mentemque alterius agnoscere, si dicentis vel sententiam promentis intuitu proferat maledictum, non potest esse iusta maledicendi causa ubi peccantis ignoratur affectus et maxime maledicta profert cum conviciis atque iniuriis provocatur. Quod vicium resecat Apostolus, ne maledictis maledicta et conviciis convicia provocemus precipiens ut benedicamus et non maledicamus non quod iudicandi veritas que homines non latet et pronunciandi autoritas perimatur.||
marg.| marg.|  CUI  NON  MALEDIXIT  DEUS. Qui tamen meritum designat eius cui maledicitur et sententiam promit, quem non qualitas peccati nec fallit affectus peccantis. Homo autem neutrum novit et sepe conviciis provocatus maledicit. Ideo dicit Apostolus : « Benedicite et nolite maledicere ut conviciandi vicium resecetur ».||

Rm. 12, 14.
Numérotation du verset Nm. 23,9 
de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur
marg.| marg.| DE SUMMIS, etc. Quasi ideo non debet maledici, quia alta et celestis eius vita. Nemo intelligit eam nisi ad eminentem scientiam ascenderit. ||
marg.| marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 167rb ; facsim., p. 333b} [Rusch, f.  167rb ] ORIGENES. De verticibus montium intuebor eum et a collibus intelligam eum. Quasi quia in excelsis collibus et altis montibus positus est Israel, id est in alta et ardua vita ad quam intuendam et intelligendam nemo sit ydoneus nisi ascendat ad eminentem scientiam. Non ideo ei maledicit Deus, quia eius vita precelsa non humilis et deiecta. Quod non de carnali Israel dici videtur, sed de illo cuius super terram ambulantis conversatio est in celis. Aut si etiam ad illum populum hec referuntur recte intuebor et intelligam dicitur ut tempus futurum significetur quo omnis Israel ad fidem Christi veniens salvabitur. Et a montibus et a collibus intuebitur, id est qui excelsam et celestem vitam consurgentes cum Christo exercuerint super terram. ||
marg.| marg.|  VIDEBO  ILLUM. Actus Iacob, id est activorum videtur. Contemplatio Israel, id est contemplativorum tantum intelligitur ; vel in futuram resurrectionem Iacob videbitur, id est corpus, Israel intelligitur, id est resurgentium anima et spiritus. ||
marg.| marg.|  POPULUS  SOLUS. Quia non est permixtus ceteris hominibus nec inter ceteras gentes reputatus certis nobilitatus privilegiis observationibus et legitimis suis, sicut tribu Levi non est permixta ceteris.  Populus solus habitabit, etc. Spiritalis Iacob et Israel vere solus habitat in gentibus. Si enim accessimus ad Syon montem et civitatem Hierusalem celestem et venimus ad spiritalem Iudeam que est portio Dei et in terris positi ibi conversamur, vere non reputamur inter ceteras gentes nec eorum fines nostris admiscentur. Etiam si restituatur Sodoma in antiquum et Egyptus, et siquid aliud tale in prophetis scriptum est, verumtamen Iacob et spiritalis Israel cum Ecclesia primitivorum ascenderint, nullus equabitur vel miscebitur nisi enim insertus fuerit ramis oleastri et socius factus radicis pinguedinis olive, quomodo non potest sociari Iacob vel Israel ? Cum sine radice ista neque Iacob potest quisquam vocari nec Israel, neque ego ex Iacob vel Israel siquis peccat, Iacob dici vel Israel potest, neque ex gentibus, siquis ingressus fuerit Ecclesiam Domini inter gentes ultra reputabitur.||
Numérotation du verset Nm. 23,10 
quis dinumerare possit
interl.| interl.| Nullus scilicet, nisi « qui numerat mutitudinem stellarum », et omnia in mensura et pondere et numero produxit.||
marg.| marg.|  QUIS  DINUMERARE. Idem. Quis investigavit semen Iacob ? Et quis dinumeravit plebem Israel, etc. ? Simile est hoc illi quod dixit Dominus Abrae : « Respice ad celum et dinumera stellas celi si potest », et ait : « Sic erit semen tuum ». Et credidit Abraam Deo et reputatum est ei ad iusticiam. Si Abraam autem quislibet hominum vel etiam angelorum fortassis et superiorum virtutum non potest numerare stellas nec semen Abrae, quia dictum est : « Sic erit semen tuum ». Deus autem (« qui numerat multitudinem stellarum et omnibus ei nomina vocat », et qui dixit : Ego stellis omnibus mandavi potest investigare semen Iacob et  dinumerare pulverem Israel. Ipse enim solus scit quis vere sit Iacob et quis vere Israel. Non enim respicit iudeum in manifesto nec circumcisionem in carne, sed qui in occulto est iudeus et corde circumcisus. Ipse ergo solus qui dinumerare potest et investigare qui secundum incomprehensibilem sapientiam ad illam celestem formam quam Ipse solus scire potest, posuit etiam istos numeros quos habemus in manibus in quibus precepit ut secundum cognationes suas, et domos familiarum ex nomine omnes masculi per capita numerentur a viginti annis et supra omnis qui egreditur in virtute et colligitur eorum quidem sacratus numerus, tunc scilicet sacratus et placatus Deo cum ipso precipiente numeratur. Si autem contra preceptum Domini voluerit quis numerare, licet ille David sit, licet magnus propheta, contra legem agit et arguitur per propheta et patitur illa que in secundo libro regnorum sunt scripta. ||

Ps. 146, 4.
Sir. 11, 21.
Ps. 146, 4.
pulverem
interl.| interl.| semen innumerabile||
Iacob et nosse numerum stirpis Israel moriatur anima mea morte iustorum {t. 1 : Erfurt, f. 167va ; facsim., p. 334a} [Rusch, f.  167va ] et fiant novissima mea horum similia
marg.| marg.|  MORIATUR  ANIMA  MEA.  ORIGENES. De se prophetare videtur, sed secundum litteram nec in Balaam nec in illo Israel factum est nec fieri potuit nec enim intra ipsos, sed ab ipsis mortuus est. ||
marg.| marg.|  ORIGENES.  Moriatur anima mea iustorum. Hoc magis convenit persone ipsorum qui in presenti licet vanus populus habeantur, quia sunt sine gratia Spiritus Sancti. Cum tamen plenitudo gentium introierit omnis ista prophetia que de Israel dicitur {t. 1 : Erfurt, f. 167va ; facsim., p. 334a} [Rusch, f.  167va ] in spiritali Israele complebitur et anima eius morietur cum animabus iustorum. Suscipient enim in se fidem Christi ut in morte ipsius baptizentur et consepulti illi per baptismum in morte. Et fiat semen meum sicut semen iustorum. Non enim ipsi, sed semen eorum fit sicut semen iustorum qui credentes de gentibus in Christo iustificati sunt. Neque ergo circumcisio est aliquid neque prepucium, sed fides que per dilectionem operatur. ||
marg.| marg.|  GREGORIUS.  Moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum, etc. Multi intra Ecclesiam prolixas preces ad Deum habent, vitam precantium non habent et in oratione lacrimantur, sed in tempore temptationis cum superbia pulsantur, fastu intumescunt. Similiter avaricie, luxurie, ire, tempestati succumbunt, nec se pro eterni regni desiderio flevisse meminerint. Quod de se Balaam ostendens ait :  Moriatur anima mea morte iustorum, etc. Sed post compunctionem contra eorum vitam quibus se similem fieri etiam moriendo poposcerat, consilium prebuit et occasione avaricie oblitus est quod de innocentia optavit. Plerumque enim mali inutiliter compunguntur ad iusticiam sicut boni innoxie temptantur ad culpam. Fit enim dispensatio divina ut illi de bono aliquid agant, quod non proficiant, unde inter mala que plenissime perpetrant confidant et isti qui temptantur nec consentiunt per infirmitatem gressus cordis per humilitatem ad iusticiam verius figant. Alterum patet in Balaam, de altero Paulus ait : « Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee » etc. Ille ergo compungitur nec iusticie propinquat. Iste temptatur et tamen culpa eum non inquinat, quia nec malos bona imperfecta adiuvant, nec bonos mala inconsummata condemnant. Virtutis enim pondus oratio non habet quam perseverantia non tenet. Unde : « vultus eius non sunt amplius in diversa mutati ».||
marg.| marg.| ET FIANT  NOVISSIMA. Hoc in magis qui de oriente primi venerunt adorare Christum potest intelligi qui de semine Balaam erant per generis successionem et per discipline traditionem. Constat enim eos agnovisse stellam quam predixerat Balaam in Israel orituram.

Rm. 7, 23.
Numérotation du verset Nm. 23,11 
dixitque Balach ad Balaam
interl.| interl.| secunda prophetia Balaam||
quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis
marg.| marg.|  QUID  EST  HOC. Balac contra spem benedictiones pro maledictionibus audiens et ultra non ferens prophetantis verba interrupit.||
marg.| marg.| Allegorice. Non vult amarus rex benedictionem, sed maledicta querit. Est enim de cogitatione illius cui dicitur : « Maledictus tu ab omnibus bestiis terre ».||

Cf. Gn. 3, 14.
Numérotation du verset Nm. 23,12 
cui ille
interl.| interl.| cui verbum in ore posuit Deus||
respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus
Numérotation du verset Nm. 23,13 
dixit ergo Balach veni mecum in alterum locum unde partem Israelis videas et totum
marg.| marg.|  DIXIT  ERGO  BALAC. Putat eum perterritum Israel multitudine et ideo non ausum maledicere et mutationem loci sibi prodesse. ||
videre non possis inde maledicito ei
marg.| marg.|  VIDERE  NON  POSSIS. Demens putavit israeliticam gratiam loci obiectione posse celari, nesciens quia « non potest abscondi civitas supra montem posita ». ||

Mt. 5, 14.
Numérotation du verset Nm. 23,14 
cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga edificavit Balaam septem aras et impositis supra vitulo atque ariete
interl.| interl.| alii : vitulis atque arietibus ||
marg.| marg.|  EDIFICAVIT. Res prophanis sacrificiis agebatur et divinatio arte magica querebatur. Volens tamen Deus abundare gratiam ubi abundavit delictum, adesse dignabatur non sacrificiis sed in occursum venienti. Et ibi dat verbum suum et mysteria et futura prenunciat, ubi maxime fides et operatio et ammiratio gentilium pendet, ut qui nostris nolunt credere prophetis, credant divinis suis. ||
Numérotation du verset Nm. 23,15 
dixit ad Balach sta hic iuxta {t. 1 : Erfurt, f. 167vb ; facsim., p. 334b} [Rusch, f.  167vb ] holocaustum tuum donec ego pergam obvius
marg.| marg.|  STA  HIC  IUXTA. Ad holocaustum stabat in ydolatria sua positus. Ideo magis cadebat. Surgere ergo videtur qui magis ceciderat cum in ydolatria stare videretur. ||
Numérotation du verset Nm. 23,16 
cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balach et hec loqueris ei
Numérotation du verset Nm. 23,17 
reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balach quid inquit locutus est Dominus
Numérotation du verset Nm. 23,18 
at ille assumpta parabola sua ait sta Balach et ausculta audi fili Sephor
Numérotation du verset Nm. 23,19 
non est Deus quasi homo ut mentiatur
interl.| interl.| qui viciis impediatur ne verum sit quod loquitur||
marg.| marg.|  NON  EST  DEUS  QUASI, etc.  ORIGENES. Non sicut homo frustratur Deus neque sicut filius hominis terretur. Quasi putas Deum sicut hominem frustrari in his que loquitur : « Homines enim multis viciis impediunt ne verum {t. 1 : Erfurt, f. 167vb ; facsim., p. 334b} [Rusch, f.  167vb ] sit quod loquuntur. Irati enim loquuntur aut metu aut cupiditate aut iactantie gratia, Deus autem in quo nulla passio est, quidquid dixerit pro causarum meritis dicit. Et ideo non potest frustrari quia quidquid ratione profertur, non potest ratione carere. Non est ergo qui frustra loquitur sicut homo nec ut filius hominis terretur vel terret. In hominibus sententiam mutat terror, sed Deus qui super omnia est a nullo terreri potest, ut sententiam mutet nec filius hominis terret. Homines enim pro iactantia errores faciunt et minas etiam his quibus nocere non possunt. Deus autem ratione terret ut corripiat hominem in auditionis tribulatione, ut verbo comminationis territus emendetur ne perveniat ad eum vindicta malorum suorum.||
nec ut filius hominis ut mutetur
interl.| interl.| mutabilis vicio humane fragilitatis||
dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit
marg.| marg.|  DIXIT  ERGO, etc.  ORIGENES. Idem ipse cum dixerit :  non faciet, loquetur et non permanebit ? Cum homines non faciant que dicunt vicio humane fragilitatis multabiles, Deus immutabilis est. Sed dicit aliquis : Cum Deus locutus sit de Ninive, quod post triduum subverteretur, quare non permansit in verbo suo ? Et in his que locutus est de David, buo tribus diebus promissa fuerat mors ut vastaret populum et intra unam diem et usque ad horam prandii cessavit. Videbitur fortasse que per interrogationem dicuntur non diffinita esse, sed medium aliquid ostendere. Et irrevocabilis sententie non monstratur affectus, quod temperantius dictum hoc videtur. Ipse cum dixerit nonne faciet ? Scriptum est in Iona : « Et Ionas quidem predicavit et dixit : adhuc tres dies vel quadraginta secundum hebreos et Ninive subvertetur ». Obeservandum ergo quod non invenitur in sermonibus Dei, quibus ad prophetam locutus est, dictum « adhuc tres dies et Ninive subvertetur, ut sermo dictus et non factus a Iona potius quam a Domino prolatus videatur. In libro quoque regum secundum, est verbum Domini, inquit, ad Gad prophetam dicens : « Hec dicit Dominus tria levabo super te : elige tibi unum ex his quod faciam tibi. Et introivit Gad ad David dicens : aut veniet tribus annis tibi fames super terram tuam aut tribus mensibus ut fugias inimicos tuos aut a triduo mors fiet in terra tua. Observa ergo quomodo nec in his tribus comminationibus Deus invenitur de morte trium dierum dixisse. In verbis enim Gad positum est, non in mandatis Domini. Et non semper que per prophetam dicuntur quasi a Deo dicta accipiuntur. Per Moysen multa locutus est Deus aliqua tamen Moyses propria autoritate mandavit. Unde : « Ad duriciam cordis vestri scripsit vobis hec Moyses » etc., usque : « quod ergo Deus coniunxit homo non separet ». Vides ergo hic Deum neque precepisse neque fieri voluisse divorcium. Sed Moysen propter duriciam iudeorum scripsisse dandum esse repudium. Hinc Paulus ait : « Dominus dicit : non ego ». Et alibi : « Hoc autem ego dico : non Dominus ». Et iterum : « Preceptum Domini non habeo, consilium autem do ». Et iterum : « Que loquor, non loquor secundum Deum ». Similiter ergo in ceteris prophetis. Alia Dominus locutus est et non prophete, alia prophete et non Dominus. Videtur ergo obiectio : dissolvi cum non tam sua quam prophetica verba Dominus revocat et mutat in melius. Sed magis arbitror priorem absolutionem totius scripture sensibus convenire. Et in illis precipue quibus patiens et multe misericordie et penitens super malicia dicit Deus vel in his maxime que generaliter ab Hieremia pronunciantur, in quibus ostenditur pro multis miserationibus incomprehensibili bonitate sua Deus dicere et non facere loqui et non permanere, sic : « In finem loquar, id est ex diffinitio loquar super gentes et super regnum, ut auferam eos et disperdam. Et si convertatur illa gens a maliciis suis penitebo de omnibus malis que cogitavi facere eis et in finem loquar super gentem et super regnum ut edificem eos et plantem. Et si fecerint mala in conspectu {t. 1 : Erfurt, f. 168ra ; facsim., p. 335a} [Rusch, f.  168ra ] meo et non audierint vocem meam penitebit me de omnibus bonis que locutus fueram ut facerem eis. Quomodo ergo possumus his que absolute per Hieremiam dicuntur preferre illa que suspense per Balaam dicuntur nisi quia negligentibus et contemptoribus illa confirmanda. Hec vero a perfectioribus secretius advertenda sunt.||

Jon. 3, 4.
Numérotation du verset Nm. 23,20 
ad benedicendum adductus sum
interl.| interl.| a Deo, qui verum posuit in ore meo||
benedictionem prohibere non valeo
interl.| interl.| Non enim potest, etiamsi velit, verbum Dei humana lingua convertere.||
Numérotation du verset Nm. 23,21 
non est idolum
quod nihil est in mundo||
marg.| marg.|  NON  EST  IDOLUM. Alia translatio : « Non erit labor in Iacob neque videbitur dolor in Israel in futuro scilicet seculo. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Non erit labor in Iacob neque videbitur dolor in Israel, etc. Future vite status denunciatur. Hec enim vita sine labore et dolore non transcurritur. Paulus enim ter virgis ceditur, semel lapidatur et innumeralia patitur, sed in futuro aufugiet dolor et tristicia et gemitus. Quod tamen non ad omnes, sed ad eos tantum qui meritis Iacob et Israel fuerint refertur ut pauper Lazarus qui hanc vitam in labore et dolore transegit, unde ubi dives cruciatur, ille quiescit. Ille in vero Israel est et in vero Iacob in quem non venit labor et dolor. Dives autem ille erat secundum carnem Israel, de cuius fratribus dixit : habent legem et prophetas, audiant illos. ||
in Iacob
interl.| interl.| activis||
nec videtur simulacrum
interl.| interl.| similitudo existentis rei||
in Israel
interl.| interl.| contemplativis||
Dominus
interl.| interl.| Non dormit neque dormitat qui custodit Israel.||

Cf. Ps. 120, 4.
Deus
interl.| interl.| qui non deserit Israelem suum||
eius cum eo est et clangor victorie
interl.| interl.| predicatio Evangelii, quo annunciatur tropheum crucis||
marg.| marg.|  DOMINUS  DEUS  EIUS, etc. Idem. Dominus Deus suus cum ipso est et preclara principum cum ipso sunt, etc. Nunquam Israelem suum deferit Deus. Preclara principum potestas est principatus et regnum verum quoniam sunt et aliqui principes qui de principatu sup vel pellendo vel iam forte pulsi sunt et hi introducendi qui vere Israel sunt. Post preclara illa omnia que habuere in celis illi principes qui non servaverunt principatum, sed reliquerunt eterna domicilia, Israel iste et Iacob qui luctatus est et vicit accipiet. ||
marg.| marg.| ET CLANGOR. Admonitio predicationis quia in vobis rex, id est Christus dyabolum triumphat. ||
regis in illo est

est] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 23,22 
interl.| interl.| de potestate tenebrarum||
interl.| interl.| huius seculi||
marg.| marg.|  DEUS  EDUXIT. Idem.  Deus qui eduxit ex Egypto sicut gloria unicornis ei, etc. Eductus est ille Israel de Egypto ista terrena. Spiritualis autem de Egypto huius seculi et de potestate tenebrarum. Et est gloria eius quasi unicornis. Unicornis fertur esse animal secundum nomen suum formatum in cuius virtute et potentia Christus intelligitur. Cornu autem pro regno sepe ponitur. Unde : « Quattuor autem cornua quattuor regna sunt ». Sub nomine ergo unicornis videtur ostendi quia omne quod est unum eius cornu est, id est unum regnum. Omnia enim pater subiecit sub pedibus eius usquequo et inimicus novissimus destruatur mors et tanquam unicornis unum regnum omnium teneat et regni eius non erit finis. Exit ergo spiritali Israeli gloria sicut gloria unicornis. Unde : « Pater da illis ut sicut ego et tu unum sumus ita et isti in nobis unum sint », cum scilicet transformabit corpus humilitatis nostre conforme corpori glorie sue.||

Ez. 43, 20.
Lc. 23, 34.
cuius fortitudo similis est rhinocerotis
marg.| marg.|  CUIUS  FORTITUDO. Cuius ? Christi cuius quidquid est unum cornu est, id est unum regnum cuius gloria est spiritali Israel. Ipse enim ait : « Pater da illis ut sicut ego et tu unum sumus ita in nobis unum sint ».||

Lc. 23, 34.
Numérotation du verset Nm. 23,23 
non est augurium in Iacob
interl.| interl.| qui luctatur contra principes et potestates et mundi huius rectores||
marg.| marg.|  NON  EST  AUGURIUM IN.  ORIGENES.  Non est auguratio in Iacob neque divinatio in Israel. Videtur mihi presentia futurorum quantum ad ipsam rem spectat : medium quiddam esse, id est neque proprie bonum neque proprie malum, cum possit interdum etiam a parte dyaboli ad hominum noticiam futurorum venire prescientia. Cum autem tempus et oportunitas et voluntas Dei fuerit, datur etiam a Deo per prophetas hominibus presciencia. Ideo proprie bonum dici non potest quod aliquando a malo est neque proprie malum quod aliquando a Deo. In libro regum scriptum est quod arca Dei ab allophilis capta est et ducta in azotum et introduxerunt eam in domum Dagon. Et inventus est Dagon pronus cecidisse in terram ante arcam, et gravata est manus Domini super azotos et percussit eos in natibus. Post hec ingressa est in Acharon et dixerunt acharonenses divinis et sacerdotibus suis. Indicate nobis quomodo remittamus arcam in locum suum. Qui responderunt : « Si remittitis nolite dimittere inanem, sed dabitis ei pro delicto et sanabimini et ignoscet vobis, aliter non discedet manus eius a vobis. Et post pauca : « Facite carrum et duas vaccas fetas assumite quibus non est impositum iugum et iungite ad carrum recludentes in domo fetus earum et ponite arcam super carrum et vasa aurea que obtulistis pro delicto et omnia sancta eius et dimittite eam. Et videte si vadit per viam suam in Bethsamis, ipsa fecit et nobis hec mala. Si non vadit sciemus quia manus eius non tetigit {t. 1 : Erfurt, f. 168rb ; facsim., p. 335b} [Rusch, f.  168rb ] nos fortuitu hec acciderunt. Videte ergo quomodo causa malorum utrum ex manu Dei et pro arce iniuria venerit an fortuitu acciderit propositis contemplantur iudiciis. Sequitur : « cum imposuissent arcam Domini super carrum. Direxerunt boves in via contra viam que ducit Bethsames et non declinaverunt neque ad dexteram vel ad sinistram. Quis ergo in his diligenter inspiciens prescienciam que de boum directione predicta est, vel fortuitam dicat vel arte compositam et non a demonibus ministrata ? Qui timebant arce virtutem qua etiam cultus demonum destruebatur simulacris eorum templisque corruentibus. Est ergo quedam operatio demonum in ministerio presciencie que artibus quibusdam ad his qui se demonibus mancipaverunt colligitur et nunc per fortes ut per auguria, nunc ex contemplatione fibrarum que vocant auspicia et huiusmodi prestigiis comprehendi videtur et intelligi. Que artes a Deo homines deceperunt ut iustissimi Ezechie filius Manasses, hoc errore deceptus edificaverit altare omni exercitui celi utraque domo Domini spiritualibus, scilicet nequitiis in celestibus positis. Et talia erant que expectabat de quibus dici posset. Quia in omni virtute signis et prodigiis mendacibus fierent ut deciperentur etiam electi. Hec ergo omnia in operatione demonum fieri non dubito dirigentium vel avium vel pecudum vel fibrarum motus aut fortium secundum ea signa que ipsi docuerunt observari ab his quibus hanc artem tradiderunt. A quibus omnibus qui homo Dei est et in proportione Dei numeratur penitus debet esse alienus que occulte demones machinantur ne rursus demonibus societur spiritu eorum et virtute repletur ne ad ydolorum cultum reparetur. Melius est ignorare quam a demonibus discere. Melius est nec a propheta discere quam a divinis querere. Divinatio enim non divinitus datur, sed per antiphrasim dicitur quasi que per homines fiat demonibus repletos. Sed gentium ritus divinum credidit omne quod per qualemcunque spiritum profertur. Nos tamen ab his nihil discere Deus iubet ne efficiamus consortes eorum. Unde Christus dedignas testimonium a demonibus accipere ait : Obmutesce et exi ab eo. Paulus quoque cum mulier habens spiritum phitonis clamaret. Isti homines servi sunt summi Dei, etc. Dolens ait : Precipio tibi in nomine Hiesu Christi discede ab ea quia indignum iudicabat sermoni suo a spiritu phitonis testimonium dari. Magis ergo dolere debemus si quando videmus decipi animas ab his qui velut divino spiritui phitoni aut ventriloquo aut huiusmodi demonibus credunt. Non erit ergo augurium in Iacob neque divinatio in Israel. Sequitur : In tempore dicetur Iacob et Israeli quod perficiet Deus. Id est cum oportet cum expedit dicuntur futura a Deo per prophetas per spiritum sanctum. Si non dicuntur prescire non expedit. Qui ergo diversis artibus et demonum invocationibus futura inquirunt, discere cupiunt que non expedit. Ad destruendam autem penitus divinationem vel augurationem etiam hoc addemus quod omnes isti avium vel animalium ministerio demonum oportuna et digna iudicantur. Nam phitonibus dracones et alii serpentes ministrare perhibentur auguribus et his qui in cedentibus auspicia captant, lupi ferunt omnia aut vulpes aut accipitres aut corvi aut aquile aut huiusmodi que Moyses his credo de causis notavit immunda. ||
nec divinatio in Israel temporibus suis
interl.| interl.| quibus oprtet et expedit||
marg.| marg.| IN ISRAEL. Qui per fidei puritatem et mundiciam mentis videt Deum nec ipsum Balaam reciperet sed verbum quod Deus posuit in ore eius respuere non audet, nisi enim verbum a Deo esset non illud famulo suo Moysi procul absenti cum Balaam hec diceret revelasset. ||
dicetur Iacob et Israel
interl.| interl.| spirituali, non carnali||

Israel Rusch] Israeli Weber
quid operatus sit Deus
Numérotation du verset Nm. 23,24 
ecce populus ut leaena {t. 1 : Erfurt, f. 168va ; facsim., p. 336a} [Rusch, f.  168va ] consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret predam
interl.| interl.| « Regnum celorum vim patitur, et violenti rapiunt illud ».||
marg.| marg.|  ECCE  POPULUS UT. Alii : Ecce sicut catulus leonis exurget, et sicut leo exultabit. Catulus enim est cum nuper geniti infantes rationabiles sine dolo lac accipiunt. Leo autem exultans cum vir perfectus deponit que erant parvuli. ||
marg.| marg.| Idem. Ecce populus sicut catulus leonis exurget et sicut leo exultabit. Videtur describere confidentiam populi in Christo credentis et libertatem quam habet in fide et exultationem quam gerit in spe. Comparatur enim catulo leonis cum tendit ad perfectionem, letus et velox leoni vero cum iam obtinet que perfecta sunt. Sicut enim leo et catulus leonis nullum animal timet sed cuncta sunt eis subiecta ita perfectus christianus qui tollit crucem suam et sequitur Christum dicens : « Michi mundus crucifixus est et egp mundo despicit omnia que in mundo sunt imitans eum qui leo de tribu Iuda et catulus leonis dicitur. Sicut enim ipse est lux mundi et discipulis dedit ut essent lux mundi. Ita cum sit leo et catulus leonis dedit in se credentibus nomen leonis et catuli leonis.||
marg.| marg.|  ERIGETUR. Erigendum dicit populum futurum de eo enim quem videbat dixisset erectus est. ||
marg.| marg.|  NON  ACCUSABIT.  ORIGENES. Non dormiet donec comedat predam et sanguinem vulneratorum bibat. Hec ad litteram stare non possunt. Quomodo enim iste populus tam laudabilis tam magnificus sanguinem vulneratorum bibat ? Cum etiam vocati ex gentibus iubeantur abstinere a sanguine sicut ab his que ydolis immolantur. Sed nisi manducaverimus carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebimus vitam in nobis. Caro enim eius vere est cibus et sanguis eius vere est potus, in quibus est spiritus et vita qui vulneratus est propoter peccata nostra. Sanguinem eius bibimus, non solum sacramentorum ritu, scilicet etiam cum sermones eius recipimus in quibus est spiritus et vita. Est ergo ipse vulneratus cuius nos sanguinem, id est doctrine verba suscipimus. Et illi omnes vulnerati sunt qui nobis verbum eius predicaverunt. Ipsorum enim, id est apostolorum eius, verba cum legimus et vitam ex eis consequimur vulneratorum sanguinem bibimus. Unde sanguinem uve biberunt me racissimum, illius scilicet uve de qua dicitur. Ego sum vitis vera discipuli vero palmites, pater agricola : tu ergo es verus Israel, quia scis sanguinem bibere et illius uve que est de vera vite, et de illius palmitibus quos pater purgat, quorum fructus vulneratorum sanguis merito dicitur quem ex verbis eorum bibimus. Si tamen sumus ut catuli leonis exurgentes et ut leo exultans. ||

Mt. 11, 12.
et occisorum
interl.| interl.| Christus occisus est propter delicta nostra||
interl.| interl.| alii : vulneratorum ||
sanguinem bibat.
interl.| interl.| verba Christi et apostolorum ; unde : Verba que ego loquor vobis, spiritus et vita sunt.||

Io. 6, 64.
Numérotation du verset Nm. 23,25 
Dixitque Balach ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas
Numérotation du verset Nm. 23,26 
et ille
interl.| interl.| tercia prophetia||
nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem
Numérotation du verset Nm. 23,27 
et ait Balach ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis
interl.| interl.| Putat Balac magis deesse divino ad maledicendum loci oportunitatem quam voluntatem.||
Numérotation du verset Nm. 23,28 
cumque duxisset eum super verticem montis Phogor
interl.| interl.| delectationis||
marg.| marg.|  CUNQUE  DUXISSET.  ORIGENES. Et assumpsit Balac ipsum Balaam in verticem montis Phogor qui tendit in desertum. Quos Deus vocat ponit in verticem montis Syna. Balac Deo contrarius in vertice montis Phegor qui interpretatur delectatio. In vertice ergo delectationis et libidinis ponit homines Balac, amator enim est voluptatis magis quam Dei, et vult eos excludere a Deo excludens enim et devoratio dicitur vel interpretatur. Ideo in heremum tendit Phegor, id est ad ea que herema et deserta Deo negocia. ||
qui respicit solitudinem
interl.| interl.| deserta Deo negocia||
Numérotation du verset Nm. 23,29 
dixit ei Balaam edifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos {t. 1 : Erfurt, f. 168vb ; facsim., p. 336b} [Rusch, f.  168vb ] eiusdemque numeri arietes
marg.| marg.|  EDIFICA  MIHI. Idem. Que sacrificant gentes demonibus et non Deo sacrificant. Quia tamen lex Dei sacrificiis precepit et ritum sacrificandi tradidit Israeli, forte queritur cur hec cum demonibus dicata videantur et Deo offerri iubeantur ? Et erit cita responsio. Quia sicut libellum repudii dari non Dei voluntatis fuit, qui quod coniuxerat noluit separari. Sed Moyses hoc propter duriciam iudeorum scripsit ita et de hoc videri potest. Deus enim non manducat carnes taurorum aut sanguinem hycorum potat, qui dicit non mandavi tibi de sacrificiis et victimis in die qua eduxi te de terra Egypti. Sed Moyses propter duriciam eorum pro Egyptia consuetudine tollenda, hec mandavit eis ut qui abstinere non possunt ab immolando, Deo saltem non demonibus immolarent. Est forte secretior ratio sacrificandi Deo propter destructionem sacrificiorum, scilicet que demonibus immolantur, ut quia per illa vulnerantur anime, per ista sanentur, sicut confirmant qui medicine peritiam gerunt. Serpentem enim venena depelli medicamentis ex serpentibus confectis perhibent. Sic ergo sacrificiorum demoniorum virus per sacrificia Deo oblata depellitur, sic mors Hiesu mortem peccati credentibus non sinit dominari. Sed dum tempus patiebatur sacrificia sacrificiis opponebantur, ubi venit perfecta hostia que totius mundi tolleret peccatum sacrificia que singulatim offerebantur Deo superflua visa sunt, cum una hostia omnis demonum cultura depulsa sit. Balaam vero vel secundum cordis sui propositum quod non emendaverat vel secundum figuram qua personam doctorum et phariseorum plebis incredule gerebat {t. 1 : Erfurt, f. 168vb ; facsim., p. 336b} [Rusch, f.  168vb ] instaurat adhuc hostias in quibus homines spem ponunt qui fidem Christi non recipiunt. ||
Numérotation du verset Nm. 23,30 
fecit Balach ut Balaam dixerat imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_23)