initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Dt. 10,1 
prol.| In tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores
interl.| vel instar priorum
fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam
Numérotation du verset Dt. 10,2 
et scribam in tabulis verba que fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca
Numérotation du verset Dt. 10,3 
Feci igitur arcam de lignis Sethim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus
Numérotation du verset Dt. 10,4 
scripsitque in tabulis {t. 1 : Erfurt, f. 194ra ; facsim., p. 387a} [Rusch, f.  194ra ] iuxta id quod prius scripserat verba decem que locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
marg.| SCRIPSITQUE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In Exodo Moyses decem verba legis in tabulis scripsisse narratur. In Deuteronomio Ipse Deus ; in Exodo quoque priores tabulas digito Dei scriptas ; secundas autem in arca et in tabernaculo custoditas. Duo testamenta significare diximus, ut in Veteri {t. 1 : Erfurt, f. 194ra ; facsim., p. 387a} [Rusch, f.  194ra ] Testamento lex commendaretur tanquam opus Dei, ubi homo nihil fecit, quia lex non potest impleri, quia cum vere sit opus legis, caritate sit non timore, quam est grati novi testamento. In secundis vero tabulis homo legitur scripsisse verba Dei, quia homo potest facere opus legis per charitatem iusticie, quod non potest per timorem pene. Cum ergo legitur in Deuteronomio :   Et scripsit Deus etc., scilicet   in tabulis secundum scripturam priorem etc., utrasque Deus tabulas scripsisse legitur, et non homo. In Exodo quod dicitur Dominus : Scribam in tabulis que erant in prioribus etc. Solus ergo Exodus questionem facit, paulo post enim dicitur : Scribe tibi verba hec etc. Et post pauca adiungit et scripsit in tabulis verba testamenti . Si enim sic intelligatur : Scribe tibi verba hec alia scilicet que non sunt scripta in tabulis, sed in libro legis certe quod sequitur : Erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus, panem non manducavit, et scripsit in tabulis testamenti decem verba manifestat Moysem in tabulis scripsisse non Deum, nisi violenter Dominus subaudiamus non Moysen, et sic non erit differentia testamentorum, cum priores et secundas tabulas scripserit Deus. Non homo priores tamen sine dubio Deus fecit et scripsit, non enim tunc dictum est ad Moysen : Excide tibi duas tabulas. Sed ita legitur : Descendit Moyses de monte et due tabule in manibus eius, et tabule opus Dei erant et scriptura supra quoque dictum erat. Dedit Moysi tabulas lapideas scriptas digito Dei ; secundas autem Moyses iubetur excidere, ut opere humano intelligantur excise, quamvis Deus scripserit. Ideo autem utrumque dicitur in secundis tabulis, quia Deus per gratiam suam opus legis facit in homine et homo per fidem gratiam Dei suscipiens (quod pertinet ad novum testamentum) cooperator est adiuvantis Dei. Ideo in primis solum Dei opus memoratur, quia lex spiritalis et sancta est, et mandatum sanctum, ubi nullum opus hominis quia infideles non contemperantur adiutorio Dei gratie, sed iusticiam suam volunt constituere, et lex eis in damnationem est, quod significat contritio tabularum. Ideo autem superius promisit se Deus scripturum et in Deuteronomio non solum promisisse, sed etiam scripsisse narratur. Deus enim operatur in nobis velle et operari et perficere et nos cum timore et tremore salutem nostram {t. 1 : Erfurt, f. 194rb ; facsim., p. 387b} [Rusch, f.  194rb ] operamur. Ipse autem adiuvat bone voluntatis arbitrium.
marg.| VERBA  DECEM  QUE. GILIBERTUS. Convenienter in denario numero terminantur verba legis. Denarius enim ex octonario constat et binario. Octo siquidem sunt beatitudines, duo caritatis mandata. Ex septenario quoque et ternario constat quia septem dona spiritus sancti implent fidem trinitatis. Dividitur etiam in senarium et quaternarium quasi explicans perfectionem operum et impletionem quattuor Evangeliorum.
Numérotation du verset Dt. 10,5 
reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram que hucusque ibi sunt sicut mihi precepit Dominus
Numérotation du verset Dt. 10,6 
Filii autem Israel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacham in Mosera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est

Iacham] scrips., Iachan Rusch, Iacan Weber | Mosera] Musera Weber
filius eius Eleazar
interl.| privilegio etatis
marg.| IN  MOSERA. In libro Numeri, in monte Hor mortuus scribitur, sed forsitan locus est binomius. Beroth enim filiorum Iacham locus est in deserto, sicut Mosera ubi obiit Aaron, sicut in libris locorum legitur : Et ostenditur usque hodie in decem lapide urbis petre in montis vertice.
Numérotation du verset Dt. 10,7 
inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
Numérotation du verset Dt. 10,8 
eo tempore separavi tribum Levi ut portaret arcam federis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in presentem diem
marg.| TRIBUM  LEVI. Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad novum testamentum, non auderet homo dicere qui de ea tribu non erat : « Pars mea Dominus ». Et alibi : « Dominus pars hereditatis mee ».

Lm. 3, 24.
Ps. 15, 5.

separavi] separavit Weber
Numérotation du verset Dt. 10,9 
quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 10,10 
ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
Numérotation du verset Dt. 10,11 
dixitque mihi vade et precede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
Numérotation du verset Dt. 10,12 
et nunc Israel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas {t. 1 : Erfurt, f. 194rb ; facsim., p. 387b} [Rusch, f.  194rb ] Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset Dt. 10,13 
custodiasque mandata Domini et cerimonias eius quas ego hodie precipio ut bene sit tibi
interl.| quasi ne putes eum servitio tuo eguisse et ideo talia precepisse
Numérotation du verset Dt. 10,14 
en Domini Dei tui celum est et celum celi terra et omnia que in ea sunt
marg.| CELUM  CELI etc. Quidam dicunt tres esse celos : aerem, ethereum et sidereum. Nonnulli septem : primum aereum, secudum ethereum, tertium olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, sextum aqueum, septimum angelorum.
Numérotation du verset Dt. 10,15 
et cum patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie comprobatur

cum] tamen Weber
Numérotation du verset Dt. 10,16 
circumcidite igitur preputium
interl.| superflua cordis
interl.| omnem malam voluntatem
cordis
interl.| omnia custodia serva cor tuum
vestri et cervicem vestram
interl.| tumore superbie
ne induretis amplius
interl.| vel ultra
marg.| CIRCUMCIDITE etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam et veram abstinentiam, quasi cum luxuriam carnis extinxeritis etiam mentis superflua resecate. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur. Et Stephanus iudeis : « Incircumcisi, inquit, corde et auribus etc. » Vere ergo circumcisus est qui obturat aures ne audiat sanguinem et claudit oculos ne videat malum, qui non delinquit in lingua cuius cor non granatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas et ab omni via mala prohibet pedes suos. Qui castigat corpus suum et servituti subiicit et omni custodia servatur cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus nec ex his queramus vanam gloriam ne foris mundi et intus immundi simus et similate sanctitatis penas sustineamus, sicut sichimite qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxurie. Ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tercia intra civitatis sue ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis quibus confidebant virtutibus in eternum moriuntur.
Numérotation du verset Dt. 10,17 
quia Dominus Deus vester ipse est
Deus
interl.| contra quem stultum est superbire
deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis
interl.| quem debetis imitari
qui personam non accipit nec munera
Numérotation du verset Dt. 10,18 
facit iudicium pupillo et vidue amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum
Numérotation du verset Dt. 10,19 
et vos ergo amate peregrinos
interl.| sicut Ipse ut sitis filii patris vestri qui in celis est
quia et ipsi fuistis advene in terra Egypti
Numérotation du verset Dt. 10,20 
Dominum Deum tuum timebis
interl.| filialiter
et ei soli servies
interl.| spiritualiter

soli] om. Weber
ipsi adherebis
interl.| mihi autem adherere Deo bonum est
iurabisque
interl.| permissio est
in nomine illius
interl.| non idolorum
Numérotation du verset Dt. 10,21 
ipse
interl.| quem solum laudare debes
interl.| in Domino laudabitur anima mea
est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi hec magnalia
interl.| ne sis ingratus
interl.| que nemo alius fecit
et terribilia
interl.| hostibus
que viderunt oculi tui
interl.| ne audeas dubitare
Numérotation du verset Dt. 10,22 
in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Egyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus {t. 1 : Erfurt, f. 194va ; facsim., p. 388a} [Rusch, f.  194va ] Deus tuus sicut astra celi.
marg.| DESCENDERUNT. Descenditur in Egyptum facilis descensus anim in {t. 1 : Erfurt, f. 194va ; facsim., p. 388a} [Rusch, f.  194va ] Hierusalem ascenditur, quia arta est via que ducit ad vitam et tendit in ardua virtus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_10)