initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<06. Numeri>

<06.1> Prefatio in libro Numeri

prol.|  1. {t. 1 : Erfurt, f. 138ra ; facsim., p. 275a} [Rusch, f.  138ra ] Liber iste et ordine historie et mysterio, quarto loco ponitur in lege. Ordine historie, quia in Levitico, qui tertius est, agitur de utensilibus tabernaculi, et de ordine Levitarum et sacrificii. Hic autem de dedicatione tabernaculi agitur, quid scilicet de Levitis, quid de utensilibus tabernaculi portare debeant. Mysterio hoc ostenditur. Excubare circa tabernaculum depositum, ut dicitur, ternis tribubus in singulis quartis, per quod signantur duodecim apostoli per quadripertitum orbem fidem sancte Trinitatis docuisse. Sed etiam inter figuras quadratura nihil firmius est, quaternarii quoque operis perfectio commendatur. Quarto die facta sunt luminaria, quarta etas sub David fuit robustissima, quarta etiam etas hominis fortissima, quattuor autem recepti sunt qui scripserunt evangelia. Inter dona Spiritus sancti fortitudo, et inter penitentiales psalmos « Miserere mei Deus » quartus est, in quo de humilitate (per quam sumus fortes) agitur. Inter nomina Domini quartum est « fortis » ; precedunt « admirabilis, consiliarius Deus »; sequitur « Pater futuri seculi, princeps pacis» et similia. In hoc quoque libro eorum qui numerantur fortitudo ostenditur, dum hii qui etate et virtute bello sunt apti, numerari iubentur.

a Ps. 50.
b Is. 9, 6.
1 quid PL ] qui Rusch 2 autem] tantum PL
prol.|  2. Liber Numeri quia in eo numerantur Israelite, tum inde, tum quia mansiones a Ramasse usque ad Iordanem. Sed « quia omnia in figura contingebant illis » et « lex erat umbra futurorum », ita legenda est historia ut non amittatur allegoria. Numerati sunt Israelite soli, non proselti et alienigene qui erant inter illos, non tamen omnes, quia nec pueri nec femine, sed tantum viri qui apti bello erant. Etenim alieni a Deo, gentilium spurcitia vel crudelitate Iudaica, vel etiam Christiani puerilem levitatem vel mollitiem femineam habentes, inter filios Dei non numerantur. Non sunt numerati in Egypto, sed postquam transierunt mare Rubrum, post columnam ignis in mansione iuxta montem Sina quia manentes in tenebris peccatorum non sunt Dei, sed mundati baptismo et armati manus impositione. Mansiones merito quadraginta duo computantur, a prima que fuit in Ramesse usque ad Iordanem, ut per hoc signetur nos per tot gradus virtutum ascendere in celum, quot generationibus Christus ab Abraham descendit ad Mariam.

1Cor. 10, 11.
Col. 2, 17.
Numeri] sic Rusch quadraginta duo] xlii Rusch, xii PL
prol.|  3. Intentio Moysi in hoc opere est Christianum populum et eius profectum et ascensum a terra in celum per Israel, et per quadrinta duo mansiones designare. Per Israel enim Christi populus, per progressus mansionum profectus virtutum significatur.
quadraginta duo] xlii Rusch, xii PL populus] populum PL
prol.|  4.Ordo libri talis est : primo duces populi et populum circa tabernaculum numeratos per quadrum collocat. Levitas, a numero exceptos, ad ministerium tabernaculi destinat, deinde tabernaculum dedicatur et modus oblationum et catalogus mansionum computatur. Deinde prophetia Balaam a rege Balach ad maledicendum populum Dei inducitur. In fine sex civitates ordinantur, tres ultra, tres citra Iordanem, ad quas confugeret qui nolens sanguinem proximi effunderet. Levite inter tabernaculum et ceteros filios Israel excubantes, divisi per Amramitas ab oriente, per Caathitas ab austro et Gersonitas ab occidente, Meraritas ab aquilone, significant prelatos Ecclesie, qui sunt medii inter ministros tabernaculi, quibus in temporalibus provident et inter laicos, quibus in spiritalibus presunt. Amramite, id est Moyses et Aaron et horum filii, inspiciunt et involvunt tabernaculi secretiora; introducentes Caathitas, dant eis propriis humeris portanda involuta, ut videntes non moriantur. Non sunt enim propalanda Ecclesie mysteria, nisi summatibus viris, id est Moysi et Aaron, quia infirmi inde scandalisantur. Unde et liber evangelii presbytero et diacono portatur apertus, aliis vero clausus. Gersonite autem et Merarite, qui sunt indigniores Caathitis, non propriis humeris, sed bobus et plaustris sua portant onera. Quia « qui vult venire post me, me sequatur », quasi per mortem. Et quanto magis quis vult, tanto maior persecutio.

Cf. Thomas de Chobham [sec. xiii 1/3], Summa de arte predicandi, 4, CCCM 82, lin. 107* : « Post lectum Evangelium in ecclesia, codex evangelicus traditur sacerdoti apertus ad deosculandum, et aliis traditur clausus, quia sacerdos cuius est officium preidcare evangelium Dei, non debet ignorare ea que continentur in libro illo, sed omnia debent ei esse aperta ».
Mt. 16, 24.
et] om. PL
prol.|  5.BENEDICETIS FILIIS ISRAEL ET DICETIS etc. Ab hoc loco sumpta est benedictio quam facit episcopus. Duo digiti qui elevantur iuncti legem significant et sacerdotium {t. 1 : Erfurt, f. 138rb ; facsim., p. 275b} que per Moysen et Aaron intelliguntur. Tres versus qui sequuntur continent illam trinam petitionem que fit in verbis episcopi. Petitur gratia Spiritus sancti, vera salus, pax eterna. Deinde sequitur distinctio personarum semper his verbis : « Quod ipse prestare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit » etc. In tabernaculi dedicatione oblata sunt munera a primatibus in usum eiusdem et sustentationem Levitarum, quod hodie fit cum dedicatur ecclesia aliqua. Sicut et laicorum consuetudine, mulieri cum desponsatur viro, multa dona offeruntur. Et Dominus filiis Israel in Egypto, die quo educeret, concessit argentea vasa. Et post mare Rubrum non duxit eos statim recta via contra hostes ne territi retro abirent, sed per circuitum deinde precepit ne temporis re. p. t. caute omnia provisa. Introeuntibus enim in ecclesiam primo decor eius ostendendus est ut appetatur, non miseria ut timeatur. Similiter et Merarite.

Nm. 6, 23.
Similiter et Merarite] om. PL
prol.|  6. OrigenesORIGENES. Divinis numeris non omnes digni sunt sed certis prerogativis designati. Unde in hoc libro neque mulieres educuntur ad numerum, pro feminea scilicet infirmitate, neque servi tamquam vita moribusque degeneres, nec Egyptii Israelitis admixti ut alienigene et barbari. Soli Israelite numerantur, et non omnes sed a viginti annis et supra. Nec tantum etatis habetur observatio sed et bellici roboris. Designatur enim per verbum Dei ut numeretur omnis qui procedit in virtute Israel. Puerilis etas non numeratur nisi primogeniti aut de sacerdotali vel levitica stirpe. Feminarum vero nulla numeratur. Possunt hec vacua esse mysteriis ? Procuravit hoc solum Spirtus sanctus qui hec dictavit ut sciremus qui numerati sunt et qui non. Quis dabitur ex hoc profectus his qui sacris voluminibus gestiunt erudiri ? Sed, quia secundum Paulum « lex spiritalis est », si transcendero puerilis etatis insipientiam, vir factus, deposuero que sunt parvuli et factus fuero iuvenis qui vincam malignum, aptus videbor his qui procedunt in virtute Israel et divinis numeris dignus. Cui autem inest puerilis et lubricus sensus, vel feminea et resoluta segnities, vel Egyptiii vel barbari mores, apud Deum in sacto numero non habetur. In Numeri autem apud Salomonem dicuntur esse qui pereunt. Numerati autem omnes qui salvandi sunt. Et de stellis dicitur : « Qui numerat multitudinem stellarum » etc. Et Dominus etiam capillos capitis discipulorum dicit esse numeratos, non qui tondentur vel proiciuntur vel etate pereunt sed qui in Nazareis erant quibus inerat virtus Spiritus sancti ad prosternanendos alienigenas. Virtutes ergo animi et multitudinem sensuum de mente tamquam de capite apostolorum prodeuntes « capillos capitis » appellavit.

Rm. 7, 14.
Ps. 146, 4.
Cf. Lc. 12, 7 .
tantum] tatum cacogr. Rusch
prol.|  7. IDEM. Illud quoque consideremus quod non statim ut egressus est de Egypto populus numeratur, adhuc enim persequebatur pharao. Sed nec cum mare Rubrum transient venit in desertum. Nondum enim temptatus nondum ab hoste fuerat impugnatus, confligit contra Amalech et vincit. Nec numerat adhuc ; non enim sufficit ad perfectionem tendenti una victoria, nec accepto manne cibo et aque de sequenti petra poculo, nondum enim ea que numeris sunt apta adoleverant. Tabernaculum testimonii construitur nec adhuc numerandi tempus, lex per Moysen datur, mos sacrificiorum traditur, purificationum ritus docetur, sanctificationum leges et sacramenta conduntur, et tunc ad numerum iussu Dei populus adducitur.
prol.|  8. Vide ergo quanta tibi transeunda, quanta toleranda, quot profectibus, quot temptationibus, quot preliis scilicet pugnandum, quot vincendum ut pertineas ad divinum numerum et inter sanctas tribus numereris et possis visitari et per Dei sacerdotes Aaron et Moysen numerorum censibus ascribi. Suscipienda est tibi primo lex Dei, lex Spiritus eius, offerenda sacrificia, explende purificationes, peragenda omnia que lex10  Spiritus docet.11 

11  Codd. : Rusch , PL113
10  lex] om. PL
prol.|  9. OrigenesORIGENES. Ratio quoque tribuum, distinctio ordinum, societas familiarum et cuncta ordinatio castrorum ingentium sacramentorum producit indicia. Certa enim expectatio nobis est resurrectionis mortuorum cum hi qui vivunt {t. 1 : Erfurt, f. 138va ; facsim., p. 276a} qui reliqui sunt in adventu Christi non prevenient eos qui dormierunt sed simul rapientur cum illis in nubibus obviam Christo in aera terreni, scilicet huius loci corruptelam et mortis habitacula deserentes, sive omnes in aere, sicut Paulus pronuntiat, permansuri, sive etiam ad paradisum vel ad alia ex multis mansionibus loca que apud patrem sunt transferendi. Diversitas autem translationis et glorie prestabitur secundum merita cuiusque ; unde : « Quisque autem in suo ordine ». In resurrectione autem unusquisque aut in tribu Ruben spiritalibus iudiciis ascribitur quia scilicet aliquid in actibus vel in moribus simile et consanguineum habuit. Alius in tribu Simeon fortassis pro obedientia, alius in tribu Levi credo qui prefuit bene sacerdotio vel qui bene ministrans gradum sivi bonum acquisivit. Alius in tribu Iuda qui scilicet regios spiritus gessit et populum qui intra se est bene rexit sensum scilicet mentis et cogitationes cordis. Singulis quoque tribubus unusquisque sociabitur pro his que in actibus vel in moribus ipsis cognata habuit. Et erunt huiusmodi ordines in resurrectione mortuorum qui in hoc libro figurantur.12 

1Th. 4, 17  : « Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera et sic semper cum Domino erimus ».
1Cor. 15, 23 .

12  Codd. : Rusch , PL113 (fragm.)
prol.|  10. Illud quoque, quod quadam connexione tribuum castrorum positio et metationis ordo describitur, significat aliquem statum in resurrectione mortuorum. Quod tres ad orientem collocantur, tres ad occidentem, tres ad mare13  et tres ultime ad aquilonem qui durus dicitur ventus; quod etiam tribus Iuda, que regalis est, ad orientem statuitur, ex qua Dominus ortus est, non puto otiosum et quod14  Isachar huic iungitur et Zabulon, et quod in quattuor partes trinus iste numerus ordinatur. Que quamvis positionum suarum diversas habeant qualitates, omnes tamen intra Trinitatis numerum continentur et quod per totas has quattuor partes in unum numerum colligitur, eadem Trinitas semper, quia scilicet sub uno nomine Patris et Filii et Spiritus sancti censentur omnes qui, ex quattuor partibus orbis venientes, invocant nomen Domini, recumbentes cum Abraham, Isaac et Iacob in regno Dei. Hec generaliter diximus, volentes huius libri continentiam mysticam breviter comprehendere ut15  suscepta occasione unusquisque in reliquis similem, aut si cui plus Deus revelat, superiorem sequatur16  imaginem. Ego enim vere me imparem iudico ad enarranda mysteria libri Numerorum, multo autem inferiorem ad illa que concludit Deuteronomii volumen.

Sir. (Eccli.) 43, 22 : « Frigus ventus aquilo flavit ».
Cf. Mt. 8, 11 .
13  mare] meridiem PL | 14  et quod] inv. PL | 15  ut] et PL | 16  sequatur] prosequatur PL |
prol.|  11. Rabanus MaurusRABANUS. Numerorum librum multiplici mysteriorum obscuritate involutum Patres ostendunt. Ibi enim numerus filiorum Israel mystice describitur, et singularum tribuum castra circa tabernaculum testimonii ad formam Ecclesie locantur, ibi Levitarum in ministerium distributio, et oblatio principum secundum convenientiam sacramentorum. Tandem omnium mansionum ab Egypto usque ad terram promissionis catalogus numeratur, ut monstretur qualiter de Egypto spiritali egressi, per mare Rubrum et eremum presentis seculi properemus ad promissam patriam in celis.
prol.|  12. Rabanus MaurusRABANUS. Iuxta finem Exodi scriptus est :"Igitur mense primo anni secundi, in prima die mensis, collocatum est tabernaculum" etc. Et nunc in capite Numerorum : « Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Synai in tabernaculo federis prima die mensis secundi, anno altero » etc. Ubi notandum quod duodecim mansione, id est in solitudine Synai ubi Moyses ascendit et Dominus descendit in montem ut daret legem, ibi fabricatur tabernaculum, ibi precipitur diversitas hostiarum et vasorum, indumenta pontificis, Levitarum cerimonie, numerus populorum et Levitarum et oblationes principum. Eodem quoque anno, licet non eodem mense quo erectum est tabernaculum, numerus filiorum Israel descriptus est. Annus vero vel mensis secundus tempus Novi Testamenti significat quod post Christi adventum passionem et resurrectionem usque ad finem mundi pertingit. Post baptismus enim in quo de spiritali Egypto, submerso vero pharaone, egredimur, in novitate vite ambulamus et ad terram promissionis tendentes, in deserto Synai, id est in conflictu temptationum carnis incentiva superare nitimur. Synai enim interpretatur rubus quo significatur Ecclesia in qua apostoli predicant et spiritale prelium geritur, ibi {t. 1 : Erfurt, f. 138vb ; facsim., p. 276b} loquitur Dominus ad Moysen quia legem dat ad instructionem credentium id est spiritu alium Israelitarum.

Ex. 40, 15
Nm. 1, 1.
prol.|  13. Isidorus HispalensisISIDORUS. Liber ‘Numeri’ appellatur quia multitudinis israelitice perfectorum virorum computationem tenet et numerum profectiones quoque mansionesque a finibus Egypti usque ad mortem Moysi, in quo dies dedicationis tabernaculi et oblationum modus non sine numeri sacramento numeratus est. Catalogus autem mansionum filiorum Israel que a prima usque ad ultimam numerate simul quadraginta due, de quibus Mattheus ab Abraam usque ad David generationes quattuor decim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuor decim, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuor decim. Per has currit Hebreus qui de terra festinat transire ad celum et Egypto huius seculi derelicta terram promissionis ingreditur. Nec mirum si illo numeri sacramento pervenitur ad celum quo Christus a primo patriarcha venit ad virginem quasi ad Iordanem que pleno gurgite fluens Spiritus Sancti gratia redundavit.

Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Nm.), praefatio, PL 83, 339B-339C.
prol.|  14. Isidorus HispalensisISIDORUS. Prima mansio est Ramesse urbs in extremis finibus Egypti, in qua populus congregatus exiit in desertum Egypti, scilicet altera die post Pasca in conspectu Egyptiorum. Quam quidam commotionem vel tonitruum interpretantur quia commoti sumus ad evangelicam tubam et excitati tonitrui gaudio eximus in mense primo preterita hieme, veris exordio cum omnia renovantur, eximus quindecima die mensis primi in crastino Pasche, pleno mensis lumine, post esum agni immaculati, calciati pedes de Apostolo17  et, accinti, lumbos de pudicitia et baculos in manibus tenentes.

Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Nm.), c. 1, PL 83, 339C-340B.
17  de Apostolo] de evangelio vel Apostolo PL83
prol.|  15. Isidorus HispalensisISIDORUS. Secunda mansio est Socoth in qua coquunt panes azimos et primum tendunt tabernacula ; unde et locus nomen accepit quia Socoth interpretatur tabernacula vel tentoria. Cum ergo exierimus de Egypto, id est de seculo, primum tabernacula figimus, scientes nobis ad interiora vel ulteriora pergendum et ad sanctam terram viventium accelerandum.

Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Nm.), c. 2, PL 83, 340B.
prol.|  16. Isidorus HispalensisISIDORUS. Tertia mansio est Ethan que est in extremo solitudinis in qua primum videtur Dominus precedere populum in columna ignis. Ethan : sana fortitudo vel professio. Preparemus nobis ergo fortitudinem assumentes nobis perfectum robur ut inter errorum tenebras et confusionum noctes scientie Christi lumen appareat. Dies quoque noster nubem habeat protegentem ut his ducibus ad terram promissionis perveniamus.

Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Nm.), c. 3, PL 83, 340BC.
prol.|  17. Isidorus HispalensisISIDORUS. Quarta mansio est Phiairoth que est contra Beelsephon, et interpretatur os nobilium ut, assumpta fortitudine nobilitemur in Domino contemnentes Beelsephon qui interpretatur Dominus aquilonis et eius superbiam declinantes. Ab hac mansione perfecti filii Israel transierunt per medium mare in desertum ; viderunt pharaonem cum exercitu pereuntem, mariam precinentem in tympanis.

Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Nm.), PL 83, c. 4, PL 83, 340CD.
prol.|  18. Isidorus HispalensisISIDORUS. Quinta est Mara ad quam pervenerunt transito mari post triduum et interpretatur amaritudo. Post predicationem enim evangelii et tabernacula migrantium, post fidem assumptam, post baptismi victoriam, rursus venit ad amaritudinem ut voluptas et luxuria vite amaritudine terminetur et per crucis signum quasi per cruciatum iterum suavitas compensetur.

Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Nm.), c. 5, PL 83, 340D-341A.
prol.|  19. Isidorus HispalensisISIDORUS. Sexta est mansio Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palme in figura duodecim apostolorum et septuaginta discipulorum secundi ordinis, de quorum fontibus doctrine potum haurimus et dulces fructus victorie capimus. Unde bene Helim in ‘arietes fortes’ vertitur. Ipsi enim sunt robusti principes gregis duces ovium doctores gentium.

Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Nm.), c. 6, PL 83, 341AB.
prol.|  20. Isidorus HispalensisISIDORUS. Septima mansio est iterum ad mare Rubrum Iasur. Sed queritur quomodo post transitum maris Rubri et fontes Mara et Helim rursus ad mare Rubrum venerint ? Nisi forte in itinere pro gentibus quidam sinus maris occurrerit, iuxta quem castrametati sunt. Aliud est enim transire mare, aliud in primo figere tabernacula ex quibus monemur etiam post evangelicam doctrinam et cibos dulces triumphorum apparere nobis interdum mare et preterita discrimina poni ante oculos.

Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Nm.), c. 7, PL 83, 341C.
prol.|  21. {t. 1 : Erfurt, f. 139ra ; facsim., p. 277a} Isidorus HispalensisISIDORUS. Octava est in solitudine Sin in qua tenditur usque ad mortem Synai. Sin autem rubus vel odium interpretarur quia cum venerimus in locum Ecclesie, de quo nobis Dominus locuturus, grande odium meremur inimici.

Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Nm.), c. 8, PL 83, 341BC.
prol.|  22. Isidorus HispalensisISIDORUS. Nona mansio est in Defecha, que dicitur pulsatio, quasi : « Pulsate et aperietur vobis ». Sensus quoque est manifestus quia postquam venerimus in locum Ecclesie incipimus in sacramenta pulsare.aa 

Mt. 7, 7 ; Lc. 11, 9.
aa  Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Nm.), c. 9, PL 83, 341C.
prol.|  23. Isidorus HispalensisISIDORUS. Decima in Halus quod interpretatur fermentum, quod tollens mulier miscuit farine satis tribus donec fermentaretur totum. Ibi murmurans populus accepit vespere coturnices, et mane alterius diei manna tribuitur. Et bene in decima mansione manna tribuit, quia post decalogi perfectionem angelorum panis manducatur.ab  ac 

ab  Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum
ac  (Nm.), c. 10, PL 83, 341C-342A.
prol.|  24. Isidorus HispalensisISIDORUS. Undecima mansio est in Raphidim que interpretatur dissolutio fortium vel remissio manuum. In hac sitienti populo fons de petra Horeb in similitudine Christi erupit. Ibi Iesus in typo Salvatoris contra Amalech militat et in signo crucis demonum adversum nos temptamenta surgentia devincuntur. Illuc venit Iethro ad Moysem dans ei consilium septuaginta seniorum in typo Ecclesie ex gentibus congregate que legis imminutio evangelio succedente completur. Pulcre dissolutio vel sanitas Raphidim dicitur, vel propter dissipatum Amalech, vel propter sanatum Israel. Cetere in suis locis convenientius exponentur.ad 

ad  Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (Nm.), c. 11, PL 83, 342A.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Nm. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber06.xml&chapitre=06_Prol.1)