initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri*>

Capitulum 36

Numérotation du verset Nm. 36,1 
Accesserunt autem et principes familiarum Galaad
interl.|  ‘acervus testimonii’
marg.| ACCESSERUNT, etc.  RABANUS. Providere debent pie cogitationes ne possessio bonorum meritorum in alienorum transeat dominium, sed legitimo heredi perpetuo {t. 1 : Erfurt, f. 184va ; facsim., p. 368a} [Rusch, f.  184va ] maneat et hoc Moyses, id est lex consulatur ut respondeat qualiter sui iuris perpetui possessores fiant, quod ipsa exprimunt nomina. Interpretatur enim Galaad acervus testimonii, Machir vendens. Manasses oblitus, Ioseph auctus, Salphaat umbra formidinis. Loquuntur ergo principes familiarum Galaad, filii Machir, filii Manasse, de stirpe filiorum Ioseph pro filiabus Salphaat quando cogitationes pie mentis secundum scripturarum testimonia decertant pro anima fideli que laborem presentis vite pro futura vendidit et obliviscens que retro sunt in anteriora se extendit ut per augmentum bonorum operum premia eterna consequatur. Quinque enim filie Salphaat, id est umbre formidinis exteriora significant, que quinque corporis sensibus explentur. Necesse est autem ut qui in umbra presentis vite bonis operibus student in timore conservent ne perdant laborem. Verentur ergo principes Galaad ne possessio sua in alienam tribum transferatur et quisque fidelis providet ut opera que agit ad salutem proficiant sibi ne si prava intentione gerantur ab immundis spiritubus pervadantur, unde : « Attendite ne iusticiam vestram faciatis coram hominibus ».

a Mt. 6, 1.
filii Machir
interl.|  ‘vendens’
de stirpe filiorum Ioseph
interl.|  Auctus
locutique sunt Moysi coram principibus Israel atque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 36,2 
tibi domino nostro precepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaat
interl.|  ‘Umbra formidinis’
fratris nostri dares possessionem debitam patri
Numérotation du verset Nm. 36,3 
quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur
Numérotation du verset Nm. 36,4 
atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat
Numérotation du verset Nm. 36,5 
respondit Moyses filiis Israel et Domino precipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est
Numérotation du verset Nm. 36,6 
et hec lex super filiabus Salphaat a Domino promulgata est nubant {t. 1 : Erfurt, f. 184vb ; facsim., p. 368b} [Rusch, f.  184vb ] quibus volunt tantum ut sue tribus hominibus
marg.| NUBANT  QUIBUS. Simile dicit Apostolus : « cui vult {t. 1 : Erfurt, f. 184vb ; facsim., p. 368b} [Rusch, f.  184vb ] nubat, tantum in Domino, id est viro catholico, ne possessio, scilicet bonorum operum et recte fidei perdatur si gentili aut iudeo nupserit. Tropologice vero mulieri, id est pie intentioni per bonam actionem cui voluerit licet se coniungere labori, sic tamen ut pietatem et religionem in omnibus conservet ne operis sui pro quo eterne hereditatis possessionem sperat detrimentum patiatur si alieno, id est terreno se coniuxerit.
Numérotation du verset Nm. 36,7 
ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua
Numérotation du verset Nm. 36,8 
et cuncte femine maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis
Numérotation du verset Nm. 36,9 
nec sibi misceantur tribus sed ita maneant
Numérotation du verset Nm. 36,10 
ut a Domino separate sunt feceruntque filie Salphaat ut fuerat imperatum
Numérotation du verset Nm. 36,11 
et nupserunt Maala
interl.|  ‘infirmitas’
marg.| NUPSERUNT  MAALA, etc.  RABANUS. Hoc fit cum quilibet de numero credentium iudeorum doctori de gentibus credenti se iungit, ut eius magisterio filios gignat, id est pietatis opera. Nomine enim partui dici possunt de gentibus electi, quia fratres sunt sanctorum predicatorum qui fuerunt in Iudea constituti. Non debet esse scisma in spiritali cognatione, ubi una est fides in professione. Et sicut est unus pastor debet esse unum ovile. Omnes enim fratres sumus.
marg.| Qui humilitatem habere studet et infirmitatibus suis complacet solemnitatem agit, et grata munera Deo tribuit et rex sue conversationis existit, et pro gressu virtutum movetur ambulans de virtute in virtutem.
et Thersa
interl.|  ‘contemplans’ vel ‘conplacens’
et Egla
interl.|  ‘solennitas’ vel ‘vitulus’
et Melcha
interl.|  ‘rex eius’
et Noa
interl.|  ‘motus’
filiis patrui sui
Numérotation du verset Nm. 36,12 
de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio
interl.|  pia actio
que illis fuerat attributa mansit in tribu et familia patris earum
interl.|  in Ecclesia catholica
Numérotation du verset Nm. 36,13 
Hec sunt mandata atque iudicia que precepit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho.
marg.| Evenit quod quando luna quatuordecim est in equinoctio vernali aut quarto die tercii mensis, illius anni est annum solarem et quaturo dies usque ad vicesimum diem secundi mensis anni secundi, ita quod primus mensis vocetur utriusque anni ille cuius plenilunium post equinoctium vernale prius occurrit, et sic creditur fuisse in anno egressionis Israhel de Egypto.
marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 184va ; facsim., p. 368a} [Rusch, f.  184va ] Liber iste Vaiedaber hebraice, sed latine liber Numeri dicitur qui, inter libros quinque legis, quartum obtinet locum, in quo, licet ordini historie serviatur, mysticus tamen intellectus innuitur. Ordini historie servitur quia, cum in Levitico, qui est tertius, de consecratione sacerdotum et usu sacrificiorum que in tabernaculo fiebant agat, in hoc de eiusdem tabernaculi dedicatione et muneribus principum que in ipsa dedicatione obtulerunt scribitur. Et cum tabernaculum deponi et ad alium locum transferri debeat qui de tabernaculo et quid efferre debeant, id est quid Chaatite, quid Gersonite, quid Merarite deportarent assignatur. Qui etiam Levite et secundum quam etatem ministrare debeant in tabernaculo docetur. Convenienter itaque post tertium Leviticum, iste quartus ponitur. Mysterium etiam nobis quod in quarto loco ponitur insinuatur. Sicut enim inter omnes figuras quadrata est perfectior, sic quaternarii perfectione huius operis perfectio commendatur. Nam, sicut quarto die facta sunt luminaria, quarta etas sub David fuit robustissima et alia multa sub quaternario constituta perfectionis sunt indicia. Ita eorum qui hoc libro numerantur ostenditur {t. 1 : Erfurt, f. 184vb ; facsim., p. 368b} [Rusch, f.  184vb ] fortitudinis perfectio, dum hi tantum qui in virtute Israel proficiunt numerantur. Excluduntur quippe ab hoc numero pueri femine Egyptii, servi soli de pueris sacerdotum et levitarum primogeniti numerantur. Divinis quippe numeris est indignus puerilis et lubricus sensus, feminea lara et dissoluta segnicies Egyptii, id est seculares mores et serviliter timentes. Solus Israel numeratur nec tamen omnis sed tantum qui virtute procedit ad bellum contra spiritalium nequitias potestatum.
marg.| Notandum vero quod nec in Egypto nec post exitum statim populus Dei numeratur, prius quippe Egyptus deseritur, mare transitur, Amalech superatur, manna manducatur et tabernaculum construitur, lex digito Dei scripta suscipitur, et tunc populus Dei a viginti annis et supra numero divino dignus computatur. In quo significatur quia nisi quis Egyptum, id est mundum et eius concupiscentias, reliquerit, mare Rubrum, id est baptismum sanguine Christi consecratum susceperit, et templum Dei per inhabitantem Spiritum Sanctum factus fuerit, Amalech, id est lingens sanguinem, id est diabolum et vitia, virtute Dei superaverit, corpus et sanguinem Domini perceperit, et eo quali manna usus fuerit, legem quoque Dei per omnia servaverit ad huius numeri dignitatem pervenire non poterit. Ratio quoque tribuum que quattuor locis circa tabernaculum disponuntur per ternarium ordo et numerus mansionum societas familiarum et cuncta ordinatio castrorum mira spirant sacramenta. Quia enim per quattuor partes trine tribus collocantur, innuitur per quadripartita mundi climata sancte Trinitatis fidem doctorum officio predicandam. In ipsa quoque familiarum societate innuitur certa spes resurrectionis, scilicet {t. 1 : Erfurt, f. 185ra ; facsim., p. 369a} [Rusch, f.  185ra ] quod in illa resurrectione illi tribui sive illi ordini angelorum unusquisque sociabitur quem in hac vita manendo imitari pro posse suo laboraverit. Catalogus quoque mansionum quas, a prima que fuit in Ramesse usque ad ultimam que fuit iuxta Iordanem, quadraginta duo numeramus numerum mansionum per quas ad celum ascendimus (sicut in eorum dispositionibus dicemus) insinuat. Et eundem numerum in celum nostre ascensionis habemus quem in enumeratione generationis Christi descendentis a primo patriarcha Mattheus ponit ut in eodem numero nos ascendere ad celum sciamus quo Christum ad beatam Virginem quasi ad Iordanem descendisse evangelista signavit. Que virgo bene Iordanis dicitur quia pleno gurgite fluens Spiritus Sancti gratia redundavit. Patet igitur ex supradictis hunc librum ideo dici liberum Numeri quia in eo populus Israel numeratur vel catalogus mansionum continetur. In quo intendit Moyses per numerum filiorum Israel qui ad Iordanem descendisse dicuntur et catalogum mansionum quibus ab Egypto usque ad terram promissionis pervenerunt qui et quo itinere veniatur ad celum designare per hoc enim quod ostendit qui numerentur, ostendit qui per hoc vero quod mansiones numerantur, ostendit quo itinere veniatur. Ordo talis est : primo duces populi et populum enumeratum circa tabernaculum per quadrum collocat Levitas a numero aliorum exceptos ad ministerium tabernaculi designat. Deinde tabernaculum dedicatur, oblationes assignantur que in ipsa dedicatione offeruntur. Deinde Balaam a rege Balach ad maledicendum populum Dei inducitur, postea catalogus mansionum describitur. In fine sex civitates ordinantur : tres citra et tres ultra Iordanem ad quas confugeret qui ignorans proximi sanguinem effunderet. Levite inter tabernaculum et ceteros filios Israel excubantes, divisi per Aaronitas ab oriente et Caathitas ab austro et Gersonitas ab occidente et Meraritas ab aquilone, significant prelatos Ecclesie qui sunt medii inter claustrales qui per tabernaculum quibus et in temporalibus provident et laicos quibus in spiritalibus presunt Aaronite, id est et Moyses et Aaron et horum filiorum filii plicant et involvunt in tabernaculo secretiora et introducentes Caathitas, dant eis propriis humeris portanda involuta ne videntes moriantur. Non enim propalanda mysteria Ecclesie nisi summatibus viris, id est Moysi et Aaron, quia infirmi inde scandalizarentur, unde et liber presbytero et diacono apertus portatur, ceteris clausus. Gersonite et Merarite qui sunt indigniores Caathitis non propriis humeris sed bobus et plaustris portant sua onera. Quia"qui vult meus esse discipulus me sequatur" quasi per mortem. Et quanto quis magis vult accedere ad ipsum Deum, tanto graviorem incurrit persecutionem. Benedicetis filiis Israel et dicetis eis : de hoc loco sumpta est benedictio quam facit episcopus duobus digitis iunctis et elevatis. Duo digiti iuncti et elevati significant legem et sacerdotium que per Moysen et Aaron intelliguntur. Tres versiculi qui sequuntur continent illam trinam petitionem que fit in verbis episcopi quecumque sint : Petitur gratia Spiritus Sancti vera salus pax eterna. Deinde sequitur distinctio personarum semper his verbis quod iste prestare dignetur qui cum patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in eternum.

Cf. Repertorium biblicum, n° 6629, 9870.

Hiericho] + Explicit Liber Vaiedabber id est Numeri Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 36), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_36)