initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri>

Capitulum 7

Numérotation du verset Nm. 7,1 
Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
Numérotation du verset Nm. 7,2 
obtulerunt principes Israel et capita familiarum qui erant per singulas tribus prefecti eorum qui numerati fuerant
Numérotation du verset Nm. 7,3 
munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque {t. 1 : Erfurt, f. 146va ; facsim., p. 292a} [Rusch, f.  146va ] ea in conspectu tabernaculi
Numérotation du verset Nm. 7,4 
ait autem Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 7,5 
suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
Numérotation du verset Nm. 7,6 
itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves tradidit eos Levitis
Numérotation du verset Nm. 7,7 
duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
Numérotation du verset Nm. 7,8 
quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset Nm. 7,9 
filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant humeris
Numérotation du verset Nm. 7,10 
igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
Numérotation du verset Nm. 7,11 
dixitque Dominus ad Moysen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
Numérotation du verset Nm. 7,12 
primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
Numérotation du verset Nm. 7,13 
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum {t. 1 : Erfurt, f. 146vb ; facsim., p. 292b} [Rusch, f.  146vb ] phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,14 
mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,15 
bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,16 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,17 
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec est oblatio Naasson filii Aminadab
Numérotation du verset Nm. 7,18 
secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Isachar
Numérotation du verset Nm. 7,19 
acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,20 
mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,21 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,22 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,23 
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Nathanael {t. 1 : Erfurt, f. 147ra ; facsim., p. 293a} [Rusch, f.  147ra ] filii Suar
Numérotation du verset Nm. 7,24 
tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 7,25 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,26 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,27 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,28 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,29 
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec est oblatio Eliab filii Helon
Numérotation du verset Nm. 7,30 
die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 7,31 
Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,32 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,33 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,34 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,35 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque. Hec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 7,36 
Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,37 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,38 
mortariolum aureum appendens decem siclos {t. 1 : Erfurt, f. 147rb ; facsim., p. 293b} [Rusch, f.  147rb ] plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,39 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,40 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,41 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,42 
die sexto princeps filiorum Gad Eliasaph filius Duel
Numérotation du verset Nm. 7,43 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,44 
mortariolum aureum appendens siclos decem plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,45 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,46 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,47 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Eliasaph filii Duel
Numérotation du verset Nm. 7,48 
die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset Nm. 7,49 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,50 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,51 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,52 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,53 
et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Elisama filii Ammiud
Numérotation du verset Nm. 7,54 
die octavo princeps filiorum {t. 1 : Erfurt, f. 147va ; facsim., p. 294a} [Rusch, f.  147va ] Manasse Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 7,55 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,56 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,57 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,58 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,59 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur
Numérotation du verset Nm. 7,60 
die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 7,61 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,62 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,63 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,64 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,65 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 7,66 
die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,67 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,68 
mortariolum aureum appendens decem siclos {t. 1 : Erfurt, f. 147vb ; facsim., p. 294b} [Rusch, f.  147vb ] plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,69 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,70 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,71 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,72 
die undecimo princeps filiorum Aser Phagaiel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 7,73 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,74 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,75 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,76 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,77 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Phagaiel filii Ochran
Numérotation du verset Nm. 7,78 
die duodecimo princeps filiorum Neptalim Achira filius Henan
Numérotation du verset Nm. 7,79 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,80 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,81 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,82 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,83 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Achira filii Henan
Numérotation du verset Nm. 7,84 
hec in dedicatione altaris oblata {t. 1 : Erfurt, f. 148ra ; facsim., p. 295a} [Rusch, f.  148ra ] sunt a principibus Israel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim phiale argentee duodecim mortariola aurea duodecim
Numérotation du verset Nm. 7,85 
ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una phiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti pondere sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 7,86 
mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
Numérotation du verset Nm. 7,87 
boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,88 
hostie pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta hec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
Numérotation du verset Nm. 7,89 
cumque {t. 1 : Erfurt, f. 148rb ; facsim., p. 295b} [Rusch, f.  148rb ] ingrederetur Moyses tabernaculum federis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_7)