|
<07. Deuteronomium*>Capitulum 14
Numérotation du verset
Dt. 14,1
1
Filii estote Domini Dei vestri. Non vos incidetis
interl.|
sicut leguntur fecisse sacerdotes in libro Regum
interl.|
sicut ethnici capillos tondent et mortuis consecrant
marg.|
{t. 1 : Erfurt, f. 196va ; facsim., p. 392a}
[Rusch, f. 196va ]
NOS
VOS
INCIDETIS. Usque hodie multe gentes incidunt se in funeribus mortuorum.
marg.|
Non vos contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. Hec autem facere eorum est qui desperant de resurrectione.
1 Cf. Lv. 11.
nec facietis calvitium super mortuo
marg.|
NEC
FACIETIS
CALVICIUM etc. Capilli capitis vestri numerati sunt, id est cogitationes quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.
Numérotation du verset
Dt. 14,2
quoniam populus es sanctus2
Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus que sunt super terram
2
es sanctus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,3
ne comedatis que immunda sunt
marg.|
NE
COMEDATIS
QUE etc. Non animalia immunda sunt, sed que significando exprimunt mores, scilicet hominum et actus et voluntates.
Numérotation du verset
Dt. 14,4
hoc est animal
interl.|
mundum scilicet
quod comedere debetis bovem et ovem et capram
Numérotation du verset
Dt. 14,5
cervum capream bubalum
interl.|
bubali sunt qui alieno nomine biffontes dicuntur
tragelaphum
interl.|
hircocervum similis hirco et cervo
pygargum3
orygem4
camelopardulum5
marg.|
CAMELOPARDULUM. Qui albis maculis repersus, capite camelo similis, collo equino, pedibus bubali cetera pardo in Ethiopia nascitur.
3
pygargum]
scrips.
, pygargon
Weber
|
4
orygem
Weber
]
scrips.
, origem
Rusch
|
5
cameloperdulum] camelopardalum
Weber
|
Numérotation du verset
Dt. 14,6
omne animal quod in duas partes findit ungulam6
marg.|
QUOD
IN
DUAS. Qui scilicet duo testamenta suscipiens firmo gradu iusticie et innocentie sese constituit.
6
findit ungulam]
inv. Weber
et ruminat comedetis
marg.|
OMNE
ANIMAL. Illos recipit Ecclesia et membris incorporat qui ungulam findunt, qui discretionem boni et mali habere sciunt et qui ruminant, id est meditantur in lege die ac nocte.
Numérotation du verset
Dt. 14,7
de his autem que ruminant et ungulam non findunt hec comedere non debetis camelum
marg.|
CAMELUM. Iudeum qui liquat calicem et glutit camelum, qui litteram ruminat, sed non habet fissam ungulam quia a spiritu litteram non dividit, hi sunt scribe et Pharisei.
leporem
interl.|
velocem timidum
cirogryllum7
interl.|
debilem rapacem mortiferum
marg.|
LEPOREM
CYROGRILLUM. Per
cyrogrillum
et
leporem
multitudinem significat Iudeorum. Utrumque enim animal debile et infirmum.
7
cirogryllum]
scrips.
,
chyrogryllium
Weber
{t. 1 : Erfurt, f. 196vb ; facsim., p. 392b}
[Rusch, f. 196vb ] quia ruminant et non dividunt ungulam immunda erunt vobis
marg.|
QUIA
RUMINANT. Ruminant iudei verba legis, sed ungulam non dividunt, quia in patrem et filium non credunt, nec duo testamenta recipiunt. Quidam autem heretici ungulam findunt, sed doctrinam veritatis in ore non ruminant.
Numérotation du verset
Dt. 14,8
sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat immunda erit carnibus eorum
interl.|
simulatis virtutibus
non vescemini
interl.|
tales scilicet in societatem non recipietis
et cadavera
interl.|
morticina, id est peccata
interl.|
id est opera mortua non imitabimini
non tangetis
interl.|
communicando
Numérotation du verset
Dt. 14,9
hec comedetis ex omnibus que morantur in aquis
interl.|
baptismi
que habent pinnulas et squamas comedite
interl.|
ignorantiam que cito auferetur
marg.|
HEC
COMEDETIS. Per hec gentiles intelliguntur qui in aquas baptismi renascuntur.
marg.|
QUE
HABENT
PINNULAS etc. Meditantes legem vite sublimis. Quia ignorantia divine legis diu in gentibus fuerat, pennulas squamas adiungit. Sicut enim pisces squamati sunt et pinnati, sic quibus est ignorantia temporalis {t. 1 : Erfurt, f. 196vb ; facsim., p. 392b}
[Rusch, f. 196vb ]cito additur cognitio vite sublimis celestis.
Numérotation du verset
Dt. 14,10
que absque pinnulis et squamis sunt non8
comedatis quia immunda sunt
8
non] ne
Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,11
omnes aves mundas comedite
interl.|
de contemplativis proprium capitulum ponit sicut in sacrificiis
Numérotation du verset
Dt. 14,12
immundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem
interl.|
aliena rapientes et iniustis lucris gaudentes
et alietum
interl.|
falco
marg.|
ET
GRIPHEM. Que est quadrupes capite et alis aquile similis reliquo corpore leoni, et abundat in yperboreis montibus, equis maxime infensa et hominibus.
Numérotation du verset
Dt. 14,13
ixon et vulturem
interl.|
qui bellis gaudet et mortibus
ac milvum iuxta genus suum
interl.|
rapientium
Numérotation du verset
Dt. 14,14
et omne corvini generis
interl.|
quod est sine affectu sicut Iudas circa magistrum
Numérotation du verset
Dt. 14,15
et9
struthionem
interl.|
Septuaginta glaucum
marg.|
STRUTIONEM. Qui a terra non levatur, sed secularibus negociis implicatur.
9
et] om.
Weber
ac noctuam
marg.|
NOCTUAM. Que in nocte acute videt et non in die, sicut qui scientia legis gloriantur et lucem Evangelii non capiunt.
et larum
marg.|
LARUM. Qui ut avis volat, ut aquatile natat qui scilicet circumcisionem veneratur et baptisma. Talibus Paulus ait : « Si circuncidmini Christus vobis non prodest ».
atque accipitrem
marg.|
ACCIPITREM. Qui mansueti videntur, sed potentibus et avaris sociantur.
iuxta genus suum
interl.|
girfalco vulgo rapit aquilam
Numérotation du verset
Dt. 14,16
herodium ac10
cygnum et ibin
marg.|
CIGNUM
ET
IBIN. He longi colli esse et cibum de profundo terre trahere dicuntur. Nos autem debemus querere panem qui de celo descendit nec esse soliciti quid manducemus.
10
ac] et
Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,17
ac mergulum
interl.|
Septuaginta pellicanum
porphyrionem et nicticoracem11
marg.|
NICTICORACEM. Que nocte repit et operatur. Significans eos qui noctis operibus dedicantur que sunt fornicatio, immundicia idolorum cultus et similia.
11
nicticoracem] nycticoracem
Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,18
onocrotalum
interl.|
non calandre ut putant
et charadrium12
singula in genere suo upupam quoque
marg.|
UPUPAM. Que luctum amat. Seculi autem tristicia mortem operatur. Nos vero debemus in Domino gaudere, in omnibus gratias agere.
12
charadrium
Weber
] caladrium
cacogr. Rusch
et vespertilionem
marg.|
VESPERTILIONEM. Que circa terram volet et penis ambulat. Nostra autem conversatio in celis debet esse.
Numérotation du verset
Dt. 14,19
et omne quod reptat
interl.|
intentum terre quamvis contemplationem similat
et pinnulas13
habet, immundum erit et non14
comedetur.
13
pinnulas] pennulas
Rusch
14
et non] nec
Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,20
Omne quod mundum est comedite.
interl.|
honestis operibus et moribus communicate.
interl.|
sine peccato
Numérotation du verset
Dt. 14,21
Quicquid morticinum est
interl.|
peccato contaminatum
ne vescamini
interl.|
consentiendo vel idem faciendo
interl.|
ab operibus mortuis abstinete
ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat
marg.|
PEREGRINO
QUI. Quasi paganis et hereticis immunda relinqua. Hinc demones in Evangelio permittuntur ire in gregem porcorum et dicitur : « Sine mortuos sepelire mortuos suos etc. »
aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques
interl.|
purgabis
interl.|
qui statuetur a sinistris
hedum
interl.|
peccatorem
in lacte
marg.|
IN
LACTE. Mediocribus disciplinis sed austerioribus ut restaurent amara que perdiderunt dulcia.
matris sue.
interl.|
Ecclesie
marg.|
QUICQUID
AUTEM. Mistice precipitur Ecclesia mistico viro ut se in sanctitate servet et omnem peccati immundiciam devitet. Peregrinum, id est gentilem, in suis sordibus remanere permittat.
Numérotation du verset
Dt. 14,22
Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui15
nascuntur in terra per annos singulos
marg.|
DECIMAM
PARTEM. Quasi bona que facis secundum divine legis precepta (f. 197ra) facias et Domino separes ut ad eius laudem omnia facias.
15
fructibus t. qui] frugibus t. que
Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,23
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit {t. 1 : Erfurt, f. 197ra ; facsim., p. 393a}
[Rusch, f. 197ra ] ut in eo nomen illius invocetur decimam
frumenti tui16
interl.|
corporis Christi vel predicationis
16
tui] + et
Weber
vini
interl.|
sanguinis Christi vel hilaritatis mentis
et olei
interl.|
operum misericordie vel charismatis
et primogenita de armentis
interl.|
maioribus operibus
et ovibus tuis
interl.|
simplicitate
ut discas timere Dominum Deum tuum in17
omni tempore
marg.|
PRIMOGENITA. Id est boni operis initia que decimanda sunt, id est Domino consecranda.
17
in] om.
Weber
Numérotation du verset
Dt. 14,24
cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum hec cuncta portare
marg.|
PORTARE. Quasi qui longe sunt a perfectione sanctorum nec possunt ascendere culmen virtutum nec contemplationi vacare quod possunt, agant humiliter et devote, et faciant sibi amicos de mammona iniquitatis et thesauros in celis ut recipiantur in eterna tabernacula ubi epulandum et letandum cum amicis, id est sanctis et electis Dei.
Numérotation du verset
Dt. 14,25
vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
Numérotation du verset
Dt. 14,26
et emes18
eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram
interl.|
omne quod inebriare potest excepto vino
18
emes] + ex
Weber
et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
marg.|
ET
EMES
EADEM etc. Spiritualiter precipit ut semper bonis operibus insistamus quatinus post hanc vitam ad domum nostram, id est ad celestem patriam revertamur.
Numérotation du verset
Dt. 14,27
et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua
Numérotation du verset
Dt. 14,28
anno tertio
interl.|
uno interposito
separabis aliam decimam ex omnibus que nascuntur tibi eo tempore et repones
interl.|
non referes ad locum quem elegit Dominus
intra ianuas tuas
marg.|
ALIAM. Extra illam, scilicet quam manducas cum tuis et levitis in loco quem elegit Dominus.
Numérotation du verset
Dt. 14,29
venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus et19
vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum que feceris.
marg.|
VENIETQUE
LEVITES. Manifeste ostendit hanc decimam non esset ei qui offert communicandam, sed tantum illis quibus precipit erogari in quibus precipue levitem posuit.
19
et] ac
Weber
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_14) |