initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri>

Capitulum 5

Numérotation du verset Nm. 5,1 
Numérotation du verset Nm. 5,2 
precipe filiis Israel ut eiiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
Numérotation du verset Nm. 5,3 
tam masculum quam feminam eiicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum
Numérotation du verset Nm. 5,4 
feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 5,5 
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 5,6 
loquere ad filios Israel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis que solent hominibus accidere et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
Numérotation du verset Nm. 5,7 
confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint
Numérotation du verset Nm. 5,8 
sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
Numérotation du verset Nm. 5,9 
omnes quoque primitie quas offerunt filii Israel ad sacerdotem pertinent
Numérotation du verset Nm. 5,10 
et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
Numérotation du verset Nm. 5,11 
Numérotation du verset Nm. 5,12 
loquere ad filios Israel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens
Numérotation du verset Nm. 5,13 
dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
Numérotation du verset Nm. 5,14 
si spiritus zelotypie concitaverit virum contra uxorem suam que vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
Numérotation du verset Nm. 5,15 
adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farine hordiacie non fundet super eam oleum nec imponet thus quia sacrificium zelotypie est et oblatio investigans adulterium
Numérotation du verset Nm. 5,16 
offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
Numérotation du verset Nm. 5,17 
assumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terre de pavimento tabernaculi mittet in eam
Numérotation du verset Nm. 5,18 
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypie ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit
Numérotation du verset Nm. 5,19 
adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aque iste amarissime in quas maledicta congessi
Numérotation du verset Nm. 5,20 
sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
Numérotation du verset Nm. 5,21 
his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictiones et exemplum {t. 1 : Erfurt, f. 145rb ; facsim., p. 289b} [Rusch, f.  145rb ] cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus dirumpatur

maledictiones et exemplum] maledictionem exemplumque Weber
Numérotation du verset Nm. 5,22 
ingrediantur aque maledicte in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
Numérotation du verset Nm. 5,23 
scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
Numérotation du verset Nm. 5,24 
et dabit ei bibere quas cum exhauserit
Numérotation du verset Nm. 5,25 
tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypie et elevabit illud coram Domino imponetque super altare ita dumtaxat ut prius
Numérotation du verset Nm. 5,26 
pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
Numérotation du verset Nm. 5,27 
quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aque maledictionis et inflato ventre computrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
Numérotation du verset Nm. 5,28 
quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
Numérotation du verset Nm. 5,29 
ista est lex zelotypie si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
Numérotation du verset Nm. 5,30 
maritusque zelotypie spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia que scripta sunt
Numérotation du verset Nm. 5,31 
maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_5)