initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri*>

Capitulum 25

Numérotation du verset Nm. 25,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 171ra ; facsim., p. 341a} [Rusch, f.  171ra ] Morabatur autem eo tempore Israel in Sethim
interl.| interl.| SEPTUAGINTA : Applicuit Israel in Sethim ||
interl.| interl.| Sethim : responsio vel refutatio||
et fornicatus est populus cum filiabus {t. 1 : Erfurt, f. 171rb ; facsim., p. 341b} [Rusch, f.  171rb ] Moab
interl.| interl.| Quia non bene applicuit, refutatus est a Deo.||
marg.| marg.| ET FORNICATUS  EST  POPULUS.  ORIGENES. Ipsa historia nos edificat, docens quia adversus nos militat fornicatio. Sed si habuerimus arma apostoli luxurie tela non nocerent nobis, id est si habeamus loricam iusticie, galeam salutis gladium spiritus quod est verbum Dei et scutum fidei, calciati pedes in preparatione Evangelii pacis. Si hec arma piicimus diabolo locum damus et captivat nos omnis demonum chorus et Deus contra nos irascitur, nec solum in presenti sed in futuro puniemur. Faciunt autem nos vincere pudicia et iusticia prudentia et eetere virtutes. Faciunt autem vinci, luxuria, libido, avaricia, impietas et omnis malicia. ||
marg.| marg.| Idem ait Iohannes in Apocalipsi: « Habes ibi quosdam tenentes doctrinam Balaam » etc. Qui facit que facit Balaam, doctrinam eius docere videtur. Sicut de doctrina Iezabel ibi memoratur, non quod aliquis ex discipulis Iezabel doceat que illa tradiderit, sed qui prophetas persequitur sicut illa aut dolo aliquos capit aut falsis criminibus perimit innocentes, iste tenet doctrinam Iezabel. Sic ergo qui pravo consilio scandalum generat in populo, et offensionem et iram Dei provocat vel ydolorum sacrificiis communicando vel libidini serviendo, doctrinam Balaam tenet. Est ergo execrabilis etiam corporis fornicatio que violat templum Dei et tollit membra Christi, et facit membra meretricis. Sed execrabilior generalis fornicatio in qua omne genus peccati pariter continetur. Cum anima scilicet consortio verbi Dei ascita et matrimonio eius sociata ab adversario eius qui eam sibi in fide despondit corrumpitur. Est ergo sponsus et vir anime munde verbum Dei, id est Christus. Unde : « Volo autem vos omnes uni viro virginem castam exhibere Christo » etc. Dum igitur anima adheret sponso, et complectitur et audit verbum eius, ab ipso suspicit semen verbi et concipit et facit filios ut salva sit per generationem filiorum. Si permanserit in fide et caritate (etiam si prius sicut Eva seducta fuit) ubi concubitus factus fuerit anime cum verbo Dei et complexus adinvicem datus, nascitur generosa progenies pudicia, scilicet iusticia patientia et omnes virtutes. Si autem se dyabolo et demonibus prostituerit, faciet filios adulterii, scilicet omnia peccata. Per singula ergo que gerimus generat filios anima nostra sensus, scilicet et opera. Et siquidem secundum legem est et verbum Dei quod facit, parit spiritum salutis et salvabitur per generationem filiorum, de quibus dicitur : « Filii tui sicut novelle olivarum in circuitu mense tue ». Si vero contra legem est quod agit, de conceptione contrarii spiritus parit filios peccati et maledictionis. Anima semper parit, semper generat vel de verbo concipiens vel de contrario spiritu. Forte ad has generationes respicit quod dictum est : « Cum enim nondum nati fuisset aut aliquid egissent boni aut mali » etc. Iste enim generationes anime ex Spiritu Sancto generate priusquam faciunt aliquid boni diliguntur. Si vero ex spiritu maligno, priusquam impleant aliquid mali, hoc ipso quod huiusmodi voluntatem peperit anima, digne odio habetur male voluntatis execranda conceptio. Ideo forsitan et Chanaan puer antequam nasceretur maledicitur, quia peccaverat pater eius, et prophetans Noe quod unicuique filiorum suorum optima queque signaret ubi ad Cham ventum est. Maledictus, inquit, Chanaan puer. Unde : « Filia Babylonis misera ! Beatus qui retribuit tibi retributionem <tuam> quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram ». Et si nondum aliquid operis gessit in nobis Babylonius conceptus, dum parvulus est non miserearis statim interfice, odibilis enim est, elide eum ad petram ne crescat ne augeantur opera confusionis in eo. Petra Christus est in conspectu tremendi iudicii eius posita pereat hec soboles. Hec dicta sunt de generali fornicatione cuius species est corporalis fornicatio. Hinc Paulus ait : « Qui se iungit Deo unus spiritus est, et qui se iungit meretrici unum corpus est. Quasi omnis anima aut Domino coniuncta est aut meretrici, Dominum autem dixit virtutes Christus est, id est verbum sapientiam virtutem iusticiam et huiusmodi. Meretricem vero omnes malicie species. Unde : Mulier occurrit ei habens speciem meretricis que iuvenum facit avolare corda. Hec meretrix malicia est, qui se iungit huic meretrici unum corpus malicie efficitur. Sicut ergo qui se iungit Domino iungit se sapientie iusticie pietati et veritati, et cum omnibus unus efficitur spiritus {t. 1 : Erfurt, f. 171rb ; facsim., p. 341b} [Rusch, f.  171rb ], ita qui se iungit huic meretrici iungit se impudicicie iniquitati mendacio et omnibus malis cum quibus unum corpus efficitur. ||

Apc. 2, 14.
2 Cor. 11, 2.
Ps. 127, 3.
Rm. 9, 11.
Ps. 136, 8-9.
Numérotation du verset Nm. 25,2 
que vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt
interl.| interl.| consecrati sunt scilicet ydolis gentium||
marg.| marg.|  COMEDERUNT. Quasi etiam de his que imolata sunt ydolis comederit que execrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus Dei cum ydolis?||
marg.| marg.|  ORIGENES. Ait Apostolus: Si quis viderit scientiam habentem in ydolio recumbere, nonne scientia eius cum sit infirma edificabitur ad manducandum ydolotica. Ubi videtur non tam rem ipsam gravem pronunciare quam illius offensam qui hec videns ad idem provocatur, cum non simili sententia muniatur, ut non tam sui quam alterius sit reus. Forte studiosi litterarum grecarum homines, et amatores philosophie desiderio studiorum veterum tenebantur philosophorum dogmata quasi ydolis immolata edebant. Que fortasse non sedebant eos qui scientiam veritatis acceperant. Sed minus in Christo eruditi si imitantes talia legerent vulnerari poterant. Quia ergo caritas non querit quod utile est sibi, sed quod multis talem verbi cibum capiamus qui non solum nos edificet et delectet, sed etiam videntes non offendat. Est ergo non solum in cibis ydolis immolatum, sed in verbis, omnis sermo qui pietatem iusticiam et veritatem docet Deo immolatus est. Qui autem impudiciam iniusticiam impietatem ydolis et qui eum recipit ydolis immolata manducat. ||
et adoraverunt deos earum
interl.| interl.| non solum, sed manducaverunt||
marg.| marg.| ET ADORAVERUNT. Nota ordinem malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies postremo captivat impietas cuius merces exolvitur fornicatio. ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Salomon cum esset sapientissimus multis mulieribus inclinavit latera ideo deceptus est. Ego tamen non puto quod multe mulieres multa dogmata non nominentur, que singula cum vir sapientissimus scrutari et agnoscere voluisset, intra legis divine regulam tenere se non potuit. Decepit eum moabitica philosophia ut ydolo moabitico immolaret, et ammonitarum et reliquarum gentium quarum mulieres dicitur recepisse templa edificasse, idolis immolasse. Grande opus est tot dogmatibus quasi mulieribus misceri nec a veritate declinare, sed constanter dicere: « sexaginta sunt regine et octoginta concubine, adolescentarum non est numerus, una tamen est columba mea ». ||

Ct. 6, 7-8.
Numérotation du verset Nm. 25,3 
initiatusque est Israel Beelphegor et iratus Dominus
interl.| interl.| quia arguit eos lex negligentes et desides||
marg.| marg.|  INITIATUSQUE  EST. Consecratus est, scilicet misteriis ydoli quod apud madianitas precipue a mulieribus colitur et est species turpitudinis, sed scriptum vix reperitur que vel qualis sit vel cuius forme, forte ne auditorem polluat. Cum ergo multe sint turpitudinis species una Beelphegor dicitur. Omnis ergo qui turpe aliquid committit in aliqua turpitudinis specie Beelphegor consecratur. ||
marg.| marg.|  ORIGENES.  Et initiatus est Beelphegor, etc. Per omnia peccata que committimus, maxime si non surreptione aliqua sed studio peccamus, illi demoni cui cuire est quid admittimus consecramur. Et forte tot demonibus consecramur quot peccata committimus et mysteria ydoli illius vel illius suscipimus, unde : « Iam enim mysterium operatur iniquitatis ». Circumeuntes ergo querunt quomodo unumquemque mysteriis suis consecrent. Si senseris malignum spiritum loqui in corde tuo, ut te ducat ad aliquod opus peccati. Intellige quia vult te obsecrare alicui demoni ut suscipias mysteria dyaboli. Adest unicuique nostrum angelus bonus qui regat moneat, qui pro actibus nostris corrigendis et miserationibus exposcendis quotidie videat faciem Dei. Et secundum Apocalipsim Iohannis unicuique Ecclesie generaliter angelus preest, qui vel collaudatur pro benegestis populi vel pro delictis culpatur. In quo stupendi mysterii admiratione promoveor, quod tanta cura Deo est de nobis, ut etiam angelos suos culpari pro nobis et confutari patiatur. Sicut enim cum pedagogo traditur puer, si minus dignis imbutus appareat disciplinis, culpa ad pedagogum refertur nec ita puer a patre ut pedagogus arguitur, nisi durus et lascivus et protervus pedagogi salutaria monita spreverit. Quid autem illi anime fiat docet propheta dicens : « Derelinquetur filia Syon sicut tabernaculum in vinea » etc. Sui enim arbitrii est anima, et ideo iustum Dei iudicium est, quia sponte sua vel bonis vel malis monitoribus paret. Maior autem cura humane salutis Deo est quam dyabolo perditionis. Quasi enim non sufficiat angelorum diligentia contra demonum et eos qui ad peccandum trahunt insidias. Ipse unigenitus Dei adest, defendit, custodit et nos ad se trahit, unde nobiscum sum usque ad consummationem seculi. Nec sufficit esse nobiscum, vim nobis facit et ad salutem trahit. Unde : « Omnia traham ad meipsum ». Videns quomodo non solum volentes, sed etiam cunctantes trahit. Unde volenti sepelire patrem suum, nec {t. 1 : Erfurt, f. 171va ; facsim., p. 342a} [Rusch, f.  171va ] spatium temporis dedit, sed ait : « sine mortuos sepelire mortuos suos » etc. Pater etiam nos trahit, unde : « Nemo venit ad me, nisi pater meus traxerit eum, qui servis suis dicit : Quoscumque inveneritis compellite intrare, sanctus quoque spiritus ait : Separate mihi Paulum et Barnaban, etc. Prohibet etiam Paulum ire in Asyam, et cogit ire Hierosolimam, predicens quia vincula et carceres maneant eum ibi.||

2 Thess. 2, 7.
Is. 1, 8.
Io. 12, 32.
Mt. 8, 22.
Numérotation du verset Nm. 25,4 
dixit ad Moysen {t. 1 : Erfurt, f. 171va ; facsim., p. 342a} [Rusch, f.  171va ] tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem
interl.| interl.| quem nihil latet||
marg.| marg.|  TOLLE  CUNCTOS  PRINCIPES  POPULI, etc.  ORIGENES. Fortassis referuntur hec ad angelos. Venient enim ad iudicium nobiscum et stabunt ante solem iusticie ne forte aliquid cause ex ipsis fuerit quod deliquimus, ne forte minus operis expenderint ne nos a peccatis revocarent. Unde in Apocalipsi : habeo aliquid adversum te quod habes ibi tenentes doctrinam Balaam et huiusmodi si enim mercedem sperat angelus qui nos consignatos accepit a Deo pro his que benegessimus, timet et culpari pro male gestis. Et ideo ostentari dicuntur contra solem ut appareat quorum culpa commissa sint peccata per que Beelphegor vel cuilibet ydolo pro qualitate peccati consecramur. Quod si princeps, id est cuique angelus consignatus non defuit sed de bonis commonuit et locutus est in corde meo in eo dumtaxat in quo me conscientia revocat a peccato. Et ego spretis eius monitis et conscientie retinaculo in peccatis prorupi, duplicabitur michi pena pro contemptu monitoris et facinoris commissi ne mireris si angeli veniant cum hominibus ad iudicium. Ipse enim Dominus ad iudicium veniet cum principibus populi sui. Ostendatur ergo principes, et si in illis culpa est, definit ira Dei a populo. Debemus ergo magis esse soliciti, scientes quod non solum pro actibus nostris stabimus ante tribunal Domini, sed et angeli tanquam principes et duces nostri. Unde : « Obedite prepositis vestris, ipsis enim pervigilant rationem reddituri pro animabus vestris ». ||
marg.| marg.|  ORIGENES. Populus peccat et principes ostentantur contra solem ad examinandum ut arguantur a luce. Non enim tantum pro suis arguuntur delictis, pro populo enim coguntur principes reddere rationem, ne forte non docuerint, non monuerint, non solicite arguerint eos qui primum peccaverunt ne contagio dispergeretur in populos. In ipsos enim converteretur ita Dei et cessabit a populo. Hec si cogitarent homines, principatus non ambirent sufficit cuique pro peccatis propriis argui et reddere rationem. Quid necesse est pro peccatis populi ostentari contra solem ante quem nihil potest abscondi nihil obscurari ? ||
marg.| marg.|  AUGUSTINUS. Et dixit Dominus ad Moysen : « Accipe duces populi et ostenta eos Domino contra solem et auferetur ira animationis Domini ab Israel ». Iratus Dominus de fornicationibus Israel carnalibus, scilicet et spiritualibus. Nam et filiabus Moab se miscuerant et ydolis fuerant consecrati, Moysi dixit ut ostentaret Domino duces populi contra solem, id est palam in conspicuo huius lucis. Nam grecus ait : paradigmatison, quod dici posset exempla, quia paradigma exemplum dicitur. Nam aquila dixit : Confige vel potius sursum confige, symachus autem suspende. Sed mirum est quod scriptura desiit narrare utrum hoc fuerit ex precepto Domini impletum, quod contemni potuisse non video aut si contemptum est {t. 1 : Erfurt, f. 171vb ; facsim., p. 342b} [Rusch, f.  171vb ] impune contemni. Si autem factum est et tacitum, cur ex eo quod phinees transfixit adulteros placatum fuisse Dominum scriptura dicit plagam cessasse ? Quasi crucifixis ducibus sicut preceperat Dominus, adhuc indignatio perseverans alio modo placanda videretur, cum falsum esse non posset, quod prenunciaverat dicens : « Avertetur ira animadversionis Domini ab Israel ». Si ergo factum erat quis dubitet iram fuisse aversam ? Quid ergo opus erat, ut phynees ad placandum Deum in adulteros vindicaret et scriptura perhiberet quod sic placuerit Dominum ? Nisi forte intelligamus cum illud quod preceperat Dominus de ducibus populi Moyses implere disponeret, voluisse eum etiam secundum legem talia punire flagicia, ut iuberet unumquemque interficere proximum suum, dis alienis consecratum et interea illud phinees faceret, et sic ira Dei iam placata non opus fuisse duces populi crucifigi. Hec sane severitas illi tempori congrua quantum malum sit fornicationis et ydolatrie prudentium fidei satis evidenter ostendit. ||

dixit] ait Weber
in patibulis
interl.| interl.| palam scilicet, ut omnibus sunt exemplum||
ut avertatur furor meus ab Israel
Numérotation du verset Nm. 25,5 
dixitque Moyses ad iudices Israel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
Numérotation du verset Nm. 25,6 
Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitin vidente Moyse et omni turba filiorum Israel qui flebant ante fores tabernaculi
Numérotation du verset Nm. 25,7 
quod cum vidisset Phinees
interl.| interl.| Christus||
marg.| marg.|  QUOD  CUM  VIDISSET  PHYNEES.  ORIGENES. Hec edificaverunt priorem populum tibi autem qui a Christo redemptus es, cui de manibus gladius corporalis ablatus est et datus est gladius spiritus, arripe hunc gladium. Et si vides Israeliti cum sensum cum madianitis scortantem meretricibus, id est cum diabolicis cogitationibus voluntatem ne parcas, ne dissimules, statim percute, peccatum perime ipsam quoque vulvam, id est secreta nature discutiens et penetrans ipsum fomitem peccandi reseca, ne ultra concipiat et generet et maledicta peccatorum soboles israelitica castra contaminet. Sic enim sedabis iram Dei. Prevenisti enim diem iudicii que dies ire dicitur et furoris. Et exterminatio fomite peccati qui hic vulva mulieris appellatur, ad iudicium veniens securus. Oremus ergo ut inveniam semper paratum istum gladium spiritus, per quem exterminentur ipsa semina et concepta culpa et propicius vobis fiat Deus per verum phyneem Dominum nostrum Hiesum Christum. ||
filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit
interl.| interl.| nobis quoque contra talia surgendum est||
de medio multitudinis et arrepto pugione
interl.| interl.| gladio Spiritus||
marg.| marg.|  ARREPTO  PUGIONE. Significat per crucem Christi non solum ydolatriam, sed et omnem carnis affectum vel concupiscentiam perimi, et sic Deum placari. ||
Numérotation du verset Nm. 25,8 
ingressus est post virum Israelitem
interl.| interl.| Israeliticum sensum||
in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem
interl.| interl.| diabolicam cogitationem||
in locis genitalibus
interl.| interl.| ipso fomite peccati||
cessavitque plaga a filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 25,9 
et occisi sunt viginti quattuor millia homines
marg.| marg.|  OCCISI  SUNT  VIGINTI  QUATTUOR  MILLIA. Quia lumen veritatis et iusticie relinquentes cecitatem ydolatrie et fornicationis amaverunt, solis eterni lumine privati, mortis tenebras incurrunt. Visibilis enim sol viginti quattuor horis orbem illustrat, et suo ambitu noctis tenebras fugat, sic et Christus ad fugandas peccati tenebras per apostolos et prophetas mundum illustrat.||
Numérotation du verset Nm. 25,10 
Numérotation du verset Nm. 25,11 
Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo
Numérotation du verset Nm. 25,12 
idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem federis mei
Numérotation du verset Nm. 25,13 
et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum
marg.| marg.|  PACTUM  SACERDOTII  SEMPITERNUM. Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit comprimit vel subiectos ne lasciviant corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eundem de quo dicitur : « Tu es sacerdos in eternum secunudm ordinem Melchisedech », cum quo eternum regnum possidebunt. Interpretatur autem phynees ore parcens vel ore requievit vel oris augurium. Eleazar Deus meus adiutor vel Dei adiutorium. Aaron mons fortitudinis vel mons fortis. Que nomina congrue predictum sensum exprimunt. Qui enim ore parcit ne prava loquatur, et mysteria celestia exponit, auditoribus per Dei adiutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum feliciter ascendit. ||

Ps. 109, 4.
quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 25,14 
Erat autem nomen viri Israelite qui occisus est cum Madianitide
interl.| interl.| Psalmus vel canticum||
marg.| marg.|  ERAT  AUTEM  NOMEN, etc. Israelita qui fornicaus est cum madianitide{t. 1 : Erfurt, f. 172ra ; facsim., p. 343a} [Rusch, f.  172ra ] significat eos qui ab Ecclesia per errorem vel pravam operationem separati, blasphemiam Dei inter fideles excitant. Quibus dicitur per vos blasphematur nomen Dei in gentibus, quos nomini a ista ostendunt. Nam et  Zambri interpretatur psalmus vel canticum Salu, temptationem respiciens. Simeon audivit tristiciam vel nomen habitaculi.  Cobzi : calix immensus vel immola mihi.  Sur : murus vel angustia.  Madian : contradictio vel responsio.  Zambri ergo fornicatorem corporalem vel spiritualem significat, qui non canticum laudis sed psalmum irrisionis inter inimicos Christi excitat. Unde : « In me psalebant qui bibebant vinum ». Hic ergo ad temptationem respiciens et temptationi consentiens, sub nomine habitaculi, id est ecclesiastici, de casu suo ingerit tristiciam fidelibus, quia calicis immensi amore repletur, id est gule, deserviens semetipsum diabolo immolavit, cum membra sua libidini tradidit. Hic contradictionis responsum ab adversariis Dei pravo opere efficiens, muris eterni carceris et angustie semetipsum immersit ubi cruciabitur die ac nocte usque ad novissimum quadrantem.||

Ps. 68, 13.
Zambri filius Salu
interl.| interl.| temptationem respiciens||
dux de cognatione et tribu Simeonis
interl.| interl.| Audivit tristiciam vel nomen habitaculi||
Numérotation du verset Nm. 25,15 
porro mulier madianitis que pariter interfecta est vocabatur Cobzi
interl.| interl.| alii : cozbi ||
interl.| interl.| ‘calix immensus’ vel ‘immola mihi’||

Cobzi ΩS Rusch] Cozbi G X ΣM B S ΩJM Ed1455 Rusch Ed1530, Chozbi Weber
filia Sur
interl.| interl.| ‘murus’ vel ‘angustia’||
principis nobilissimi Madianitarum
interl.| interl.| Madian : ‘contradictio’ vel ‘responsio’||
Numérotation du verset Nm. 25,16 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 25,17 
hostes vos sentiant Madianite {t. 1 : Erfurt, f. 172ra ; facsim., p. 343a} [Rusch, f.  172ra ] et percutite eos
Numérotation du verset Nm. 25,18 
quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et deceperunt insidiis per idolum Phogor
interl.| interl.| loci illius||

deceperunt] decepere Weber
et Cobzi
interl.| interl.| vel : cozbi ||

Cobzi ΩS Rusch] Cozbi G X Σ ΦA S ΩM Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina, Chozbi Weber
filiam ducis Madian sororem suam que percussa est in die plage pro sacrilegio Phogor.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 25), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_25)