initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri*>

Capitulum 24

Numérotation du verset Nm. 24,1 
Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli
marg.| CUNQUE  VIDISSET  BALAAM, etc. Cum nullum demonum nullam contrariam potestatem vidit assistere audientem victimis suis et exclusos ministros malicie quibus utebatur ad maledicendum, etiam potuit inde intelligere quia bonum in conspectu Domini esse benedicere Israeli. Sed ille populus qui nunc vanus est, et doctores qui in Christo non credentes in vanitate populum detinent, videbunt in novissimis diebus cum plenitudo gentium introierit et omnis Israel cepit venire ad fidem Christi, qui nunc oculos habent et non vident tunc elevabunt oculos ad altiores et spiritales sensus et videbunt et intelligent quia bonum est in conspectu Domini benedicere Israel dispositum partibus et domos et familias et unumquenque in ordine suo resurrectionis gloriam adepturum.
nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quereret sed dirigens contra desertum vultum suum
marg.| NEQUAQUAM  ABIIT  UT, etc. Id est non stultis sensibus sicut solebat in mutis animalibus et pecudibus Dei considerat voluntatem. Sed agnoscet quia neque de bobus cura est Deo neque de ovibus neque de avibus aliisque animalibus, scilicet que scripta sunt propter homines intellige scripta.
Numérotation du verset Nm. 24,2 
et elevans oculos vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas et irruente in se spiritu Dei
marg.| IRRUENT  IN  SE  SPIRITU. AUGUSTINUS. Et factus est spiritus Dei super illum, id est super Balaam. Non factus est spiritus Dei tanquam factura sit, sed factus est super illum, id est factum est ut esset super illum. Quomodo qui post me venit ante me factus est, id est factum est ut ante me esset ut preponeretur mihi, quia prior me erat. Sicut Dominus factus est adiutor meus. Non enim Dominus factura est, sed factum est ut me adiuvaret. Et factus est Dominus refugium pauperi, id est factum est ut ad eum refugerent pauperes. Et facta est super me manus Domini, id est factum est ut super me esset et multa similia.
Numérotation du verset Nm. 24,3 
assumpta parabola
interl.|  quia : « Velamen est positus super cor eorum », neque vident neque intelligunt.

2Cor. 3, 15.
ait dixit Balaam
interl.|  vanus populus vel precipitans eos
marg.| DIXIT  BALAAM.  ORIGENES. Dixit Balaam filius Beor. Homo vere videns dixit audiens verba fortis qui visu Dei vidit in somnis revelati oculi eius. Mirum quomodo tam dignus habeatur Balaam qui assumpta parabola hec de semetipso pronunciet. Quomodo enim videns est : qui divinationi et auguriis servit ? Qui magice studet ? Nisi forte quia Dei spiritus factus fuit in ipso et verbum Dei positum in ore eius, tam magna de eo dicuntur nec Moyses enim nec aliquis prophetarum facile invenitur tantis laudibus elevatus. Unde magis videntur hec illo populo convenire eo tempore quo conversus ad Dominum deponit velamen quod erat super cor suum. Deus autem spiritus est, ideo dicit revelati oculi eius, quasi qui ante clausi per spiritum Dei qui super eum factus est, ablato velamine, revelentur. Nunc ergo est quando vere videt et vere audit verba fortis et visum Dei videt in somnis, id est tempora que in somnis Danieli prophete designata sunt, videbit impleta et visiones que in somnis illi delate sunt, intelliget revelatis oculis ut possit dicere : « Nos autem omnes revelata facie gloriam Dei contemplamur » etc. Forte hi sunt oculi qui alibi oculi terre appellantur, id est sensus carnis de quibus dixit serpens ad Evam : « quia sciebat Dominus quod in quocunque die manducaveritis ex eo aperientur oculi vestri ». Et paulo post : « Aperti sunt oculi eorum ». Alii enim sunt qui per prevaricationem aperiuntur, alii quibus Adam et Eva ante prevaricationem videbant, quibus mulier vidit lignum quod bonum est ad comedendum. Christus ergo in iudicium venit hunc mundum, ut non videntes videant, et videntes ceci fiant, quia in peccatoribus non vident oculi qui meliores sunt, sed qui sensus carnis dicuntur et qui, consilio serpentis, aperti sunt. Opus ergo Christi fuit ut qui non vident melioribus oculis que bona sunt, sed his qui consilio serpentis aperti que mala sunt, ceci {t. 1 : Erfurt, f. 169ra ; facsim., p. 337a} [Rusch, f.  169ra ] fiant, et qui ceci fuerint illis quos serpens aperuit videant bona Domini illis quos Hiesus aperire venit. Nisi enim prius claudatur visus malorum non patebit intuitus bonorum. Hinc quoque dicitur quis fecit videntem et cecum videntem, scilicet secundum spiritum Christi, cecum vero secundum consilium serpentis. Apparetur ergo Balaam (quia revelati fuerant oculi eius dicere) de semetipso. Homo vere videns et dixit audiens verba fortis. Similiter autem alie aures claudende et aperiende. Sed siquis hec secundum hystoriam velit accipere potest dicere, quia in eo quod vidit Balaam quod bonum est in conspectu Domini benedicere Israel, revelati sunt oculi eius et factus homo vere videns. Vera enim vidit que futura erant Iacob vel Israeli. Audivit verba fortis cum venit ad eum Deus et dixit ei in somnis : verbum quod dedero in ore tuo, observa ut loqueris. Et hoc erit visum Dei quod vidit in somnis et ideo dicit revelatos oculos eius esse, quia potuit videre que vidit.
filius Beor
interl.|  impellentis, id est dyaboli qui ad peccatum impellit
marg.| CUIUS  OBTURATUS  EST  OCULUS. Quia in somnis, clausis corporeis oculis, angelico ministerio hec vidit, oculos vero mentis partim habet apertos, partim clausos qui misteria futura agnoscit, sed errorem non corrigit. Sic iniqui aliud scientia, aliud moribus agunt, aliud ore, aliud opere ostendunt.
Numérotation du verset Nm. 24,4 
dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius
Numérotation du verset Nm. 24,5 
quam pulchra tabernacula tua Iacob
interl.|  qui in actu et opere perfectus est
interl.|  eorum scilicet qui semper ambulant nec itineris certum terminum reperiunt
marg.| QUAM  PULCRA  TABERNACULA.  ORIGENES. Que bone domus tue Iacob et tabernacula tua Israel, etc. Non terrenas domos laudat que non erant apud eos preter ceteras gentes. Sed populus divisus erat per tribus, tribus per plebes, plebes per cogitationes, cogitationes per domos familiarum domus per numerum hominum et per capita numerabantur. Hoc est omnis qui erata viginti annis et supra masculus qui ad bellum procedere poterat, hec in spiritu previdens extollebat. Nec solius littere contuenda est sententia assumpta enim parabola loquitur. Si enim consideres divisiones et ordines populorum qui in resurrectione in vero Israel erunt cum quisque resurget in ordine suo. Si potest intueri tribus suas et cognationes in quibus non tantum carnis et sanguinis cognatio quam mentis et animi intelliges, quia bone sunt Domus Iacob et tabernacula Israel. Est autem domus res fundata et stabilis et certis terminis septa tabernacula eorum qui semper in via sunt et ambulant nec itineris terminum reppererunt. Iacob ergo habendus est in eorum personis qui in actibus perfecti sunt. Israel vero sunt qui sapientie et scientie student, quia ergo actuum exercitia certo sine clauduntur (non enim sine fine est operum perfectio) ubi implevit quis omnia que facere debuit. Ipsa enim operum perfectio bona domus dicitur. Eorum vero qui sapientie et scientie student (quia nullus finis est ; quis enim finis Dei et terminus sapientie erit ? quanto enim quis accesserit tanto profundiora inveniet incomprehensibilis est enim sapientia Dei) eorum domos non laudat, quia non pervenerunt ad finem, sed tabernacula miratur in quibus ambulant semper et proficiunt et quanto proficiunt tanto proficiendi via augetur et in immensum tenditur. Ideo tabernaculum nominat. Si quis autem scientie cepit aliquos profectus. Et aliquid experimenti scit quia ubi ad aliquam venerit theoricam et agnitionem spiritualium ibi anima quasi in tabernaculo moratur. Cum ergo ex his alia que repperit rimatur et ad alios proficit intellectus quasi elevato tabernaculo tendit ad superiora et ibi collocat animi sedem sensuum stabilitate confixam deinde ex ipsis alios invenit quos priorum sensuum consequentia patefecit, ita semper ad priora se extendens tabernaculis incedit. Nunquam est enim quando anima scientie igniculo succensa ociari possit et quiescere, sed semper a bonis ad meliora et a melioribus ad superiora provocatur. Hoc ergo iter sapientie Dei grandi et multo decore scripsit dicens : « ut nemora umbrantia et ut paradisi super flumina » etc.
et tentoria tua Israel
interl.|  qui sapientie et scientie student
Numérotation du verset Nm. 24,6 
ut valles nemorose
interl.|  His fluviis tabernacula Israel inundata sunt, sicut illa que fixit Dominus.
marg.| UT  VALLES  NEMOROSE. Alii. Remorosa umbrantia. Qui iter sapientie Dei incedunt nemora sunt eis omnis cetus iustorum et chorus prophetarum sub umbra enim sensuum quos apud eos scriptos inveniunt refrigerantur anime eorum et in doctrina eorum quasi incedentes per opaca nemorum delectantur.
ut horti iuxta fluvios
marg.| UT  ORTI  IUXTA  FLUVIOS. Idem. Et sicut paradisus super flumina. Inveniunt isti paradisos super flumina similes illi in quo lignum vite est. Sunt enim flumina scripture evangelice vel apostolice vel celestium virtutum erga huiusmodi animas adiutoria. Rigantur enim ab illis et inundantur et ad omnem scientiam et agnitionem celestium nutriuntur. Quamvis enim Christus fluvius sit qui letificat civitatem Dei et Spiritus Sanctus non solum ipse fluvius est, sed his quibus datum est ut flumina de ventre eorum procedant. Pater quoque dicit me dereliquerunt fontem aque vive ex quo, scilicet flumina ista procedunt. His fluminibus inundata tabernacula Israel fiunt sicut tabernacula que fixit Dominus tabernacula ergo tabernaculis comparat. Possumus enim dicere domos Iacob esse legem et tabernacula Israel prophetas. Non enim ipsum Iacob, sed domos eius laudat, nec Israel sed tabernacula eius cum revelati fuerint oculi eius. Quamdiu enim velamen positum est super lectionem legis et prophetarum, non videntur bona tabernacula nec laudibiles domus, sed cum intelligitur quia spiritalis lex est et prophete, amota littera que occidit, et percepto spiritu qui vivificat videntur etiam credentis populi de gentibus congregati corpora simul laudari et anime domus Iacob de corporibus dicatur sicut in quodam libello legitur, quoniam Iacob domus sit Israel, id est corpus eius, Iacob dicatur et anima Israel. Iacob ergo corpus laudabile est in continentia et castitate. Tabernacula vero Israel anime perfecte quibus convenit nomen Israel a videndo Deum. Ista ergo tabernacula sunt sicut tabernacula que fixit Deus. Illa scilicet que ostendit Moysi cum tabernaculum construeret dicens. Vide omnia facias secundum typum qui ostensus est tibi in monte ad horum imitationem dent Israel faceret tabernacula et quisque nostrum. Hinc videtur contigisse ut Petrus et Andreas et filii Zebedei arte piscatores invenirentur, Paulus vero faber tabernaculorum et ili mutantur in piscatores hominum et Paulus per Christum vocatus apostolus simili artis sue transformatione ad celestia tabernacula constituenda transfertur. Tabernacula enim facit docens viam salutis et beatarum in celestibus mansionum et ab Hierusalem usque ad Illiricum Ecclesias construit. Facit autem tabernacula ad similitudinem eorum que in monte ostendit Deus Moysi. Sed unusquisque qui de Egypto exivit et habitat in deserto in tabernaculo debet habitare et diem festum agere. Sicut enim commemoratio fit egressionis ex Egypto per Pascha et Azima, ita commemorationis in deserto fit memoria per tabernacula. In tabernaculis enim habitaverunt patres vestri in deserto, hec oportet fieri ex verbis legis et prophetarum et Psalmorum. Cum enim ex his que scripta sunt proficit anima et que retro sunt obliviscens ad anteriora se extendit et ex augmento virtutum et imitatione profectuum in tabernaculo merito dicit habitare.
interl.|  de quibus dicitur : « Ut » « recipiant vos in eterna tabernacula ».

Lc. 16, 9.
que fixit Dominus
interl.|  quia non circumferentur omni vento doctrine
quasi cedri
interl.|  angeli
marg.| CEDRI. Dei scilicet que suspiciunt palmites vitis de Egypto translate, in quibus requiescit ille fructus cuius umbra operuit montes.
prope
interl.|   iuxta

prope Rusch] propter Weber
aquas
interl.|  divinam sapientiem
Numérotation du verset Nm. 24,7 
fluet aqua
interl.|  populi multi vel doctrina
de situla
interl.|  gente vel primitiva Ecclesia
eius et semen illius erit in aquas multas tolletur
interl.|  a regno scilicet
marg.| ET  SEMEN  ILLIUS, etc. Idem. Exibit homo de semine eius et dominabitur gentibus multis et exaltabitur Gog regnum eius. Deus deduxit eum ex Egypto. « Sicut gloria unicornis » etc. Christus exiit de semine Israel secundum carnem qui dominatur in gentibus. Unde : pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam, etc. Gog interpretatur super tecta et hic non pro gente ponitur ut putatur, sed ut in multis ipse sermo hebreus non interpretatus relictus est. Est enim sermonis consequentia talis et exaltabitur super tecta regnum eius et crescet regnum eius. Exaltari autem super tecta de perfectione credentium dicitur crescere autem de multitudine. In his ergo qui perfecti sunt super tecta exaltatur regnum Christi, id est super eos qui in superuis sunt. Sunt enim forte aliqui in celestibus qui rebus aliquibus plus proficiant et altius exaltantur hi qui in regno Christi sunt. Unde : « qui in tecto est non descendat aliquid tollere de domo. Qui enim ad excelsam perfectionem venerunt non debent ad huius mundi (qui domus appellatur) humilia descendere ». Et alibi : « Quod audistis in aure predicate super tecta ». Crescit autem regnum eius dum multiplicatur Ecclesie numerus usquequo ponat pater inimicos omnes sub pedibus eius et novissimum inimicum destruat mortem.

Ps. 91, 11.
propter Agag
interl.|  regem scilicet Amalechitarum, cui pepercit
rex
interl.|  Saul
eius et auferetur regnum illius
Numérotation du verset Nm. 24,8 
marg.| EDUXIT  ILLUM. Deus eduxit eum ex Egypto post mortem, scilicet Herodis. Unde : « Ex Egypto vocavi filium », quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta.
marg.| Post mortem Herodis vel de seculo eduxit illum pater ad semetipsum{t. 1 : Erfurt, f. 169va ; facsim., p. 338a} [Rusch, f.  169va ] ut viam faceret eis qui de hoc mundo assensuri erant ad Deum.

Os. 11, 1.
cuius fortitudo similis est rhinocerotis
marg.| CUIUS  FORTITUDO  SIMILIS, etc. Omnia enim demonum regna eiiciens unum suum regnum quasi veri unicoris fundavit in gloria cornu enim regnum significat.
devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent
marg.| DEVORABUNT. Edet gentes inimicorum suorum et crassitudines illorum medullabit, etc. Gentes scilicet quas inimici sui possidebant ipse edet destructa virtute inimici et crassitudines illorum medullabit cum de his sensum crassum et carnalem extenuabit et convertet ad intelligentiam spiritualem. Crassitudo autem in malo ponitur, secundum illud : « Incrassatum est cor populi huius ». Et alibi : « Satiatus est et incrassatus est et racalcitravit dilectus ». Edit ergo gentes et cibum habet eos qui credunt in se, unde : « Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me cuius », scilicet voluntas erat ut gentes converterentur ad fidem. Subtilitas autem laudabilis est quia et spiritus sapientie qui intelligibilis et sanctus est et unus et multiplex dicitur et subtilis.

Mt. 13, 15.
Cf. Dt. 32, 15.
Jo. 4, 34.
et perforabunt sagittis
marg.| ET  PERFORABUNT  SAGITTIS. Septuaginta. Et iaculis suis sagittabunt inimicum. Christus enim verbis suis vicit diabolum et omnes contradicentes superat et confringit, omnis enim qui peccat inimicus eius est dum peccat. Si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur et ad penitentiam conversus iaculis eius confixus dicitur.
Numérotation du verset Nm. 24,9 
accubans dormivit ut leo
interl.|  Etiam de passione Christi prophetat Balaam :
interl.|  cum in cruce positus principatus et potestates triumphavit
interl.|  Christus leo in perfectis, catulus   leonis in parvulis.
marg.| ACCUBANS  DORMIVIT. Si intellixisti quantam requiem habeat iter sapientie, quantum gratie, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter nec heremi solitudinem perhorescas habitanti enim in huiusmodi tabernaculis occurret manna celeste et angelorum panem manducabis. Incipe tantum cito consortium tuum venient angeli quos significant cederi.
et quasi leaena quam suscitare
interl.|  Christus catulus, cum scilicet resurrexit a somnno mortis.
marg.| QUAM  SUSCITARE. Septuaginta. Quis suscitabit eum ? Nunc enim a patre suscitatus dicitur, nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit, ideo quasi percuntantis significatur affectus.
nullus audebit qui benedixerit tibi erit
marg.| QUI  BENEDIXERIT. Qui benedicunt Christo benedicunt in communione paterne benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt, maledicti sunt. Iudei qui maledixerunt Christo lacrimabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientie veritati et vite nisi ut ab his omnibus exules iaceant ? Hec enim omnia Christus est.
et ipse benedictus qui maledixerit in maledictionem reputabitur
marg.| QUI  MALEDIXERIT  TIBI, etc.  ORIGINES. Ego puto quod non solum maledicit Christo qui sermonem adversus eum profert maledictum. Sed etiam qui sub nomine christiani male agit, turpiter vivit et inhonestis verbis aut factis nomen eius facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis sed actibus vita et moribus facit nomen Dei benedici.

et Rusch] om. Weber maledictionem Rusch] maledictione Weber
Numérotation du verset Nm. 24,10 
iratusque Balach contra Balaam complosis manibus ait
interl.|  quarta prophetia
ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti
interl.|  similia in superiori prefatione premisssa sunt

Cf. Nm. 23, 11.
Numérotation du verset Nm. 24,11 
revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito
marg.| DOMINUS  PRIVAVIT. Ostendit Dominus quia etiam Balac intellexit non iam demonum ministerio decipi Balaam, sed Dei virtute ad meliora transferi.
Numérotation du verset Nm. 24,12 
{t. 1 : Erfurt, f. 169vb ; facsim., p. 338b} [Rusch, f.  169vb ] respondit Balaam ad Balach nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi
Numérotation du verset Nm. 24,13 
si dederit mihi Balach plenam domum suam argenti et auri non potero preterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex ore
interl.|  alii : ex corde
marg.| NON  POTERO  PRETERIRE. Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem recte videtur protestatus se non posse preterire verbum Domini vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur non potest sacrificiis vel muneribus permutari apud quem non est transmutatio. Et ideo non potest sacerdos mercede mutari ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balaam incipit iterum prophetare : « Et dicit consilium do tibi » etc.

1Cor. 7, 25.

ore] corde Weber
meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar
Numérotation du verset Nm. 24,14 
verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore
marg.| DABO  TIBI  CONSILIUM.  ORIGENES. Veni consilium do tibi quid faciat populus hic populo tuo in novissimis diebus. Et assumpta parabola sua ait, etc. Velim requirere quis sit hic sensus vel ordo verborum. Consilium enim dare non videtur, sed ait quid facturus sit hic populus populo tuo in novissimis diebus. Cum videretur convenientibus dici, veni propheto tibi quid facturus sit populus hic populo tuo et essent consequentia ut videretur Balaam prophetare de his que populus Israel facturus esset populo Balac vel ceteris gentibus ut non relinqueret ex urbibus Moab ullum salvum. Hec prophetia quoque quam de Christo coniungit et dicit : « Orietur stella ex Iacob » etc. Convenienter posita videretur si diceret, veni et propheto tibi. Sic ergo intelligendum est consilium : do tibi divinum, scilicet quod in novissimis diebus implendum est, mihi nunc revelatum aperio tibi et manifesto ut scias quid populus hic faciat populo tuo, hoc est consilium Dei tibi manifesto. Similiter etiam intelligendum puto quod Apostolus ait : « Quis cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit ? Hic enim quis non pro nullo, sed pro raro et pro eximio habetur. Cognovit enim filius sensum Dei qui dicit : « Nemo novit Patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare ». Que scit ergo pater scit et filius et consilium eius et sensum. Spiritus quoque qui scrutatur alta Dei, sensum eius agnoscit. Filius ergo qui agnoscit sensum Dei consiliarius eius est, non quia ignoranti quid agat consilium det filius aut spiritus, sed consilii et voluntatis eius particeps et sciens est. Balaam ergo quia consilii quod revelaverat ei Deus participem faciebat Balac ait : « Veni consilium do tibi, tanquam qui vere videns sit et vere audierit »
Numérotation du verset Nm. 24,15 
sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit
interl.|  non ‘ait’ : hec dicit Dominus sicut mos est prophetarum.
marg.| DIXIT  BALAAM, etc.  ORIGENES. Dixit Balaam filius Beor. Homo vere videns et vere audiens sermones Dei sciens scientiam excelsi, etc. Hoc non facile de quolibet prophetarum scriptum repperi. Miror ergo quomodo de Balaam scriptum est, cui nec hoc dicere concessum est quod in prophetis in usu est. Hec dicit Dominus, sed ait   dixit Balaam , etc. Quomodo scit scientiam excelsi ? Qui etiam Balac docuit quomodo mitteret scandalum coram filiis Israel ut manducarent immolata et fornicarentur. De apostolis enim vix invenitur dictum quod sciant scientiam excelsi, quamvis Paulus dixerit se audisse arcana verba que non licet homini loqui, non est professus se habere scientiam excelsi. In Ecclesiastico dicitur : « Omnis sapientia a Domino Deo est ». Quod fortasse ita intelligere possumus quasi a Deo sit etiam sapientia mundi que destruetur et principum mundi et siqua est per quam falsa scientia commendatur. Sed in sequentibus legitur non est sapientia malicie disciplina ubi docetur quia omnis disciplina que falsum asserit etiam si vehemens videatur et verisimilis, tamen non debet sapientia dici. Sed omnis sapientia a Deo est, id est omnis peritia que vel erga aliquam artem usui humano necessaria habetur, vel cuiuslibet rei scientia a Deo data. Unde in Iob dictum est : « Quis dedit mulieribus texendi sapientiam et varietatis disciplinam ? » Et de Beselehel dicit Dominus : « Repleni eum cum spiritu sapientie et intellectus ut in omni opere intelligat et sit architectus ad operandum argentum et aurum », etc. Hoc ergo scientia ab excelso est. Quomodo non geometrica ex qua scientia architectorica derivatur ? In Zacharia quoque funiculus geometricus dicitur in quo angelus Hierusalem metitur. Quid de musica cuius peritiam ita attigit David et melodie et richmorum disciplinam ut ex his omnibus sonos inveniret quibus etiam regem vexatum a spiritu maligno mitigaret. De medicine vero scientia nec dubitandum puto. Que enim scientia magis est a Deo quam {t. 1 : Erfurt, f. 170ra ; facsim., p. 339a} [Rusch, f.  170ra ] sanitatis in qua etiam herbarum vires et succorum qualitates ac differentie noscuntur ? Scientia ergo Balaam pro qua vocatus est de Mesopotamie montibus ab oriente habet originem ab excelso. Unde novit naturas animalium vel motus avium vel differentias vocum et quod accepit ad scientiam bonorum contulit ad usus malorum velut si medicus venerarius fiat et pro remediiz morbos, pro sanitatibus mortes inferat ut autem amplius sciamus totius sapientie scientiam a Deo originem trahere ; ab hominibus autem mali propositi vel etiam a demonibus corruptelas quasdam sapientie Dei miscentibus declinari ad malum. Notandum est quia dedit Dominus Danieli et sociis eius scientiam et intellectum et prudentiam in omnia arte grammatica. Et Danieli dedit intellectum in omni verbo et visione et somniis et inventi sunt a rege decuplo sapientiores quam sophiste et philosophi et incantatores et magi qui erant in omni regno eius. Ex his omnibus colligitur quomodo Balaam dixit de semetipso, scilicet ut intelligatur quod origo totius scientie ab ipso cepit exordium, sed vicio humane malicie conspirantibus et surripientibus demonibus in perniciem versa sunt que pro utilitate concessa sunt.
marg.| GREGORIUS. Dixit   homo cuius obturatus est oculus, dixit auditor sermonum Dei , qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit et sic aperiuntur oculi eius. Nescit impius mala que facit nisi cum pro eis puniri ceperit. Consilium Balaam contra Israelitas prebuit, sed post in pena vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia nec peccare debeant, provident oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperuit quia post culpam iam in pena conspicit quia malum debuit vitare, quod fecit.

Sir. 1, 1.
homo cuius obturatus est
interl.|  quia nescit ipsius mala que facit, nisi cum punitur
oculus
interl.|  interior
Numérotation du verset Nm. 24,16 
dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis {t. 1 : Erfurt, f. 170ra ; facsim., p. 339a} [Rusch, f.  170ra ] videt qui cadens apertos habet oculos
interl.|  quia intentionem a terrenis non levat
interl.|  quia per contemplationem in consideratione oculos tendit
marg.| QUI  CADENS. Sepe malus eterna iudicia admiratur predicationem celestis patrie cum audit, diligit et opera divine dispositionis obstupefecit. Iacens ergo miracula considerat, quia Dei potentiam sciendo pensat, sed vivendo non amat.
Numérotation du verset Nm. 24,17 
videbo eum
interl.|  Christum, de quo : Orietur stella ex Iacob etc.
marg.| VIDEBO  EUM  SED, etc. Alia littera : Ostendam ei et non modo beatificabo et non appropinquat. Hec ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribe ostendunt Christum lege et prophetis promissum, sed non modo, id est quando venit, sed cum plenitudo gentium introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt quem modo blasphemant. Sed tempus quo hec futura sunt longe est et in fine seculi. Ideo ait ostendam illi, id est populo qui tunc salvabitur, sed non modo.
sed non modo
marg.| NON  MODO. Cum ista loquor quia ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum.
intuebor illum sed non prope orietur stella
interl.|  quam viderunt Magi in Oriente
interl.|  divinitas Christi
ex Iacob et consurget
interl.|  « Egredietur virga de radice Jesse ».
marg.| ORIETUR  STELLA  EX  IACOB, etc.  ORIGENES. De hac stella in Evangelio dicitur quia veniens stetit supra ubi erat puer. Sed si inde discesserit vel evanuerit vel assumpta sit vel quid omnino inde factum fuerit non dicitur. Sed forte sicut in Baptismo super Christum spiritus quasi columba descendit et mansit super eum et vox Patri audita est : « hic est filius meus dilectus », ita et stella que venit supra ubi erat puer et stetit in Christo permansit. Et sicut ibi venisse spiritum Dei super eum et mansisse in eo, ita accipimus quos nunquam ab eo recessit spiritus Dei, ita stella que venit et stetit super eum nunquam discessit. Ideo divinitatis eius iudicium illam stellam fuisse opinor. Ordo quoque prophetie idem ostendit cum de divinitate dicit :   Orietur stella ex Iacob . De humanitate vero : Exurget homo ex Israel, ut utrumque evidenter prophetatum appareat.

Is. 11, 1.
Mt. 3, 17.
virga
interl.|  de qua dicitur : « Reges eos in virga ferrea », etc.

Ps. 2, 9.
de Israel et percutiet duces
interl.|  nequitias spirituales
interl.|  vicia scilicet in eis
marg.| ET  PERCUTIET  DUCES. Principatus et potestates affigens cruci, aliter non potest salvare moabitas, nisi prius vastasset duces impietatis.
Moab vastabitque
interl.|  captivam ducet captivantem
marg.| VASTABIT  OMNES. Idem. Et predabitur omnes filios Seth. Iste est Seth filius Adam, de quo dictum est : « Suscitavit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Caym ». Ab hoc enim omne humanum genus, qui enim de Caym fuerant, diluvio perierunt. Filii ergo Seth omnes homines. Predam ergo accipit   omnes filios Seth , victis demonibus, eos scilicet qui sub eorum dominatioe tenebantur, quos Christus quasi victorie predam ducit et spolia salutis reportat. Unde ascendens in altum captivam duxit captivitatem. Captivitatem scilicet generis humani quam dyabolus ad perditionem ceperat, Christus captivam duxit et de morte revocavit ad vitam.

Gn. 4, 25.
omnes filios Seth
interl.|  humanum genus
Numérotation du verset Nm. 24,18 
et erit Idumea possessio eius
interl.|  caro que ante repugnabat spiritui
marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 170rb ; facsim., p. 339b} [Rusch, f.  170rb ] ET  ERIT  YDUMEA. Idem. Et erit Edom hereditas eius, Esau inimicus eius, etc. Edom idem est qui Esau. Hic secundum hystoriam inimicus est Israel. Sed in adventu Christi, ipse erit hereditas eius, id est ad fidem recipietur, non excludetur ab hereditate Christi. Spiritualiter ergo Edom in caro intelligitur que spiritui adversatur et est inimica eius. Sed in adventu Christi cum subiecta caro fuerit spiritui per resurrectionis spem ipsa etiam ad hereditatem veniet, non enim sola anima sed et caro que aliquando fuerat inimica per obedientiam spiritus consors future hereditatis existet.
interl.|  obediet scilicet rationi et virtuti
Israel
interl.|  anima
vero fortiter aget
interl.|  in virtutibus abiecta ignavia
marg.| ISRAEL  VERO  FORTITER  AGET.  ORIGENES. Et Israel fecit in virtute quia scilicet tunc Edom vel Esau, id est carnis natura in hereditatis societatem vocabitur. Cum Israel, id est anima, facta fuerit in virtute decenter virtutibus repleta. Si enim anima ad virtutes non veniat, sed perseveret in ingnavia ; nec caro ad hereditatem veniet, sed ad iudicium illius qui potest animam et corpus perdere in Gehennam.
Numérotation du verset Nm. 24,19 
de Iacob
interl.|  id est Christus secundum carnem
erit qui dominetur et perdat
interl.|  salubriter
interl.|  dicens : « Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam ».

Mt. 10, 39 ; Mt. 16, 25.
reliquias
interl.|  reliquie salve fient
civitatis
interl.|  mundi
interl.|  hereticorum vel philosophorum qui contra Deum dogmata sua muniunt
marg.| ET  PERDAT  RELIQUIAS, etc. Idem. Perdet liberatum de civitate. Videamus si forte hoc modo possit explanari. Civitatem hic mundum intelligamus, sicut in Evangelio de luxurioso filio dicitur, qui dissipavit substantiam patris : « Accessit, inquit, ad quendam primarium civitatis in regione illa », a quo receptus in agrum mittitur porcos pascere. Hec ergo civitas, cuius ille primarius erat, mundus est. Igitur de hac civitate liberatum, id est quem de hoc mundo Christus liberat, perdit eum dicens : « Qui perdet animam suam propter me, salvam faciet eam ». Salubriter ergo Hiesus perdit quem de hoc mundo eruit. Si volumus ergo ad salutem venire, et de mundo liberari, perdamus animas nostras perditione necessaria et utili. Perdit enim animam secundum Christum qui desideria eius refrenat, cupiditates resecat, luxuriam et resolutionem castigat, et in nullo facit voluntatem suam, sed Dei. Per hec dicitur perire anima. Perit enim vita eius prior et incipit nova que est in Christo, cui si commorimur etiam convenimus.

Mc. 8, 35.
Numérotation du verset Nm. 24,20 
cumque vidisset Amalech assumens parabolam
interl.|  sicut supra
ait
interl.|  quinta visio Balaam et ultima
principium gentium Amalech cuius {t. 1 : Erfurt, f. 170va ; facsim., p. 340a} [Rusch, f.  170va ] extrema perdentur
marg.| PRINCIPIUM  GENTIUM  AMALECH. Non hoc ad hystorialem Amalech referri post. Non enim primus erat antiquitate, sed ad spiritalem qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus Amalech nominatur. Et initium   gentium dicitur quia initium dedit ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem ymaginis corruptibilis hominis, ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo et gentilis efficitur Amalech.
marg.| ORIGENES. Initium gentium Amalech et semen eorum peribit. Scriptum est in Genesi : « Et reges hi convenerunt ad fontem iudicii, hic est Cades, et interfecerunt omnes principes Amalech et Amorreos ». Sed queritur utrum sint due gentes eiusdem nominis Amalech ? Quia in cathalogo filiorum Esau scriptum est : « Iste sunt generationes Esau patris Edom in monte Seyr, et hec nomine filiorum Esau : Elyphas filius Adas uxoris Esau. Fuerunt autem filii Elyphas : Emar, Sophar, Gothon, Genes, Tampna. Tamna autem fuit concubina Elyphas filii Esau, et hec peperit Amalech ipsi Elyphas. Et isti sunt filii Adas uxoris Esau ». Et post pauca : « Et hi sunt duces ex filiis Esau, filiis Elyphas qui fuit primogenitus Esau. Dux Theman, dux Gomor, dux Sophar, dux Cynes, dux Chore, dux Gothon, dux Amalech ». Hic igitur Amalech fuit filius Elyphas primogeniti Esau de concubina Tampna. Redeamus autem ad primam commemorationem de Amalech ubi hi qui reversi sunt et « venerunt ad fontem iudicii, qui vocatur Cades, interficiunt omnes principes Amalech ». Cades enim interpretatur sanctificatio vel sanctum ; Amalech vero ablingens populum vel declinans populum. Qui ergo revertuntur ad sanctum et convertunt se ad sanctificationem, interficiunt Amalech, qui scilicet ablingit populum vel declinat. Hec est contraria virtus et nequitie spiritales que declinant populum a Deo. Horum principes sunt principatus contra quos sanctis est colluctatio, quos tamen superare non poterunt nisi convertantur ad sanctimoniam vertit. Habet semper ante oculos fontem iudicii, prospicit enim diem iudicii et, purificato corde, tam malorum penas quam piorum beatitudines contuetur quod faciens amalechitarum principes prosternit. Alii vero subiiciuntur principibus Amalech. Hos enim ablingit et {t. 1 : Erfurt, f. 170va ; facsim., p. 340a} [Rusch, f.  170va ] consumit, et talem populum declinat a Deo. Hec ad illum primum referuntur Amalech. Videamus et istum Amalech, filium Elyphas, primogeniti Esau quem peperit ei Tampna concubina, cuius pater Elyphas interpretatur Deus me dispersit ; mater Tampna primo quidem degener, deinde defectio commota, necessario qui ab his gignitur hostis Israel est, ablinges vel declinans populum. Primus enim hebreos egressos de Egypto agressus est in Raphadim cum Moyses dixit ad Hiesum : « Elige tibi viros et conflige cum Amalech » etc. Et post pauca scriptum est : « Quia fugavit Hiesus Amalech, et populum eius gladio deiecit cum Dominus dixit ad Moysen : scribe hec ad memoriam in libro et da in auribus Hiesu quia delens delebo memoriam Amalech de sub celo. Et edificavit Moises altare et nominavit nomen eius Dominus refugium meum. Quia in manu occulta Dominus expugnat Amalech a generatione in generationem ». Vide quid debeat intelligi Amalech, quem manu occulta, id est invisibili, expugnat Deus a generatione in generationem. In Deuteronomio quoque scriptum est : « Memento quanta fecit tibi Amalech cum exisses de Egypto, quomodo obstitit tibi in via et excidit caudam tuam, omnes qui laborant post te » etc. Nota quomodo Amalech obstitit populo Dei in via, non tamen potuit eius caput abscidere, sed causa, id est eos qui retro ultimi sequebantur nec ea que retro erant obliviscentes extendebant se ad anteriora. Unde : « Nemo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ». Qui enim retro inventus fuerit in cauda abscidet eum Amalech. In libro etiam regum ait Samuel ad Saul : « Hec dicit Dominus de virtutum : recogitavi omnia que fecerit Amalech adversum Israel, quando percussit eum in via cum ascenderet ex Egypto, nunc ergo vade et percute Amalech, et anathematiza omnia que habet et nemini parcas » etc. Paulo post : « Penitet me quia unxi Saulem in regem ». Et hic ergo observa quomodo Deus per prophetam precipit Sauli ut expugnaret Amalech, et non parcat cuiquam et quia pepercit, offensam occurrit inexpiabilem ut contra naturam suam Deus diceret : « Penitet me quia unxi Saul in regem ». Non ergo parcamus illi qui declinat populum vel ablingit et devorat. Invisibilis Amalech qui volentibus ascendere de Egypto et de mundi tenebris conscendere ad terram promissionis resistit in via et impugnat, et si invenerit lassos defectos retro aspicientes, in ultimis et in cauda positos abscidet et perimet. Ideo tenendum est ad anteriora et in verticem montis ascendendum et semper levande manus in oratione ad celum ut ita demum vincatur Amalech David cum multa bella gessisset et contra allophilos fuissent ei acerrimi frequentesque conflictus, non scribitur obtinuisse regnum nisi prius domuisse Amalech. Unde etiam regressus est David postquam cecidisset Amalech, et suscepit regnum Saul, cum tamen Amalech scribatur multas prius strages fecisse in populo Israel, et incendisse plurimas urbes. Ante adventum enim veri David, qui natus est ex semine David, spiritales amalechite, id est contrarie virtutes, multas strages fecerunt in populo Israel et ipsius David captivaverunt duas uxores iudeum, scilicet et gentilem populum. Omnes enim constat sub peccato fuisse, sed non in his rerum exitus mansit. Adveniens autem David, invenit dispersos amalechitas manducantes et bibentes et exultantes preda, et cecidit eos et post hanc cedem regressus suscepit regnum. De hoc ergo Amalech, ait Balaam :   Initium gentium Amalech et semen eorum peribit . Semen eorum est persuasio et doctrina qua docent homines declinare a Deo. Hoc ergo peribit non ipsi in quibus seminatum est, ipsi enim cum conversi ingemuerint salvi erunt. Hec expositio illis obsistit qui Deum legis duricie et crudelitatis accusant, qui non solum gentem Amalech, sed et semen eius pronunciant periturum cum gens ad spiritales nequitias referatur. Semen vero doctrina gentilium superstitionum et cultus ydolorum et omnis secta que ad Deo populum declinat exponatur.

Gn. 14, 7.
Gn. 36, 9-12.
Gn. 36, 13-16.
Gn. 14, 7.
Ex. 17, 9.
Ex. 17, 13-16.
Dt. 25, 17.
Lc. 9, 32.
1 Sm. 15, 2-3.
1 Sm. 15, 11.
Numérotation du verset Nm. 24,21 
Vidit quoque Cineum et assumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra
interl.|  Christo
marg.| VIDIT  QUOQUE  CYNEUM. Idem.   Et videns Cyneum dixit : valida habitatio tua, et si posueris nidum tuum in petra. Et si fuerit tibi Beor nidus astutie assirii captivum te ducent , etc. Beor pater est Balaam, hereticos figurans. Et dicitur quod salvus possit esse Cyneus si ponet in petra, id est Christo nidum suum, spem, scilicet nec hereticorum circumdet eum et circumscribat astutia. Si enim hoc fecerit, nichil proderit quod in petra locatus videtur, ab assyriis enim captivus ducetur, malignis scilicet spiritibus a quibus heretici captivantur. Videtur huius expositionis {t. 1 : Erfurt, f. 170vb ; facsim., p. 340b} [Rusch, f.  170vb ] et coniunctio conturbare sensum, sed vernaculum est hebree lingue in coniunctione frequenter uti ut interdum abdundet. Habet enim unaqueque lingua aliquid proprietatis quod apud alias videtur viciosum. Hic ergo et coniuncto abundat et superfluit. Caveat ergo Cyneus qui interpretatur possessio quamvis poside et declinans ad prava dogmata tradatur assyriis, qui enim blasphemant in Ecclesia positi traduntur Sathane ut discant non blasphemare. Traduntur autem assyriis qui interpretatur dirigentes non ut penitus pereant, sed dirigantur et corrigantur et discant non blasphemare.
marg.| Non videtur Cyneum valde culpabiliter nominare cui dixit Saul : « Discende de medio Amalech, et non percutiante, quia fecisti misericordiam in Israel » etc.aa  Huius robustum est habitaculum si ponat in petra que est Christus, nidum suum.
marg.| GREGORIUS. Cyneus possessor. Qui presentia possident qui ingenio pollent, qui ingenio secularis sapientie callent, qui vere sibi robustum habitaculum construunt, si se infirmos sentiunt, et in excelsa humilitate Christi fovendam mentis fiduciam ponunt, et omne quod preterit cordis volatu transcendunt.

aa  1Sm. (1Rg.) 15, 6.
posueris nidum tuum
interl.|  spem
Numérotation du verset Nm. 24,22 
et fueris electus de stirpe Cain *
interl.|  nidus meus vel possessio
marg.| ELECTUS. Electi de numero sapientium veritatis inquisitores vita vivunt perpetua, unde : « Qui elucidant me vitam eternam habebunt »ab  .

ab  Sir. 24, 31.

Cain Weber] Cyn Rusch, Cin Clementina
quamdiu poteris permanere Assur
interl.|  dirigens
marg.| ASSUR. Diabolus, scilicet cui heretici traduntur dirigendi et corrigendi.
enim capiet te
Numérotation du verset Nm. 24,23 
assumptaque parabola iterum locutus est :
interl.|  conclusio prophetie Balaam
marg.| PARABOLA. Sepe parabolice loqui dicitur, ne quid in his non quasi parabolam, sed secundum litteram accipiamus.
interl.|  secundum Deum, non communi vita
marg.| QUIS  VICTURUS. Tam felix qui hec videat, sentiat, intelligat et credat quod hec ita fecerit Deus.
quando ista faciet Deus
marg.| QUANDO  ISTA  FACIET  DOMINUS. Cum scilicet orietur   stella ex Iacob , surget homo ex Israel et delebit Amalech et semen eius peribit, id est cum veniet Christus et cultum ydolorum destruet et demonum potestatem subiiciet.
Numérotation du verset Nm. 24,24 
venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios
interl.|  demonum gentes
marg.| VENIENT, etc. Videtur significare quod iuxta incarnationem Domini venirent romani assyrios hebreos et omnes orientales superaturi et tandem regnum perdituri secundum statuam Danielis, vel quod in adventu Christi, in fine temporum quod pars occidentalis significat, omnia regna mundi gladio spiritus, id est verbo Dei superentur, et in tempore antichristi cesset predicatio Evangelii.
marg.| ORIGENES.   Et exibunt de manibus citiorum et affligent assyrios . Citii interpretantur plaga finis. Qui ergo conversi ad Deum et a Christo eruditi plagam que in fine seculi impiis veniet effugiunt affligent assyrios, id est hi quibus in agone positis conteret Deus Sathanam sub pedibus affligent assyrios, id est demones. Calcabunt enim super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici.
vastabuntque Hebreos et ad extremum
interl.|  cum vires suas effuderint
marg.| HEBREOS. Hebreus est qui de Egypto transit ad terram promissionis de tenebris ad lucem, de morte ad vitam. Sed non sine magno certamine potest obtinere. Affligit ergo et affligitur, cedit adversarium et ceditur. Affligunt ergo assyrii hebreos, id est populum Dei sicut affliguntur ab eis.
etiam ipsi
interl.|  non Hebrei
peribunt
interl.|  dicente iusto Iudiceac   : Ite maledicti in ignem eternum.
marg.| ETIAM  IPSI  PERIBUNT. Idem.   Et ipsi pariter   peribunt . Non cum hebreis, scilicet sed pariter, id est statim ut hebreos afflixerint. Pariter enim grecus sermo pro statim ponit. Hic ergo erit finis omnium ut Assur cui tradebantur delinquentes in populo Dei vel in interitum carnis ut spiritus salvus fieret vel ut disceret non blasphemare pereat etiam ipse ab eo qui potestatem habet perdere in gehennam qui dicet eis : « Ite in ignem eternum, qui <paratus> est dyabolo et angelis eius »ad  . Periit una ovis de centum, sed hanc bonus pastor relictis nonaginta novem in montibus descendens ad hanc vallem lacrimarum, et requirens invenit, et impositam humeris reportavit. Iste autem Assur qui in fine omnium dicitur periturus. Nescio si aliquando aut queri possit aut inveniri, periit ergo non errore sed iudicio non lapsu motus, sed perseverantia obturatus. Quod enim scriptum est : « Ego occidam et ego vivere faciam, deducam in infernum et reducam »ae  . Nescio si generaliter ad omnes aspiciat an ad eos tantum quos deceptio dyaboli deduxit in mortem.

ac  Mt. 25, 41.
ad  Mt. 25, 41.
ae  Cf. Dt. 32, 39.
Numérotation du verset Nm. 24,25 
surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balach quoque via qua venerat rediit
marg.| SURREXITQUE  BALAAM. Quia Balaam Dei virtute constrictus non potuit Israel maledicere volens regi placere, ait: « Veni consilium do tibi, sed consilium non aperuit », quod tamen refertur in fine huius libri, sed plenius ubi Iohannes ait : « Habes ibi doctrinam Balaam, qui balac docuit ut mitteret scandalum {t. 1 : Erfurt, f. 171ra ; facsim., p. 341a} [Rusch, f.  171ra ] in conspectu filiorum Israel, ut manducarent ydolis immolata et fornicarentur. »af  Quasi populus hic non propriis, sed Deum querendo, vincit et pudiciam conservando. Deiice pudiciam et sponte vincetur, non virtute militum sed decore mulierum pugnandum est, forma vincit armatos, ferrum pulcritudo captivat. Ubi senserint eos mulieres manus dedisse libini, non se prius cupientibus prebeant quam de sacrificiis ydolorum commedant, et consecrentur Belphegor. Rex vero Balac continuo consilio paruit.

af  Apc. 2, 14.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_24)