initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri>

Capitulum 28

Numérotation du verset Nm. 28,1 
Dixit quoque Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 28,2 
precipe filiis Israel et dices ad {t. 1 : Erfurt, f. 174rb ; facsim., p. 347b} [Rusch, f.  174rb ] eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua
Numérotation du verset Nm. 28,3 
hec sunt sacrificia que offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
Numérotation du verset Nm. 28,4 
unum offeretis mane et alterum ad vesperam
Numérotation du verset Nm. 28,5 
decimam partem oephi simile que conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
Numérotation du verset Nm. 28,6 
holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
Numérotation du verset Nm. 28,7 
et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
Numérotation du verset Nm. 28,8 
alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
Numérotation du verset Nm. 28,9 
die autem sabbati offeretis {t. 1 : Erfurt, f. 174va ; facsim., p. 348a} [Rusch, f.  174va ] duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas simile oleo consperse in sacrificio et liba
Numérotation du verset Nm. 28,10 
que rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
Numérotation du verset Nm. 28,11 
in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem immaculatos
Numérotation du verset Nm. 28,12 
et tres decimas simile oleo consperse in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas simile oleo consperse per singulos arietes
Numérotation du verset Nm. 28,13 
et decimam decime simile ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris {t. 1 : Erfurt, f. 174vb ; facsim., p. 348b} [Rusch, f.  174vb ] atque incensi est Domino
Numérotation du verset Nm. 28,14 
libamenta autem vini que per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
Numérotation du verset Nm. 28,15 
hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
Numérotation du verset Nm. 28,16 
mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit
Numérotation du verset Nm. 28,17 
et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis
Numérotation du verset Nm. 28,18 
quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne {t. 1 : Erfurt, f. 175ra ; facsim., p. 349a} [Rusch, f.  175ra ] opus servile non facietis in ea
Numérotation du verset Nm. 28,19 
offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 28,20 
et sacrificia singulorum ex simila que conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
Numérotation du verset Nm. 28,21 
et decimam decime per agnos singulos id est per septem agnos
Numérotation du verset Nm. 28,22 
et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
Numérotation du verset Nm. 28,23 
preter holocaustum matutinum quod semper offertis
Numérotation du verset Nm. 28,24 
ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
Numérotation du verset Nm. 28,25 
dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset Nm. 28,26 
dies etiam primitivorum quando offertis {t. 1 : Erfurt, f. 175rb ; facsim., p. 349b} [Rusch, f.  175rb ] novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
Numérotation du verset Nm. 28,27 
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 28,28 
atque in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
Numérotation du verset Nm. 28,29 
per agnos decimam decime qui simul sunt agni septem hircum quoque
Numérotation du verset Nm. 28,30 
qui mactatur pro expiatione preter holocaustum sempiternum et liba eius
Numérotation du verset Nm. 28,31 
immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_28)