initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Dt. 12,1 
Hec sunt precepta atque iudicia que facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideatis eam cunctis diebus quibus super humum gradieris.

1 possideatis] possideas Weber 2 gradieris Rusch (Erfurt Graz )] gradiers . cacogr. Rusch ( facsim. )
Numérotation du verset Dt. 12,2 
Subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum
Numérotation du verset Dt. 12,3 
dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne comburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis
Numérotation du verset Dt. 12,4 
non facietis ita Domino Deo vestro
Numérotation du verset Dt. 12,5 
sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis
Numérotation du verset Dt. 12,6 
et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium
Numérotation du verset Dt. 12,7 
et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac letabimini in cunctis ad que miseritis manum vos et domus vestre in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester
Numérotation du verset Dt. 12,8 
non facietis ibi que nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur
Numérotation du verset Dt. 12,9 
neque enim usque in presens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 12,10 
transibitis Iordanem et habitabitis in terra quam Dominus Deus vester {t. 1 : Erfurt, f. 195va ; facsim., p. 390a} [Rusch, f.  195va ] daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis

terra] terram Weber
Numérotation du verset Dt. 12,11 
in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia que precipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid precipuum est muneribus que vovistis Domino

est] + in Weber
Numérotation du verset Dt. 12,12 
ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos et filii ac filie vestre famuli et famule vestre atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos

et] om. Weber vestre] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 12,13 
cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
Numérotation du verset Dt. 12,14 
sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeras hostias et facies quecumque precipio tibi

offeras] offeres Weber
Numérotation du verset Dt. 12,15 
sin autem comedere volueris et te esus carnium delectaverit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive immundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes

delectaverit] delectarit Weber
Numérotation du verset Dt. 12,16 
absque esu dumtaxat sanguinis quem super terram quasi aquam effundes

quem] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 12,17 
non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia que voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum
Numérotation du verset Dt. 12,18 
sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus {t. 1 : Erfurt, f. 195vb ; facsim., p. 390b} [Rusch, f.  195vb ] Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus ac10  famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et letaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad que extenderis manum tuam.

10  ac] et Weber
Numérotation du verset Dt. 12,19 
Cave ne derelinquas Leviten11  in12  omni tempore quo versaris in terra

11  Leviten Weber ] Levitê Rusch 12  in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 12,20 
quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua
Numérotation du verset Dt. 12,21 
locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus que habueris sicut precepit13  tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet

13  precepit] precepi Weber
Numérotation du verset Dt. 12,22 
sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et immundus in commune vescentur
Numérotation du verset Dt. 12,23 
hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus
Numérotation du verset Dt. 12,24 
sed super terram funde14  quasi aquam

14  funde] fundes Weber
Numérotation du verset Dt. 12,25 
ut bene sit tibi15  et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini Dei tui16 

15  bene - sit tibi] inv. Weber 16  Dei tui] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 12,26 
que autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 12,27 
et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris
Numérotation du verset Dt. 12,28 
observa et audi omnia que ego precipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 12,29 
quando {t. 1 : Erfurt, f. 196ra ; facsim., p. 391a} [Rusch, f.  196ra ] disperdiderit17  Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum

17  disperdiderit] disperderit Weber
Numérotation du verset Dt. 12,30 
cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subverse et requiras cerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes iste deos suos ita et ego colam
Numérotation du verset Dt. 12,31 
non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et comburentes igni18 

18  igni] igne Weber
Numérotation du verset Dt. 12,32 
quod precipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_12)