initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri*>

Capitulum 34

Numérotation du verset Nm. 34,1 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens :
marg.| LOCUTUS  EST  DOMINUS, etc.  ORIGENES. Divinis numeris non omnes digni sunt, sed certis prerogativis designantur, qui intra numerum Dei comprehenduntur. Unde in hoc libro neque mulieres nominantur, pro feminea scilicet infirmitate, neque servi vita et moribus degeneres, nec Egiptii qui populo Dei erant admixti qui alienigene et barbari, sed soli Israhelite. Neque illi omnes, sed a viginta annis et supra. Nec sola etatis habetur observatio, sed queritur si habeant robur aptum bello. Precipitur enim ut numeretur omnis qui procedit in virtute. Puerilis etas non numeratur, nisi forte primogeniti sint, aut sacerdotali aut levitica stirpe descendant. Si enim hec ad litteram considerentur, quis dabitur profectus his qui sacris voluminibus gestiunt erudiri ? Docet autem presens lectio quid sit transcendere puerilem insipientiam. Si enim desiero parvulus esse sensibus et vir effectus deposuero que sunt parvuli et effectus iuvenis vincam malignum, procedam in virtute {t. 1 : Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 365a} [Rusch, f.  183ra ] Israhel et dignus divinis numeris computabor. Dum vero inest alicui nostrum puerilis vel lubricus sensus vel feminea et resoluta segnicies, dum Egiptios et barbaros gerimus mores, in sacrato numero esse non meremur. Innumeri enim sunt qui pereunt, numerati autem qui salvantur, unde : « Qui numerat multitudinem stellarum » etc. Christus etiam capillos discipulorum dicit esse numeratos capillo, scilicet illius capitis qui in nazareis erant. Quibus inerat virtus Spiritus Sancti ad prosternandos alienigenas virtutes scilicet animi et multitudinem sensuum qui de principali mentis tanquam de capite apostolorum procedebant.
marg.| Locutus est ergo Dominus ad Moysen in deserto Syna. Illa scilicet que superius breviter comprehendimus ubi precipitur numerari a viginta annis et supra, omnis qui procedit in virtute Israhel, etc. Si quis ergo procedit in virtute, ille numeratur nec in qualicunque virtute, vel egiptiorum vel assyriorum vel grecorum, sed in virtute Israhel, que a Deo per scripturas divinas docetur, et per fidem apostolicam et evangelicam traditur.
marg.| ORIGENES.Ratio quoque tribuum, distinctio ordinum, societas familiarum, ordinatio castrorum, ingentia prodit sacramenta. Certa expectatio est nobis resurrectionis mortuorum, cum hi qui vivunt qui relicti sunt non prevenient in adventu Christi eos qui dormierunt. Sed cum illis rapientur in nubibus obviam Christo in aera, sive omnes in aere (sicut Paulus dicit) permansuri, sive etiam aliqui ad paradisum aut ad alia quelibet (ex multis mansionibus que apud Patrem sunt) loca transferendi. Diversitas autem translationis et gloria secundum merita cuique prestabitur. Et erit unusquisque in ordine suo. Unusquisque ergo in resurrectione aut in tribu Ruben ascribetur, quia in moribus vel in actibus vel in vita ipsi Ruben aliquid simile et consanguineum habuit. Alius in tribu Symeon, forsitan pro obedientia, alius in tribu Levi, qui scilicet bene prefuit sacerdotio vel bene ministrans gradum sibi bonum adquisivit, alius in tribu Iuda, qui regio spiritu populum suum, sensus scilicet mentis et cogitationes cordis bene rexit. Singulis quoque tribubus sociabitur, qui eis aliquid cognatum, vel in actibus vel in moribus habuit. Illud etiam quod socia connexione tribuum, castrorum positio et metationis ordo describitur, pertinet ad aliquem statum in resurrectione mortuum. Quod tres ad orientem dicuntur esse tribus, tres ad occidentem, tres ad mare et tres ultime ad aquilonem (qui durus dicitur ventus) et quod tribus Iuda que regalis est, ad orientem statuitur de qua ortus est Dominus noster, non puto ociosum. Et quod Ysachar huic iungitur, et Zabulon et quo in quatuor partes trinus iste numerus ordinatur. Que quamvis positionum suarum diversas habeant qualitates, omnes tamen in trinitatis numero continentur, quia sub uno numero patris et filii et Spiritus Sancti censentur omnes qui ex quatuor orbis partibus venientes invocant nomen Domini, recumbentes cum Abraham, Ysaac et Iacob in regno Dei. Ego autem {t. 1 : Erfurt, f. 183rb ; facsim., p. 365b} [Rusch, f.  183rb ] imparem me iudico ad enarranda numerorum mysteria. Sed festinandum nobis est ad verum Ihesum, prius tamen pedagogo Moyse utentes, et apud eum multa rudimenta infantie deponentes. Tendamus ad perfectionem Christi. Moyses enim non multa bella compressit, Ihesus omnia bella compescuit, pacem omnibus dedit.
marg.| Considerandum etiam quod egressus de Egipto populus non statim numeratur. Adhuc enim persequebatur Pharao. Nec cum mare rubrum transiens venit in desertum nondum enim fuerat temptatus, nondum ab hoste impugnatus. Confligit adversum Amalech, et vincit nec adhuc numeratur, non enim sufficit ad perfectionem tendenti una victoria. Manna accipit et aquam de petra nec tunc numeratur, nondum enim in his que numeris apta sunt adoleverat. Tabernaculum construitur, lex per Moysen datur, sacrificiorum et purificationum ritus docetur, sanctificationum leges et sacramenta conduntur, et tunc ad numerum ex precepto Dei populus adducitur. Vide quanta tibi transeunda sunt quanta toleranda, quot profectionibus, quot temptationibus, quot preliis pugnandum et vincendum, ut possis pertinere ad divinum numerum et inter sanctas tribus numerari et visitari possis et per Dei sacerdotes Aaron et Moysen numerorum censibus ascribi. Suscipienda tibi est lex Dei offerenda sacrificia, explende purificationes et cuncta pagenda que lex spiritus docet, ut possis ad Israheliticum numerum pertinere.

a Ps. 146, 4.

1 dicens] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,2 
{t. 1 : Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 365a} [Rusch, f.  183ra ] Precipe filiis Israel et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur.
Numérotation du verset Nm. 34,3 
Pars meridiana incipiet a solitudine Sin que est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum
Numérotation du verset Nm. 34,4 
qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant in Sennam et perveniant ad meridiem usque ad Cadesbarne. Inde
interl.|  vel : Unde

in Sennam] Senna Weber | ad] in Weber | Inde] Unde Weber |
egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque ad Asemona.

ad] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,5 
Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Egypti et maris Magni litore finietur.
Numérotation du verset Nm. 34,6 
Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine claudetur.
interl.|  "id est : a mari usque ad mare, a torrente scilicet Rinocorure Rinocorure] scrips., rivo corulo Rusch [Là, le gars, il était pas bien du tout…(ou ses sources) : il faut lire R(h)inocorura !!! cf. Jérome : « ad torrentem videlicet Rhinocorurae, qui influit in mare usque ad eum locum qui est contra Emath urbem Syriae » Armelle 2018] * qui mari influit usque Emath urbem Syrie".

Fons : Hieronymus, In Ez., lib. 14, cap. 47, CCSL 75, p. 727.1479 : « de qua manifestius et breuius scribit numerorum liber: plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine cludetur, hoc est de mari usque ad mare: a torrente uidelicet rinocorure qui in mare influit, usque ad eum locum qui est contra emath urbem syriae, de qua supra diximus ».

claudetur Amiatinus ΛH Π ΣTO Θ ΨDFM ΩS Rusch Ed1530 Clementina] claudentur S² P² ΩJ ΩM cludetur Weber
Numérotation du verset Nm. 34,7 
Porro ad septentrionalem plagam
marg.| AD  SEPTENTRIONALEM, etc. Dicunt hebrei septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palestine Phenicis et Syrie (que appellatur Coele Cilicie) pretendit litoribus, et per Egiptum tendit ad Lybiam. Quod autem dicitur pervenientes usque ad montem altissimum autumant significari montem Armanum, vel Taurum quod verius videtur.
a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem {t. 1 : Erfurt, f. 183rb ; facsim., p. 365b} [Rusch, f.  183rb ] Altissimum
Numérotation du verset Nm. 34,8 
a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada.

venient] venies Weber
Numérotation du verset Nm. 34,9 
Ibuntque confinia usque ad Zephrona
interl.|  unde hodie Zepheum opidum Cilicie vocant
marg.| IBUNTQUE  CONFINIA, etc. A fine septentrionalis plage, id est atrio Enan, tendunt fines usque ad Sephama, quam hebrei Aphamiam vocant et de Aphamia descendunt in Reblatha que est Antiochia Syrie, unde addit contra fontem quem perspicuum esse est Amnem, de quo Antiochia abundantissimis fruitur aquis.

ad] om. Weber
et villam Henan.
 Hebraice : Asseram, quod interpretatur ‘atrium fontis’ et est terminus Damasci.
Hi erunt termini in parte aquilonis.
Numérotation du verset Nm. 34,10 
Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama
Numérotation du verset Nm. 34,11 
et de Sephama descendent termini in Reblatha contra fontem Daphnim10  *. Inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth11 
interl.|  Stagnum Tiberiadis : quelibet enim congregationes aquarum appellantur maria.

Reblatha] Rebla Weber | 10  Daphnim ΛL ΦVP ΘM² ΨBM S ΩSM Ed1455 Ed1530 Clementina, Dafnim ΛH ΣO ΨBM ΩJ, Daphnin ΣM ΨDF] Daphim ΘM Rusch / Dafin / Dafim ΘH, om. Weber | 11  Cenereth] Chenereth Weber |
Numérotation du verset Nm. 34,12 
et tendent usque ad12  Iordanem et ad ultimum Salsissimo
interl.|  Mortuo, vel lingua Maris Rubri, in in] im cacogr. Rusch cuius litore Achila posita est.

Fons : Rabanus , In Nm., 4, 10, PL 108, 830B : « Et tendent, inquit, usque ad Jordanem, et ad ultimum claudentur mari Mortuo; vel, ut alii putant, lingua maris Rubri, in cujus littore Achila posita est ».

12  ad ΛH Π B M ΦRAZGV ΘAMG P ΨBF Ω Rusch Ed1530 Clementina] om. Weber
claudentur13  mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.

13  claudentur Amiatinus Λ X Π ΣTO T M Φ Θ S P Ψ Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina] cludetur Weber
Numérotation du verset Nm. 34,13 
Precepitque Moyses filiis Israel dicens : hec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit Dominus dari14  novem tribubus et dimidie tribui.
marg.| HEC  ERIT  TERRA, etc.  ORIGENES. In priori divisione trans Iordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad et dimidie tribui Manasse terra divisa est. Intra Iordanem per Iosue filium Nun, et Eleazarum filium Aaron, Iudas possedit ab austro. Effraim et dimidia tribus Manasse ab aquilone. Postea vero de sylo missis exploratoribus per singulas tribus et descriptione terre allata ad Iosue et Eleazarum, Beniamin iuxta Iudam et Effraym et dimidiam tribum Manasse, ab austro secundum fortem possessionem accepit. Secunda tribus Symeo in tribu Iuda, ut impleretur quod scriptum est de Levi et Symeon. Dividam eos in Iacob et disperdam in Israhel. Tercia {t. 1 : Erfurt, f. 183va ; facsim., p. 366a} [Rusch, f.  183va ] Zabulon, Galileam accepit in qua est mons Thabor. Quarat Isachar ubi est Iezrael usque ad Iordanem. Quinta Aser usque ad montem Carmelum qui iminet mari magno Tirumque et Sydonem. Sexta Neptalim in Galilea usque ad Iordanem ubi est Tyberias, que olim appellabatur Ceneret. Septima Dan usque Iopem ibi sunt turres Achilon et Zelebi et Emaus que nunc dicitur Nicopolis. Licet posteam legerimus quod ceperint sibi transcensis aliis tribubus urbem Iasen in tribu Dan, que hodie dicitur Paneas. Umbra enim sunt hec futurorum bonorum et omnis hereditas terre illius, que in Iudea terra sancta et terra bona dicitur. Omnis in Iudea locus, mons, civitas et vicus certis nominibus designatur, quibus scilicet aut Chananei in locis suis aute pherezei, amorrei, evei, vel hebrei nominaverunt. Forsitan ergo secundum Paulum, qui umbram celestium dicit esse terrena, in celestibus regionibus sunt differentie locorum. In celis autem evidenter Ierusalem civitas et mons Syon ab apostolo esse dicitur. Consequens ergo est esse ibi alias civitates circa terrenam Ierusalem sitas et vicos et regiones, in quibus populus Dei et verus Israhel, per verum Hiesum locandus est et hereditatem sortis distributione, id est meritorum contemplatione capturus verbi gratia. Qui ita negligenter vixit, ut pro fide quidem mereatur haberi inter filios Israhel, pro negligentia vero vite in tribu Ruben, aut Gad, vel dimidia tribu Manasse non intra Iordanem, sed extra sortem accipiet. Qui vero emendatione propositi talem se reddiderit, ut secundum(quas solus Deus novit) rationes, aut in tribu Iuda aut in tribu Beniamin (in qua Ierusalem templum et altare consistit) debeat deputari, et alius in alia, atque alius in alia. Hoc modo adumbratio quedam fit future sortis in celis eorum tantum qui per Hiesum Salvatorem nostrum hereditatem capient celorum. Ibi forte hec observabuntur privilegia sacerdotum, quibus vicina queque urbibus loca et ipsis menibus iuncta segregatur.
marg.| ORIGENES. Videtur quoque quibusdam quod singulorum quoque syderum positio et situs dici civitas vel haberi possit in celo, quod ego diffinire non audeo. Video enim omnem creaturam in spe quidem propter eum qui subiecit esse subiectam, expectare tamen libertatem redemptione filiorum Dei, sine dubio preclarius aliquid et sublimius operiri. Qui ergo exemplari et umbre celestium in lege deserviunt, et nunc per speculum in enigmate {t. 1 : Erfurt, f. 183vb ; facsim., p. 366b} [Rusch, f.  183vb ], tunc autem facie ad faciem secundum merita conversationem habebunt in celis, in illa vel in illa parte. Sed sicut multa est differentia in terris habitare, scilicet in locis fecundis et copiosis, ubi eris temperies, liberalia instituta aut in locis infecundis estu torridis ubi nulle leges, et inanis et fera barabaries semper bella, nunquam requies, nec sine occulta Dei dispensatione et iusto iudicio. Ita et illis in locis erit aliquid tale, ut in nullo prorsus inanis habeatur in terris umbra celestium, erit ergo ibi aliqua civitas refugii, et erit alia in deserto sicut Bosor in hereditate Ruben.
marg.| Alia quoque consequentia capienda sunt, quia si Deus cum dispergent filios Adam, statuit filios gentium iuxta numerum angelorum Dei (vel iuxta alios codices, secundum numerum filiorum Israhel), in initio mundi et ita dispersi sunt sicut illorum merita vel ipsius Ade contemplatio postulabat. Quid dicemus futurum cum novissimi Ade (qui non in animam vinentem, sed in spiritum vivificantem factus est) cepit filios non dispergere sed dispensare divina dignatio, non in initio, sed in fine mundi, nec illos qui Adam omnes mortui sunt, sed qui in Christo vivificati sunt. Erit sine dubio quedam distributio, que non solum pro meritis eorum qui dispensant, sed et pro novissimi Ade contemplatione dispensanda sit. Sed quis nostrum talis est ut ab hac distributione ad illam celestis hereditatis fortem venire mereatur ? Quis ita beatus ut sors eius in Ierusalem veniat, ubi sit templum Dei, immo ipse sit templum Dei ? Quis ita beatus ut dies festos ibi agat, ubi altare divinum perpetuis adoletur ignibus ? Quis ita beatus ut sacrificium suum, et incensum suavitatis supra illum ignem ponat de quo dicitur : « Ignem veni mittere in terra » etc. Quis ibi peragit Pascha in loco quem elegerit Dominus Deus suus, ibi Pentecostem, festivitatem propritiationis et tabernaculorum solemnitatem, non iam per umbram, sed per ipsam veritatem ? Quis nostrum dignus erit cum dividere ceperit Deus filios novissimi Ade, cui dicat eris supra quinque vel decem civitates, non cui dicat intra in gaudium Domini tui, sed sedete et vos mecum super duodecim tronos, iudicantes duodecim tribus Israhel, et de quibus dicat : « volo pater et ubi ego sum et isti mecum sint, volo istos reges esse mecum ut ego sum tecum, volo eos habere dominationem, sicut ego sum Dominus dominantium ? » Hi sunt vere sacris numeris apud Deum numerati, immo quorum omnes numerati sunt capilli.

Lc. 12, 49.

14  D. d.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,14 
Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum {t. 1 : Erfurt, f. 183va ; facsim., p. 366a} [Rusch, f.  183va ] numerum media quoque tribus Manasse
Numérotation du verset Nm. 34,15 
id est due et15  semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam.

15  et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,16 
Et ait Dominus ad Moysen :
Numérotation du verset Nm. 34,17 
Hec sunt nomina virorum qui terram vobis divident : Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun.
Numérotation du verset Nm. 34,18 
et singuli principes de singulis tribubus16 

16  s. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,19 
quorum ista sunt vocabula : De tribu Iuda Caleb filius Iephone,
Numérotation du verset Nm. 34,20 
de tribu Simeon Samuel filius Ammiud,
Numérotation du verset Nm. 34,21 
de tribu Beniamin Elidad17  filius Chaselon18  ,

17  (H)elidad G Λ B Amiatinus Θ G² ΣO S ΩJ Ed1455 Ed1530 Clementina] Heliad ΣT ΩS Rusch, Halidad Cava T M ΦRAZVP ΩM 18  Chaselon Weber] scrips., Casseloth ΩS, Caseloth Rusch
Numérotation du verset Nm. 34,22 
de tribu filiorum Dan Bocci19  filius Iogli,

19  Bocci] scrips., Bochi Rusch
Numérotation du verset Nm. 34,23 
filiorum Ioseph. De tribu Manasse Hanniel20  filius Ephod21 

20  Han(n)iel ΣM ΩMJ Ed1530 Clementina] Anniel Rusch, Hamuel ΩS 21  Ephod Ed1530 Clementina Weber] scrips., Ephot ΦAP Ed1455 Rusch, Ephot ΩS, Ephad ΩJ
Numérotation du verset Nm. 34,24 
de tribu Ephraim Chamuel filius Sephtan22  ,

22  Sephtan Weber] Septan S* ΩM Ed530, Septhan ΨBDF ΩS ΩJ Rusch, Sephthan B Clementina
Numérotation du verset Nm. 34,25 
de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach23  ,

23  Pharnach] Pharnat Rusch
Numérotation du verset Nm. 34,26 
de tribu Isachar dux Phaltiel24  filius Ozan

24  Phaltiel] scrips., Faltiel Rusch, Faltihel Weber
Numérotation du verset Nm. 34,27 
de tribu Aser Abiud25  filius Salomi

25  Abiud Rusch] Ahiud Weber
Numérotation du verset Nm. 34,28 
de tribu Neptalim Phedael filius Amiud26  .

26  Amiud] Ameiud Weber
Numérotation du verset Nm. 34,29 
Hii sunt quibus precepit Dominus ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 34), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_34)