initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri>

Capitulum 4

Numérotation du verset Nm. 4,1 
locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset Nm. 4,2 
tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum {t. 1 : Erfurt, f. 143rb ; facsim., p. 285b} [Rusch, f.  143rb ] per domos et familias suas
Numérotation du verset Nm. 4,3 
a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,4 
hic est cultus filiorum Caath tabernaculum federis et sanctum sanctorum
Numérotation du verset Nm. 4,5 
ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii
Numérotation du verset Nm. 4,6 
et operient rursum velamine hyacinthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes

hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,7 
mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea thuribula et mortariola cyatos {t. 1 : Erfurt, f. 143va ; facsim., p. 286a} [Rusch, f.  143va ] et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt
Numérotation du verset Nm. 4,8 
extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento hyacinthinarum pellium inducentque vectes

hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber inducentque] et inducent Weber
Numérotation du verset Nm. 4,9 
Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei que ad concinnandas lucernas necessaria sunt
Numérotation du verset Nm. 4,10 
et super omnia ponent operimentum hyacinthinarum pellium et inducent vectes

hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,11 
nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum hyacinthinarum pellium inducentque vectes

hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,12 
omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum hyacinthinarum pellium inducentque vectes

hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,13 
sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento
Numérotation du verset Nm. 4,14 
ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium {t. 1 : Erfurt, f. 143vb ; facsim., p. 286b} [Rusch, f.  143vb ] receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine hyacinthinarum pellium et inducent vectes

hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,15 
cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,16 
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et compositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum que in sanctuario sunt
Numérotation du verset Nm. 4,17 
locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset Nm. 4,18 
nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
Numérotation du verset Nm. 4,19 
sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius {t. 1 : Erfurt, f. 144ra ; facsim., p. 287a} [Rusch, f.  144ra ] intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat
Numérotation du verset Nm. 4,20 
alii nulla curiositate videant que sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur
Numérotation du verset Nm. 4,21 
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 4,22 
tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas
Numérotation du verset Nm. 4,23 
a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,24 
hoc est officium familie Gersonitarum
Numérotation du verset Nm. 4,25 
ut portent cortinas tabernaculi et tectum federis operimentum aliud et super omnia velamen hyacinthinum tentoriumque quod pendet in introitu federis tabernaculi

hyacinthinum Rusch ] ianthinum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,26 
cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia que ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
Numérotation du verset Nm. 4,27 
iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari
Numérotation du verset Nm. 4,28 
hic est cultus familie Gersonitarum in tabernaculo federis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset Nm. 4,29 
filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
Numérotation du verset Nm. 4,30 
a triginta annis {t. 1 : Erfurt, f. 144rb ; facsim., p. 287b} [Rusch, f.  144rb ] et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum federis testimonii
Numérotation du verset Nm. 4,31 
hec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum
Numérotation du verset Nm. 4,32 
columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
Numérotation du verset Nm. 4,33 
hoc est officium familie Meraritarum et ministerium in tabernaculo federis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset Nm. 4,34 
recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagoge filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset Nm. 4,35 
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi federis
Numérotation du verset Nm. 4,36 
et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 4,37 
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum federis hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi
Numérotation du verset Nm. 4,38 
numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset Nm. 4,39 
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur {t. 1 : Erfurt, f. 144va ; facsim., p. 288a} [Rusch, f.  144va ] ut ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,40 
et inventi sunt duo millia sexcenti triginta
Numérotation du verset Nm. 4,41 
hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta verbum Domini
Numérotation du verset Nm. 4,42 
numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset Nm. 4,43 
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi federis
Numérotation du verset Nm. 4,44 
et inventi sunt tria millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 4,45 
hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi
Numérotation du verset Nm. 4,46 
omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset Nm. 4,47 
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
Numérotation du verset Nm. 4,48 
fuerunt simul octo millia quingenti octoginta
Numérotation du verset Nm. 4,49 
iuxta verbum Domini recensuit eos Moyses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut preceperat ei Dominus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_4)