initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 11

Numérotation du verset Dt. 11,1 
Ama itaque Dominum Deum tuum
interl.| interl.| omnia mandata legis in dilectione Dei consummantur
et observa precepta eius et cerimonias iudicia atque mandata omni tempore
interl.| interl.| qui perseveraverit salvus erit ||
Numérotation du verset Dt. 11,2 
cognoscite hodie que ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam
interl.| interl.| potentiam vel operationem||
manum extentumque brachium
Numérotation du verset Dt. 11,3 
signa et opera que fecit in medio Egypti pharaoni regi
interl.| interl.| quem dimersit in mari Rubro||
et universe terre eius
Numérotation du verset Dt. 11,4 
omnique exercitui Egyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aque Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 11,5 
vobisque que fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum
Numérotation du verset Dt. 11,6 
et Dathan atque Abiron filiis Eliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israelis
Numérotation du verset Dt. 11,7 
oculi vestri viderunt omnia opera Dei magna que fecit

Dei] Domini Weber
Numérotation du verset Dt. 11,8 
ut custodiatis universa mandata illius que ego hodie precipio vobis et possitis intrare et possidere terram ad quam ingredimini

intrare] introire Weber
Numérotation du verset Dt. 11,9 
multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem
Numérotation du verset Dt. 11,10 
terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut
interl.| interl.| que in uno||
terra Egypti
interl.| interl.| sicut prosperitas vite presentis||
de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aque ducuntur irrigue
marg.| marg.| DE QUA  EXISTI. Mente duce Moyse, id est docente lege terrenas voluptates despicere {t. 1 : Erfurt, f. 194vb ; facsim., p. 388b} [Rusch, f.  194vb ] et terram promissionis duce Hiesu intrare.||
marg.| marg.| IN ORTUM  MOREM  AQUE etc. Quia carnales quique presentem felicitatem et copiam rerum temporalium certant sibi multiplicare.||
Numérotation du verset Dt. 11,11 
sed montuosa
interl.| interl.| altitudine virtutum||
interl.| interl.| mundicia bonorum operum||
de celo expectans pluvias
interl.| interl.| divine gratie||
Numérotation du verset Dt. 11,12 
quam Dominus Deus tuus
interl.| interl.| celesti munere replens||
interl.| interl.| propitiatio||
interl.| interl.| oculi Domini super iustos||
semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
interl.| interl.| misericordia eius subsequetur me omnibus diebus vite mee||
marg.| marg.| A PRINCIPIO. Ab initio scilicet bone voluntatis usque ad perfectionem bonum operis cursum vite dirigit. Deus enim est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate.||
Numérotation du verset Dt. 11,13 
Si ergo obedieritis mandatis meis que hodie precipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra

que Rusch Weber] + ego Cava X Π ΣTO M ΘH²AMG P ΩS ΩJ Ed1455 Ed1530 Clementina cum LXX | h. p.] inv. ΩS | tota Weber] toto Rusch tantum |
Numérotation du verset Dt. 11,14 
dabit pluviam
interl.| interl.| predicationis unde mandabo nubibus meis ne pluant||

dabit] dabo Weber
terre vestre temporaneam
interl.| interl.| quia in principio anni||
interl.| interl.| in fine||

temporaneam] tamporivam Weber
et serotinam
interl.| interl.| in fine||
ut colligatis frumentum
interl.| interl.| temporalem victum||
et vinum et oleum
marg.| marg.|  TEMPORANEAM etc. Quia electis suis priore tempore legis intellectum contulit. Serotinam pluviam tribuit, quia ultimo tempore incarnationis sue misterium patefectit nobis.||
marg.| marg.| ET SEROTINAM. Quia novissima hosta est cum predicatio eius ad nos pervenit qui dicit : Elevatio manuum mearum sacrificium vel pertinum.||
Numérotation du verset Dt. 11,15 
fenum ex agris ad pascenda iumenta ut et ipsi comedatis ac saturemini

ut et] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,16 
cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
Numérotation du verset Dt. 11,17 
iratusque Dominus claudat celum et pluvie non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 11,18 
ponite hec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter oculos vestros collocate

oculos vestros] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,19 
docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
Numérotation du verset Dt. 11,20 
scribe10  ea super postes et ianuas domus tue
marg.| marg.|  SCRIBE EA  SUPER. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc secundum litteram nemo israelitarum fecisse memoratur nec facere potuit, nisi per multas partes domus sue forte ea diviserit an yperbolica locutio est sicut multa dicuntur.||

10  scribe] scribes Weber
Numérotation du verset Dt. 11,21 
ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam Dominus patribus tuis iuravit11  ut daret eis quamdiu imminet celum12  terre

11  Dominus - patribus tuis iuravit] inv. Weber 12  imminet celum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,22 
si enim custodieritis mandata que ego precipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes {t. 1 : Erfurt, f. 195ra ; facsim., p. 389a} [Rusch, f.  195ra ] ei
Numérotation du verset Dt. 11,23 
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas que maiores et fortiores vobis sunt
Numérotation du verset Dt. 11,24 
omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto
interl.| interl.| quod est in merdie||
et Libano
interl.| interl.| in septentrione||
a flumine magno Euphrate
interl.| interl.| qui in oriente||
usque ad mare occidentale
interl.| interl.| Tirrenum hi sunt termini terre promissionis||
erunt termini vestri
Numérotation du verset Dt. 11,25 
nullus stabit contra vos
interl.| interl.| ut noceat nobis||
terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram
interl.| interl.| terrenitatem||
quam calcaturi estis
interl.| interl.| ne superbiat||
sicut locutus est vobis
interl.| interl.| qui non mentitur||
Numérotation du verset Dt. 11,26 
en propono
interl.| interl.| ut eligatis quod vultis||
in conspectu vestro hodie benedictionem
interl.| interl.| gratie||
et maledictionem
Numérotation du verset Dt. 11,27 
benedictionem
interl.| interl.| quod est liberi arbitrii||
si obedieritis mandatis Domini Dei vestri que ego hodie13  precipio vobis

13  hodie] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,28 
maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
Numérotation du verset Dt. 11,29 
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal
interl.| interl.| vorago vetus interpretatur||
marg.| marg.|  MONTEM  GARIZIM. Garizim interpretatur divisio vel advena Hebal vorago vetus interpretatur. Qui enim a viciis se separant et se advenas et peregrinos in hoc mundo iudicant etiam eternam merentur benedictionem. Qui vero in voraginem veteris vite se precipitant carnalibus desideriis servientes eterne maledictioni subiacebunt. ||
Numérotation du verset Dt. 11,30 
qui sunt trans Iordanem post viam que vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam
interl.| interl.| que est collis preputiorum quia ibi a Iosue circumcisus est populus||
que est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
Numérotation du verset Dt. 11,31 
vos enim transibitis Iordanem
interl.| interl.| baptismum||
ut possideatis terram
interl.| interl.| viventium||
quam Dominus Deus vester daturus est vobis
interl.| interl.| gratis||
et habeatis ac possideatis illam
interl.| interl.| ne perdatis terram||
Numérotation du verset Dt. 11,32 
videte ergo ut impleatis cerimonias atque iudicia que ego hodie ponam in conspectu {t. 1 : Erfurt, f. 195rb ; facsim., p. 389b} [Rusch, f.  195rb ] vestro.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_11)