initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Nm. 3,1 
He sunt generationes Aaron et Moysi {t. 1 : Erfurt, f. 141vb ; facsim., p. 282b} [Rusch, f.  141vb ] in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai

1 He] Hec Weber
Numérotation du verset Nm. 3,2 
et hec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
Numérotation du verset Nm. 3,3 
hec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum replete et consecrate manus ut sacerdotio fungerentur
marg.| marg.| SACERDOTUM  QUI etc.  RABANUS. Quattuor filii Aaron cum eo in sacerdotium electi sunt ; sed duobus in statu suo manentibus, alii igne divino exusti sunt, quiaa ignem alienum obtulerunt. Licet enim multi ex quattuor quattuor] + par cacogr. Rusch partibus orbis in Ecclesia sublimati sacerdotium gerere videantur, illi tantum in ministerio persistunt, qui utriusque Testamenti sanam doctrinam Spiritus sancti igne examinatam predicant et pro dilectione Dei et proximi quidquid possunt elaborant. Qui vero alienam doctrinam secularis scientie magisterio confectam inducunt, et seculari cupiditate accensi, divinum officium faciunt, igne divine ultionis consumuntur.||
Numérotation du verset Nm. 3,4 
mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
Numérotation du verset Nm. 3,5 
locutus est Dominus ad Moysen dicens :
Numérotation du verset Nm. 3,6 
Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
Numérotation du verset Nm. 3,7 
et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
marg.| APPLICA TRIBUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Accipe tribum Levi, et statue eos in conspectu Aaron sacerdotis, et ministrabunt ei, et custodiant custodias eius, et custodias filiorum Israel, ante tabernaculum testimonii. Quas philacas Grecus dixit, nostri custodias et excubias interpretati sunt. Sed nimirum vigilie melius dicuntur que solent in castris ternarum horarum observationem habere. Unde : Quarta vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare, id est post nonam horam noctis, post tres scilicet vigilias. Et in multis locis Scripturarum nostri vigilias interpretati sunt, quas Greci philacas dicunt, ubi nulla dubitatio est spacia nocturni temporis significari. Quod puto et hic accipiendum. Quomodo enim Levite iubentur observare custodias Aaron, et custodias filiorum Israel, id est philacas ? Nisi forte dictum est, ne putarent ab observandis vigiliis, que proprie observari in castris solent propter honorem quo serviebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus vicissim observare vigilias que observarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israel.||
Numérotation du verset Nm. 3,8 
et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
Numérotation du verset Nm. 3,9 
dabisque dono Levitas
Numérotation du verset Nm. 3,10 
Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
marg.| marg.| EXTERNUS  QUI. AUGUSTINUS.  Alienigena qui tetigerit, morietur. Querendum quomodo dixerit in Levitico :  Qui tetigerit tabernaculum, sanctificabitur, cum hic dicat  Alienigena qui tetigerit, morietur, volens intelligi eos qui non essent de tribu Levi. An forte hic  tetigerit ad obsequium duxerit servitutis, quod a solis Levitis deberi tabernaculo precepit ? Hinc enim loquebatur.||
Numérotation du verset Nm. 3,11 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 3,12 
ego tuli Levitas a filiis Israel
interl.| interl.| SEPTUAGINTA : ex medio filiorum Israel ||
pro omni primogenito
interl.| interl.| quanvis non sint primogeniti, sed apud Deum non privilegio nativitatis, sed proposito mentis iudicantur  primitivi.||
{t. 1 : Erfurt, f. 142ra ; facsim., p. 283a} [Rusch, f.  142ra ] qui aperit vulvam in filiis Israel eruntque Levite mei
Numérotation du verset Nm. 3,13 
meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Egypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
marg.| marg.| EGO  TULI  LEVITAS. AUGUSTINUS. Quid est quod Levitas pro primogenitis filiorum {t. 1 : Erfurt, f. 142rb ; facsim., p. 283b} [Rusch, f.  142rb ] Israel sibi deputat Deus, ita ut primogenitis populi numeratis, qui plures inventi sunt quam erat numerus Levitarum, argento redimerentur, quinque siclis pro uno datis, quod pro pecoribus non est factum ? Et cum pecora Levitarum pro primogenitis pecorum Israel sibi esse voluerit, quomodo deinceps primogenita eorum vel pecorum eorum pertinebant ad Deum, ubi iussit immunda primogenita vel humana mutari ovibus ? Quomodo non et pro istis deinceps primogenitis computabantur filii Levitarum ? Manebat enim in posteris eadem tribus que posset pro primogenitis posterioribus computari. Nisi quia illud iustum fuit, ut qui nascerentur de illis qui iam ad portionem Domini pertinebant, datam pro primogenitis qui de Egypto exierunt, iam Deus proprios haberet, tanquam suos de suis, nec possent iuste pro illis computari, qui deinceps primogeniti Deo debebantur. De universo quippe populo, et de universis pecoribus populi data est portio Deo primogenitum. Levite scilicet et pecora eorum, iam si quid genuissent, Dei erat : non poterat hoc a populo dari, quod iam alienum erat. Ac per hoc debita deinceps primogenita Deo reddi oportebat, nec pro hiis computari posteros Levitarum vel pecorum eorum.||
marg.| marg.| ORIGENES. Ego assumpsi Levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito, etc. Levite assumuntur pro primogenitis, cum non sint primogeniti. Levi enim tercius nascitur de Lia. Primus Ruben, secundus Symeon, tercius Levi. Sed apud Deum non habentur primogeniti qui corpore et nativitate precedunt, sed quos proposito mentis ipse in ordinem primitivorum iudicat assumendos. Iacob natu posterior primogenitus iudicatus, et benedictionem primitus procurata divinitus parentis cecitate suscepit. Ex proposito enim cordis, quod Deo patuit, priusquam in hoc mundo nascerentur aut aliquid agerent boni vel mali dictum est : « Iacob dilexi, Esau autem odio habui ». Filii ergo Levi primogeniti non sunt secundum carnem, sed pro primogenitis assumuntur, ut sit plus pro primogenito assumi quam primogenitum nasci.||
marg.| marg.| SEPTUAGINTA : Ex medio filiorum Israel, etc. Tercius est Levi inter filios Israel, de quo ergo medio sumuntur Levite ? Invenio Sunamitem fiducialiter regi Israel {t. 1 : Erfurt, f. 142va ; facsim., p. 284a} [Rusch, f.  142va ] respondentem : In medio populi mei ego habito. Et de Christo Iohannem dicentem : Medius vestrum stat quem vos nescitis. Puto ergo eum qui nunquam declinaverit ad dexteram vel ad sinistram dici posse medium stare, « qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius », et quia semper stat, medius stare dicitur. Qui vero imitator eius est, sicut Sunamitis, stare quidem non dicitur, quia aliquando aut ad dexteram inclinatur aut ad sinistram (Nemo enim mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita eius) habitare tamen dicitur in medio populi. Levite ergo assumuntur de medio filiorum Israel. Levite enim sunt qui non cognoverunt dexteram et sinistram suam, sed sequentes Moysen, id est legem Dei, non pepercerunt patri vel matri. Et tu ergo, si veniente temtatione et ira peccati, non inclinaveris ad dexteram vel ad sinistram, nec prevariceris legem Dei, sed stes medius fixus et stabilis, nec curves genua tua peccato, nec pecudis caput, id est stulticie sequaris ymaginem, assumeris de medio filiorum Israel et in primitivorum numero collocaberis.||
marg.| marg.| APERIT  VULVAM. Non quicunque aperuit vulvam, primatu dignus est, unde : « Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa ». Quomodo enim quis errare potuit a via Dei statim ut de ventre matris exivit ? aut quomodo potuit falsa loqui nuper editus puer ? Necessarium est ergo ventrem et vulvam talem requirere cui possit convenire « Alienati sunt peccatores a vulva » etc. Et illa erit vulva quam aperit omnis primitivus qui sanctificatur Domino. Aperuit Dominus vulvam Lie que erat clausa, et peperit patriarchas. Similiter et Rachel ut pareret, etiam ipsa cuius visus erat perspicax et decorus aspectus. In multis vero Scripture locis invenies aperiri vulvas, quarum si singulas pro locis consideres, invenies quomodo errant peccatores a vulva, et alii aperientes vulvam sanctificantur in ordine primitivorum.||
marg.| marg.| EX QUO  PERCUSSI.  ORIGENES. Quia non prius sanctificati sunt primogeniti Israel, quam percuterentur primogeniti Egyptiorum, et quasi causam sanctificationis horum interitum ponit eorum. Unde et hic intelligendum est esse quosdam etiam primogenitos in Egyptiis, id est contrariis potestatibus quasi electos in malicia, et primos inter demones, qui nisi percussi fuerint et extinti, Israelitarum primogeniti sanctificari non possunt. Hos autem percussit Dominus meus Christus Hiesus, qui est primogenitus omnis creature, qui principatus et potestates traduxit triumphans eos in cruce. Aliter enim, sanctificatio primitivalis ad nos venire non posset. Ut autem nobis primogenitorum sanctificationes daret, effectus est primogenitus ex mortuis, ut sit primatum tenens in omnibus, et nos credentes resurrectionis sue pro primitivis assumeret, et in primitivorum ordine collocaret.||

Rm. 9, 13.
4Rg. 4, 13.
1Pt. 2, 22.
Ps. 57, 4.
Ps. 57, 4.
Col. 1, 18.
Numérotation du verset Nm. 3,14 
Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens :
Numérotation du verset Nm. 3,15 
Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
marg.| marg.| NUMERA  FILIOS, etc.  ORIGENES. Recenseamus attentius quomodo distribuuntur duodecim tribus per turmas ternas in quattuor partes, et per singulas celi plagas certa statione consistunt, et inveniemus Iudam ab oriente cum Ysachar et Zabulon. Ruben ad occidentem, cum Symeone et Gad. In meridie Effrem cum Beniamin et Manasse. In aquilone vero Dan cum Neptalim et Aser. Quibus quasi per quattuor cardines terre in circumitu locatis, in medio eorum (ut Deo proximi) circa tabernaculum Dei constituuntur Levite. In castris quidem Iuda, que sunt ab oriente, Moyses et Aaron. In castris vero Ruben, Gerson. In castris vero Beniamin, Caath. Ubi Dan castra constituit, locatus est Merari. Et ita in medio filiorum Israel ex omni parte per circumitum, quasi inserti ceteris et innixi videntur esse filii Levi. Obliviscere ergo paulisper terrena, {t. 1 : Erfurt, f. 142rb ; facsim., p. 283b} [Rusch, f.  142rb ] et supra ipsum celum gressu mentis incede. Ibi require tabernaculum Dei, « ubi precursor pro nobis introivit Hiesus », et assistit nunc vultui Dei, interpellans pro nobis. Ibi require quaternos ordines et stationes castrorum. Ibi Israhelitica agmina et excubias cerne sanctorum. Ibi primitivorum sacramenta rimare. Sed ego non audeo illuc solus ascendere, precedat Paulus cum et mihi viam ostendat. Ipse vero Apostolorum maximus, sciens multas esse non solum in terris, sed et in celis ecclesias (ex quibus septem quasdam Iohannes enumerat) volens ostendere quandam preterea ecclesiam primitivorum, dicit ad Hebreos : Non enim accessistis ad ardentem et tractabilem ignem, sed accessistis ad montem Syon, et civitatem Dei viventis, Hierusalem celestem, et multitudinem angelorum laudantium, et ecclesiam primitivorum ascriptam in celis. Moises ergo per quattuor castra populum Dei divisum scribit in terris, Apostolus quattuor ordines sanctorum in celis, ad quorum singulos unumquemque nostrum dicit accedere. Non enim omnes ad omnes accedunt, sed alii ad montem Syon, et paulo meliores ad civitatem Dei viventis, Hierusalem celestem. Hiis ergo eminentiores accedunt ad multitudinem angelorum laudantium. Qui autem supra omnes istos sunt, accedunt ad ecclesiam primitivorum. Prepara ergo te, et enitere, quantum vales, si forte actibus, vita, moribus, fide et institutis proficias, ubi possis accedere ad ecclesiam primitivorum. Si paulo inferior es, accede ad multitudinem angelorum laudantium, vel ad civitatem Dei viventis, celestem Hierusalem, vel saltem ad montem Syon, ut in monte salveris. Tantum est ne in terra resideas, ne in vallibus maneas, ne in demersis et humilibus perseveres. Ita assumuntur primogeniti Levi qui ministrant Deo et altari eius et tabernaculo excubiis perpetuis divina ministeria celebrant.||

Hbr. 6, 20.
Hbr. 12, 18-23.
Numérotation du verset Nm. 3,16 
numeravit Moyses ut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 3,17 
et inventi sunt filii Levi
marg.| marg.| LEVI . Levi : additus vel assumptus. Hic est ordo doctorum, qui per gratiam Dei de mundo electus ad servitium divinum, cetibus angelorum unitur. Unde : Ego vos elegi de mundo. Et alibi : Sed sunt sicut angeli Dei in celo.||

Io. 15, 19.
Mt. 22, 30 ; Mc. 12, 25.
per nomina sua Gerson et Caath et Merari
marg.| marg.| GERSON ET  CAATH. Tres filii Levi significant predicatores sancte Trinitatis, confessione insignes, fide, et spe, et caritate mirabiles. Interpretatur enim Gerson advena, Caath paciencia, vel molares dentes. Merari amara, vel amaritudo. Minister enim Dei advenam se et peregrinum in mundo cognoscit, et patiens est. Verbum Dei dente discretionis molit, secundum auditorum capacitates; et seculum sibi amarum ostendit, alios a voluptatibus revocat. Hii ab uno mense numerantur, quia initium vite Deo debent consecrare, ne post multa scelera promoti faciant blasphemari nomen Dei. Unde : Oportet episcopum irreprehensibilem esse, etc.||

1Tim. 3, 2.
Numérotation du verset Nm. 3,18 
filii Gerson Lobni
interl.| interl.| alias : Lebni ||

lobni Rusch] lebni Weber
et Semei
Numérotation du verset Nm. 3,19 
filii {t. 1 : Erfurt, f. 142rb ; facsim., p. 283b} [Rusch, f.  142rb ] Caath Amram et Iessaar Hebron et Oziel
Numérotation du verset Nm. 3,20 
filii Merari Mooli et Musi
Numérotation du verset Nm. 3,21 
de Gerson fuere familie due lobnitica et semeitica

lobnitica] lebnitica Weber
Numérotation du verset Nm. 3,22 
quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem millia quingentorum
Numérotation du verset Nm. 3,23 
hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
marg.| marg.|  AD OCCIDENTEM . Ubi dies clauditur, astra occidunt. In hiis significatur quod ministri tabernaculi debent concupiscentiam fugere, carnalia desideria Dei adiutorio mortificare, diem ultimum et finem laboris expectare, ut mortui mundo et viventes Deo dicere possint : « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Hiesus Christi ».||

Gal. 6, 14.
Numérotation du verset Nm. 3,24 
sub principe Eliasaphat
interl.| interl.| alias : Heliasaph ||
marg.| marg.| HII  POST, etc. Filiorum Levi ordo conveniens ostenditur, ubi scilicet qui primi sunt in ordine, orientis plagam observent Moyses et Aaron cum filiis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Caathite, unde Moyses et Aaron orti sunt, meridianam plagam obtineant, sub cura Eleazari sacerdotis qui maior est filiis Aaron. Post hos Gersonite ad occidentalem plagam sub cura Eleazari. Novissimi Merarite ad septentrionalem plagam, sub custodia Ythamar filii Aaron minoris. In hiis vero moraliter exprimitur quod ministri Ecclesie debent diligenter ordinem suum servare, nec maiora appetere quam proprius locus exposcit.||

eliasaphat Rusch] eliasaph Weber
filio Lael
Numérotation du verset Nm. 3,25 
et habebunt excubias in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 3,26 
ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti federis et cortinas atrii tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid {t. 1 : Erfurt, f. 142va ; facsim., p. 284a} [Rusch, f.  142va ] ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
Numérotation du verset Nm. 3,27 
cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozielitas he sunt familie Caathitarum recensite per nomina sua
Numérotation du verset Nm. 3,28 
omnes generis masculini ab uno mense et supra octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 3,29 
et castrametabuntur ad meridianam plagam
Numérotation du verset Nm. 3,30 
princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel
marg.| marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 142va ; facsim., p. 284a} [Rusch, f.  142va ] AD MERIDIANAM  PLAGAM. Hec significat post lucem scientie perceptam, predicatores verbum patientie et solacii debere cum discretione proximis impendere. Sub Eleazaro, id est Dei adiutorio, secundum illud : « Nisi Dominus edificaverit domum, in vanum laboraverunt qui edificant eam ».||

Ps. 126, 1.
Numérotation du verset Nm. 3,31 
et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
Numérotation du verset Nm. 3,32 
princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodie sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 3,33 
at vero de Merari erunt populi Moolite et Musite recensiti per nomina sua
Numérotation du verset Nm. 3,34 
omnes generis masculini ab uno mense et supra sex millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 3,35 
princeps eorum Suriel filius Abiahel
interl.| interl.| alias : Abiaiel ||

abiahel Rusch] abiahiel Weber
in plaga septentrionali castrametabuntur
marg.| marg.| IN PLAGA  SEPTENTRIONALI. Extremi Merarite sub Ythamar (qui interpretatur amarus, vel ubi palma) plagam aquilonis sortiti sunt, ubi glacialis horror perdurat. In quo monentur Ecclesie ministri, ne securitate torpeant; quia licet per ianuam fidei iam in Ecclesiam intraverint, lumen scientie perceperint, desideria carnis mortificaverint, et nondum tamen ad perfectam suavitatem, id est ad eternam beatitudinem, pervenerunt. Restat aliquid amarum, cum illo certandum est qui ad aquilonem dirigit solium suum, cuius duriciam molliri impossibile est. Unde : Cor eius indurabitur quasi lapis, etc. Cum autem superabitur, adepta palma exultandum est et letandum.||

Iob. 41, 15.
Numérotation du verset Nm. 3,36 
erunt sub custodia eorum tabule tabernaculi et vectes et columne ac bases earum et omnia que ad cultum huiuscemodi pertinent
Numérotation du verset Nm. 3,37 
columneque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
Numérotation du verset Nm. 3,38 
{t. 1 : Erfurt, f. 142vb ; facsim., p. 284b} [Rusch, f.  142vb ] castrametabuntur ante tabernaculum federis id est ad orientalem plagam Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel
marg.| marg.| AD ORIENTALEM. Orientalis  plaga ortum fidei significat, ubi  Moyses, qui interpretatur assumptus de aqua, et  Aaron mons fortitudinis,  cum filiis suis castrametabuntur. Qui enim in Ecclesia presunt, quibus claves regni celestis commisse sunt, debent introitus ordinem cognoscere, et aliis predicare. Quia oportet quemque in lucem fidei per portam confessionis ad aquam baptismi intrare, ut de aqua assumptus, sit filius adoptionis, et robore constantie gignens filios boni operis. Introitum fidei per quem in Ecclesiam ingressus est, diligenter custodiat, ne ociosus et inutilis abiiciatur.||
quisquis alienus accesserit morietur
Numérotation du verset Nm. 3,39 
omnes Levite quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta preceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo millia
marg.| marg.| VIGINTI  DUO  MILLIA. Apte numero viginti duorum Levite titulantur. Hoc enim numero comprehenduntur Hebrea elementa, et secundum quosdam, libri Veteris Testamenti. Ministri Dei hac prescriptione monentur secundum legem Dei vivere et docere, nec ullo modo excedere.||
Numérotation du verset Nm. 3,40 
et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel a mense uno et supra et habebis summam eorum
Numérotation du verset Nm. 3,41 
tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 3,42 
recensuit Moyses sicut preceperat Dominus primogenitos filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 3,43 
et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo millia ducenti septuaginta tres
marg.| marg.| NUMERA  PRIMOGENITOS.  ORIGENES. Multe sunt numerorum differentie que {t. 1 : Erfurt, f. 142vb ; facsim., p. 284b} [Rusch, f.  142vb ] scribuntur de filiis Israel, sed post numerum filiorum Israel, numerantur seorsum Levite. Non enim fuerant recensiti cum eis, et habetur eorum segregatus et precipuus numerus quo referuntur omnes simul viginti duo millia reperti, nec plus nec minus. Post hoc precepit Dominus numerari etiam primogenitos filiorum Israel eodem ordine, quo fuerant Levite numerati, id est ab uno mense et supra, et inveniuntur viginti duo millia et ducenti septuaginta tres. Putas ne per hec solam numeri hystoriam docere nos voluit Moyses, et nullum hiis diversitatibus numerorum conclusit misterium ? Viginti duo quidem numerus in Scripturis divinis principalibus causis ascriptus sepe reperitur. Nam viginti duo, prima quidem apud Hebreos elementa traduntur esse litterarum. Ab Adam usque ad Iacob, ex cuius semine initium duodecim tribus assumunt, viginti duo patres fuisse memorantur. Tradunt etiam omnium creaturarum Dei species intra viginti duo numerum colligi. Propter hoc ergo Levite, id est qui deserviunt Deo, et primogeniti filiorum Israel hoc sacrato numero intitulantur. Quod autem in filiis Israel adduntur ducenti septuaginta tres, non ociosum videtur : humani enim generis in carne generatio (sicut asserunt periti talium) novem mensibus in vulva continetur. Sed non prius ad partum moveri fertur, quam decimi mensis triduum transeat. Et ita ducenti septuaginta tres dies illos indicant, qui ex novem mensibus et triduo decimi mensis colliguntur, et simul fiunt ducenti septuaginta tres dies isti, quibus humano generi in hunc mundum prebetur ingressus. Et ita in viginti duobus omnium simul creaturarum rationibus mysticis summa colligitur. In hiis vero que ex abundanti in primogenitis Israel inveniuntur, etiam misterium humane generationis exponitur.||
Numérotation du verset Nm. 3,44 
locutusque est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 3,45 
tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levite mei ego sum Dominus
Numérotation du verset Nm. 3,46 
in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 3,47 
accipies quinque siclos per singula {t. 1 : Erfurt, f. 143ra ; facsim., p. 285a} [Rusch, f.  143ra ] capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
marg.| marg.| QUINQUE  SICLOS. Mystice. Quisquis initium conversationis, voluntatis vel operationis vult Deo consecrare,  quinque sensus corporis debet {t. 1 : Erfurt, f. 143ra ; facsim., p. 285a} [Rusch, f.  143ra ] diligenter custodire, ne per lasciviam in errorem aut immunda desideria defluat. Sed iuxta  siclum sanctuarii, qui est  oboli viginti, id est secundum decalogi doctrinam, que in duobus preceptis caritatis consistit, omnia opera sua referat in domum summi sacerdotis et filiorum eius.||
Numérotation du verset Nm. 3,48 
dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
Numérotation du verset Nm. 3,49 
tulit ergo Moyses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos
interl.| interl.| eorum scilicet||

ergo Rusch] igitur Weber
redemerant a Levitis
Numérotation du verset Nm. 3,50 
pro primogenitis filiorum Israel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 3,51 
et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod preceperat sibi Dominus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_3)